monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, in Matthaeum, , IX <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT X

1 (Vers. 1.) Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Benignus et clemens Dominus ac magister, non invidet servis atque discipulis virtutes suas. Et sicut ipse curaverat omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem, ut curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem in plebe.
2 Sed multa distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate Domini agit: illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem Domini confitentur, dicentes: In nomine Iesu surge, et ambula [Act. III, 6]. Notandum autem quod in duodecimo loco, potestas signorum apostolis concedatur.
3 (Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec. Catalogus apostolorum ponitur, ut extra hos qui pseudoapostoli futuri sunt, excludantur.
4 (Vers. 3.) Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius: Iacobus Zebedaei, et Ioannes frater eius: Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, et Iacobus Alphaei, et Thaddaeus. Ordinem apostolorum et meritum uniuscuiusque, illius fuit distribuere, qui cordis arcana rimatur. Primus scribitur Simon, cognomento Petrus; ad distinctionem alterius Simonis, qui appellatur Chananaeus, de vico Chana Galilaeae, ubi aquam Dominus vertit in vinum [Ioan. II]. Iacobum quoque appellat Zebedaei, quia et alius sequitur Iacobus Alphaei. Et apostolorum paria iuga [Antea erat, iugaque: in uno alterove mss. iuga quaeque. Rhabb., paria utroque consociat.] consociat. Iungit Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu.
5 Iacobum et Ioannem, qui panem corporis relinquentes, verum Patrem secuti sunt. Philippum et Bartholomaeum, Thomam quoque et Matthaeum publicanum. Caeteri evangelistae in coniunctione nominum, primum ponunt Matthaeum; et postea Thomam, nec publicani nomen ascribunt [Al. ascribitur], ne antiquae conversationis recordantes sugillare Evangelistam viderentur.
6 Iste vero (ut supra diximus) et post Thomam se ponit, et publicanum appellat, ut ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia [Rom. V, 20].
7 (Vers. 4.) Simon chananaeus. Ipse est qui in alio Evangelista [Al. Evangelio] scribitur Zelotes [Luc. VI]. Chana quippe, zelus interpretatur. Thaddaeum apostolum, Ecclesiastica tradit historia missum Edessan [In Erasmiana editione depravate legimus, Ad Abagarum regem Chosdroenae; in Marianaea similiter, Ad Abagarum regem Chosidenae. Neutrum verum est; nec scio quodnam fuerit regnum Chosdroenum, vel chosidenum. Vera itaque lectio haec est quam omnes mss. codices retinent: Ad Abgarum regem Osroenae. Erat porro Osroene vel Osdroene, regio Syriae in Mesopotamiae confinio: in qua Edessa et Nicephorium urbes, iuxta Euphratem flumen. Unde populi Osroeni apud Stephanum. MART.---Olim, Abagarum regem Chosidene. Vid. Euseb. l. I, c. 15.] ad Abgarum regem Osroenae, qui ab evangelista Luca Iudas Iacobi dicitur: et alibi appellatur Lebaeus [Act. I], quod interpretatur corculum. Credendumque est eum fuisse trinomium: Sicut Simon, Petrus [Marc. III]; et Filii Zebedaei, Boanerges [Al. Banerges], ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt.
8 Et Iudas Ischariotes [Concinnius nostri mss., Iuda autem Schariotes, vel a vico, in quo ortus est, vel ex tribu, etc.], qui et tradidit eum. Vel a vico aut urbe in quo ortus est, vel ex tribu Isachar vocabulum sumpsit: ut quodam vaticinio in condemnationen sui natus sit. Isachar enim interpretatur merces, ut significetur pretium proditoris.
9 (Vers. 5, 6.) In viam gentium ne abieritis: et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Non est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Mat. XXVIII, 19]. Quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem [Victorius omittit vocem, praeceptum.] praeceptum est. Et oportebat primum adventum Christi nuntiare Iudaeis, ne iustam haberent excusationem, dicentes ideo se Dominum reiecisse; quia ad gentes et ad Samaritanos apostolos miserit. Iuxta tropologiam vero praecipitur nobis qui Christi censemur nomine, ne in via gentium et haereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata est, separetur et vita.
10 (Vers. 7, 8.) Euntes autem praedicate, dicentes: quia appropinquavit regnum coelorum, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite. Ne hominibus rusticanis et absque eloquii venustate indoctis et illitteratis nemo crederet, pollicentibus regna coelorum, dat potestatem infirmos curare, leprosos mundare, daemones eiicere, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum. Et quia semper dona spiritualia (si merces media sit) viliora fiunt, adiungitur avaritiae condemnatio.
11 Gratis accepistis, gratis date. Ego magister et Dominus absque pretio hoc vobis tribui, et vos sine pretio date, ne Evangelii gratia corrumpatur.
12 (Vers. 9, 10.) Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam [Addunt quidam mss. in manu. Tum Mercenarius, pro operarius, legunt.]. Dignus est enim operarius cibo suo. Consequenter haec dat praecepta evangelizatoribus veritatis, quibus ante dixerat: Gratis accepistis, gratis date. Si enim sic praedicant, ut pretium non accipiant, superflua est auri argentique et nummorum possessio.
13 Nam si habuissent aurum et argentum, videbantur non causa salutis hominum, sed causa lucri praedicare. Neque aes in sacculis. Qui divitias detruncarat [Al. detruncat], propemodum et necessaria vitae amputat, ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant [Al. instruebant] omnia providentia Dei gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Non peram in via. Ex hoc praecepto arguit philosophos, qui vulgo appellantur [Vitiose penes Victorium, Bactroperatae. Nomen a baculo et pera sortiti sunt. Paschasius Rathertus hunc fere locum ex Hieronymo exscribens, Gulam, inquit, cohibet, et arguit philosophos, qui dicuntur Bachnionitae (Al. cod. Bactroperitae) qui omnia mundi pro nihilo ducentes cellaria secum ferebant.] Bactroperitae, quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehebant.
14 Neque duas tunicas. In duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum. Non quo in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus una quis tunica debeat esse contentus: sed quo in tunica vestimentum intelligamus: ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus. Neque calciamenta. Et Plato praecepit duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum.
15 Cum haec enim habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt. Neque virgam: Qui Domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? Et quia quodammodo nudos et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit, dicens: Dignus est operarius cibo suo. Tantum, inquit, accipite, quantum in victu et vestitu vobis necessarium est.
16 Unde et Apostolus replicat: Habentes victum et vestitum, his contenti simus [I Tim. VI, 8]. Et in alio loco: Communicet autem is qui catechizatur [Martian. vocem verbo praetermiserat.] verbo ei qui se catechizat in omni bono [Galat. VI, 6]: ut quorum discipuli metunt spiritualia, consortes eos faciant carnalium suorum: non in avaritia, sed in necessitate. Haec historice diximus. Caeterum secundum anagogen, non licet magistris aurum et argentum, et pecuniam quae in zonis est, possidere.
17 Aurum saepe legimus, pro sensu; argentum, pro sermone; aes, pro voce; haec nobis non licet ab aliis accipere, sed data a Domino possidere. Neque haereticorum et philosophorum perversaeque doctrinae suscipere disciplinas, non saeculi pondere premi, neque duplici esse animo, neque pedes nostros mortiferis vinculis alligari, sed sanctam terram ingredientes, esse nudos; neque habere virgam quae vertatur in colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti [Exod. IV, 7] [IV Reg. XVIII], quia istius modi virga et baculus arundineus est [Isai. XXXVI], quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis.
18 (Vers. 11.) In quamcumque enim civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis. Super ordinatione episcopi et diaconi Paulus loquitur, Oportet autem eos et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. [I Tim. III, 7]. Apostoli novam introeuntes urbem, scire non poterant quis qualis esset.
19 Ergo hospes fama eligendus est populi, et iudicio vicinorum, ne praedicationis dignitas suscipientis infamia deturpetur. Cum universis debeant praedicare, hospes unus eligitur, non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed accipiens, hoc enim dicitur, quis in ea dignus est [Al. fit], ut magis se noverit accipere gratiam, quam dare.
20 (Vers. 12, 13.) Intrantes autem domum, salutate eam. Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax nostra super eam: sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Occulte salutationem Hebraei ac Syri sermonis expressit. Quod enim Graece dicitur, χαῖρε, et Latine, ave, hoc Hebraico Syroque sermone appellatur SALOM LACH sive [Non improbarim, quod nostri praeferunt mss. Salamalach, quemadmodum et in uno Regio 240. Latinis itidem scriptum litteris Cotelerius invenit.] SALOM EMMACH, id est, pax tecum. Quod autem praecipit, tale est: Introeuntes domum, pacem imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate.
21 Sin autem orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de oblata pace: illi bellum, qui [Al. quod] habere voluerint, possidebunt.
22 (Vers. 14.) Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Pulvis excutitur de pedibus, in testimonium laboris sui, quod ingressi sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis recipiant, ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint.
23 (Vers. 15.) Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi civitati. Si tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum [Al. Gomorrheis] quam illi civitati quae non receperit Evangelium, et idcirco tolerabilius, quia Sodomis et Gomorrhis non fuit praedicatum, huic autem praedicatum sit, et tamen non receperit Evangelium: ergo inter peccatores diversa supplicia sunt.
24 (Vers. 16.) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Lupos, Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Iudaeorum.
25 (Vers. 17, 18.) Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant [Rectius tacet Rhabb. malum, refertque ad insidias.] malum. Serpentis astutia ponitur in exemplum: quia toto [Interserunt duo mss. Palatini periclitante.] corpore occultat caput, et illud in quo vita est, protegit.
26 Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus. Simplicitas columbarum ex Spiritus sancti specie demonstratur. Unde dicit et Apostolus: Malitia parvuli estote [I Cor. XIV, 20].
27 (Vers. 19, 20.) Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Supra dixerat: Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me. Cum ergo propter Christum ducamur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre.
28 Caeterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquetur pro se, et Spiritus sancti gratia in respondendo ministrabitur.
29 (Vers. 21.) Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Hoc in persecutionibus fieri crebro videmus: nec ullus est inter eos fidus affectus, quorum diversa fides est.
30 (Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non enim coepisse, sed perfecisse virtutis est.
31 (Vers. 23, 24.) Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis. Non est discipulus supra magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo ut sit sicut magister eius; et servo, sicut dominus eius. Hoc ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dicitur: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra, eod.), quod persecutionem timere non debeant [Al. et debeant], sed declinare. Quod quidem videmus [Al. vidimus] in principio fecisse credentes: quando orta Ierosolymis persecutione, dispersi sunt in universam Iudaeam, ut tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium. Spiritualiter autem possumus dicere: Cum persecuti nos fuerint in una civitate, hoc est, in uno Scripturarum libro vel testimonio, nos fugiamus ad alias civitates, id est, ad alia volumina.
32 Quamvis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium Salvatoris adveniet, quam adversariis victoria concedatur.
33 (Vers. 25.) Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius! Ne ergo timueritis eos. Beelzebub, idolum est Acaron, quod vocatur in Regum volumine idolum muscae [IV Reg. I]. Beel, ipse est Bel, sive Baal: Zebub autem musca dicitur. Principem ergo daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur, propter immunditiam, quae exterminat suavitatem olei [Eccl. X].
34 (Vers. 26.) Nihil enim opertum est quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum vitia nesciuntur? Sed de futuro [Ita legunt codices mss. quamplures, id est, Beccensis monasterii unus, alter Sylvae-Maioris, unus monasterii Beatae Mariae super Divam, et quartus Ecclesiae Narbonensis. Editi legunt, de futuro saeculo, et postea retinent abscondita pro occulta hominum, et manifestabit pro manifesta faciet. MART.] tempore [Al. saeculo] scribitur, quando iudicabit Deus occulta [Al. abscondita] hominum, et illuminabit latebras tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium.
35 Et est sensus: Nolite timere persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem, quia veniet dies iudicii, in quo et vestra virtus, et eorum nequitia demonstrabitur.
36 (Vers. 27.) Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Quod audistis in mysterio, apertius praedicate; quod didicistis abscondite [Al. absconse], publice loquimini: quod vos erudivi in parvulo Iudaeae loco, in universis urbibus, et in toto mundo audacter edicite [Al. dicite].
37 (Vers. 28.) Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Si qui corpus occidunt, animam non possunt occidere: ergo anima invisibilis et incorporalis est, secundum crassiorem dico nostri corporis substantiam. Vel eo certe tempore punietur, et supplicia sentiet, quando pristinum corpus receperit, ut cum quo peccavit, cum ipso et puniatur.
38 Sed potius timete eum qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam. Nomen gehennae, in veteribus libris non invenitur, sed primum a Salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit sermonis huius occasio. Idolum Baal fuisse iuxta Ierusalem ad radices montis Moria, in quibus Siloe fluit, non semel legimus [III Reg. XI]. Haec vallis [Nostri mss. et quidam penes Martianaeum, olimque editi libri, et parva campi planities: tum numerosa pro nemorosa penes Victorium.] et parvi campi planities, irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus.
39 In tantam autem dementiam populus Israel venerat, ut deserta templi vicinia ibi hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos daemoniis incenderent vel initiarent. Et appellabatur locus ille gehennom, id est, vallis filiorum [Al. filii] Hennom. Hoc Regum volumen [IV Reg. XXIII], et Paralipomenon [II Par. XXVIII], et Ieremias [Ier. VII, XIX ] [et XXXII] scribunt plenissime.
40 Et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur Tophet et Baal; sed vocetur Polyandrium, id est, tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia et poenae perpetuae, quibus peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo denotantur. Duplicem autem esse gehennam, nimii ignis et frigoris, in Iob plenissime legimus [Iob. XXIV].
41 (Vers. 29 seqq.) Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.
42 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Haeret sibi sermo Dominicus, et sequentia pendent ex superioribus. Prudens lector, cave semper superstitiosam intelligentiam; ut non tuo sensui attemperes Scripturas, sed Scripturis iungas sensum tuum, et intelligas quid sequatur. Supra dixerat: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: nunc loquitur consequenter, Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Et est sensus: Si parva animalia et vilia absque Deo auctore non decidunt, et in omnibus est providentia, et quae in his peritura sunt, sine Dei voluntate non pereunt: vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia.
43 Iste sensus et supra dictus est: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos [Duo Palatini, vos magis pluris estis; et paulo inferius, minimae fidei, pro modicae, etc.] pluris estis illis? Ac deinceps: Considerate lilia agri quomodo crescunt, et reliqua.
44 Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei! Quidam coacte duos passeres, animam et corpus interpretantur. Quinque quoque passeres, secundum Lucam [Luc. XII], qui duobus assibus veneunt, ad sensus referunt. Sed quomodo illa intelligentia toto Evangelici sermonis corpori coaptetur, non parvae difficultatis est.
45 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. Manifestius superior nostrae expositionis sensus expressus est: quod timere non debeant eos qui possunt occidere corpus, et animam non possunt, quoniam si sine Dei scientia parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus sit dignitate! Quod autem ait: vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrum lateat Deum, et etiam parva et otiose dicta eius scientiam non fugiant.
46 Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus resurgere, cum Salvator non dixerit: Vestri autem et capilli capitis omnes salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri conservatio.
47 (Vers. 34.) Nolite arbitrari, quia veni pacem mittere in terram: Non veni pacem mittere, sed gladium. Supra dixerat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Nunc infert quid post praedicationem sequatur. Ad fidem Christi, totus orbis contra se divisus est: unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala.
48 Tale quid et in Genesi adversus rebelles homines, qui moti fuerant de Oriente, et turrem exstruere festinabant [Genes. XI], per quam coeli alta penetrarent, fecisse scribitur Deus, ut divideret linguas eorum. Unde et in psalmo David precatur: Dissipa, Domine, gentes quae bella volunt [Ps. LXVII, 32].
49 (Vers. 35.) Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hic locus prope eisdem verbis in Michaea propheta scribitur [Mich. VII]. Et notandum ubicumque de veteri Testamento testimonium ponitur, utrum sensus tantum, an et [Palat. codd., an et verba consentiant.] sermo consentiat.
50 (Vers. 37.) Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Qui [Iidem, Quia ante.] ante praemiserat: Non veni pacem mittere, sed gladium; et dividere homines adversum patrem et matrem, et socrum, ne quis pietatem religioni anteferret, subiecit dicens, Qui amat patrem aut matrem plus quam me. Et in Cantico legimus Canticorum: Ordinate in me charitatem [Cant. II, 4]. Hic ordo in omni affectu necessarius est.
51 Ama post Deum patrem, ama matrem, ama filios. Si autem necessitas venerit, ut amor parentum ac filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque servari, odium in suos, pietas in Deum sit [Al. est]. Non ergo prohibuit amare patrem aut matrem, sed signanter addidit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me.
52 (Vers. 38, 39.) Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenerit [Al. invenit] animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. In alio Evangelio scribitur: Qui non accipit crucem suam quotidie. Ne semel putemus ardorem fidei posse sufficere, semper crux portanda est, ut semper nos Christum amare doceamus.
53 (Vers. 40.) Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Ordo pulcherrimus. Ad praedicationem mittit, docet pericula non timenda, affectum subiicit religioni. Aurum supra tulerat, aes de zona excusserat. Dura Evangelistarum conditio. Unde ergo sumptus, unde victus necessaria? Austeritatem mandatorum spe temperat promissorum.
54 Qui recipit, inquiens, vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit, ut in suscipiendis apostolis, unusquisque credentium Christum se suscepisse arbitretur.
55 (Vers. 41.) Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic mercedem prophetae accipiet. Igitur Iudaei carnaliter prophetas intelligentes, mercedem prophetarum non accipient.
56 Aliter: In omni professione zizanium mixtum est tritico. Praemiserat: Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat. Poterat occulta esse credentium responsio; ergo et pseudoprophetas et Iudam proditorem debemus recipere, et illis alimoniam ministrare.
57 Hoc Dominus ante procurans dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina: et mercedem non perdere suscipientes, licet indignus fuerit qui susceptus sit.
58 (Vers. 42.) Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum, in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Legimus in propheta David: Ad excusandas excusationes in peccatis (Ps CXL, 4): quod multi peccatorum suorum quasi iustas praetendant occasiones, ut quod voluntate delinquunt, videantur necessitate peccare: Dominus scrutator cordis et renum, futuras cogitationes in singulis contuetur. Dixerat: Qui recipit vos, me recipit. Sed hoc praeceptum multi pseudoprophetae et falsi praedicatores poterant impedire; medicatus est huic quoque scandalo, dicens: Qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Rursus poterat alius causari et dicere: Paupertate prohibeor, tennitas me retinet, ut hospitalis esse non possim.
59 Et hanc excusationem levissimo praecepto diluit, ut calicem aquae frigidae toto animo porrigamus. Frigidae, inquit, aquae, non calidae, ne et in calida, paupertatis [Victorius, ex penuria lignorum, etc.] et penuriae lignorum occasio quaereretur. Tale quid et Apostolus (ut ante iam diximus) ad Galatas praecepit: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis [Galat. VI, 6], et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur. Quia poterat quilibet obtendere paupertatem, et praeceptum eludere, priusquam ille proponat, imminentem solvit quaestionem, dicens: Nolite errare, Deus non irridetur.
60 Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Et est sensus: frustra causaris inopiam; cum aliud habeat conscientia [Voculam tua ignorant Cisterciensis et Palat. mss.] tua: [Editi alium sensum retinent, scilicet, ne putes fallere cohortantem. Hoc modo multa restituo absque notis, quia longum esset singulas contextus restitutiones recensere. MART.] me potes fallere cohortantem; sed scito quod quantumcumque seminaveris, tantum et messurus sis.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , IX <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 10