monumenta.ch > Hieronymus > 9
Hieronymus, in Matthaeum, , VIII <<<     >>> X

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT IX

1 (Vers. 1, 2.) Et ascendens Iesus in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Videns autem Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Civitatem eius non aliam intelligimus quam Nazareth, unde et Nazaraeus appellatus est.
2 Obtulerunt autem ei, ut supra diximus, secundum paralyticum iacentem in lectulo, quia ipse ingredi non valebat. Videns autem Iesus non eius fidem qui offerebatur, sed eorum qui offerebant, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. O mira humilitas, despectum et debilem, totisque membrorum compagibus dissolutum, filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere. Aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua.
3 Iuxta tropologiam interdum anima iacens in corpore suo, totis membrorum virtutibus dissolutis, a perfecto doctore offertur curanda Domino, quae si misericordia eius sanata fuerit, tantum roboris accipit, ut portet statim lectulum suum.
4 (Vers. 3, 4.) Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Legimus in Propheta, dicentem Deum: Ego sum qui deleo iniquitates tuas [Isai. XLIII, 25]. Consequenter ergo Scribae, quia hominem putabant, et verba Dei non intelligebant, arguunt eum blasphemiae. Sed Dominus videns cogitationes eorum, ostendit se Deum, qui possit cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: Eadem maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus peccata dimittere.
5 Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.
6 (Vers. 5, 6.) Quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua; an dicere: surge et ambula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico. Inter dicere, et facere, multa distantia est. Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat, qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui consurgebat, quam hi qui consurgentem videbant, approbare poterant.
7 Fit igitur carnale signum, ut probetur spirituale, quamquam eiusdem virtutis sit, et corporis et animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque [Al. plerisque] evenire corporum debilitates. Et idcirco forsan dimittuntur prius peccata tua [Al. tacet tua], ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur.
8 (Vers. 7, 8.) Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Et anima paralytica si surrexerit, si pristinum robur recuperaverit, portat lectum suum in quo iacebat antea dissoluta, et portat illum in domum virtutum suarum.
9 (Vers. 9.) Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. Caeteri evangelistae propter verecundiam et honorem Matthaei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt, Levi: duplici quippe vocabulo fuit. Ipse autem Matthaeus, secundum illud quod a Salomone praecipitur [Al. dicitur]: Iustus accusator est sui in principio sermonis [Prov. XVIII, 17]. Et in alio loco: Dic tu peccata tua, ut iustificeris [Isai. XLIII, 26]. Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit; cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus.
10 Arguit in hoc loco Porphyrius et Iulianus Augustus, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sint Salvatorem, quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sint secuti, cum tantae virtutes, tantaque signa praecesserint, quae Apostolos antequam crederent, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse, et maiestas divinitatis occultae, quae etiam in [His gemina sunt, quae habet infra in cap. XXI: ex quibus tamen colligas, non existimasse Hieronymum, proprium Christi corporis istud exstitisse, ac nativum decus, sed maiestatis fulgorem ad aliquod tempus induisse, cum in sui rapere admirationem homines, eosque sibi vel invitos voluit adiungere. Vid. epist. 65, ad Principiam, num. 8 not.] humana facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu.
11 Si enim in magnete lapide et succinis haec esse vis dicitur, ut annulos, et stipulam, et festucas sibi copulent, quanto magis Dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat, quos volebat?
12 (Vers. 10 seq.) Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? At Iesus audiens, ait: Non est opus medico valentibus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est. Videbant publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae; et ob id etiam ipsi non desperant salutem, neque vero in pristinis vitiis permanentes, veniunt ad Iesum, ut Pharisaei et Scribae murmurant; sed poenitentiam agentes, ut sequens Domini sermo significat, dicens:
13 (Vers. 13.) Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Ibat autem Dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet cibos. Denique cum frequenter pergere ad convivia describatur, nihil refertur aliud, nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae eius in conversione poenitentium demonstraretur. Quod autem sequitur: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6). Et: Non veni vocare iustos, sed peccatores, de propheta proferens testimonium, sugillat Scribas et Pharisaeos, qui iustos se aestimantes, peccatorum et publicanorum consortia declinabant.
14 (Vers. 14.) Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Superba interrogatio, et plena supercilio Pharisaeorum. Certe, ut aliud non dicamus, reprehendenda ieiunii iactantia. Nec poterant discipuli Ioannis non esse sub vitio, qui calumniabantur eum, quem sciebant magistri vocibus praedicatum, et iungebantur Pharisaeis, quos a Ioanne noverant condemnatos, [Voculas, cum ait, Martianaeus reposuit.] cum ait (Supra. III, 7): Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura?
15 (Vers. 15.) Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. Sponsus Christus: sponsa Ecclesia est. De hoc sancto spiritualique connubio, Apostoli sunt procreati, qui lugere [Addit Rabb. atque ieiunare.] non possunt quamdiu sponsam in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa.
16 Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt. Nonnulli putant idcirco post dies quadraginta Passionis, ieiunia debere committi: licet statim dies Pentecostes et Spiritus sanctus adveniens, [Haud bene antea legebatur, indicent. Recole Epist. in nostra recensione 41, ad Marcellam, n. 3, et quae ibi observamus.] indicant nobis festivitatem.
17 Et ex huius occasione testimonii, Montanus, Prisca, et Maximilla etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam: quod ablato sponso, filii sponsi debeant ieiunare. Ecclesiae autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali saginae ieiunio corporis praeparemur. Iuxta [Duo mss., Iuxta legis autem tropologiam: rectius alii, Iuxta leges autem tropologiae sciendum, etc.] tropologiam autem sciendum, quod quamdiu sponsus nobiscum est, et in laetitia sumus, nec ieiunare possumus, nec lugere.
18 Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit [Addunt tres Palatini mss. et avolaverit.], tunc indicendum ieiunium esse, tunc luctus recipiendus.
19 (Vers. 16, 17.) Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus [Al. vestimento veteri]. Tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur.
20 Haec illo loquente ad eos. Quod dicit, hoc est; Donec renatus quis fuerit, et veteri homine deposito, per passionem meam, novum hominem induerit, non potest severiora ieiunii et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam, etiam [Vitiose legit Martianaeus, crudelitatem.] credulitatem quam nunc habere videtur, amittat.
21 Duo autem exempla posuit, et utrium veterum et novorum, et vestimenti. Veteres utres debemus intelligere Scribas et Pharisaeos. Plagula vestimenti novi, et vinum novum, praecepta Evangelica sentienda, quae non possunt sustinere Iudaei, ne maior scissura fiat. Tale quid et Galatae facere cupiebant, ut cum Evangelio Legis praecepta miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum; sed Apostolus ad eos loquitur: O insensati [Al. insipientes] Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire [Galat. III, 1]? Sermo igitur Evangelicus apostolis potius, quam Scribis et Pharisaeis est infundendus, qui maiorum traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum Christi non poterant custodire.
22 Alia est enim puritas virginalis animae, et nulla prioris vitii contagione pollutae, et aliae [Placuit hanc mss. omnium tam eorum, quibus nos, quam quibus Martianaeus usus est, lectionem praeferre huic alteri, quae in vulgatis obtinebat, et alia eius, quae multarum sordium libidini subiacuerit.] sordes eius quae multorum libidini subiacuerit.
23 (Vers. 18, 19.) Ecce princeps unus accessit [Addunt nostri mss. ad Iesum: estque revera in aliquot Graecis exemplaribus, προσελθὼν τῷ Ἰησοῦ.], et adorabat eum, dicens: Filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam [Al. tacet tuam] super eam, et vivet. Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius. Octavum signum est, in quo princeps suscitari postulat filiam suam, nolens de mysterio verae circumcisionis excludi; sed subintrat mulier sanguine fluens, et octavo sanatur loco, ut principis filia de hoc exclusa numero veniat ad nonum, iuxta illud quod in psalmis dicitur: Aethiopia [Al. de Aethiopia] praeveniet manus eius Deo [Ps. LXVII, 32]. Et: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet [Rom. XI, 25, 26].
24 (Vers. 20.) Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. In Evangelio secundum Lucam scribitur, quod principis filia duodecim annos haberet aetatis [Luc. VIII]. Nota ergo quod eo tempore haec mulier, id est, gentium populus coeperit aegrotare, quo gens [Al. genus] Iudaeorum crediderat.
25 Nisi enim ex comparatione virtutum vitium non ostenditur. Haec autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad Dominum, quia iuxta Legem urbibus excludebatur [Levit. XV, ] [Num. V]; sed in itinere, ambulante Domino, ut dum pergit ad aliam, alia curaretur. Unde dicunt et apostoli: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei; sed quoniam vos iudicastis indignos salute, transgredimur ad gentes [Act. XIII, 46].
26 (Vers. 21.) Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero. At Iesus conversus, et videns eam, dixit. Iuxta Legem qui mulierem menstruatam aut fluentem sanguine tetigerit, immundus est [Levit. XXV]. Ista ideo tangit Dominum, ut sanguinis vitio etiam ipsa curaretur.
27 (Vers. 22.) Confide, filia, fides tua salvam te fecit: et salva facta est mulier ex illa hora. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit, fides tua te salvam factura est, sed salvam te fecit. In eo enim quod credidisti, iam salva facta es.
28 (Vers. 23.) Et cum venisset Iesus in domum principis: et vidisset tibicines, et turbam tumultuantem, dicebat. Usque hodie puella iacet in domo principis mortua, et qui videntur magistri tibicines sunt, carmen lugubre canentes. Turba quoque Iudaeorum, non est turba credentium, sed turba tumultuantium.
29 (Vers. 24.) Recedite, non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. Quia Deo vivunt omnia.
30 (Vers. 25.) Et cum eiecta esset turba, intravit. Non enim erant digni, ut viderent mysterium resurgentis, qui resuscitantem indignis contumeliis deridebant.
31 (Vers. 26.) Et tenuit manum eius. Et surrexit puella: Et exiit fama haec in universam terram illam. Nisi prius mundatae fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non resurget.
32 (Vers. 27.) Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes [Supplent pari consensu mss. nostri reliquum versiculum, miserere nostri, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci.]. Transeunte per domum principis Domino Iesu, et pergente ad domum suam, sicut supra legimus: Ascendens naviculam, transfretavit et venit in civitatem suam, clamabant duo caeci, dicentes: Miserere nostri, fili David: et tamen non curantur in itinere, non transitorie, ut putabant; sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum, et introeunt: et primum eorum discutitur fides, ut sic verae fidei lumen accipiant. Priori signo quod exposuimus de principis filia, et de haemorrhousa [Al. morbosa] muliere, consequenter hoc iungitur: ut quod ibi mors et debilitas, hic caecitas demonstraret.
33 Uterque enim populus caecus erat, Domino per hoc saeculum transeunte, et cupiente reverti ad domum suam. Qui nisi confessi fuerint, et dixerint: Miserere nostri, fili David; et interrogante Iesu, Creditis quia possum hoc facere? responderint ei: Utique, Domine, lumen pristinum non recipient. In alio Evangelista, unus caecus scribitur, scissis vestibus, et in Iericho sedens, qui ab apostolis prohibetur clamare; sed per impudentiam recipit sanitatem [Marc. X]. Qui locus proprie ad gentium populum pertinet, et in suo exponendus est volumine.
34 (Vers. 28, 29.) Miserere nostri, fili David. [Hic vero totam, quae hinc subsequitur, Cum autem venisset, etc., Scripturae pericopem iidem mss. tacent.] Cum autem venisset in domum, accesserunt ad eum caeci, et dixit eis Iesus: Creditis, quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum. Audiant Marcion et Manichaeus, et caeteri haeretici, qui vetus laniant Instrumentum: et discant Salvatorem appellari filium David; si enim non est natus in carne, quomodo vocatur filius David?
35 (Vers. 30, 31.) Et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. Et Dominus propter humilitatem fugiens iactantiae gloriam, hoc praeceperat: et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. Nota ergo aliquid inter se [Pro iussum, tres mss. iustum legunt, sicque Rhabbanus.] iussum esse contrarium.
36 Caeci isti in decimo curantur loco.
37 (Vers. 32.) Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mulum [Vetustissimus Veronensis Bibliothecae liber Evangeliorum addit, et surdum: utramque scilicet vocis κωφοῦ interpretationem.], daemonium habentem: et eiecto daemonio, locutus est mutus. Undecimus mutus linguam recipit ad loquendum. Quod autem Graece dicitur κωφὸν, magis tritum est sermone communi, ut surdus magis quam mutus intelligatur.
38 Sed moris est Scripturarum κωφὸν indifferenter, vel mutum vel surdum dicere. Spiritualiter autem sicut caeci lumen recipiunt: sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut confiteatur eum, quem antea denegabat.
39 (Vers. 33, 34.) Et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eiicit daemones. Turba Dei opera confitetur, et dicit: Numquam sic apparuit in Israel. In turba confessio nationum est. Pharisaei autem quia virtutem Dei negare non poterant, opera calumniantur et dicunt: In principe daemoniorum eiicit daemones: per suam calumniam usque hodie Iudaeorum infidelitatem demonstrantes.
40 (Vers. 35.) Et circuibat Iesus omnes civitates et castella docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Cernis quod aequaliter et villis, et urbibus, et castellis, id est, et magnis et parvis Evangelium praedicaverit, ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium.
41 Circuibat civitates, hoc habens operis quod mandaverat Pater: et hanc esuriem, ut doctrina sua salvos faceret infideles. Docebat autem in synagogis et villis Evangelium regni: et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem, et omnem infirmitatem; ut quibus sermo non suaserat, opera persuaderent. De Domino proprie dicitur: Curans omnem languorem et omnem infirmitatem, nihil quippe ei impossibile est.
42 (Vers. 36.) Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis. Vexatio gregis et ovium atque turbarum, pastorum culpa, et vitium magistrorum est. Unde sequitur.
43 (Vers. 37, 38.) Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis multa populorum significat multitudinem: operarii pauci, penuriam magistrorum. Et imperat ut rogent Dominum messis, ut [Duo mss., eiiciat, pro mittat; sicque paulo post, in exsultatione metent, pro gaudio. Et mox, mittentes semina, pro portantes.] mittat operarios in messem suam. Isti sunt operarii, de quibus loquitur Psalmista, dicens: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.
44 Euntes, ibant, et flebant, portantes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 7, 8]. Et ut apertius loquar, messis multa, omnis turba credentium est. Operarii autem pauci, et apostoli, et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Hieronymus > 9