monumenta.ch > Hieronymus > 11
>>> Hieronymus, in Matthaeum, , XII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 2, CAPUT XI

1 (Vers. 1, 2.) [Pro impressa Scripturae pericope hanc praeferunt mss. nostri, Ioannes autem cum audisset opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Quidam et post verbum, audisset, addunt, in vinculis.] Et factum est cum consummasset Iesus, praecipiens duodecim discipulis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. Non quasi ignorans interrogat; ipse enim caeteris ignorantibus demonstraverat, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I, 29]: et Patris vocem audierat, intonantis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Matth. III, 17]: sed quomodo Salvator interrogat, ubi sit positus Lazarus, ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, et viderent mortuum resurgentem: sic et Ioannes interficiendos ab Herode, discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante, sibi discerent. Quod autem superbirent discipuli Ioannis adversus Dominum, et haberent aliquid mordacitatis ex livore et invidia, superior quoque [Rhabb., interpretatio.] interrogatio demonstravit, Evangelista referente: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant [Ibid., IX, 14]? Et alibi: Magister, cui tu perhibuisti [Al. praebuisti] testimonium ad Iordanem, ecce discipuli eius baptizant, et [Pro omnes, quod et in Graeco resonat πάντες, in Palatinis mss. ut et Victorii editione est, plures.] omnes veniunt ad eum [Ioan. III, 26], quasi dixerint: Nos deserimur, hic raritas est, ad illum turba concurrit.
2 (Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui venturus es. Et est sensus: Manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis? An non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es?
3 (Vers. 4, 5.) Et respondens Iesus, ait illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. Ioannes interrogaverat per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum nuntiorum: Ite, inquit, et dicite Ioanni signa quae cernitis: caecos videntes, et claudos ambulantes, et reliqua. Et quod his non minus est [Mss. Palatini continenti serie, et quod his non minus est, pauperes evangelizatos. Vel pauperes, etc.],
4 Pauperes evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus [Al. operibus] pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distantia sit. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvari potest, aequalis est. Quod autem ait:
5 (Vers. 6.) Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Internuntios percutit, sicut in consequentibus demonstrabitur.
6 (Vers. 7.) Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Si superior sententia contra Ioannem prolata fuerat, ut plerique arbitrantur, in eo quod ait: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, quomodo nunc Ioannes tantis laudibus praedicatur? Sed quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Ioannem dubitare de Christo, quem ipse monstraverat digito, ut intelligerent Ioannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis: Quid, inquit, existis in desertum? Numquid ob hoc, ut hominem videretis calamo similem, qui omni vento circumfertur, et levitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicarat? An forsitan stimulis contra me invidiae cogitur, et praedicatio eius vanam sectatur gloriam, ut ex ea quaerat lucra? Cur divitias cupiat, ut affluat dapibus? Locustis vescitur, et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur? Pili camelorum tegmen eius sunt.
7 Istius modi cibus et vestis carceris hospitio recipiuntur, et praedicatio veritatis tale habet habitaculum. Qui autem adulatores sunt, et sectantur lucra, et quaerunt divitias, et deliciis affluunt, et mollibus vestiuntur, isti in domibus regum sunt. Ex quo ostenditur rigidam vitam et austeram praedicationem, vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare.
8 (Vers. 8.) Sed quid existis videre, prophetam? Etiam dico vobis, et plusquam prophetam. In eo Ioannes prophetis caeteris maior est, quod quem illi praedicaverant esse venturum, hic venisse digito demonstravit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et [Rhabb., et cui ad fastigium prophetale etiam Baptistae accepit privilegium, ut suum, etc.] quia ad privilegium prophetale etiam Baptistae accessit praemium, ut Dominum suum baptizaret, inde [Al. unde] infert meritorum [In codd. mss., meritorum αὔξησιν, id est, auctionem faciens. MART.] αὔξησιν, faciens de Malachia testimonium, in quo etiam angelus praedicatur [Malach. II]. Angelum autem hic dici Ioannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate, id est, nuntium, quod venturum Dominum nuntiarit.
9 (Vers. 11.) Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista. Inter natos, inquit, mulierum. His ergo praefertur hominibus, qui de mulieribus nati sunt, et de concubitu viri, et non ei qui est natus ex Virgine, et Spiritu sancto: quamquam in eo quod dixit: Non surrexit maior inter natos mulierum Ioanne Baptista, non caeteris prophetis et patriarchis, cunctisque hominibus Ioannem praetulit, [Hoc modo legunt omnes mss. in antea editis, sed Ioannem caeteris exaequavit. MART.] sed Ioanni caeteros exaequavit. Non enim statim sequitur, ut si alii maiores eo non sunt, ille maior aliorum sit: verum ut aequalitatem cum caeteris sanctis habeat.
10 Qui autem minor est in regno coelorum, maior est illo. Multi de Salvatore hoc intelligi volunt quod qui minor est tempore, maior sit dignitate. Nos autem simpliciter intelligamus: quod omnis sanctus, qui iam cum Deo est, maior sit illo qui adhuc consistit in praelio. Aliud est enim coronam victoriae possidere, aliud adhuc in acie dimicare.
11 Quidam novissimum angelum in coelis Domino ministrantem meliorem volunt accipere quolibet primo homine, qui versetur in terris.
12 (Vers. 12.) A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Si primus Ioannes, ut supra diximus, poenitentiam populis nuntiavit, dicens: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum: consequenter a diebus illius regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.
13 Grandis enim est violentia, in terra nos esse generatos et coelorum sedem quaerere, possidere per virtutem, quod non tenuimus per naturam.
14 (Vers. 13.) Omnes enim prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt. Non quod post Ioannem excludat Prophetas. Legimus enim in Actibus apostolorum [Act. XI, 21], et Agabum prophetasse, et quatuor virgines filias Philippi; sed quod Lex et prophetae quos scriptos legimus, quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt.
15 Quando ergo dicitur: Omnes Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt, Christi tempus ostenditur, ut quem illi dixerunt esse venturum, Ioannes venisse ostenderet.
16 (Vers. 14, 15.) Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat. Hoc quod dictum est: si vultis recipere, ipse est Elias, mysticum esse et egere intelligentia, sequens sermo Domini demonstrat, dicens: Qui habet aures audiendi, audiat. Si enim planus esset sensus, et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intelligentiam praeparari? Elias ergo Ioannes dicitur, non secundum stultos philosophos et quosdam haereticos, qui μετεμψύχωσιν introducunt: sed quod iuxta aliud testimonium Evangelii venerit in spiritu et virtute Eliae, eamdem sancti Spiritus vel gratiam habuerit, vel mensuram.
17 Sed et vitae austeritas rigorque mentis Eliae et Ioannis pares sunt. Ille enim in eremo, iste in eremo: ille zona pellicea cingebatur, et iste simile habuit cingulum. Ille quoniam regem Achab et Iezabel impietatis arguit, fugere compulsus est [III Reg. XIX]; iste quia Herodis et Herodiadis illicitas arguit nuptias, capite truncatur.
18 Sunt qui propterea Ioannem, Eliam vocari putant, quod quomodo in secundo Salvatoris adventu iuxta Malachiam praecessurus est Elias, et venturum iudicem nuntiaturus: sic Ioannes in primo adventu fecerit; et uterque sit nuntius vel primi adventus Domini, vel secundi.
19 (Vers. 16 seq.) Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus suis dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus [Plerique codd. tacent vobis: alii lamentati sumus, pro lamentavimus, legunt.] vobis, et non planxistis. Venit enim Ioannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
20 Venit Filius hominis, manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis. Pueris in foro sedentibus et clamantibus atque dicentibus ad coaequales suos: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentati sumus, et non planxistis, comparatur generatio Iudaeorum, Scriptura dicente: Cui similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et reliqua.
21 Non ergo nobis tribuitur libera intelligentia, et allegoriae interpretatio [In mss. codd., allegorica interpretatione positiva. MART.---Duo Palat. codd., interpretatione. Quidam et allegorica pro allegoria praeferunt. Quae patet in utramque partem, allegoriam, sive allegoriae interpretationem, passivam Hieronymus vocat. Sic Tertull. lib. I ad uxorem, Passivam licentiam, dixit, quae ab omnibus usurparetur. Et lib. adversus Valentinianos, cap. 5: Passivos discipulos, id est, dissolutos. Et contra Marcionem lib. I, cap. 7: Passivum, quod in alios quoque permittitur, scilicet promiscuum, commune. Denique et lib. de Monogamia, passivum sensum, quod exponit Rhenanus infinitum, vagum, liberum et licentem, sive licentiosum. Infra iterum hoc utitur vocabulo Hieronymus in cap. 12, ut contextus loci non passivus et vagus in diversum fluctuet.] passiva: sed quidquid dicturi sumus de pueris, ad similitudinem generationis est referendum. Pueri isti qui sedent in foro, hi sunt de quibus Isaias loquitur: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus [Isai. VIII, 18]. Et in decimo octavo psalmo (Vers. 8): Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Et alibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [Ps. VIII, 3]. Isti ergo pueri sederunt in foro, sive ἐν ἀγορᾷ, quod significantius Graece dicitur, ubi multa venalia sunt.
22 Et quia populus Iudaeorum audire nolebat, non ei tantum locuti sunt, sed plenis faucibus inclamaverunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; provocavimus ut ad nostrum canticum bona opera faceretis, et saltaretis ad nostram tibiam, sicut saltavit et David ante arcam Domini [II Reg. VI], et noluistis. Lamentati sumus, et vos ad poenitentiam provocavimus, et ne hoc quidem facere voluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad virtutes, quam poenitentiae post peccata, Nec mirum si duplicem viam contempseritis salutis, cum et Dei [Al. tacet Dei] ieiunium, et saturitatem pariter spreveritis. Si ieiunium vobis placet, cur Ioannes displicuit? Si saturitas, cur Filius hominis displicuit? Quorum alterum, daemonium habentem, alterum, voratorem et ebrium nuncupatis [Al. nuncupastis]. Ergo quia vos noluistis utramque recipere disciplinam, iustificata est sapientia a filiis suis: id est, Dei dispensatio atque doctrina.
23 Et ego qui sum Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I], iuste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus sum, quibus revelavit Pater, quae a sapientibus abscenderat, et prudentibus apud semetipsos [Ioann. XVII]. In quibusdam Evangeliis legitur: Iustificata est sapientia ab operibus suis [Luc. VII, 35]. Sapientia quippe non quaerit vocis testimonium, sed operum.
24 (Vers. 20.) Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus sunt factae plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam. Exprobratio civitatum Chorozain, et Bethsaidae et Capharnaum, capituli huius titulo panditur. Quod ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non egerint poenitentiam.
25 (Vers. 21, 22.) Vae tibi, Chorozain; vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis. Chorozain et Bethsaida, urbes Galilaeae, a Salvatore planguntur, quod post tanta signa atque virtutes non egerint poenitentiam, et praeferuntur eis Tyrus et Sidon, urbes idololatriae et vitiis deditae.
26 Praeferuntur autem ideo, quod Tyrus et Sidon naturalem tantum legem calcaverint, istae vero post transgressionem naturalis Legis et scriptae, etiam signa quae apud eas facta sunt, parvi duxerint. Quaerimus ubi scriptum sit, quod in Chorozain et Bethsaida Dominus signa fecerit. Supra legimus: Et circuibat civitates omnes et vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua (Supra IV, 23). Inter caeteras ergo civitates et viculos, aestimandum est in Chorozain quoque et Bethsaida Dominum signa fecisse.
27 (Vers. 23.) Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis, [Notanda est Veronensis codicis antiquissimi lectio, usque ad coelum exaltaberis, aut usque in infernum, etc.] usque in infernum descendens? In altero exemplari reperimus: Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum exaltata es, usque ad inferna descendes. Et est duplex intelligentia. Vel ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti.
28 Vel ideo, quia exaltata usque ad coelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus, tantum habens privilegium, maioribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti.
29 (Vers. 23, 24.) Quia si in Sodomis [Al. Sydonis] factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, [Adverbium, forte, duo Palatini mss. ignorant.] forte mansissent usque in hunc diem. Verumtamen dico vobis: quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. Quaerat prudens lector et dicat: si Tyrus et Sidon et Sodoma potuerunt agere poenitentiam ad praedicationem Salvatoris, signorumque miracula, non sunt in culpa quod non crediderunt: sed vitium silentii in eo est, qui acturis poenitentiam noluit praedicare.
30 Ad quod facilis et aperta responsio est: ignorare nos iudicia Dei, et singularum dispensationum eius sacramenta nescire. Propositum fuerat Domino Iudaeae fines non excedere, ne iustam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret. Unde et apostolis ante passionem praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra X, 5). Chorozain igitur et Bethsaida damnantur, quod praesenti Domino credere noluerunt.
31 Tyrus et Sidon iustificantur, quod apostolis illius crediderunt. Non quaeras tempora, cum credentium intuearis salutem. In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Ierusalem, cui dicitur per Ezechielem: Iustificata est Sodoma ex te [Ezech. XVI, 52].
32 (Vers. 25.) In illo tempore, respondens Iesus, dixit: Confitebor, tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Confessio, non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat; ut in psalmis saepissime legimus. Audiant qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet coeli et terrae Dominum.
33 Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui et coeli ac terrae Dominum, vel Patrem similiter appellare.
34 Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit et exsultat in Patre, quod apostolis sui adventus aperuerit sacramenta, quae ignoraverint Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes. Iustificata est sapientia a filiis suis.
35 (Vers. 26.) Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Blandientis affectu loquitur ad Patrem, ut coeptum in apostolis beneficium compleatur.
36 (Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et tradentem Patrem, et accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin si iuxta fragilitatem nostram sentire volumus, cum coeperit habere qui accipit, incipiet non habere qui dederit. Tradita autem sibi omnia, non coelum et terra, et elementa intelligenda sunt, et caetera quae ipse fecit et condidit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Deum postea sentire coeperunt.
37 Et nemo novit Filium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Erubescat Eunomius tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam alterutrum inter se habeant, [Penes Victorium, iactitans.] vendicans. Quod si inde contendit, et suam insaniam consolatur, quia sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione.
38 (Vers. 28, 29.) Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos: et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Gravia onera esse peccati, et Zacharias propheta testatur, dicens, iniquitatem sedere super talentum plumbi (Zacch. V). Et Psalmista complorat: Iniquitates meae aggravatae sunt super me [Psal. XXXVII, 6]. Vel certe eos qui gravissimo Legis iugo premebantur, ad Evangelii invitat gratiam.
39 (Vers. 30.) Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est. Quomodo levius Lege Evangelium, cum in Lege homicidium, in Evangelio ira damnetur? Qua ratione Evangelii gratia facilior, cum in Lege adulterium, in Evangelio concupiscentia puniatur? In Lege multa praecepta sunt, quae Apostolus non posse compleri plenissime docet [Act. XV]. In Lege opera requiruntur, quae qui fecerit, vivet in eis.
40 In Evangelio voluntas quaeritur: quae etiamsi effectum non habuerit, tamen praemium non amittit. Evangelium ea praecipit quae possumus: ne scilicet concupiscamus: hoc in arbitrio nostro est. Lex cum voluntatem non puniat, punit effectum, ne adulterium facias. Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam. Haec apud Evangelium, quia voluntate non peccat, virgo suscipitur: in Lege quasi corrupta repudiatur.
Hieronymus HOME



>>> Hieronymus, in Matthaeum, , XII
monumenta.ch > Hieronymus > 11