Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT VIII
1 | (Vers. 1.) Cum autem descendisset Iesus de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens. De monte Domino descendente, occurrunt turbae, quia ad altiora ascendere non valuerunt. Et primus ei occurrit leprosus. Necdum enim poterat cum lepra tam multiplicem in monte Salvatoris audire sermonem. |
2 | Et notandum quod hic primus specialiter curatus sit: secundo, puer Centurionis: tertio, socrus Petri, febriens [Al. febricitans] in Capharnaum: quarto loco, qui oblati sunt ei a daemonio vexati, quorum spiritus verbo eiiciebat, quando omnes male habentes curavit. Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens. Recte post praedicationem atque doctrinam signi offertur occasio: ut per virtutem miracula [Al. virtutem miraculi], praeteritus apud audientes sermo firmetur. |
3 | (Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat. |
4 | (Vers. 3.) Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra eius. Extendente manum Domino, statim lepra fugit. Simulque considera quam humilis et sine iactantia responsio. Ille dixerat, si vis: Dominus respondit, volo. Ille praemiserat, potes me mundare: Dominus iungit, et dicit, mundare: Non ergo ut plerique Latinorum putant, iungendum est, et legendum volo mundare: sed separatim, ut primum, dicat, volo: deinde imperans dicat, mundare [Al. imperet mundare]. |
5 | (Vers. 4.) Et ait illi Iesus: Vide nemini dixeris. Et re vera quid erat necesse ut sermone iactaret, quod corpore praeferebat? |
6 | Sed vade, ostende te sacerdotibus: et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Varias ob causas mittit cum ad sacerdotes. Primum, propter humilitatem, ut sacerdotibus deferre honorem videatur. Erat enim lege praeceptum, ut qui mundati fuerant a lepra, offerrent munera sacerdotibus. |
7 | Deinde, ut mundatum videntes leprosum, aut crederent Salvatori, aut non crederent. Si crederent, salvarentur: si non crederent, inexcusabiles forent. Et simul ne quod in eo saepissime criminabantur, legem videretur infringere. |
8 | (Vers. 5 seq.) Accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Non debemus iactantiae arguere Dominum, quia statim se iturum et sanaturum esse promittit, videns centurionis fidem, humilitatem, et prudentiam. |
9 | Fidem, in eo quod credidit ex gentibus paralyticum a Salvatore posse sanari. Humilitatem, quod se iudicavit indignum, cuius tectum Dominus intraret. Prudentiam, quod intra corporis tegmen, divinitatem latentem videret, sciens non id sibi profuturum, quod etiam ab incredulis videbatur; sed id quod latebat intrinsecus. |
10 | De qua prudentia hoc etiam, ait: |
11 | (Vers. 9.) Nam et ego homo sum sub potestate [Al. additur constitutus], habens sub me milites: et dico huic, vade, et vadit: et alii, veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit. Volens ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet. |
12 | (Vers. 10.) Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit. Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere maiestatem. Pellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini, et ministeriis angelorum. |
13 | Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. De praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis: nisi forte in centurione fides gentium praeponitur Israeli. |
14 | (Vers. 11.) Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob, in regno coelorum. Quia Deus Abraham coeli conditor, Pater Christi est, idcirco in regno coelorum est et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes, quae crediderint in Christum Filium Creatoris. |
15 | Et ille pariter sensus impletur, de quo supra diximus, in centurionis fide gentium fieri praerogativam: dum ad illius credulitatem de Oriente et Occidente credituri populi commemorantur. |
16 | (Vers. 12.) Filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Filios regni Iudaeos significat, in quos ante regnavit Deus. Eiicientur in tenebras exteriores. Tenebrae semper interiores sunt, non exteriores. Sed quoniam qui a Domino foras expellitur, lumen relinquit; idcirco exteriores tenebrae nominatae sunt. |
17 | Ibi erit fletus et stridor dentium. Si fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat: vera est ergo corporum et eorumdem membrorum quae ceciderant, resurrectio. |
18 | (Vers. 14.) Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem (Al. febrientem]: et tetigit manum eius, et dimisit eam febris. Tangitur manus mulieris, et sanatis operibus eius, peccatorum infirmitas fugit. Natura hominum istius modi est, ut post febrem magis lassescant corpora: et incipiente sanitate, aegrotationis mala sentiant. Verum sanitas quae confertur a Domino, totum simul reddit, nec sufficit esse sanatam; sed ut ἐπίτασις fortitudinis indicetur, additum est: |
19 | (Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus ministrabat, quae et tacta fuerat, et sanata. |
20 | (Vers. 16-18.) Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit [Al. curabat], ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit. Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum. Omnes, non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est: quando granum tritici in terra moritur, ut multos fructus afferat [Ioan. XII]. |
21 | (Vers. 19, 20.) Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris. Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Scriba iste legis, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset: Domine, sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a Domino; sed quia magistrum unum de pluribus aestimabat, et litterator erat, quod significantius Graece dicitur, γραμματεὺς, et non spiritualis auditor: ideo non habet locum in quo possit Iesus reclinare caput suum. Ostenditur autem nobis, et ob hoc Scribam repudiatum, quod signorum videns magnitudinem, sequi voluerit Salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans, quod et Simon Magus a Petro emere voluerat [Act. VIII]. Talis ergo fides iuste sententia [Al. iuxta sententiam] Domini condemnatur, et dicitur ei: Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto? |
22 | (Vers. 21.) Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Quid simile est inter Scribam et discipulum? Ille magistrum vocat, hic Dominum confitetur. Ille propter pietatis occasionem, ad sepeliendum patrem ire desiderat: iste secuturum se quolibet esse promittit, non magistrum quaerens, sed ex magistro lucrum. |
23 | (Vers. 22.) Iesus autem ait illi: sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuus est, quicumque non credit. Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium: ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur. |
24 | (Vers. 23.) Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Quintum signum fecit, quando ascendens navem de Capharnaum, ventis imperavit et mari. Sextum, quando in regione Gerasenorum dedit potestatem daemonibus in porcos. |
25 | Septimum, quando ingrediens civitatem suam, paralyticum secundum curavit in lectulo. Primus enim paralyticus est puer centurionis. |
26 | (Vers. 24, 25.) Ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Huius signi typum in Iona legimus [Ion. I], quando, caeteris periclitantibus, ipse securus est, et dormit, et suscitatur; et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes. |
27 | (Vers. 26.) Tunc surgens, imperavit ventis et mari: et facta est tranquillitas magna. Et ex hoc loco intelligimus quod omnes creaturae sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur [Al. quas increpavit], et quibus imperatur [Al. imperavit], sentiunt imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia; sed maiestate conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt. |
28 | (Vers. 27-29.) Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Et cum venisset Iesus trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes. Non discipuli, sed nautae, et caeteri qui in navi erant, mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit eos, qui mirabantur, fuisse discipulos, respondebimus, recte homines appellatos, qui necdum noverant potentiam Salvatoris. |
29 | (Vers. 30, 31.) Quid nobis et tibi, Iesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos. Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Daemones autem rogabant eum, dicentes. Non voluntatis ista confessio est, quam praemium sequitur confitentis, sed necessitatis extorsio, quae cogit invitos, velut si servi fugitivi, post multum temporis dominum suum videant: nihil aliud nisi de verberibus deprecantur. |
30 | Sic et daemones cernentes Dominum in terris repente versari, ad iudicandos se venisse credebant. Praesentia Salvatoris, tormenta sunt daemonum. Ridiculeque putant quidam, daemones scire Filium Dei, et diabolum ignorare; eo quod minoris malitiae sint isti quam ille cuius satellites sunt. Cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit, et tam daemones, quam diabolus suspicari magis Filium Dei, quam nosse intelligendi sunt [Al. sint]. Nemo enim Patrem novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 27]. |
31 | (Vers. 32, 33.) Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis: Ite. At illi exeuntes, abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt; et venientes in civitatem, nuntiaverunt haec omnia, et de his qui daemonia habuerant. Non quod concesserit Salvator daemonibus quod petebant, dixit, ite: sed ut per interfectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur. |
32 | Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati. Erubescat Manichaeus, si de eadem substantia, et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem, duo millia porcorum suffocantur? |
33 | (Vers. 34.) Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo, rogabant eum, ut transiret a finibus eorum. Quod rogant ut transeat a finibus eorum, non de superbia hoc faciunt, ut nonnulli arbitrantur, sed de humilitate qua se praesentia Domini indignos iudicabant, sicut et Petrus in captura piscium cadens ad genua Salvatoris, ait: Exi a me, Domine, quia vir peccator sum [Luc. V, 8]. |