1 | (Vers. 1.) Tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu. Haud dubium quin a sancto Spiritu. Sequitur enim: |
2 | Ut tentaretur a diabolo. Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi. |
3 | (Vers. 2.) Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es. In isto numero quadragesimae nobis ostenditur sacramentum, in quo et Moses ieiunavit in monte Sina [Exod. |
4 | (Vers. 3.) Dic ut lapides isti panes fiant. Esurienti congrue dicitur: dic ut lapides isti panes fiant: sed duobus contrariis teneris, o diabole. Si ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est. Sin autem non potest facere, frustra Filium Dei suspicaris. [Addit Victorius, dicens.] Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. |
5 | (Vers. 4.) Qui respondens, ait: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo; sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Testimonium de Deuteronomio sumptum est [Deut. |
6 | Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit. |
7 | (Vers. 5.) Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Assumptio ista quae dicitur, non ex imbecillitate Domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat. Ex hoc autem loco intelligitur quid sit illud quod in alio scribitur loco: Abierunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt [Matth. |
8 | (Vers. 6.) Et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei. Ut quem fame tentaverat, tentaret et vana gloria. |
9 | Si Filius Dei es. In omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum. |
10 | Mitte te deorsum. Scriptum est enim. Vox diaboli, qui [Al. quae] semper omnes cadere deorsum desiderat, Mitte te, inquit, deorsum, persuadere potest, praecipitare non potest. |
11 | Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Hoc in nonagesimo psalmo legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur: de sua [Al. sui] conculcatione quasi tergiversator tacet. |
12 | (Vers. 7.) Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis. Et notandum quod testimonia necessaria de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret. |
13 | (Vers. 8.) Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, [Verba, et dixit ei, mss. nostri omnes reticent. Mox peritura quidam legunt, pro praeteritura.] et dixit ei. Gloria mundi, quae cum mundo praeteritura est, in monte, et in supercilio demonstratur: Dominus autem ad humilia descendit et campestria, ut diabolum humilitate superaret. Porro diabolus ducere eum festinat ad montes, ut per quos ipse corruerat, etiam caeteri corruant, iuxta illud Apostoli: Ne inflatus incidat in iudicium diaboli [I Tim. |
14 | (Vers. 9.) Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Arrogans et superbus etiam hoc de iactantia loquitur: non quod in toto mundo habeat potestatem, [Rectius penes Rabb. ut.] aut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Si cadens, inquit, adoraveris me. Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit. |
15 | (Vers. 10.) Tunc dicit ei Iesus: Vade [Interserit Cisters. ms. retro: atque infra cohaerenter, audit, vade retro, Satana. Iam vero, quod semel atque iterum monuimus, aliter saepe mss. atque editi libri Scripturae περικοπὰς nectunt: plerumque autem versiculos quosdam praetereunt, quos nec subnexa expositio tangit.], Satana: Scriptum est enim. Non ut plerique putant, eadem satanas et apostolus Petrus sententia condemnantur. Petro enim dicitur: Vade retro me, Satana [Mat. |
16 | Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Dicens diabolus Salvatori: si cadens adoraveris me: econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum. |
17 | (Vers. 11.) Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Praecedit tentatio, ut sequatur victoria. Angeli ministrant, ut victoris dignitas comprobetur. |
18 | (Vers. 15, 16.) Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem Galilaeae gentium: populus qui [Rescribit Victor. sedebat, ex Vulg. et Graeco καθήμενος: quam, inquit, lectionem ipse in Commentariis in Isai., cap. IX, S. Doctor probat. Quin etiam in Matthaeo sedebat. in Isaia legi vult ambulabat, ex eo Hieronymi textu verbis: Ita ut populus, qui vel sedebat, vel ambulabat in tenebris, lucem videret.] ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Hi primum audiere Dominum praedicantem, ut ubi Israelis fuerat ab Assyriis prima captivitas, ibi redemptoris praeconium [In Cisterc. ms. unoque Palatino, nosceretur.] nasceretur. |
19 | (Vers. 17, 18.) Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare: erant enim piscatores. Et ait illis. Ioanne tradito, recte ipse incipit praedicare: desinente Lege, consequenter oritur Evangelium. |
20 | Si autem eadem praedicat Salvator, quae Ioannes Baptista ante praedixerat, ostendit se eiusdem Dei esse Filium, cuius ille prophaeta sit. |
21 | (Vers. 19, 20.) Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur: piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non virtute Dei, sed eloquentia adque doctrina fieri putaretur. |
22 | (Vers. 24.) Et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudaea, et de trans Iordanem. Non vere lunaticos, sed qui putabantur lunatici, ob daemonum fallaciam, qui observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in Creatorem blasphemiae redundarent. |