monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, in Matthaeum, , XI <<<     >>> XIII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 2, CAPUT XII

1 (Vers. 1.) In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata: discipuli autem eius esurientes coeperunt evellere spicas, et manducare. In alio quoque evangelista legimus, quod propter nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant [Marc. II, ] [et Luc. VI]. Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est; non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium.
2 (Vers. 2.) Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis. Nota quod primi apostoli Salvatoris litteram sabbati destruunt, adversus Ebionitas, qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.
3 (Vers. 3, 4.) At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei comedere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad confutandam calumniam Pharisaeorum, veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem, venit in Nobe, et ab Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et levitis.
4 Et hoc tantum interrogavit si essent mundi pueri a mulieribus: et illo respondente, ab heri et nudiustertius, non dubitavit panes dare, melius arbitratus, propheta dicente: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee, VI, 6), de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium. Hostia enim placabilis Deo, hominum salus est.
5 Opponit ergo Dominus, et dicit: Si et David sanctus est, et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed Legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in caeteris? Quamquam et in hoc magna distantia sit. Isti spicas in sabbato manu confricant, illi panes comederunt Leviticos, et ad sabbati solemnitatem accedebant Neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fugit ex aula regia.
6 Observa quod panes propositionis nec David, nec pueri eius acceperint, antequam se a mulieribus mundos esse responderent.
7 (Vers. 5.) Aut non legistis in Lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Calumniamini, inquit, discipulos meos, cur per segetes transeuntes, spicas triverint, et hoc fecerint famis necessitate cogente, cum et ipsi sabbatum violetis in Templo, immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes: et iuxta alterius Evangelii fidem [Ioan. VI], circumcidentes parvulos in sabbato, ut dum aliam Legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Numquam autem Leges Dei sibi contrariae sunt.
8 Et prudenter ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, David et Achimelech dicit exempla sectatos: veram autem et absque necessitatis obtentu, sabbati praevaricationem in ipsos refert, qui calumniam fecerant.
9 (Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo maior est hic. [Nostri omnes, et quidam penes Martianaeum mss., Hic non pronomen, sed adverbium loci legendum est.] Hic, non pronomen, sed adverbium loci est; quod maior templo sit locus, qui Dominum templi teneat.
10 (Vers. 7.) Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6): numquam condemnassetis innocentes. Quid sit, volo misericodiam, et non sacrificium, supra diximus. Quod autem sequitur: Numquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum est.
11 Et est sensus: Si misericordiam comprobastis Achimelech, eo quod fame periclitantem refocillaverit David et pueros eius: quare discipulos meos condemnatis, qui nihil tale fecerunt?
12 (Vers. 8.) Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens aridam. Tertius decimus iste est, qui curatur in synagoga. Et notandum, quod non in itinere et foris, sed in conciliabulo Iudaeorum manus arida fuerit sanata.
13 (Vers. 9.) Et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare: ut accusarent eum. Quia destructionem sabbati, quam [Al. qua et discipulos] Pharisaei in discipulis arguebant, probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt: et interrogant utrum liceat curare in sabbatis; ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; si curaverit, transgressionis accusarent [Al. accusent].
14 (Vers. 10 seqq.) Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit [Al. allevabit] eam? Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet sabbatis benefacere. Sic solvit propositam quaestionem, ut interrogantes avaritiae condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud quodlibet animal in foveam decidens, eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove, debeo liberare!
15 (Vers. 13.) Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. In Evangelio, quo utuntur Nazaraeni [Hoc de Evangelio actum est a nobis, cum alibi, tum praecipue ad Catalogi cap. 2. Quod vero hic addit Hieronymus, Ebionitas quoque illo usos esse, recentiores critici pernegant, quod non uno alterove cap. Nazaraenorum atque Ebionitarum inter se Evangelia dissentirent. Historia cumprimis baptismi Salvatoris, quam ex Nazaraenorum codice ipse recitat S. Pater ad cap. XI Isaiae, aliter eaque brevius exponitur ab Epiphanio Haeres. 30, § 13. At nihil inde aliud evincas, quam loca quaedam fuisse a Nazaraeis interpolata, itemque alia ab Ebionitis; non ita tamen ut diversa eorum Evangelia dici possent, quae maximam partem convenirent. Recte adeo Hieronymus pro uno accepit.] et Ebionitae (quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum), homo iste, qui aridam habet manum, caementarius scribitur: istius modi vocibus auxilium precans: Caementarius eram, manibus victum quaeritans: precor te, Iesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.
16 Usque ad adventum Salvatoris arida manus in synagoga fuit Iudaeorum, et Dei opera non fiebant in ea: postquam ille venit in terras, reddita est in apostolis credentibus dextera, et operi pristino restituta.
17 (Vers. 14.) Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. Quod Domino moliuntur insidias, livor in causa est. Quid enim fecerat, ut Pharisaeos ad interfectionem [Voculam, sui, restituunt nostri mss. aliaque id genus leviora passim taciti castigamus.] sui provocaret? nempe quod homo extenderat manum. Quis enim Pharisaeorum in die sabbati non extendit manum, portans cibos, calicemque porrigens, et caetera quae victui necessaria sunt? Si ergo manum extendere et alimenta sublevare vel potum in sabbato, non est criminis: cur hoc in alio arguunt quod ipsi facere coarguuntur, praesertim cum iste caementarius nihil tale portaverit, sed ad praeceptum Domini solam extenderit manum?
18 (Vers. 15 seqq.) Iesus autem sciens, recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. Et proecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem. Sciens insidias eorum, quod vellent perdere Salvatorem suum, recessit inde, ut Pharisaeis contra se occasionem impietatis auferret.
19 (Vers. 18.) Ecce puer meus, quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit. Per Isaiam prophetam ex persona Patris hoc dicitur: Ponam spiritum meum super eum [Isai. XLII, 1]. Spiritus ponitur non super Dei verbum, et super unigenitum, qui de sinu processit Patris, sed super eum, de quo dictum est: Ecce puer meus [Ibidem].
20 (Vers. 19.) Neque audiet aliquis in plateis vocem eius. Lata enim est et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam (Supra VIII). Qui multi vocem non audiunt Salvatoris, quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa.
21 (Vers. 20, 21.) Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt. Qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris sui, iste calamum quassatum confringit. Et qui modicam scintillam fidei contemnit in parvulis, hic linum exstinguit fumigans.
22 Quorum neutrum Christus fecit; ad hoc enim venerat, ut salvum faceret quod perierat.
23 (Vers. 22.) Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit daemones, nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Tria signa simul in uno homine perpetrata sunt: Caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur.
24 Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversione credentium, ut expulso daemone, primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.
25 (Vers. 25.) Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in se divisum [Duo mss., divisum contra se desolabitur; alii, desolatur.] desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Turbae stupebant et confitebantur eum, qui tanta signa faciebat, esse filium David: Pharisaei vero opera Dei principi daemoniorum deputabant.
26 Quibus Dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit: ut vel sic compellerentur credere potentiae eius, qui cordis videbat occulta.
27 (Vers. 26.) Et si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? Non potest regnum et civitas contra se divisa perstare; sed quomodo concordia parvae res crescunt, ita discordia maximae dilabuntur. Si ergo Satanas pugnat contra se, et daemon inimicus est daemonis, deberet iam mundi venisse consummatio; ut non haberent in eo locum adversariae potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est.
28 Si autem putatis, o Scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus, quas Dominus perpetravit? Aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritualium virtutum insignia daemonibus assignatis.
29 (Vers. 27.) Et si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Filios Iudaeorum, vel exorcistas gentis illius, ex more significat, vel apostolos, ex eorum stirpe generatos. Si exorcistas, qui ad invocationem Dei eiiciebant daemones, coarctat interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esse opus. Quod si expulsio daemonum, inquit, in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur: quare in me idem opus non eamdem habeat et causam? Ergo ipsi iudices vestri erunt, non potestate, sed comparatione: dum illi expulsionem daemonum Deo assignant; vos Beelzebub principi daemoniorum.
30 Sin autem de apostolis dictum est, quod et magis intelligere debemus, ipsi erunt iudices eorum: quia sedebunt in duodecim soliis, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, ] [et Luc. XXII].
31 (Vers. 28.) Si autem ego in spiritu Dei eiicio daemones. In Luca istum locum ita scriptum legimus: Si autem ego in digito Dei eiicio daemones [Luc. XI, 20]. Iste est digitus quem confitentur et Magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste [Exod. IV, 29]: quo tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina [Deut. IX]. Si igitur manus et brachium Dei, Filius est; et digitus eius Spiritus sanctus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti una substantia est: non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis.
32 Igitur pervenit in vos regnum Dei. Vel seipsum significat, de quo in alio loco scriptum est: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Et: Medius stat inter vos, quem nescitis [Ioan. XXVI]: vel certe illud regnum quod et Ioannes et ipse Dominus praedicaverant: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Supra III, 2). Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Iudaeis, et tradetur genti facienti fructus eius (Infra XXI).
33 (Vers. 29.) Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet? Non debemus esse securi: Adversarius noster fortis, victoris quoque vocibus comprobatur. Domus illius mundus, qui in maligno positus est [I Ioan. V], non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis.
34 Vasa eius nos quondam fuimus. Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et Domini contritus pede: et direptis sedibus tyranni, captiva ducta est captivitas.
35 (Vers. 30, 31.) Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: spiritus autem blasphemiae non remittetur. Non putet hoc quisquam de haereticis dictum et schismaticis (quamquam et ita ex superfluo possit intelligi), sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur: eo quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari.
36 Ille cupit animas hominum tenere captivas; Dominus liberare. Ille praedicat idola; hic unius Dei notitiam. Ille trahit ad vitia: hic ad virtutes revocat. Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam, quorum opera divisa [Al. diversa] sunt?
37 (Vers. 32.) Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Et quomodo quidam nostrorum episcopos atque presbyteros post blasphemiam Spiritus sancti, in suum recipiunt gradum, cum Salvator dicat, omne peccatum et blasphemiam dimitti hominibus: qui autem in Spiritum sanctum blasphemaverit, non dimitti ei neque in praesenti tempore, neque in futuro? Nisi forte illud de Marco evangelista sumamus exemplum, qui causas tantae irae manifestius expressit, dicens: Quia dicebant, spiritum immundum habet. Ergo quicumque opera Salvatoris Beelzebub principi daemoniorum deputarit; et dixerit Filium Dei habere spiritum immundum, huic nullo tempore blasphemia remittetur [Marc. III, 22]. Vel ita locus iste intelligendus est: Qui verbum dixerit contra Filium hominis, scandalizatus carne mea, et me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres habeam, Iacobum, et Ioseph, et Iudam; et homo vorator, et vini potator sim, talis opinio [Legebatur antea: opinio absque blasphemia: quae falsa lectio visa est, maxime nostris contradicentibus mss. quorum ope restituimus, atque pro absque.] atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habeat veniam propter corporis vilitatem [Marc. VI, L] [uc. III, Matth. XI]. Qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia, calumniatur; et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub: isti non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in futuro.
38 (Vers. 33.) Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor agnoscitur. Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant ἄφυκτον, nos inevitabilem possumus appellare: qui interrogatos hinc inde concludit, et utroque cornu premit.
39 Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest. Si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit. Neque enim fieri potest, ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum. Quod autem sequitur:
40 (Vers. 34.) Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Ostendit illos arborem malam, et tales afferre fructus blasphemiae redundantes [Al. redundantis], qualia habeant semina diaboli.
41 (Vers. 35.) Bonus homo de bono thesauro profert bona. Et malus homo de malo thesauro profert mala. Vel ipsos Iudaeos Dominum blasphemantes ostendit de quali thesauro blasphemias proferant, vel cum superiori quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona: sic non possit Christus mala, et diabolus bona opera facere.
42 (Vers. 36, 37.) Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Hoc quoque haeret cum superioribus. Et est sensus: Si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo eius qui loquitur, et in die iudicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum: quanto magis vos, qui opera Spiritus sancti calumniamini, et dicitis me in Beelzebub principe daemoniorum eiicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae! Otiosum verbum est, quod sine utilitate loquentis dicitur et audientis: si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas.
43 Caeterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.
44 (Vers. 38.) Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Sic signum postulant, quasi quae viderant, signa non fuerint. Sed in alio Evangelista quid petant plenius explicatur: Volumus a te signum videre de coelo [Marc. VIII, 11]. Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis, tempore aestivo [Verba contra naturam loci Rhabb. ignorat.] contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. Nam qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis: quid facturus es de his quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo [Exod. VII].
45 (Vers. 39.) Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera. Egregie dixit adultera: quia dimiserat virum, et iuxta Ezechielem, multis se amatoribus copulaverat [Ezech. XVI].
46 (Vers. 40.) Signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae [Ioan. II]. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. De hoc loco plenius in Commentariis Ionae prophetae disputavimus: ad illum ergo locum lectoris diligentiam remittimus.
47 Hoc breviter nunc dixisse contenti, quod synecdochice totum intelligatur ex parte: non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno Dominus steterit; sed quod in parte Parasceves, et Dominicae, et tota die sabbati, tres dies et totidem noctes intelligantur.
48 (Vers. 41.) Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae. Non sententiae potestate, sed comparationis exemplo.
49 Et ecce plus quam Ionas hic. Hic, adverbium loci, non pronomen intelligas. Ionas, secundum Septuaginta Interpretes, triduo praedicavit: ego tanto tempore. Ille Assyriis genti incredulae: ego Iudaeis populo Dei. Ille peregrinis: ego civibus. Ille voce locutus est simplici, [Rhabb., nihilque signum faciens acceptus est, ego tanta, etc.] nihil signorum faciens: ego tanta faciens signa, Beelzebub calumniam sustineo. Plus ergo est Iona hic, id est, in praesentiarum inter vos.
50 (Vers. 42.) Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic. Eodem modo condemnabit regina Austri populum Iudaeorum, quo condemnabunt viri Ninivitae Israelem incredulum. Ista autem est regina Saba, de qua in Regum volumine et in Paralipomenon legimus [III Reg. X, II Par. IX]: quae per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venit in Iudaeam audire sapientiam Salomonis, et ei multa munera detulit.
51 In Ninive autem et in regina Saba, occulte [Al. occulta] fides nationum praefertur Israel.
52 (Vers. 43.) Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem et non invenit. Tunc dicit. Quidam istum locum de haereticis dictum putant, quod immundus spiritus, qui in eis antea habitaverat quando gentiles erant, ad confessionem verae fidei eiiciatur: postea vero cum se ad haeresim transtulerint et simulatis virtutibus ornaverint domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adiunctis, revertatur ad eos diabolus et habitet in illis: fiantque novissima eorum peiora prioribus.
53 Multo quippe peiori conditione sunt haeretici quam gentiles: quia in illis spes fidei est, et in istis pugna discordiae. Cum haec intelligentia plausum quemdam et colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat veritatem. Ex eo enim quod finita vel parabola, vel exemplo, sequitur: Sic erit et generationi huic pessimae: compellimur non ad haereticos et quoslibet homines: sed ad Iudaeorum populum referre parabolam, ut contextus loci non [Editi legunt, ut contextus loci non passim et vagus in diversum fluctuet: quia editores antiqui nescierunt Hieronymum appellare contextum passivum, eum qui patitur liberas, violentas et coactas interpretationes; quas etiam supra appellat passivam interpretationem, dicens: Non ergo nobis tribuitur libera intelligentia, et allegoriae interpretatio passiva. MART.---Victor., passim. Recole quae de vocabulo paulo superius in cap. XI observamus.] passivus et vagus in diversum fluctuet, atque insipientium more turbetur; sed haerens sibi, vel ad priora, vel ad posteriora respondeat.
54 Immundus spiritus exivit a Iudaeis, quando acceperunt Legem, et ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem. Expulsus videlicet a Iudaeis, ambulavit per gentium solitudines: quae cum postea Domino credidissent, ille, non invento loco in nationibus, dixit:
55 (Vers. 44.) Revertar in domum meam [Addunt Palatini mss., pristinam.], unde exivi. Hoc est, abibo ad Iudaeos, quos ante dimiseram.
56 (Vers. 45.) Et veniens, invenit vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes, habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. Vacabat enim templum Iudaeorum, et Christum hospitem non habebat, dicentem: Surgite, et abeamus hinc [Ioan. XIV, 31]. Et in alio loco: Dimittetur vobis domus vestra deserta [Luc. XIII, 35]. Quia igitur et Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Legis, et traditionibus Pharisaeorum, revertitur diabolus ad sedem suam pristinam: et septenario sibi numero daemonum addito, habitat pristinam domum, et fiunt illius populi novissima peiora prioribus.
57 Multo enim nunc maiori daemonum numero possidentur, blasphemantes in synagogis suis Christum Iesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante Legis notitiam: quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adiunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti: ut quomodo in Isaia super virgam de radice Iesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur [Isa. XI]; ita econtrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit.
58 (Vers. 46 seqq.) Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos, dixit. Occupatus erat Dominus in opere sermonis, in doctrina populorum, in officio praedicandi, mater et fratres veniunt, et foris stant, et ei desiderant loqui.
59 Tunc quidam nuntiat Salvatori, quod mater sua et fratres stent foris, quaerentes eum. Videtur mihi iste qui nuntiat, non fortuito et simpliciter nuntiare: sed insidias tendere Salvatori, utrum spirituali operi carnem et sanguinem praeferat. Unde et Dominus, non quod negaret matrem et fratres, exire contempsit; sed quod responderet insidianti, extendens manum in discipulos, ait:
60 (Vers. 49, 50.) Ecce mater mea, et fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Isti sunt mater mea, qui me quotidie in credentium animis generant. Isti sunt fratres mei, qui faciunt opera Patris mei. Non ergo iuxta Marcionem et Manichaeum matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur; sed apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus. Ecce mater tua, et fratres tui foris stant, quaerentes te. Quidam fratres Domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam [Hanc e pluribus mss. codicibus lectionem restituo. Marianus legebat in aliquot exemplaribus Moecham, et non Melcham. Alteri ergo Ioseph uxori confictae nomen filiarum Aran tribuebant libri apocryphi; nam prioris filiae Aran, quae nupsit Nachor, nomen fuit Melcha; cum altera, uxor Abraham, dicta sit Iescha et Sarai. MART.---Quidem mss., Mecham; duo Palatini, Escham tantum memorant, quemadmodum et vulgati ante Martianaeum; Victorius in aliis reperit, Moecham. Filiarum Aran, Melchae scilicet, et Ieschae, quarum altera Nachor, altera Abrahamo nupsit, nomina haec sunt. At vero sunt Proto-Evangelii Iacobi cap. XVII et seq. et Evangelii infantiae Domini ridenda apocryphorum librorum somnia. Nec tamen inficior veterem esse, tametsi incertam, traditionem, Iosephum viduum, atque ex priore uxore sex liberorum patrem exstitisse, cum Maria sibi desponsaretur. Eam secutus ferme est Epiphanius Haeres. 51, § 10. Hippolytus Thebanus, nec non alii ex veteribus quatuor Iosephi filios, duasque filias fuisse tradunt: Iacobum, Simonem, Iudam, Ioseten: has vero Estherem et Thamar nominant, quam saepius alii Martham, transpositis litteris, vocant. Atque ipsi quidem uxorem eius Escham vel Salomen, filiam Anchaei fratris Zachariae faciunt, qui Ioannis Baptistae pater fuit. Sophronius in Fragmento, quod Lambecius vulgavit, tertiam addidit cognominem matri filiam Salomen, Zebedaei postea uxorem, ex qua Iacobus et Evangelista Ioannes orti sint. Piget vero apocryphorum deliramenta haec persequi. Rhabb., tantum Escham legit.] Melcham vel Escham mulierculam confingentes.
61 Nos autem sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filios Ioseph, sed consobrinos Salvatoris, [In Palat. ms., consobrinos Salvatoris, sororis Mariae liberos, etc. Victorius ait, tolerabiliores hi sunt quam Helvidius, qui ex ipsa Maria Virgine et Ioseph post Christum eos natos blasphemabat; quippe cum ex alia uxore Ioseph fratres Domini dictos, aliqui etiam e nostratibus natos asseverent: licet verior sit Hieronymi sententia, ex sorore Mariae Virginis, quae Christi matertera fuit, illos progenitos. Videndus S. Thomas tum alibi, cum praecipue in III Summae, quaest. 58, art. 3, et in hoc Evangelii capite. Vide quae infra ad cap. 1 Commentarii ad Galat. pag. 396 fusius disputamus.] Mariae liberos intelligimus materterae Domini quae esse dicitur mater Iacobi Minoris et Ioseph et Iudae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus appellatos. Fratres autem consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat.
62 Dicamus et aliter: Salvator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes. Mater eius et fratres, hoc est, synagoga et populus Iudaeorum foris stant, et intrare desiderant, et sermone eius indigni fiunt. Cumque rogaverint, et quaesierint, et nuntium miserint, responsum accipient [Al. accipiunt], liberi eos esse arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere: qui tamen intrare non poterunt [Al. potuerunt], nisi alios rogaverint.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XI <<<     >>> XIII
monumenta.ch > Hieronymus > 12