monumenta.ch > Hieronymus > 16
>>> Hieronymus, in Matthaeum, , XVII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XVI

1 (Vers. 13.) Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi. Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis [Vitiose in editis libris legitur in plurali, Ituraeae et Trachonitidis regionum, cum omnes mss. codices nostri retineant singularem numerum, et Trachonitidis regionis. Deinde iidem editi et nonnulli manuscripti codices consequenter adiungunt; qui in honorem Tiberii Caesaris, Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur appellavit; et est, etc. Lectio Codicum mss. monasterii S. Andreae secus Avenionem magis placuit, quia manifestior nobis visa est. MART.---Contra quam in suis mss. Martianaeus reperit, nostri omnes habent cum pridem vulgatis plurium numero, regionum: moxque tres Palatini cum Cisterciensi, Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit, et est in provincia Phoenicis, etc. Ac nescio an germana magis haec lectio sit, quae et brevior. Cum Palatinis et Cisterciensi mss. verba illa Rhabbanus quoque praetermittit. Mox Libiadem, pro Iuliadem legit.] regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc Paneas dicitur, construxit, et in honorem Caesaris, pariterque sui nominis appellavit eam Caesaream Philippi, et est in provincia Phoenicis: imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius turris Stratonis vocabatur: et ex nomine filiae eius [Pro Iuliade, exemplaria quaedam manuscripta retinent Libiadem. Filia vero Augusti Caesaris non vocabatur Livia sive Libia, sed Iulia. Unde coniicio errore exscriptorum positum fuisse nomen Libiadis: nisi forte error sit in voce filiae, pro qua nomen uxoris Liviae ponendum esset: nam uxor Augusti, mater Tiberii Caesaris, dicebatur Livia seu Libia. MART.---Credere malim ab antiquis amanuensibus substitutum hic filiae, pro uxoris, quod eam civitatem non aliunde appellari potuisse Iuliadem, quam a Iulia Augusti filia fuerint arbitrati. Neque enim potuit ignorare Hieronymus, nomini uxoris, non filiae Augusti dedicatam urbem, cum et Iosephus de Bello lib. II, cap. 13, auctor sit, aedificatam sub Tiberii imperio, longo post relegatam Iuliam Augusti filiam intervallo. Quod autem promiscue Libias diceretur et Iulias, et Iosephus Ἰουλιάδα continuo appellet, qui et Liviae nomen in Iuliam mutat: factum ex eo putant, quod Livia in Iulianam familiam adoptata, Iulia pariter appellaretur. Nostri tamen mss. aliique penes Martianaeum, Libiadem hic legunt, quemadmodum et Eusebius, qui Betharam postea Liviada tradit ab Herode nuncupatam. Videndus Philo περὶ Πρεσβείας pag. 729. Vetus Inscriptio, insignisque nummus Augusti, quos Patinus exhibet ad Suetonii in Augusto cap. 63. In Chronico ad annum Christi 27: Philippus tetrarcha Paneadem, in qua plurimas aedes construxerat, Caesaream Philippi vocavit, et Iuliadem aliam civitatem. Et paulo post ann. 29: Herodes Tiberiadem condidit et Libiadem. Vide Pontani notas p. 548.] Iuliadem trans Iordanem exstruxit. Iste [Al. ille] locus est Caesareae Philippi, ubi Iordanis oritur ad radices Libani, et habet duos fontes, unum [Vide nos ad epist. 78, ad Fabiol., Mansion. 41, pag. 491, not. a.] nomine Ior, et alterum Dan, qui simul mixti, Iordanis nomen efficiunt.
2 Et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem [Veronensis Evangelior. codex interserit, me, sic, Quem dicunt me homines esse, etc., quam ex parte lectionem videtur Hieron. repudiare.] dicunt homines esse Filium hominis? Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed Filium hominis: ne iactanter de se quaerere videretur. Et nota, quod ubicumque scriptum est in veteri Testamento, filius hominis, in Hebraeo positum sit, filius Adam. Ut est illud [Al. illud quoque], quod in psalmo legimus: Filii hominum usquequo gravi corde [Psal. IV, 3], quod in Hebraeo dicitur, [Insignis locus ad probandam fontis Hebraei depravationem, si crederemus Mariano, qui putavit ex hoc Hieronymi loco posse comprobant, olim in Hebraeo lectionem hanc exstitisse, bene Adam; et non bene isch. Illum enim, inquit, quarti psalmi locum Iudaeos corrupisse, apparet etiam ex eo, quod pro graves, fecerint gloria mea, etc. Sed hanc opinationem penitus abiecisset editor Hieronymi, si eiusdem sancti Doctoris Psalterium Hebraicum contulisset cum hocce Commentariorum loco: nam ex Hebraeo ita vertit Hieronymus: Filii viri usquequo inclyti mei, ignominiose diligitis vanitatem, etc. Quod his verbis numquam vertisset, nisi ipse legisset in Hebraeo , bene isch, et , kevodi, sive chebodai more suo, id est, inclyti mei. Fateor igitur hic memoria lapsum S. Hieronymum, neque Hebraicum Psalterium habuisse ob oculos, cum haec Matthaei verba suis Commentariis illustraret. Deinde Scholiastes Graecus docet nos, omnes interpretes edidisse ἔνδοξοί μου, id est, inclyti mei, secundum Hieronymi Versionem ex Hebraeo. Itaque in fonte Hebraeo scriptum semper fuit kevodi, sive chebodai, ut antiquiores legerunt: non kebore cum Resch in fine, ut Marianus putavit, quia istam difficultatem minime voluit expendere. MART.---Quae autem superant Hebraica exemplaria legunt, filii Isch, sive , bene isch; non filii Adam, , bene adam. Ut vero de hac primum difficultate paucis loquamur, Martianaeus profitetur, hic memoria lapsum S. Hieronymum, neque Hebraicum Psalterium habuisse ob oculos, cum haec Matthaei verba suis Commentariis illustraret, quippe qui scripserit positum in Hebraeo filii Adam, pro filii Isch. Victorius econtrario contendit, Adam fuisse olim in Hebraico codice, idque non solum ex hoc Hieronymi testimonio, sed clare etiam ex ipsis constare Septuaginta, qui transtulerunt υἱοὶ ἀνθρώπων. Quippe cum vocem Hebraicam , ἄνθρωπον semper interpretentur: autem, ἀνὴρ reddant. Psalmo primo, , μακάριος ἀνὴρ; Psalm. 3, , μακάριος ἀνὴρ; I Reg. XXVI, , οὐκ ἀνήρ σου; et ita alibi semper. Sicut enim , Graece ἄνθρωπον, et Latine hominem: ita Graece ἄνδρα, et Latine virum vocari. Ego neque cum Benedictino editore, falli temere memoriae confisum Hieronymum, neque cum Reatino episcopo, mutatum ab antiqua lectione malo Iudaeorum dolo Hebraicum exemplar opinor: sicque autumo lectum promiscue olim et adam et isch: ut aeque bene quaedam exemplaria , bene isch, alia , bene adam, praeferrent. Cum adeo S. Pater hic scripsit Adam in Hebraeo positum, huiusmodi usus est libro, et fortasse alio (tametsi id arbitrari minime necesse sit) cum Psalterium interpretans, vertit filii viri, non hominis. Id cum primis persuadet Massorethica nota, sive circellum, quod hodiernae lectioni in accuratis editionibus supra pingitur, significatque fuisse iam tum rationem scriptionis variam. Comprobant vero et veterum interpretum, Symmachi et Theodotionis versiones, υἱοὶ ἀνδρός. Cum enim (ut Victorius colligit, sicque re ipsa passim apud omnes habet) quod Hebraice est , Graece ἄνθρωπος dicatur, et vicissim ἀνὴρ, quod est in Hebraeo , laudati interpretes, qui hoc altero usi vocabulo sunt, se indicant in eo, quod prae manibus habebant, exemplari invenisse ; cum econtrario Septuaginta , quod υἱοὶ ἀνθρώπων interpretentur. Alteram, quam hoc ipso ex versiculo movet Victorius difficultatem, paucioribus attingam, quod proprie ad Hieronymum non spectet. Ait ille, ex eo etiam corruptum apparere a Iudaeis hunc locum, quod pro , substituerint , et pro , graves, fecerint , gloria mea. Vultque hanc unam veram esse lectionem, quae et vetustissima est, Filii hominum usquequo gravi corde: non, Filii viri usquequo gloria mea. Verum nulli non liquet, hanc omnium fuisse veterum interpretum versionem qui adeo legerint , chevodi, gloria mea; non , chevore, graves, exceptis quos tantum laudat Victorius, Septuaginta, Vulgatoque interprete, qui ex iisdem κατὰ πόδα versionem suam derivavit.] filii Adam. Pulchre autem interrogat: Quem dicunt homines esse Filium hominis? quia qui de Filio hominis loquuntur, homines sunt: qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines, sed dii appellantur.
3 (Vers. 14.) At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus. Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum, et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Iesum Christum alii Ioannem putaverint, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex prophetis: cum sic potuerint errare in Elia et Ieremia, quomodo Herodes erravit in Ioanne, dicens: Quem ego decollavi Ioannem, ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in eo [Marc. VI, 16].
4 (Vers. 15, 16.) Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Prudens lector, attende, quod ex consequentibus textuque sermonis, apostoli nequaquam homines, sed dii appellantur. Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse Filium hominis, subiecit: Vos autem quem me esse dicitis? Illis quia homines sunt, humana opinantibus; vos qui estis dii, quem me esse existimatis? Petrus ex persona omnium apostolorum profitetur: Tu es Christus Filius Dei vivi. Deum vivum appellat, ad distinctionem eorum deorum, qui putantur dii, sed mortui sunt: Saturnum, Iovem, Venerem, Minervam [Al. Cererem], Liberum, Herculem, et caetera idolorum portenta significans.
5 (Vers. 17.) Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Testimonio de se Apostoli reddit vicem. Petrus dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; mercedem recepit vera confessio: Beatus es, Simon Bariona. Quare? quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed revelavit Pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus sancti gratia revelatum est.
6 Ergo ex confessione sortitur vocabulum, quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit. Siquidem Bariona in nostra lingua sonat, filius columbae. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus, sit filius Ioannis, iuxta alterius loci interrogationem: Simon Ioannis, diligis me [Ioan. XXI, 15]? Qui respondit: Domine, tu scis. Et volunt Scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar Ioanna, hoc est, filius Ioannis, Bariona scriptum sit, una detracta syllaba.
7 Ioanna autem interpretatur, Domini gratia. Utrumque autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba, Spiritum sanctum; et gratia Dei, donum significet spirituale. Illud quoque quod ait: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, Apostolicae narrationi comparatur, in qua ait: Continuo non acquievi carni et sanguini [Galat. I, 16], carnem ibi et sanguinem, Iudaeos significans, ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius revelatus sit.
8 (Vers. 18.) Et ego dico tibi. Quid est quod ait: Et ego dico tibi? Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed dico tibi: quia meum dixisse, fecisse est.
9 Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellarentur, caeteraque ex Domino sortiti sunt vocabula: ita et Simoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen. At secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam super te.
10 Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ego [Hanc ex Origene allegoriam mutuatus est, quam et in Isaiae Commentariis lib. VIII repetit S. Pater: Et quomodo portas mortis reor esse peccata, de quibus ad Petrum dicitur: Portae inferi non praevalebunt adversum te: sic portas iustitiae omnia opera virtutum, etc.] portas inferi reor vitia atque peccata: vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum. Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare.
11 (Vers. 19.) Et dabo tibi claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum in coelis. Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Deum non [Origenes, ex Latina Huetii interpretatione, Quoniam autem, qui episcopatus locum vindicant, dictum hoc usurpant, sicut Petrus, et acceptis a Servatore clavibus regni coelorum, docent ea, quae a se ligata sunt, hoc est, condemnata, ligata esse et in coelis: pronuntiandum est, recte illos dicere, si factum etiam habuerint, propter quod Petro huic dictum est: Tu es Petrus; ac si tales sunt, ut super illos aedificetur Ecclesia a Christo, et ad illos iure id referri possit. Portae autem inferi praevalere non debent adversus eum qui ligare vult et solvere. Quod si funibus peccatorum suorum constringitur, frustra et ligat et solvit. Quam sane periculosam falsamque sententiam Hieronymus in commodum sensum traxit, mutavitque eruditissime in veram. Ille ministrorum Ecclesiae potestatem ex eorum pendere volebat integritate: qua de re merito a doctis viris reprehenditur; hic, ne sacerdotes sibi nimium de auctoritate oblandiantur, eaque abutantur temere, magis ait, apud Deum quaeri reorum vitam, quam sacerdotum sententiam.] sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Legimus in Levitico (Cap. XIV) de leprosis, ubi iubentur, ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant: non quo sacerdotes leprosos faciant et immundos; sed quo habeant notitiam leprosi, et non leprosi, et possint discernere qui mundus, quive immundus sit.
12 Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos mundum vel immundum facit: sic et hic alligat, vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt, vel noxii; sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, quive solvendus.
13 (Vers. 20.) Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quia ipse esset Iesus Christus. Supra mittens discipulos ad praedicandum, iusserat eis ut annuntiarent adventum suum: hic praecepit, ne se dicant esse Iesum Christum. Mihi videtur aliud esse Christum praedicare, aliud Iesum Christum. Christus commune dignitatis est nomen: Iesus proprium vocabulum Salvatoris.
14 Potest autem fieri, ut idcirco ante passionem et resurrectionem se noluerit praedicari; ut completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes (Matth. ult. 19), etc. Quod ne quis putet nostrae tantum esse intelligentiae, et non sensus Evangelici, quae sequuntur, causas prohibitae tunc praedicationis exponunt.
15 (Vers. 21.) Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. Et est sensus: Tunc me praedicate, cum ista passus fuero, quia non prodest Christum publice praedicare, et eius vulgare in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint et crucifixum, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum. Et nunc Iesus multa patitur ab his, qui rursum sibi crucifigunt Filium Dei [Hebr. VI]: et cum seniores putentur in Ecclesia, et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt Filium Dei, qui totus sentitur in spiritu.
16 (Vers. 22, 23.) Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Saepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem.
17 Quia ergo post confessionem suam, qua dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; et praemium Salvatoris, quod audierat: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui in coelis est, repente audit a Domino, oportere se ire Ierosolymam, ibique multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere, non [Vict. tacet non] vult destrui confessionem suam; nec putat fieri posse ut Filius Dei occidatur: assumitque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine: vel ut melius habetur in Graeco, ἵλεώς σοι, Κύριε, οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο, hoc est, [Iterum placet, ut Veronensis Evangeliorum codicis lectionem hic expendas: Absit a te, propitius esto, Domine; non erit istud.] propitius sis tibi, Domine, non erit tibi hoc: non potest fieri, nec recipiunt aures meae, ut Dei Filius occidendus sit.
18 Ad quem Dominus conversus, ait: Vade retro [Vict. addit me], Satana, scandalum mihi es. Satanas interpretatur, adversarius, sive contrarius. Quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. [Unus pro cunctis S. Hilarius in hunc locum: In eum vero (diabolum) per quem opinio haec suggerebatur, conversus adiecit, Satana, scandalum mihi es. Non enim convenit existimare, Petro Satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia. Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est, Petri responsione Dominus offensus cum opprobrio nominis infidelitatis istius est detestatus auctorem. Caeterum hac ipsa de causa Marcellum reprehendit Eusebius lib. I contra eumdem cap. 2 quod minime intelligens quomodo haec (Satana scandalum mihi es) dicuntur ad apostolum, et quorsum, affirmat ad diabolum esse dicta.] Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus, qui haec dicere Apostolo [Al. Apostolum] suggerebat. Sed mihi hic error Apostolicus, et de pietatis affectu veniens, numquam incentivum diaboli videbitur: Vade retro me, Satana. Diabolo dicitur: Vade retro. Petrus audit: Vade retro me, hoc est, [Mavult noster in Origenis sententiam concedere, sic enim ipse interpretatur, ut Petro dixerit Iesus; Vade post me, quasi qui ire post illum, eumque sequi cessasset. Et paulo post: Simul autem conferes quod Petro dixit: Vade post me, Satana: et diabolo ei dicenti: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me: Vade, Satana, absque additamento, post me. Post Iesum quippe esse, bonum est, etc. Consentiunt porro et modo laudatus Eusebius contra Marcellum, et Ambrosius, lib. I de Abraham num. 55.] sequere sententiam meam: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Meae voluntatis est, et Patris (cuius veni facere voluntatem [Ioan. VI] ut pro hominum salute moriar, tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat [Ioan. XII]. Prudens lector inquirat quomodo post tantam beatitudinem: Beatus es, Simon Bariona; et: Tu es Petrus; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et: Tibi dabo claves regni coelorum; et: Quod ligaveris vel solveris super terram, erit ligatum vel solutum in coelo; nunc audiat: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es? Aut quae sit tam repentina conversio, ut post tanta praemia, Satanas appelletur? Sed [Fortasse rectius nostri mss. hic, si, voculam, et in fine periodi verbum, intelliget, nesciunt.] si consideret qui hoc quaerit, Petro illam benedictionem et beatitudinem, ac potestatem, et aedificationem super eum Ecclesiae, in futuro promissam, non in praesenti datam intelliget. Aedificabo, inquit, super te Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et: Dabo tibi claves regni coelorum. Omnia de futuro, quae si statim dedisset ei, numquam in eo pravae [Tres Palatini codd. confessionis, pro opinionis.] opinionis error invenisset locum.
19 (Vers. 24 seqq.) Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? [Quae hinc subsequitur, pericopen recitat ipse, edisseritque Hieronymus epist. 121 ad Algasiam quaest. 3 initio. Ipsam vero cum huius, tum subsequentis versiculi expositionem ex Adamantio fere descripsit.] Qui deponit veterem hominem cum operibus suis [Coloss. III], denegat semetipsum dicens: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus [Galat. II, 20]: tollitque crucem suam, et mundo crucifigatur.
20 Cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum.
21 Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Pro Israel datur commutatio Aegyptus et Aethiopia, et [Mss. plerique omnes, Soene, aut Soeone. Hebraice est, Chus et Saba. Hieronymus in eum Isaiae locum, Pro Συήνη, inquit, reliqui interpretes posuerunt SABA, unde fuit Regina Austri, quae venit sapientiam audire Salomonis.] Syene [Isai. XLIII, 3, 4]: pro anima humana illa sola est retributio, quam Psalmista canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo [Ps. CXV, 3].
22 (Vers. 27.) Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Petrus ad praedicationem Dominicae mortis scandalizatus, sententia Domini fuerat increpatus: provocati discipuli, ut abnegarent se, et tollerent crucem suam, et morientium animo sequerentur magistrum.
23 Grandis terror audientium, et qui possit, principe apostolorum perterrito, etiam aliis metum iniicere: idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Times mortem, audi gloriam triumphantis. Vereris crucem, ausculta angelorum ministeria. Et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera eius [Rom. X, 12]. Non est distinctio Iudaei et ethnici, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur.
24 (Vers. 28.) Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Terrorem apostolorum spe medicari voluerat promissorum, dicens: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Insuper auctoritate iudicis addita: et reddet unicuique secundum opera sua. Poterat apostolorum tacita cogitatio, istiusmodi scandalum sustinere: occisionem et mortem nunc dicis esse venturam: quod autem promittis te affuturum in gloria Patris cum angelorum ministeriis, et iudicis potestate, hoc in dies erit, et in tempora longa differetur [Al. differtur]. Praevidens ergo occultorum cognitor quid possent obiicere, praesentem timorem praesenti compensat praemio.
25 Quid enim dicit: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo; ut qualis est postea venturus, ob incredulitatem vestram praesenti tempore demonstretur.
Hieronymus HOME



>>> Hieronymus, in Matthaeum, , XVII
monumenta.ch > Hieronymus > 16