monumenta.ch > Hieronymus > 13
Hieronymus, in Matthaeum, , XII <<<     >>> XIV

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 2, CAPUT XIII

1 (Vers. 1.) In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae: ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore. Populus domum Iesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator et misericors Dominus egreditur de domo sua, et sedet [Al. sedit] iuxta huius saeculi mare, ut turbae [Vocem, multae, duo e nostris mss. interserunt.] multae congregentur ad eum, et audiant in littore quae intus non merebantur audire, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba staret in littore.
2 Iesus in mediis fluctibus est, hinc inde mari tunditur, et in sua maiestate securus, appropinquare facit terrae naviculam suam. At populus nequaquam periculum sustinens, nec tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stat in littore fixo gradu, ut audiat quae dicuntur.
3 (Vers. 3.) Et locutus est eis multa in parabolis, dicens. Turba non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum. Unde loquitur ad eam in multis parabolis, ut iuxta varias voluntates, diversas reciperent disciplinas. Et notandum quod non omnia locutus sit eis in parabolis; sed multa. Si enim dixisset omnia in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris, ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt.
4 (Vers. 4.) Ecce exiit qui seminat, seminare. Et dum seminat. Intus erat, domi versabatur, loquebatur discipulis sacramenta. Exivit ergo de domo sua qui seminat verbum Dei, ut seminaret in turbis. Significatur autem sator iste qui seminat, esse Filius Dei, et Patris in populis seminare sermonem. Et simul observa hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua posita sit.
5 Et cavendum est ubicumque Dominus exponit sermones suos, et rogatus a discipulis intrinsecus disserit, ne vel aliud, [Iidem mss., vel aliud, vel plus quid, vel minus praesumas intelligere, quam, etc. In Victorii edit. vel minus desideratur, errore, ut videtur, ex vel minus et velimus similitudine vocum nato.] nec plus quid vel minus velimus intelligere, quam ab eo expositum est.
6 (Vers. 5 seqq.) Quaedam ceciderunt secus viam: et venerunt volucres coeli, et comederunt ea: Alia autem ceciderunt in petrosa [Al. petrosis], ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto, aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt.
7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Hanc parabolam ad comprobandam haeresim suam Valentinus assumit, tres introducens naturas: spiritualem, [Palat. mss. editique olim libri, spiritualem, animalem atque terrenam, expuncta scilicet voce naturalem, quae et contextui superabundare videatur. Quibuscum et Rhabb. consonat.] naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint: una, iuxta viam: alia petrosa, tertia plena spinis: quarta terrae bonae.
8 Differimus parumper interpretationem eius cum discipulis, volentes secrete audire quod dicitur.
9 (Vers. 9.) Qui habet aures audiendi audiat. Provocamur ad dictorum intelligentiam, quoties his sermonibus commonemur [Al. commovemur].
10 (Vers. 10, 11.) Et accedentes discipuli, dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum: illis autem non est datum. Quaerendum est quomodo accedant ad eum discipuli, cum Iesus in navi sedeat; nisi forte intelligi datur, quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabolae sciscitati sint.
11 (Vers. 12.) Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Non in [Duo e nostris, unusque penes Martianaeum mss. aequitate praeferunt, pro aequalitate.] aequalitate iudicii habentibus additur, et non habentibus id quod habere videntur, aufertur: sed quod apostolis in Christo habentibus fidem, etiamsi quid minus virtutum habeant, conceditur: Iudaeis autem, qui non crediderunt in Filium Dei, etiamsi quid per naturae bonum possident, tollitur. Neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, qui caput non habent sapientiae.
12 (Vers. 13, 14.) Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes, non vident: et audientes, non audiunt, neque intelligunt: ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis. Haec de his loquitur qui stant in littore, et dividuntur ab Iesu, et sonitu fluctuum perstrepente, non audiunt ad liquidum quae dicuntur: impleturque in eis prophetia Isaiae: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis [Isai. VI, 9]. Haec de turbis prophetata sunt, quae stant in littore, et Dei non merentur audire sermonem.
13 Accedamus ergo et nos cum discipulis ad Iesum, et rogemus eum dissertionem parabolae, ne cum turbis frustra aures et oculos habere videamur.
14 (Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt. Reddit causas quare videntes non videant, et audientes non audiant: quia incrassatum est, inquit, cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt: Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae esse, non voluntatis, subiungit culpam arbitrii, et dicit:
15 Et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. In parabolis ergo audiunt et in aenigmate, qui, clausis oculis, nolunt cernere veritatem.
16 (Vers. 16.) Vestri autem beati oculi, quia vident: et aures vestroe, quia audiunt. Nisi supra legissemus auditores ad intelligentiam provocatos, Salvatore dicente: Qui habet aures audiendi, audiat, putaremus nunc oculos et aures quae beatitudinem accipiunt, carnis [Al. corporales] intelligi. Sed mihi videntur illi beati oculi, qui possunt Christi cognoscere sacramenta, et quos levari Iesus in sublime praecepit, ut candentes segetes aspiciant [Ioan. IV, 9]; et illae aures beatae, de quibus Isaias loquitur: Dominus apposuit mihi auriculam [Isai. L, 5].
17 (Vers. 17, 18.) Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Vos ergo audite parabolam seminantis. Videtur huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit diem meum videre, et vidit, et laetatus est [Ioan. VIII, 56]. Non autem dixit, omnes prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, sed multi.
18 Inter multos potest fieri, ut alii viderint, alii non viderint: licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut inter sanctorum merita, discretionem quamlibet facere videamur. Ergo Abraham vidit in aenigmate, [Rectius absque negandi particula in pridem vulgatis libris, vidit in specie.] non vidit in specie: vos autem in praesentia eum tenetis, et habetis Dominum vestrum, et ad voluntatem interrogatis, et convescimini ei.
19 (Vers. 19.) Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit. Hoc praemittens hortatur nos, ut quae dicuntur, diligentius audiamus.
20 (Vers. 20, 21.) Venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud, non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Malus bonum semen rapit. Et simul intellige quod in corde fuerit seminatum, et diversitas terrae animae sint credentium.
21 Facta autem tribulatione et persecutione, propter verbum continuo scandalizatur. Attende quod dictum sit, continuo scandalizatur. Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum qui ad primam persecutionem statim scandalizatur, et corruit.
22 (Vers. 22.) Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo soeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Mihi videtur et illud quod iuxta litteram ad Adam dicitur: Inter spinas et tribulos panem tuum manducabis [Gen. III, 18], hoc significare mystice, quod quicumque dederit se saeculi voluptatibus curisque istius mundi, panem coelestem et cibum verum inter spinas comedat.
23 Et eleganter adiunxit: fallacia divitiarum suffocat verbum. Blandae enim sunt divitiae, et aliud agentes, et aliud pollicentes. Lubrica est earum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes [In aliquot mss., reficiunt; olim erat, resarciunt. Optima impressa est lectio.] referciunt. Unde et Dominus divites asserit difficulter intrare in regnum coelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et rigorem virtutum emollientibus.
24 (Vers. 23.) Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum facit: et aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum. Sicut in terra mala tres fuere diversitates: secus viam, et petrosa, et spinosa loca: sic in terra bona trina diversitas est: centesimi, sexagesimi et tricesimi fructus.
25 Et in illa autem et in ista non mutatur [Pro substantia, duo e Palatinis mss. ad libri oram legendum monent, sententia.] substantia, sed voluntas: et tam incredulorum, quam credentium corda sunt quae semen recipiunt. Venit, inquit, malus, et rapit quod seminatum est in corde eius; et secundo ac tertio, hic est, ait, qui verbum audit. [ [This note is printed at the foot of column 90 but its callout letter, d, does not appear in the text.] Pro totam, duo Palatini hic ut et infra habent tantam. In Graeco tamen est Πᾶσαν in quem sensum et Vulgata Editio omnem legit: et Hieronymus, quod et Victorio notatum est, subdit: Ergo quod Dominus dixit fide fieri, quae grano sinapis comparatur, hoc Apostolus docet tota fide fieri posse.] In expositione quoque terrae bonae, iste est, qui audit verbum.
26 Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, et post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum, vel sexagesimum, vel tricesimum, de quibus plenius in libro contra Iovinianum diximus, et nunc breviter perstringimus: Centesimum fructum virginibus, sexagesimum viduis et continentibus, tricesimum [Iidem Palatini mss. sancto, pro casto legunt. Confer priorem adversus Iovinianum librum.] casto matrimonio deputantes. Honorabiles enim nuptiae, et cubile immaculatum [Heb. XXXI, 3, 4]. Quidam nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt: quod si ita est, sancta consortia nuptiarum excluduntur a fructu bono.
27 (Vers. 24 seqq.) Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit.
28 Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Haec secunda parabola est cum interpretatione sua non statim posita, sed interiectis aliis parabolis edisserta.
29 Hic enim proponitur, et postea dimissis turbis venitur domum et accedunt ad eum discipuli eius rogantes: Dissere nobis parabolam zizaniorum agri, et reliqua. Non ergo debemus praepropero intelligendi desiderio ante eius notitiam quaerere, quam a Domino disseratur.
30 (Vers. 31.) Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Sedebat Dominus in navi, et turba stabat in littore: illi procul, discipuli vicinius audiebant: proponit eis et aliam parabolam, quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet.
31 Unde et in priori parabola non dixit alteram, sed aliam. Si enim praemisisset alteram, exspectare tertiam non poteramus, praemisit aliam, ut plures sequantur.
32 (Vers. 32.) Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minimum quidem est omnibus seminibus. Cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor: ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis eius. Non sit molestum lectori, si totas parabolas proponimus. Quae enim obscura sunt, plenius disserenda sunt, ne brevitate nimia involvantur magis sensus, quam exponantur.
33 Regnum coelorum, praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam; et de qua dicitur ad Iudaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius (Infra XXI, 43). Simile est ergo huiuscemodi regnum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Homo qui seminat in agro suo, a plerisque Salvator intelligitur, quod in animis credentium seminet.
34 Ab aliis, ipse homo seminans in agro suo, hoc est, in semetipso et in corde suo. Quis est iste qui seminat, nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare? Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis.
35 Ad primam quippe doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer huiuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, splendori eloquentiae, et compositioni sermonum, et videbis quanto minor sit caeteris seminibus sementis Evangelii. Sed illa cum creverit, nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale demonstrat, sed totum flaccidum marcidumque et [Voculae et mollitum in nostris mss. desiderantur.] mollitum ebullit in olera, et in herbas, quae cito arescunt et corruunt.
36 Haec autem praedicatio, quae parva videbatur in principio, cum vel in anima credentis, vel in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem: ita ut volucres coeli (quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas, sentire debemus) veniant et habitent in ramis eius. Ramos puto Evangelicae arboris, quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit.
37 Assumamus et nos pennas columbae [Ps. LIV], ut volitantes ad altiora, possimus habitare in ramis huius arboris, et nidulos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes, ad coelestia festinare. Multi legentes granum sinapis minimum omnibus seminibus, et illud quod in Evangelio a discipulis dicitur: Domine, adauge nobis fidem [Luc. XVII, 6]; et respondetur eis a Salvatore: Amen dico vobis, si habueritis fidem quasi granum sinapis, [Tres Palat. codd., si haberetis fidem quasi granum sinapis, diceretis monti huic, migra de loco isto, et migraret.] et dixeritis monti huic, migra de loco isto, migrabit, putant apostolos vel parvam fidem petere, vel Dominum de parva fide dubitare; cum apostolus Paulus fidem grano sinapis comparatam maximam iudicet. Quid enim dicit? Si habuero? totam fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 2]. Ergo quod Dominus dixit fide fieri, quae grano sinapis comparetur, hoc Apostolus docet tota fide posse fieri.
38 (Vers. 33.) Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Diversus est hominum stomachus: alii amaris, alii dulcibus, alii [Al. hi . . . illi] austerioribus, alii lenibus delectantur cibis. Proponit itaque Dominus, ut iam supra diximus, diversas parabolas, ut iuxta vulnerum varietates et medicina diversa sit. Mulier ista, quae fermentum accepit, et abscondit illud in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, vel praedicatio mihi videtur apostolica vel Ecclesia, quae de diversis gentibus congregata est. Haec tollit fermentum, notitiam scilicet et intelligentiam Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta, non discrepent inter se; sed cum duobus et tribus convenerint, impetrent a Patre quodcumque postulaverint [Matth. XVIII]. Disseritur locus iste, et aliter.
39 Legimus in Platone, et philosophorum dogma [Al. dogmate] vulgatum est, tres esse in humana anima passiones, [In plerisque mss. τὸ λογιστικὸν quod, etc. Rhabb. rationabile, τὸ ὀργηστικὸν, quod dicimus plenum irae vel irascibile; τὸ ἐπιποθικὸν, quod appellamus, etc.] τὸ λογικὸν quod nos possumus interpretari rationabile: τὸ θυμικὸν quod dicamus, plenum irae, vel irascibile: τὸ ἐπιθυμητικὸν quod appellamus, concupiscibile: et putat ille philosophus rationabile nostrum in cerebro, iram in felle, desiderium in iecore commorari.
40 Et nos ergo si acceperimus [Rhabb., fermentum Evangelii cum sanctarum Scripturarum notitia.] fermentum Evangelicum sanctarum Scripturarum, de quo supra dictum est, tres humanae animae passiones in unum redigentur, ut in ratione possideamus prudentiam: in ira, odium contra vitia: in desiderio, cupiditatem virtutum; et hoc totum fiet per doctrinam Evangelicam, quam nobis mater Ecclesia praestitit.
41 Dicam et tertiam quorumdam intelligentiam, ut curiosus lector e pluribus quod placuerit, eligat: Mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit credulitati Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam.
42 Farinae quoque [Al. quippe] sata tria, dum non est in singulis diversa natura, et ad unitatem trahunt substantiae. Pius quidem sensus, sed numquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia, potest ad auctoritatem dogmatum proficere. Satum autem genus est mensurae, iuxta morem provinciae Palaestinae, unum et dimidium modium capiens.
43 Dicuntur et alia de hac parabola, sed non est praesentis materiae totum de omnibus dicere.
44 (Vers. 34.) Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Non discipulis, sed turbis per parabolas loquitur; et usque hodie turbae in parabolis audiunt: discipuli [Martian. legerat Domini: at Iesum domi solitos discipulos sciscitari, ex ipso Evangelio Hieron. inferius tradit.] domi interrogant Salvatorem.
45 (Vers. 35.) Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo (Vers. 2) sumptum est. Legi in nonnullis codicibus, et studiosus lector forte reperiet idipsum, in eo loco ubi nos posuimus, et Vulgata habet editio: Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ibi scriptum, [Idipsum alibi notatum est nobis, utque hic Veterum alia congeramus testimonia, auctor Homil. XVIII sub nomine Clementis papae legit, per Isaiam. Auctor Breviarii in Psalterium sub nomine S. Hieronymi p. 316: Dicitur ergo in Matthaeo: Haec, inquit, facta sunt, ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta. Sic invenitur in omnibus veteribus codicibus, sed homines ignorantes tulerunt illud, id est, abstulerunt Asaph. Denique multa Evangelia usque hodie ita habent: ut impleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in Parabolis, etc. Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Denique et impius Porphyrius proponit adversum nos hoc ipsum, et dicit: Evangelista vester Matthaeus tam imperitus fuit, ut diceret quod scriptum est per Isaiam prophetam. Quibus adde Anonymum relatum in Expositione Graecorum Patrum in psalmos, psal. LXXVII. Haec animadvertisset Sabaterius, qui Vulgatam atque eam quidem Italam sectionem ex Colbertino nescio quo ms. nobis obtrudit, deque hoc Hieronymi loco cum in praefatione, tum in notis otiose disputat. Annotare praestabat, quod S. Pater Vulgatam Editionem nominat, quae, ut ex vocabulo notat, prae caeteris aliis obtinebat. Nam cum hos Commentarios scriberet, iamdudum ante annos circ. quindecim iussu Damasi, Evangelia ad Graecos codices recognoverat, nec certe aliam quam Vulgatam editionem sibi sumpserat recognoscendam. Sedulo itaque notanda sunt, quae de ista Vulgata significat: scilicet omnium fuisse interpretationum antiquissimam, in qua primum scriptum fuisset per Asaph, tum repositum per Isaiam, denique POSTEA a prudentibus viris hoc quoque nomen sublatum] per Isaiam prophetam dicentem. Quod quia minime inveniebatur in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum.
46 Sed mihi videtur in principio ita editum: Quod scriptum est per Asaph prophetam, dicentem. Septuagesimus enim septimus psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium, Asaph prophetae titulo inscribitur. Et primum scriptorem non intellexisse Asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaiae, cuius vocabulum manifestius erat.
47 Sciendum est itaque, quod in psalmis et hymnis et canticis Dei, non solum David, sed et caeteri, quorum praescripta sunt nomina, prophetae sint appellandi: Asaph videlicet et Idithum, et Eman Ezraites, et Aethan, et filii Chore, et reliqui quos Scriptura commemorat. Quodque ex persona Domini dicitur: Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi, considerandum attentius et inveniendum describi egressum Israelis ex Aegypto, et omnia signa narrari, quae in Exodi continentur historia.
48 Ex quo intelligimus universa illa quae scripta sunt, parabolice sentienda: nec manifestam tantum sonare litteram, sed et abscondita sacramenta; hoc enim se Salvator edicturum esse promittit, aperiens os suum in parabolis, et eructans abscondita a constitutione mundi.
49 (Vers. 36.) Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Dimittit turbas Iesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire, nec poterat. Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
50 (Vers. 37 seqq.) Qui respondens, ait: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni: zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
51 Mittet ergo Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. Perspicue exposuit quod ager mundus sit: sator, Filius hominis; bonum semen, filii regni; zizania, filii pessimi; zizaniorum sator, diabolus; messis, consummatio mundi; messores, angeli.
52 Omnia scandala referuntur ad zizania; iusti reputantur in filios regni. Ergo, ut supra dixi, quae exposita sunt a Domino, his debemus accommodare fidem. Quae autem tacita, et nostrae intelligentiae derelicta, perstringenda sunt breviter. Homines qui dormiunt, magistros Ecclesiarum intellige. Servos patrisfamilias, ne alios accipias quam angelos, qui quotidie vident faciem Patris [Matth. XVIII]. Diabolus autem propterea inimicus homo appellatur; quia Deus esse desivit. Et in nono psalmo scriptum est de eo: Exsurge, Domine, non confortetur homo [Psal. IX, 20]. Quamobrem non dormiat, qui Ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania, hoc est, haereticorum dogmata.
53 Quod autem dicitur: Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et frumentum, datur locus poenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest, ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat et defendere incipiat veritatem. Illud quoque quod sequitur: Sinite utraque crescere usque ad messem [Deut. XIII, 5], videtur illi praecepto esse contrarium: Auferte malum de medio vestrum [Isai. I]; et nequaquam societatem habendam cum his qui fratres nominentur, et sunt adulteri et fornicatores.
54 Si enim prohibetur eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo eiiciendi sunt quidam de medio nostrum? Inter triticum et zizania, quod nos appellamus lolium, quamdiu herba est, et nondum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut perdifficilis distantia [Al. substantia]. Praemonet ergo Dominus, ne ubi quid ambiguum est, cito sententiam proferamus; sed Deo iudicii terminum reservemus: ut cum dies iudicii venerit, ille non suspicionem criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu eiiciat.
55 Quod autem dixit, zizaniorum fasciculos ignibus tradi, et triticum congregari in horrea, manifestum est haereticos quosque et hypocritas fidei gehennae ignibus concremandos; sanctos vero qui appellantur triticum, horreis, id est, mansionibus coelestibus suscipi.
56 (Vers. 43.) Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum [Al. sui]. Qui habet aures audiendi, audiat. In praesenti saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus; post consummationem autem mundi ipsi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui.
57 (Vers. 44.) Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit: et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Crebris parabolarum obscuritatibus retardati, commaticam interpretationem excedimus, ut prope de alio interpretationis genere ad aliud transisse videamur.
58 Thesaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus Verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus [Coloss. II], aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris: quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius mundi emolumenta contemnere, ut illum possit habere quem reperit.
59 Quod autem sequitur: Quem cum invenerit homo abscondit: idcirco dicitur, non quod hoc de invidia faciat, sed quod [Duo e nostris mss., sed quod more servantis. Caeterum proxima superior tota expositio ex Origenis Commentario in hunc locum desumpta est: Videtur mihi secundum haec ager ille Scriptura esse, consita iis quae perspicua sunt in historiae verbis et Legis et prophetarum, et reliquis sententiis. Copiosa quippe et varia ratio est totius Scripturae verborum. Thesaurus autem in agro absconditus occulti sunt, et sub perspicuis verbis abstrusi sensus sapientiae delitescentis in mysterio et Christo.] timore servantis, et nolentis perdere, abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit facultatibus.
60 (Vers. 45, 46.) Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa [Al. pretiosissima] margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Aliis verbis idipsum quod supra dicitur. Bonae margaritae, quas quaerit institor, Lex et prophetae sunt. Audi, Marcion; audi, Manichaee: bonae margaritae sunt Lex et prophetae, et notitia veteris Instrumenti. Unum autem est [Haec quoque ex Origene Hieronymus ferme descripsit, quae Latine satis sit recitasse: Illa est pretiosa margarita Christus, Dei Verbum, superans pretiosas Scripturas et sensus Legis ac prophetarum, quo reperto, reliqua omnia facile capiuntur, et caetera, quae tute ipse consulueris.] pretiosissimum margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum.
61 Quod cum invenerit homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit et quisquilias, ut Christum lucrifaciat [Philipp. III]. Non quo inventio novae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum: sed quo comparatione eius omnis alia gemma vilior sit.
62 (Vers. 47 seqq.) Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa [Addunt tres Palat. codd. sua, quod nec in Graeco resonat.]: malos autem foras miserunt: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. Impleto Ieremiae vaticinio, dicentis: Ecce ego mittam ad vos piscatores multos (Ierem XVI, 16): postquam audierunt Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes, filii Zebedaei: Sequimini me, et faciam vos piscatores hominum [Matt. IV, 19], contexuerunt sibi ex veteri et novo testamento sagenam [Conferenda Origenis interpretatio huius loci, cui est Hieronymiana isthaec perquam simillima. Theophilactus quoque hunc locum ex Origene arripuit.] Evangelicorum dogmatum; et miserunt eam in mare huius saeculi: quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos, et optimos pisces et pessimos.
63 Cum autem venerit consummatio et finis mundi, ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus: tunc verum secernendorum piscium iudicium [Al. signum] demonstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu, boni mittentur in vasa coelestium mansionum: malos autem torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet.
64 (Vers. 51.) Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis. Ad apostolos proprie sermo est; et illis dicitur: Intellexistis haec omnia; Quos non vult audire tantum ut populum, sed intelligere ut magistros futuros.
65 (Vers. 52.) Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Instructi erant apostoli, Scribae et notarii Salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus, regnorum coelestium sacramentis, et [Rhabb., et pullulabant et pollebant.] pollebant opibus patrisfamiliae, eiicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera: ut quidquid in Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. Unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova et [In mss. Exemplaribus Monasterii nostri S. Andreae secus Avenionem et in uno S. Remigi legimus: Nova cum veteribus, fratruelis meus, etc. MART.--- Nostri omnes, et quos Martianaeus consuluit, mss. libri, Nova cum veteribus, fratruelis meus, etc. Porro Hieronymus ex Adamantio huius loci interpretationem de more expressit. Conferendus autem et Chrysostomus Homil 47 in Matthaeum, Augustinus Quaest. in ipsum Evangelistam, et Cyrillus de Adoratione in spiritu et veritate.] vetera, fratruelis meus, servavi tibi [Cant. VII, 13].
66 (Vers. 53, 54.) Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. Et veniens in patriam [Al. terram] suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent. Post parabolas, quas locutus est ad populum, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat.
67 Unde huic sapientia haec, et virtutes? Mira stultitia Nazaraenorum: mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quod fabri filium suspicantur.
68 (Vers. 55, 56.) Nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Error Iudaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio. Intantum enim cernebant hominem Iesum Christum, ut fabri putarent filium: Nonne hic est fabri filius? Miraris si errent in fratribus, cum errent in patre? Locus iste plenius in supradicto contra Helvedium libello expositus est.
69 (Vers. 57.) Iesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua. Propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint.
70 (Vers. 58.) Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum. Non quod etiam illis incredulis facere non potuerit virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Potest autem et aliter intelligi, quod Iesus despiciatur in domo et in patria sua, hoc est, in populo Iudaeorum.
71 Et ideo ibi pauca signa fecerit; ne penitus inexcusabiles fierent. Maiora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum salute.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XII <<<     >>> XIV
monumenta.ch > Hieronymus > 13