monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, in Matthaeum, , XIV <<<     >>> XVI

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 2, CAPUT XV

1 (Vers. 1.) Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia, Dei Filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta non servet?
2 (Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Manus, id est, opera, non corporis utique, [Repetunt nomen manus hic tres e nostris mss. Sententia autem haec ipsa est Origenis κατὰ τὸ εὔλογον καθαίρειν πειρώμεθα ἑαυτῶν τὰς πράξεις, καὶ οὕτως τὰς τῶν ψυχῶν νίπτεσθαι χεῖρας, etc. Iuxta rectam rationem nostras actiones purgare conemur; et sic animorum manus lavare, etc.] sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis verbum Dei.
3 (Vers. 3.) Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei, propter traditionem vestram? Falsam calumniam vera responsione confutat. Cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos putatis, quod seniorum iussa parvipendant, ut Dei scita custodiant?
4 (Vers. 4 seqq.) Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
5 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me [Exod. XX, Levit. XX]. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite et intelligite. Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosynis ac munerum [Rhabb. collatione.] oblatione sentitur [Exod. XX ] [et XXI, ] [et Lev. XX]. Honora, inquit Apostolus, viduas, quae vere viduae sunt [I Tim. V, 3]; hic honor donum intelligitur.
6 Et in alio loco: Presbyteri duplici honore honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Dei [Ibid., 17]. Et per hoc mandatum iubemur, ut bovi trituranti os non claudamus [Deut. XXV]. Et dignus sit operarius mercede sua [Luc. X]. Praeceperat Dominus, vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent, etiam in vitae necessariis ministrandis, parentes suos.
7 Hanc providentissimam Dei legem [Stricte Hieronymus adhaeret Adamantio, quem in eruditissima loci perquam obscuri, varieque ab interpretibus accepti expositione operae pretium sit Latine saltem contulisse. Pharisaei, inquit, et Scribae talem Legi contrariam traditionem prodiderunt, obscurius in Evangelio expressam, quam ne nos quidem fuissemus assecuti, nisi aliquis ex Hebraeis tradidisset nobis ea quae ad hunc locum pertinent, sic se habentia. Contingit nonnumquam, inquit, ut feneratores cum in difficiles debitores incidunt, qui possunt quidem, sed nolunt debitum reddere, debitum in pauperum rationem consecrent, quibus in gazophylacium pecunia mittebatur pro viribus, ab unoquoque eorum qui volebant cum illis bona communicare. Dicebant autem nonnumquam debitoribus sua lingua, Corban est id quod mihi debes, hoc est, donum; dedicavi enim illud pauperibus in rationem pietatis erga Deum. Deinde debitor tamquam non hominibus amplius, sed Deo debens, suaeque erga illum pietati, veluti illuc concludebatur, ut etiam nolens debitum referret, non amplius feneratori, sed iam Deo in rationem pauperum, nomine feneratoris. Quod igitur fenerator faciebat creditori, illud idem nonnulli quandoque filii faciebant parentibus, dicebantque illis: Illud quod a me adiutus fuisses, pater vel mater, scito te accepturum e Corban, de ratione pauperum Deo consecratorum. Deinde audientes parentes Corban esse Deo consecratum, id quod sibi dandum erat, non amplius a filiis accipere volebant, etiamsi rebus necessariis magnopere indigerent. Talem ergo traditionem seniores apud plebeios proferebant; quicumque dixerit patri vel matri, id quod alicui eorum dandum erat, Corban esse, et donum, eum non amplius debitorem esse patri vel matri ad suppeditanda illi vitae necessaria. Hanc igitur traditionem Servator reprehendit, non velut sanam, sed Dei mandato adversantem. Nam si Deus dicit: Honora patrem, et matrem, dicebat autem traditio: Non debet honorare patrem et matrem largitione, qui id quod daturus erat parentibus, Deo, ut Corban consecravit: manifestum est fuisse rescissum praeceptum Dei de honore parentum, Pharisaeorum et Scribarum traditione, dicente non amplius eum debere patrem honorare et matrem, qui Deo semel consecraverit id quod accepissent parentes. Et Pharisaei, utpote avari, ea docebant, ut sub pauperum specie ea etiam acciperent, quae parentibus alicuius danda erant.] volentes Scribae et Pharisaei subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit (qui verus est Pater), oblatio Domini praeponatur parentum muneribus: vel certe ipsi parentes, quae Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate conficiebantur.
8 Atque ita fiebat ut oblatio liberorum, sub occasione templi Dei, in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum traditio, de [Rhabb., tali.] alia veniebat occasione. Multi habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret.
9 Potest autem et hunc breviter habere sensum. Manus quod ex me est, tibi proderit: Compellitis, inquit, filios, ut dicant parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, et mater, ut illi timentes accipere quod Deo mancipatum videant, inopem magis velint vitam ducere, quam comedere de consecratis.
10 (Vers. 11.) Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc communicat hominem. Vebum communicat, proprie Scripturarum est, et publico sermone non [Alibi tenetur. Porro in veteri Evangelior. Veronensi ms. pro communicat altero tantum loco est, inquinat: vice versa inferius, ubi textus iste recurrit, coinquinat primo loco est in uno Palatino, in altero communicat.] teritur. Populus Iudaeorum partem Dei esse se iactitans communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines. Verbi gratia, suillam carnem, [Tacet Victor. ostreas.] ostreas, lepores, et istiusmodi animantia quae ungulam non findunt; nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.
11 Unde et in Actibus Apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris [Act. X, 15]. Commune ergo, quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur. Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem. Opponat prudens lector, et dicat: Si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare idolothytis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum [I Cor. X, 20]. Sciendum igitur quod ipsi quidem cibi, et Dei creatura per se omnis munda sit: sed idolorum ac daemonum invocatio ea faciat immunda.
12 (Vers. 12.) Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? Ex uno sermone omnis superstitio observationum Iudaicarum fuerat elisa; qui in cibis sumendis abominandisque, religionem suam sitam arbitrabantur [Al. arbitrantur]. Et quia crebro teritur in Ecclesiasticis Scripturis, scandalum, breviter dicamus quid significet. [Nostri omnes mss. Scolon praeferunt Latinis litteris, ad quorum fidem et copulam pro est verbo substituimus, ipso fideiussore S. Patre lib. II Dialog. contra Pelagianos n. 15. Nisi, inquit, fallor, σκῶλον et σκάνδαλον apud Graecos ex offensione et ruina nomen accepit. Martianaeus σκολὸν, aut σκολίον cum accentu in penultima vitiose praeterea legit.---Ausus est Marianus Victorius hunc locum mutare absque suffragio codicum manuscriptorum, et pro σκολὸν vel σκολίον substituere πρόσκομμα et σκάνδαλον. Infra quoque mutat editione sua contextum Vulgatum Hieronymi dicentis: Quamvis enim tenuis humor et liquens esca; cum in venis, etc. Quid sit autem scolon, quod legitur in mss. Codicibus, sive σκολίον cum accentu in penultima, scire possumus ex verbo σκολιόω, quod significat intorqueo, tortuosum et pravum reddo. Quae enim sunt prava et tortuosa, offendiculum praebent atque ruinam, sive pedis impactionem, secundum Hieronymi annotationem. Apud Isaiam, erunt prava in directa, etc. MART.] Σκῶλον et scandalum, nos offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere.
13 Quando ergo legimus: Quicumque de minimis istis scandalizaverit quempiam, hoc intelligimus, qui dicto factove occasionem ruinae cuiquam dederit.
14 (Vers. 13.) At ille respondens, ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Etiam quae plana videntur in Scripturis, plena sunt quaestionibus. Omnis, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Ergo eradicabitur et illa plantatio, de qua Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit [I Cor. III, 6]. Sed solvitur quaestio ex eo quod [Antea erat ex eo quod scribitur, et paulo post rigante Apolline, pro Apollo, quod nomen est indeclinabile in nostris mss. Victorius praeterea mox et in eodem loco legit pro alio, quod haec mutuo inter se iuncta putarit testimonia I Cor. III.] sequitur: Deus autem incrementum dedit [Ibid., 9]. Dicit et ipse: Dei agricultura, Dei aedificatio estis [III Ioan. VIII]. Et in alio loco: Cooperatores Dei sumus. Si autem cooperatores: igitur plantante Paulo, et rigante Apollo, Deus cum cooperatoribus [Al. operatoribus] suis plantat et rigat.
15 Abutuntur hoc loco qui diversas naturas introducunt, dicentes: Si plantatio quam non plantavit Pater, eradicabitur: ergo quam plantavit ille, non potest eradicari. Sed audiant illud Ieremiae; Ego vos plantavi vineam veram, quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae [Ierem. II, 21]? Plantavit quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem eius.
16 Sed quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit, nisi ipsa praebuerit assensum.
17 (Vers. 14.) Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Hoc est quod Apostolus praeceperat: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita, sciens quod perversus sit huiuscemodi, et a semetipso damnatus [Tit. III, 10]. In hunc sensum et Salvator praecepit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse trahi, et caecos esse, et caecum populum in errorem trahere.
18 (Vers. 15, 16.) Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Quod aperte dictum fuerat, et patebat auditui, apostolus Petrus per parabolam dictum putat, et in re manifesta mysticam quaerit intelligentiam. Corripiturque a Domino, quare parabolice dictum putet, quod perspicue locutus est.
19 Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui aut obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure velit intelligere.
20 (Vers. 17, 18.) Non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Omnia Evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri [Al. dirigi]: cum statim infusae escae per artus et venas ac medullas, nervosque fundantur.
21 Unde et multos, qui vitio stomachi perpetem sustinent vomitum, post coenas et prandia, statim evomere quod ingesserint, et tamen corpulentos esse: quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra fundantur. Sed istiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendunt suam. Quamvis enim tenuis humor et liquens esca [Supplet Victorius, in corpus fundatur tamen, sine quibus sibi visus est sensus laborare. At neque mss. suffragantur, neque revera sensus dispendium est.], cum in venis et artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessum vadit.
22 (Vers. 19, 20.) De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae [Diximus hac de re ad epist. 64 ad Fabiolam initio: quibus paria habet Hieronymus lib. I contra Iovinianum ad Cantici versic. Fratruelis meus mihi, et ego illi, in medio uberum meorum commorabitur: in principali, inquit, cordis, ubi sermo Dei habet hospitium. Concinunt porro ex Ecclesiasticis auctoribus plerique. Origenes Homil. 9 in Exodum: Potest intra se agere pontificatum pars illa, quae in eo est pretiosissima omnium, quod quidam Principale cordis appellant, alii rationalem sensum, aut intellectualem substantiam, vel quocumque modo appellari potest in nobis portio nostri illa, per quam capaces esse possumus Dei. Tertullianus passim, et libro de Resurrectione carnis cap. 15, Hegemonicon (Sic Graece ἡγεμονικὸν dicitur Principale) animae in corde consecratum esse, multis Scripturae testimoniis probat. His adde Philonem in Opusc. de eo quod deterius potiori insidietur.; Nissenum, Orat. 1 de Resurrect. Christi; Theodoritum, serm. 3 de Providentia, aliosque. Contra Lactantius, lib. I de Opific. Dei cap. 16, in ancipiti reliquit, utrum in corde, an in cerebro stet. Plato autem, quem Hieronymus refutat, proprie constituebat in capite, sive in summo corporis nostri: unde animam vocabat ἐγκέφαλον.] principale non secundum Platonem in cerebro, sed iuxta Christum in corde est: et arguendi ex hac sententia sunt, qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate.
23 Diabolus adiutor et [Minus bene antea, incensor, quod emendant mss. Paulo quoque post alii habent, cor ab oculis vulneratum, pro amoris iaculo.] incentor malarum cogitationum potest esse, auctor esse non potest. Sin autem semper in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia: Si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit [In duobus codicibus mss., cor ab oculis vulneratum. MART.] cor amoris iaculo vulneratum.
24 (Vers. 21, 22.) Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei. Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios, Sidoniosque curaret. Mulier autem Chananaea egreditur de finibus pristinis, ut clamans filiae impetret sanitatem.
25 Observa quod in quinto decimo loco filia Chananaeae sanetur.
26 Miserere mei, Domine, fili David. Inde novit vocare filium David, quia egressa iam fuerat de finibus suis, et errorem Tyriorum ac Sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat.
27 Filia mea male a daemonio vexatur. Ego filiam Chananaeae, [Tres Palatini codd. Ecclesiae, pro Chananaea. Caeterum haec quoque ex Origene translata sententia est: Existimo autem, cum proportione ad illam, quae sursum est Ierusalem, liberam Pauli matrem, eiusque similium, intelligendam esse Chananaeam matrem puellae a daemonio vexatae, quae matris eiusmodi animae symbolum est.] puto animas esse credentium, quae male a daemonio vexabantur, ignorantes Creatorem, et adorantes lapidem.
28 (Vers. 23.) Qui non respondit ei verbum. Non de superbia Pharisaica, nec de Scribarum supercilio; sed ne ipse sententiae suae videretur esse contrarius, per quam iusserat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra, X, 5). Nolebat enim occasionem calumniatoribus dare perfectamque salutem gentium, passionis et resurrectionis tempori reservabat.
29 Et accedentes discipuli eius rogabant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Discipuli illo adhuc tempore mysteria Domini nescientes, vel misericordia commoti, rogabant pro Chananaea muliere, quam alter Evangelista Syrophoenissam appellat [Marc. VII], vel importunitate eius carere cupientes; quia non ut clementem, sed ut durum medicum crebrius inclamaret.
30 (Vers. 24.) Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt [Al. perditas] domus Israel. Non quo et ad gentes non missus sit; sed quo primum missus sit ad Israel, ut illis non recipientibus Evangelium, iusta fieret ad gentes transmigratio. Et significanter dixit, ad oves perditas domus Israel; ut ex hoc loco etiam unam erroneam ovem de alia parabola intelligamus.
31 (Vers. 25, 26.) At illa venit et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Mira sub persona mulieris Chananitidis Ecclesiae fides, patientia et humilitas praedicatur. Fides, qua credidit sanari posse filiam suam. Patientia, qua toties contempta, in precibus perseverat.
32 Humilitas, qua se non canibus, sed catulis comparat. Canes autem ethnici propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, feruntur in rabiem. Nota quod ista Chananitis perseveranter primum filium David, deinde Dominum vocet, et ad extremum adoret ut Deum.
33 (Vers. 27, 28.) At illa dixit: Etiam, Domine. Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora. Scio me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros posse capere cibos; nec sedere ad mensam cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum; ut per humilitatem micarum, ad panis integri veniam magnitudinem. O mira rerum conversio! Israel quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei, ordo nominum commutatur. De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes multi [Ps. XXI, 17]. Et: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem [Philipp. III]. Nos audivimus cum Syrophoenissa, et muliere quae sanguine fluxerat: Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et: Filia, fides tua te salvam fecit.
34 (Vers. 29, 30.) Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos. Et proiecerunt eos ad pedes eius. In eo loco ubi Latinus interpres transtulit, debiles, in Graeco scriptum est, κυλλοὺς, quod non generale debilitatis, sed unius infirmitatis est nomen: ut quomodo claudus dicitur, qui uno claudicat pede: sic κυλλὸς appelletur qui unam manum debilem habet.
35 Nos proprietatem huius verbi non habemus. Unde et in consequentibus evangelista caeterorum debilium exposuit sanitates, horum tacuit. Quid enim sequitur.
36 (Vers. 31.) Et curavit eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel. De κυλλοῖς tacuit, quia quid econtrario diceret, non habebat. Hoc de uno verbo. Intueamur autem quod sanata Chananaeae filia revertatur ad Iudaeam, et ad mare Galilaeae, et ascendat in montem: et quasi avis teneros fetus provocet ad volandum; ibique sedeat, et turbae concurrant ad eum, deducentes sive portantes secum variis oppressos infirmitatibus: quos postquam curavit, dedit eis cibos; et hoc opere completo, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.
37 Et ascendens in montem, sedebat ibi: et accesserunt ad eum turbae. Observa quod muti, claudi, et caeci ducuntur ad montem, ut ibi curentur a Domino.
38 (Vers. 32.) Iesus autem convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Vult pascere quos curavit, prius aufert debilitates, ut postea sanis offerat cibos. Convocat quoque discipulos suos, et quod facturus est, loquitur, ut vel magistris exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicanda esse consilia, vel ex confabulatione intelligant signi magnitudinem, respondentes se panes in eremo non habere.
39 Misereor, inquit, turbae, quia triduo iam perseverant mecum. Miseretur turbae, quia in trium dierum numero, Patri, Filio, Spirituique sancto credebant. Et non habent quod manducent. Turba semper esurit, et cibis indiget, nisi saturetur a Domino. Et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Esuriebant post magnas debilitates, et per patientiam futuros exspectabant cibos. Non vult eos Iesus dimittere ieiunos, ne deficiant in via.
40 Periclitatur ergo, qui sine coelesti pane ad optatam mansionem pervenire festinat. Unde et angelus loquitur ad Eliam: Surge, et manduca, quia grandem viam ambulaturus es [III Reg. XIX, 7].
41 (Vers. 33 seqq.) Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos, et praecepit turbae ut discumberent super terram. Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens fregit, et dedit discipulis suis: et discipuli dederunt populo.
42 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan [Μαγδαλά]. De hoc signo iam supra diximus, et eadem repetere otiosi est: tantum in his quae discrepant, immoremur.
43 Supra [Hanc ipse per partes comparationem Adamantius instituit, ex quo bonam partem huc Hieronymus in sua transtulit.] legimus: Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli, dicentes: Desertus est locus (Supra, XIV, 15), et reliqua. Hic discipulis convocatis, ipse Dominus loquitur: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum. Ibi quinque panes erant et duo pisces: hic septem panes et pauci pisciculi.
44 Ibi super fenum discumbunt: hic super terram. Ibi qui comedunt quinque millia sunt, iuxta panum numerum quos comedunt: hic quatuor millia. Ibi duodecim cophini replentur de reliquiis fragmentorum: hic septem sportae. In superiori ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse Dominus eorum recordatur, sed discipuli: et recordantur vespere vicina nocte, et inclinante iam sole.
45 Hic autem ipse Dominus recordatur, et misereri se dicit, et causam miserationis exponit: quia triduo iam perseverant mecum [Al. cum eo, et secum], et dimittere eos ieiunos non vult, ne deficiant in via. Isti qui de septem panibus, hoc est, in sacrato aluntur numero atque perfecto, non sunt quinque millia, sed quatuor millia: qui numerus semper in laude ponitur, et quadrangulus lapis non fluctuat, et non est instabilis; et ob hanc causam etiam Evangelia in eo numero consecrata sunt.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XIV <<<     >>> XVI
monumenta.ch > Hieronymus > 15