monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, in Matthaeum, , V <<<     >>> VII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT VI

1 (Vers. 1.) Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. [Alterum versiculum: Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorentur ab hominibus, subiungunt pari consensu Palatini codd. qui alioquin in recitandis Scripturae verbis parciores reliquis sunt. Re autem ipsa hunc versiculum tota expositio subnexa respicit.] Qui tuba canit, eleemosynam faciens, hypocrita est. Qui ieiunans demolitur faciem suam, ut ventris inanitatem monstret in vultu, et hic hypocrita est.
2 Qui in synagogis et in angulis platearum orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est. Ex quibus omnibus colligitur hypocritas esse, qui quodlibet faciunt, ut ab hominibus glorificentur [Al. honorificentur]. Mihi videtur et ille qui dicit fratri suo: Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo [Matth. VII, 4], [Antea legebatur nam propter gloriam hoc facere videtur, sensu equidem non satis expedito et perspicuo. Nos codicum Palatinorum auctoritate, nam adverbium, et verbum videtur, induximus, sensumque ad mss. fidem nitori pristino restituimus.] propter gloriam hoc facere, ut ipse iustus esse videatur.
3 Unde dicitur ei a Domino: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. [Duo nostri totidemque apud Martianaeum mss. hanc interserunt hic loci sententiam: Tum demum virtus observationis Deo accepta est, si causa Dei fiat.] Non itaque virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Etsi a recta via paululum declinaveris, non interest utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram, cum verum iter amiseris.
4 (Vers. 3, 4.) Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Non solum eleemosynam, sed quodcumque feceritis boni operis, debet sinistra nescire; si enim illa scierit, statim dexterae opera commaculantur.
5 Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Non Dei mercedem, sed suam. Laudati sunt enim ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.
6 (Vers. 6.) Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum: et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Hoc simpliciter [In Palat. duobus mss., Et simpliciter intentum erudit auditorem. Pro simpliciter Rabbanus similiter legit.] intellectum, erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat. Sed mihi videtur hoc magis esse praeceptum, ut inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis oremus Dominum, quod et Annam in Regum volumine fecisse legimus; Labia, inquit, eius tantum movebantur [Addunt iidem Palatini mss. et vox illius non audiebatur.] [I Reg. I, 13].
7 (Vers. 7.) Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Si ethnicus in oratione multum loquitur, ergo qui Christianus est, debet parum loqui. Deus enim non verborum, sed cordis auditor est [Sap. I, 6].
8 (Vers. 8.) Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo vos orabitis. Consurgit in hoc loco quaedam haeresis, philosophorum [Epicureorum haec fuit argutatio, aut potius vesania, de qua Maximus Tyrius dissertationem sane luculentam instituit.] quoque perversum dogma, dicentium: Si novit Deus quid oremus, et antequam petamus, scit quibus indigeamus, frustra scienti loquimur. Quibus breviter respondendum est, nos non narratores esse, sed rogatores.
9 Aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere. In illo indicium est, hic obsequium. Ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter obsecramus.
10 (Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
11 Sanctificetur nomen tuum. Non in te, sed in nobis. Si enim propter peccatores nomen Dei blasphematur in gentibus [Rom. VIII], econtrario propter iustos sanctificatur.
12 (Vers. 10.) Adveniat regnum tuum. Vel generaliter pro totius mundi petit regno, ut diabolus in mundo regnare desistat, vel ut in unoquoque regnet Deus, et non regnet peccatum in mortali hominum corpore [Rom. VI]. Simulque et hoc attendendum, quod grandis audaciae sit, et purae conscientiae, regnum Dei postulare et iudicium non timere.
13 Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Ut quomodo Angeli tibi inculpate serviunt in coelis, ita in terra serviant homines. Erubescant ex hac sententia, qui quotidie in coelo ruinas fieri mentiuntur. Nam quid nobis prodest coelorum similitudo, si et in coelo peccatum est?
14 (Vers. 11-13.) Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Quod nos supersubstantialem expressimus, in Graeco habetur ἐπιούσιον: quod verbum Septuaginta interpretes περιούσιον frequentissime transferunt.
15 Consideravimus ergo in Hebraeo, et ubicumque illi περιούσιον expresserunt, nos invenimus [In mss. Sogolla, quod et in commentariis in Malachiam, cap. III, in fine monuimus. Recole eum locum, si lubet.] SGOLLA, quod Symmachus ἐξαίρετον, id est, praecipuum, vel egregium, transtulit, licet in quodam loco peculiare interpretatus sit.
16 Quando ergo petimus ut peculiarem vel praecipuum nobis Deus tribuat panem, illum petimus qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]. In Evangelio quod appellatur secundum Hebraeos, pro supersubstantiali pane, reperi [Duo mss., Moar, alii Maar. Repererit vero Hieronymus in eo Evangelio Damhar, aut Damahar, siquidem id quod crastinum interpretatur, invenit: econtrario enim Mahar Hebraice , cras tantum sonat, cum articulo autem crastinum, panem nostrum crastinum. Est vero ille articulus non Hebraeis, sed Chaldaeis Syrisque vernaculus: ex quo rursum colligas, quamquam Hieronymus absolute dicat Hebraice scriptum Evangelium illud, non Hebraico sermone, sed Chaldaico, Syrove, aut Chaldaeo Ierosolymitano, Hebraicisque tantum litteris conscriptum.] MAHAR, quod dicitur crastinum; ut sit sensus: Panem nostrum crastinum, id est, futurum da nobis hodie. Possumus supersubstantialem panem et aliter intelligere, qui super omnes substantias sit, et universas superet creaturas.
17 Alii simpliciter putant, secundum Apostoli sermonem dicentis [I Tim. VI, 8]: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus, de praesenti tantum cibo sanctos curam agere. Unde et in posterioribus sit praeceptum: Nolite cogitare de crastino.
18 Amen. Signaculum orationis Dominicae est: quod Aquila interpretatur, fideliter: nos, vere, possumus dicere.
19 (Vers. 14.) Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. [Unus Palatinus, Si hoc quod scriptum est.] Hoc quod scriptum est: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes: vos vero ut homines moriemini, et tamquam unus de principibus cadetis [Ps. LXXXI, 6, 7], ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt.
20 Recte ergo et hi quibus peccata dimittuntur, homines appellati sunt.
21 (Vers. 16.) Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Verbum exterminant, quod in Ecclesiasticis Scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat, quam vulgo intelligitur. Exterminantur quippe exsules, qui mittuntur extra terminos.
22 Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus: quod Graece dicitur ἀφανίζουσι. Demolitur autem hypocrita faciem suam ut tristitiam simulet; et animo forte laetante, luctum gestet in vultu.
23 (Vers. 17 seq.) Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo qui est in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et furantur. Iuxta ritum provinciae Palaestinae loquitur, ubi diebus festis solent ungere capita.
24 Praecepit igitur, ut quando ieiunamus, laetos et festivos nos esse monstremus. Multi legentes illud Psalmistae: Oleum peccatoris non impinguet caput meum [Ps. CXL, 5], econtrario esse volunt bonum oleum, de quo alibi dicitur: Unxit te Deus Deus tuus oleo [Tres Palatini codices, oleo exsultationis.] laetitiae prae participibus tuis [Ps. XLIV, 8]. Et id praecipi, ut exercentes virtutes, spirituali oleo principale (ἡγεμονικὸν) cordis nostri ungere debeamus.
25 (Vers. 21.) Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis passionibus [Al. possessionibus] sentiendum est. Gulosi deus venter est: ibi ergo habet cor, ubi et thesaurum [Al. est thesaurus]. Luxuriosi thesaurus, epulae sunt. Lascivi, ludicra: amatoris, libido: Huic servit unusquisque a quo vincitur [II Petr. II, 19].
26 (Vers. 22, 23.) Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt! Lippientes [Al. additur oculi] solent lucernas videre numerosas: simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura.
27 Hoc totum transferet ad sensum. Quomodo enim corpus, si oculus non fuerit simplex, totum in tenebris est: ita anima, si principalem fulgorem suum perdiderit, universus sensus in caligine commorabitur. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt! Si sensus qui lumen est, animae vitio caligatur, ipsa, putas, caligo quibus tenebris obvolvetur!
28 (Vers. 24.) Non potestis Deo servire et mammonae. Mammona sermone Syriaco divitiae nuncupantur. Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano non posse se simul divitiis Christoque servire. Et tamen non dixit, qui habet divitias, sed qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit, ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas, ut dominus.
29 (Vers. 25.) Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. In nonnullis codicibus additum est: neque quid bibatis. Ergo quod natura omnibus tribuit, et iumentis ac bestiis hominibusque commune est, huius cura [Amovimus hinc negandi particulam, quam hactenus editi interserebant, repugnantibus cunctis, quibus nos utimur, mss. libris, aliisque duobus, quos Martianaeus laudat.---Editi libri addunt particulam negantem, huius cura non penitus liberamur. Mss. autem codices duo idem retinent absque negatione. Utraque lectio non repugnat si curam sumamus pro sollicitudine. MART.] penitus liberamur. Sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus: quia in sudore vultus praeparamus nobis panem.
30 Labor exercendus est, sollicitudo tollenda. Hoc quod dicitur: Ne solliciti sitis animae vestrae quid comedatis, neque corpori vestro quid induamini [Genes. III], de carnali cibo et vestimento accipiamus. Caeterum de spiritualibus cibis et vestimentis semper debemus esse solliciti.
31 (Vers. 26.) Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum? Quod dicit, istius modi est: Qui maiora praestitit, utique et minora praestabit.
32 Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Apostolus praecipit [Rom. XI], ne plus sapiamus quam oportet sapere. Istud testimonium et in praesenti capitulo conservandum est. Sunt enim quidam, qui dum volunt terminos patrum excedere, et ad alta volitare, in ima merguntur: volatilia dicentes coeli Angelos esse, caeterasque in Dei ministerio fortitudines, quae absque cura sui Dei alantur providentia. Si hoc ita est, ut intelligi volunt, quomodo sequitur dictum ad homines: Nonne vos [Vocem magis tres mss. Palatini ignorant.] magis pluris estis illis? Simpliciter ergo accipiendum: quod si volatilia absque cura et aerumnis, Dei aluntur providentia, quae hodie sunt, et cras non erunt: [Hic quoque addunt editi libri et mss. quamplures, quorum anima mortalis est, et cum esse cessaverint, semper non erunt. Quod additum videtur contextui Hieronymiano, qui sine hac sententia perfectus est. Codicem itaque manuscripti nostri monasterii de S. Petro super divam secuti sumus. MART.---Glossema, quod et Vulgati ante Martianaeum libri praeferebant, eiusmodi, quorum anima mortalis est, et cum esse cessaverint, semper non erunt, duo e nostris, Cisterciensis et Palat. mss., pluresque Martianaeo inspecti, hic retinent.] quanto magis homines quibus aeternitas promittitur, Dei reguntur arbitrio!
33 (Vers. 27.) Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimentis quid solliciti estis? Sicut animam plus esse quam cibum comparatione avium demonstravit, sic corpus plus esse quam vestem, ex consequentibus rebus ostendit, dicens:
34 (Vers. 28-30.) Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est, sicut unum ex istis. Si enim fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei! Et revera quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari? Quid ita rubet ut rosa? Quid ita candet ut lilium? Violae vero purpuram, nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis iudicium est.
35 (Vers. 31 seqq.) Nolite solliciti esse, [In Palatinis mss., solliciti esse de crastino, reliquo Scripturae textu praetermisso.] dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. De praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare.
36 Unde et Apostolus: Nocte et die, inquit, manibus nostris operantes: ne quem vestrum gravaremus [I Thess. II, 9]. Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Iacob, Et exaudiet me cras iustitia mea [Gen. XXX, 33]. Et in Samuelis phantasmate, pythonissa loquitur ad Saulem: cras eris mecum [I Reg. XXVIII, 19].
37 (Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, non contrariam virtuti posuit, sed laborem et afflictionem, et angustias saeculi: quomodo et Sara afflixit Agar ancillam suam [Gen. XVI], quod significanter Graece dicitur ἐκάκωσεν αὐτὴν. Sufficit ergo nobis praesentis temporis cogitatio: futurorum curam, quae incerta est, relinquamus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > 6