Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 2, CAPUT XVI
1 | (Vers. 1 seqq.) Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo ostenderet eis. At ille respondens, ait illis: Facto vespere, dicitis, serenum erit; rubicundum est enim coelum: et mane, hodie tempestas; rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire. |
2 | Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Hoc in plerisque codicibus non habetur: sensusque manifestus est, quod ex elementorum ordine atque constantia, possint et sereni, et pluviae dies praenosci. |
3 | Scribae autem et Pharisaei, qui videbantur legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non potuerunt intelligere Salvatoris adventum. |
4 | (Vers. 5.) Et relictis illis, abiit, et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis. Relictis Scribis et Pharisaeis, quibus dixerat: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae, recte abiit trans fretum, et gentium secutus est populos. Quid autem sibi velit signum Ionae, iam supra dictum est. |
5 | (Vers. 6, 7.) Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. At illi cogitabant inter se, dicentes: Quia panes non accepimus. Qui cavet a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, Legis ac litterae praecepta non servat, traditiones hominum negligit, ut faciat mandatum Dei. |
6 | (Vers. 8 seqq.) Sciens autem Iesus, dixit eis: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpsistis? Neque septem panum, quatuor millium hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum. |
7 | Tunc intellexerunt, quia non dixerit, cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. Per occasionem praecepti, quod Salvator iusserat, dicens: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, docet eos quid significent quinque panes, et septem: quinque millia hominum, et quatuor millia, quae pasta sunt in eremo; quod licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen et aliud in spirituali intelligentia demonstretur. |
8 | Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non corporalem panem, sed traditiones perversas, et haeretica significat dogmata; quare et cibi, quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Quaerat aliquis et dicat: Quomodo panes non habebant, qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan: ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? Sed Scriptura testatur quod obliti sint eos secum tollere. |
9 | Hoc est fermentum, de quo et Apostolus loquitur; Modicum fermentum totam massam corrumpit [I Cor. V, 6]. Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit Marcion, et Valentinus, et omnes haeretici. Fermentum hanc vim habet, ut si farinae mixtum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in maius, et ad saporem suum universam conspersionem [Al. conversionem] trahat: ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus iecerit, in brevi ingens flamma succrescit, et totam hominis possessionem ad se trahit. |
10 | Denique sequitur: Tunc intellexerunt, quia non dixisset cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. |