Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT V
1 | (Vers. 1, 2.) Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum, docebat eos, dicens. Dominus ad montana conscendit, ut turbas ad altiora secum trahat. Sed turbae ascendere non valent. Et sequuntur discipuli, quibus et ipsis [Al. ipse] non stans, sed sedens et contractus loquitur. Non enim intelligere poterant in sua maiestate fulgentem. |
2 | Secundum litteram, nonnulli simpliciorum fratrum putant eum beatitudines, et caetera quae sequuntur, in Oliveti monte docuisse, quod nequaquam ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilaea monstratur locus, quem putamus esse vel Thabor, vel quemlibet alium excelsum montem. Denique postquam finivit sermones suos, statim sequitur: Cum autem introisset Capharnaum. |
3 | (Vers. 3.) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Hoc est quod alibi legimus: Et humiles spiritu salvabit [Ps. XXXIII, 16]: Ne quis autem putaret paupertatem, quae nonnumquam necessitate portatur, a Domino praedicari, adiunxit, spiritu: ut humilitatem intelligeres, non penuriam. Beati pauperes spiritu, qui propter Spiritum sanctum voluntate sunt pauperes. |
4 | Unde super huiuscemodi pauperibus et Salvator per Isaiam loquitur: Dominus unxit me; propter quod evangelizare pauperibus misit me [Isai. VI, 1]. |
5 | (Vers. 4.) Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non terram Iudae [Al. Iudaeae], nec terram istius mundi; non terram maledictam, spinas et tribulos afferentem [Genes. V], quam crudelissimus quisque et bellator magis possidet; sed terram quam Psalmista desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13]. Huiuscemodi possessor, et post victoriam triumphator, etiam in quadragesimo quarto psalmo describitur: Et intende, prospere [Al. et prospere] procede et regna: propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam. Nemo enim terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam possidet. |
6 | (Vers. 5.) Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Luctus hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit et Samuel Saulem, quia poenituerat Deum quod unxisset eum regem super Israel [I Reg. XV]. Sic et Paulus apostolus, flere ac lugere se dicit eos, qui post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam [II Cor. XII]. |
7 | (Vers. 6.) Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem: ut sub hoc exemplo numquam nos satis iustos, sed semper esurire iustitiae opera intelligamus. |
8 | (Vers. 7.) Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Misericordia non solum in eleemosynis intelligitur; sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus [Galat. VI]. |
9 | (Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quos non arguit conscientia ulla peccati. Mundus mundo corde conspicitur: templum Dei non potest esse pollutum. |
10 | (Vers. 9.) Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Qui primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes pacem faciunt. Quid enim prodest alios per te pacari, cum in tuo animo sint bella vitiorum? |
11 | (Vers. 10.) Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Signanter addidit [Al. dicit], propter iustitiam. Multi enim persecutionem propter sua peccata patiuntur. et non sunt iusti. Simulque considera, quod octava verae circumcisionis beatitudo martyrio terminetur. |
12 | (Vers 11.) Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Illud maledictum contemnendum est, quod beatitudinem creat, quod falso maledicentis ore profertur. Unde et specialiter definivit quae sit beata maledictio: omne, dicens, maledictum adversum vos, mentientes propter me. Ubi ergo Christus in causa est, ibi et optanda maledictio est. |
13 | (Vers. 12.) Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Nescio quis hoc nostrum possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et nos exsultemus in Domino. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest. Gaudere igitur et exsultare debemus, ut merces nobis in coelestibus praeparetur. |
14 | Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: «Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum inglorius fueris.» |
15 | (Vers. 13.) Vos estis sal terrae. Sal appellantur apostoli, quia per illos universum hominum conditur genus. |
16 | Quod si sal evannerit, in quo salietur? Si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur? |
17 | Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Exemplum de agricultura sumptum est. Sal etenim sicut in ciborum condimentum, et ad siccandas carnes necessarium est: ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis, urbes quasdam, ira [Al. ita] victorum sale seminatas, ut nullum in ipsis germen oriretur [Iudith. IX]. Caveant ergo doctores et episcopi, et videant: Potentes potenter tormenta sustinere [Sap. VI, 7]; nihilque esse remedii: sed maiorum ruinas ad tartarum ducere. |
18 | (Vers. 14 seqq.) Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est. Docet fiduciam praedicandi, ne apostoli abscondantur ob metum, et sint similes lucernae sub modio, sed tota libertate se prodant, ut quod audierunt in cubiculis, praedicent in tectis [Matth. X, 27]. |
19 | (Vers. 17.) Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas. Non veni solvere, sed adimplere. Sive quod de se per alios prophetata compleverit, sive quia ea quae ante propter infirmitatem audientium rudia et imperfecta fuerant, sua praedicatione compleverit [Matth. V], iram tollens, et vicem talionis excludens, et occultam in mente concupiscentiam . |
20 | (Vers. 18.) Donec transeat coelum et terra. Promittuntur nobis coeli novi, et terra nova, quae facturus est Dominus Deus. Si ergo nova creanda sunt, consequenter vetera transitura. Quod autem sequitur: |
21 | Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Ex figura litterae ostenditur, quod etiam quae minima putantur in Lege, sacramentis spiritualibus plena sint, et omnia recapitulentur in Evangelio. Cuius ergo eruditionis est, cuiusque doctrinae, etiam diversa sacrificia, et quae superstitiosa videntur, in victimis quotidie demonstrare compleri? |
22 | (Vers. 19 seqq.) Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico autem vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regno coelorum. |
23 | Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis. Hoc capitulum cum superiori haeret testimonio, in quo dixerat: Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Sugillat ergo Pharisaeos, qui, contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populis, si vel parvum, quod in Lege praeceptum est, destruant. |
24 | Possumus autem et aliter intelligere, quod magistri eruditio, etiamsi parvo peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu maximo, nec prosit docere iustitiam, quam minima culpa destruit. Et beatitudo perfecta sit, quae sermone docueris, opere complere. |
25 | (Vers. 22.) Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. In quibusdam codicibus additur, sine causa: caeterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur, dicente Scriptura: Qui irascitur fratri suo. Si enim iubemur verberanti alteram praebere maxillam, et inimicos nostros amare, et orare pro persequentibus [Luc. VI], omnis irae occasio tollitur. |
26 | Radendum est ergo, sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non operatur [Iacob. I]. |
27 | Qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio. Hoc verbum proprie Hebraeorum est: RACA enim dicitur κενὸς, id est, inanis aut vacuus: quem nos possumus vulgara iniuria, absque cerebro, nuncupare. |
28 | Si pro otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia [Matth. XI]! Sed et signanter additur: Qui dixerit fratri suo, raca. Frater enim noster nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet Patrem. Cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam [I Cor. I]: qua ratione stultitiae elogio denotari potest? |
29 | Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Ἀπὸ κοινοῦ ex superioribus subauditur: Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae. Qui enim aeque in Deum credenti dicit, fatue, impius est in religione. |
30 | (Vers. 23, 24.) Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. Non dixit, si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas. |
31 | Quamdiu illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo. |
32 | (Vers. 25 seqq.) Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis. Pro eo quod nos habemus in Latinis codicibus, consentiens, in Graecis scriptum est Εὐνοῶν, quod interpretatur benevolus, aut benignus. Ex praecedentibus autem et consequentibus manifestus est sensus, quod nos Dominus atque Salvator noster, dum in istius saeculi via currimus, ad pacem et ad concordiam cohortetur, iuxta Apostolum, dicentem: Si fieri potest, quantum ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes [Rom. XII, 18]. Nam et in praecedenti capitulo dixerat: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: et hoc finito, statim infert: Esto consentiens aut benignus adversario tuo, et reliqua. |
33 | Et in consequentibus iubet: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Cum haec manifesta sit [Al. sint] et consequens intelligentia, plerique arbitantur de carne dictum et anima, vel de anima et spiritu: quod penitus non stat. |
34 | Quomodo enim aut caro mittenda erit in carcerem, si anima non consenserit: cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quidquam possit caro facere nisi quod animus imperarit, aut Spiritus sanctus habitans in nobis vel carnem vel animam repugnantes iudici tradere, cum ipse sit iudex. Alii iuxta Epistolam Petri dicentis: Adversarius vester diabolus quasi leo rugiens circuit [I Petr. V, 8], et reliqua, adversarium diabolum interpretantur, et volunt a Salvatore praecipi, ut dum in potestate nostra est, simus benevoli erga diabolum, qui est inimicus et ultor, nec faciamus eum poenas sustinere pro nobis. |
35 | Cum enim ipse vitiorum incentiva suppeditet, et nobis etiam voluntate peccantibus, si consenserimus ei vitia suggerenti, pro nobis quoque esse torquendum. Et dicunt benevolum esse unumquemque sanctorum adversario suo, si eum non faciat pro se sustinere tormenta. Quidam coactius disserunt, in Baptismate singulos pactum inire cum diabolo, et dicere: Renuntio tibi, diabole, et pompae tuae, et vitiis tuis, et mundo tuo, qui in maligno positus est [I Ioan. V, 19]. Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario nostro, et nequaquam in carcerem recludendi. Sin vero quidquam trangressi fuerimus eorum quae diabolo spoponderamus, trademur iudici ac ministro, et mittemur in carcerem, et non exibimus ex eo; donec reddamus novissimum quadrantem. |
36 | Quadrans genus est nummi, qui habet duo minuta. Unde et in alio Evangelio, mulier illa pauper et vidua dicitur misisse quadrantem in corbonam [Marc. XII], et in alio, duo minuta [Luc. XXI]. Non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minima peccata persolvas. |
37 | (Vers. 28.) Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Inter πάθος et προπάθειαν, id est, inter passionem, et propassionem, hoc interest, quod passio reputatur in vitium: propassio, licet initii [Al. vitii] culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. |
38 | Ergo qui viderit mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est in David: Transierunt in affectum cordis [Ps. LXXII, 7], de propassione transivit ad passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. Quicumque igitur viderit mulierem ad concupiscendum, id est, si aspexerit ut concupiscat, ut facere disponat, iste recte dicitur eam moechari in corde suo. |
39 | (Vers. 29, 30.) Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem, oculum nuncupavit. |
40 | Per dextram autem et caeteras corporis partes, voluntatis et affectus initia demonstrantur: ut quod mente concipimus, opere compleamus. Cavendum est igitur, ne quod in nobis optimum est, cito labatur in vitium. Si enim dexter oculus et dextera manus scandalizant, quanto magis ea quae in nobis sinistra sunt! Si enim anima labitur, quanto plus corpus quod ad peccata proclivius est! Aliter. In dextero oculo, et in dextera manu, fratrum, uxorum, et liberorum, atque affinium et propinquorum monstratur affectus, quos si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento esse cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne dum volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus. |
41 | Unde dicitur et de sacerdote magno, cuius anima Dei cultui dedicata est: Super patre et matre et filiis non polluetur [Lev. XXI, 11], id est, nullum affectum sciet, nisi eius, cuius cultui dedicatus est. |
42 | (Vers. 31 seqq.) Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Iterum audistis, quia dictum est antiquis: Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua. In posteriori parte locum istum plenius Salvator exponit, quod Moses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium [Deut. XXIV]. Multo enim melius est, licet lugubrem evenire discordiam, quam per odium sanguinem fundi. |
43 | (Vers. 34 seqq.) Ego autem dico vobis, non iurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis. Neque per caput tuum iuraveris: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est. Hanc per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere Iudaei noscuntur, sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo [Isai. LXV] Qui iurat, aut veneratur, aut diligit eum, per quem iurat. |
44 | In lege praeceptum est, ut non iuremus, nisi per Dominum Deum nostrum [Deut. VI ] [et VII]. Iudaei per angelos, et urbem Ierusalem, et templum, et elementa iurantes, creaturas resque carnales venerabantur honore, et obsequio Dei. Denique considera quod hic Salvator non per Deum iurare prohibuerit; sed per coelum, et terram, et Ierosolymam, et per caput tuum. |
45 | Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent: sic et iurare permitterentur in Deum: non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere, quam daemonibus. Evangelica autem veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fidelis pro iureiurando sit. |
46 | (Vers. 38.) Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo. Qui dicit oculum pro oculo, non alterum vult auferre, sed utrumque servare. Dominus noster vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum. Et in Lege retributio est: in Evangelio gratia. Ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia. |
47 | (Vers. 39.) Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. Et ei qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Ecclesiasticus vir describitur, imitator eius qui dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Infra II, 29). Et pollicitationem suam, percussus alapa, comprobat: Si male locutus sum, argue de malo: sin autem bene, quid me caedis [Ioan. XVIII, 23]? Tale quid et David loquebatur in Psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala [Ps. VII, 5]. Et Ieremias in Lamentationibus: Bonum est homini cum portaverit [Al. sederit ab, etc.] iugum ab adolescentia sua. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis [Thren. III, 27, 30]. Hoc adversum eos qui putant alterum Deum Legis, alterum Evangelii; quod et ibi, et hic mansuetudo doceatur. |
48 | Secundum mysticos intellectus: percussa dextera nostra non iubemur sinistram praebere, sed alteram, hoc est, alteram dextram. Iustus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis testimonium, et tamdiu verberanti succedentes sibi dexteras praebeamus, donec inimici ira lassescat. |
49 | (Vers. 42, 43.) Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Si de eleemosyna tantum dictum intelligimus, in plerisque pauperibus hoc stare non potest. Sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt. Post bonum ergo eleemosynae apostolis, id est, doctoribus praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt, gratis tribuant [Matth. X]. Istius modi pecunia numquam deficit; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur. |
50 | Et cum subiecta sibi arva riget, numquam fontis unda siccatur. |
51 | (Vers. 44.) Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Multi praecepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt, et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos: caeterum diligere plus praecipi, quam humana natura patiatur. |
52 | Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta: quae fecit David in Saul et in Absalon [I Reg. XXIV ] [et XXVI, ] [et II Reg. XVIII]. Stephanus quoque martyr pro inimicis lapidantibus deprecatus est [Act. VII]. Et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis [Rom. IX]. Haec autem Iesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc XXIII, 34). |
53 | (Vers. 45.) Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Si Dei praecepta custodiens, filius quis efficitur Dei: ergo non est natura filius, sed arbitrio suo. |