Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT VII
1 | (Vers. 1, 2.) Nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Si iudicare prohibet, qua consequentia Paulus in Corintho iudicat fornicantem [I Cor. V], et Petrus Ananiam et Sapphiram mendacii coarguit [Act. V]? Sed ex consequentibus quid prohibuerit, ostendit, dicens: quomodo enim iudicaveritis, sic iudicabitur de vobis. Itaque non prohibuit iudicare, sed docuit. |
2 | (Vers. 3-5.) Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. De his loquitur, qui cum ipsi mortali crimine teneantur obnoxii, minora peccata fratribus non concedunt: culicem liquantes, et camelum glutientes [Matth. XXIII]. Recte ergo et isti simulatione iustitiae, ut supra diximus, appellantur hypocritae, qui per trabem oculi sui, festucam in oculo fratris sui aspiciunt. |
3 | (Vers. 6.) Nolite sanctum dare canibus. Sanctum, panis est filiorum. Non debemus ergo tollere panem filiorum et dare eum canibus. |
4 | Neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Porcus non recipit ornatum, qui versatur in volutabris luti. Et iuxta Proverbia Salomonis: Si habuerit circulum aureum, foedior invenitur [Prov. XI, 22]. Quidam canes eos intelligi volunt, qui post fidem Christi revertuntur ad vomitum peccatorum suorum: porcos autem eos qui necdum Evangelio crediderunt, et in luto incredulitatis vitiisque versantur. Non convenit igitur istius modi hominibus cito Evangelicum credere margaritum, ne conculcent illud, et conversi nos incipiant dissipare. |
5 | (Vers. 7 seq.) Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Qui carnalia supra vetuerat postulari, quid quaerere debeamus ostendit. |
6 | Si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur: ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit et pulsaverit. Pulsemus itaque ianuam Christi, de qua dictum est: Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam [Ps. CXVII, 20]; ut cum intraverimus, aperiantur nobis thesauri absconditi et tenebrosi in Christo Iesu, in quo est omnis scientia [Coloss. II]. |
7 | (Vers. 11, 12.) Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se! Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim Lex et Prophetae. Notandum quod apostolos malos dixerit, nisi forte sub Apostolorum persona omne hominum damnetur genus, cuius ad comparationem divinae clementiae ab infantia cor ad malum positum est. |
8 | Lege Genesim [Genes. VIII]. Nec mirum si homines huius saeculi dicit malos, cum et Paulus apostolus memoret: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt [Ephes. V, 16]. |
9 | (Vers. 13, 14.) Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via est quae ducit ad vitam! et pauci sunt qui inveniunt eam. Lata via est saeculi voluptas, quam appetunt homines. Angusta, quae per labores et ieiunia panditur, quam et Apostolus ingressus est [II Cor. VI, XI]: et ut Timotheus per eam ingrediatur, hortatur [I Tim. V]. Simulque considera quam signanter de utraque via locutus sit. Per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt. Latam non quaerimus, nec inventione opus est: sponte se offert, et errantium via est. |
10 | Angustam vero, nec omnes inveniunt, nec qui invenerint, statim ingrediuntur per eam. Siquidem multi, inventa veritatis via, capti saeculi voluptatibus, de medio itinere revertuntur. |
11 | (Vers. 15 seq.) Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Et de omnibus quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant. |
12 | Sed specialiter de haereticis intelligendum est, qui videntur continentia, castitate, ieiunio, quasi quadam pietatis se veste circumdare, intrinsecus vero habentes animum venenatum, simpliciorum fratrum corda decipiunt. Ex fructibus ergo animae, quibus innocentiam ad ruinam trahunt, lupis rapacibus comparantur. |
13 | (Vers. 18 seq.) Non potest arbor bona fructus malos facere: neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si iuxta intelligentiam eorum, arbor bona malos fructus facere numquam potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis [Deut. XXXII]: et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit [II Reg. XI]: Petrus quoque in Passione Domini negarit, dicens: Nescio hominem [Matt. XXVI, 72]: aut qua consequentia Iethro socer Moysi arbor mala, qui utique in Deum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum [Exod. XVIII]; et Achior ad Holophernem aliquid utile sit locutus [Iudith. V]: et Comicus dixerit (quod bene dictum Apostolus comprobavit): Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae [I Cor. V]. Et cum non invenerint quid respondeant; nos inferemus, et Iudam [Ioan. XIII], arborem quondam bonam, fecisse fructus malos postquam prodidit [Al. tradiderit] Salvatorem: et Saulum [Philipp. III] arborem malam eo tempore quo persequebatur Ecclesiam Christi, fecisse postea fructus bonos, quando in vas electionis de persecutore translatus est [Act. IX]. Tamdiu ergo bona arbor fructus non facit malos, quamdiu in bonitatis studio perseverat: et mala arbor tamdiu manet in fructibus peccatorum, quamdiu ad poenitentiam non convertitur. |
14 | Nemo enim permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod necdum coeperit. |
15 | (Vers. 21.) Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Sicut supra dixerat, eos qui haberent vestem vitae bonae, non recipiendos propter dogmatum nequitiam: ita nunc econtrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei, turpiter vivunt, et doctrinae integritatem malis operibus destruunt. |
16 | Utrumque enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur. Huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Sed moris est Scripturarum dicta pro factis accipere, ut statim in consequentibus approbatur, refutari eos qui iactant sine operibus habere scientiam Domini, et audiunt a Salvatore: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos [Luc. XIII]. Et Apostolus in hunc sensum loquitur: Confitentur se nosse Deum: factis autem negant [Tit. I, 16]. |
17 | (Vers. 22.) Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Prophetare, et virtutes facere, et daemonia eiicere, interdum non eius meriti est qui operatur, sed vel invocatio [Al. invocatione] nominis Christi hoc agit, vel ob condemnationem eorum qui invocant, et utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur: ut licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cuius invocationem fiunt tanta miracula. |
18 | Nam et Saul [I Reg. X], et Balaam [Num. XXIII], et Caiphas [Ioan. XI] prophetaverunt, nescientes quid dicerent: et Pharao [Genes. XLI] et Nabuchodonosor [Dan. II] somniis futura cognoscunt. Et in Actibus Apostolorum filii Scevae videbantur eiicere daemonia [Act. XIX]. Sed et Iudas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros Apostolos fecisse narratur. |
19 | (Vers. 23.) Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Signanter dixit confitebor, quia multo ante tempore dicere dissimulaverat: non novi vos. Non novit Dominus eos qui pereunt. Observa autem quare addiderit, numquam novi vos, si iuxta quosdam omnes homines inter rationabiles semper versati sunt creaturas. |
20 | (Vers. 24.) Discedite a me qui operamini iniquitatem. Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Non dixit, qui operati estis iniquitatem, ne videretur tollere poenitentiam, sed qui operamini, hoc est, qui usque in praesentem horam, cum iudicii tempus advenerit, licet non habeatis facultatem peccandi, tamen adhuc habetis affectum. |
21 | (Vers. 25.) Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti: et irruerunt in domum illam, et non cecidit. Pluvia ista quae domum subvertere nititur, diabolus est. Flumina, omnes Antichristi, qui contra Christum sapiunt. Venti spiritalia [Al. spirituales] nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]. |
22 | (Vers. 26.) Fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto. Super hanc petram Dominus fundavit Ecclesiam [Matth. XV]: ab hac petra apostolus Petrus sortitus est nomen. Super huiuscemodi petram non inveniuntur serpentis vestigia [Prov. XXX]. De hac et propheta loquitur confidenter: Statuit super petram pedes meos [Ps. XXXIX, 3]. Et in alio loco: Petra refugium leporibus, sive herinaciis [Ps. CIII, 8]. Timidum enim animal in petrae cavernas se recipit: et cutis aspera, et tota armata iaculis, tali se protectione tutatur. |
23 | Unde et Moysi dicitur eo tempore quo de Aegypto fugerat, et lepusculus Domini erat: Sta in foramine petrae, et posteriora mea videbis [Exod. XXXIII, 21]. |
24 | (Vers. 27, 28.) Qui aedificavit domum suam super arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina eius magna. Et factum est cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius. Fundamentum quod Apostolus architectus posuit [I Cor. III], unus [Al. unum] est Dominus noster Iesus Christus. |
25 | Super hoc fundamentum stabile et firmum, et per se robusta mole fundatum, aedificatur Christi Ecclesia. Super arenam vero quae fluida est, et coagmentari non potest, nec in unam copulam redigi, omnis haereticorum sermo ad hoc aedificatur, ut corruat. |
26 | (Vers. 29.) Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae et Pharisaei. Illi enim ea docebant populos, quae scripta sunt in Moyse et Prophetis. Iesus vero, quasi Deus et Dominus ipsius Moysi, pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege; vel commutans praedicabat in populos, ut supra quoque legimus: Dictum est antiquis: Ego autem dico vobis. |