Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT III
1 | (Vers. 1.) Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum. Primus Baptista Ioannes regnum coelorum praedicat, ut praecursor Domini hoc privilegio honoretur. |
2 | (Vers. 3.) Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, dicentem: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Animas credentium praeparabat, in quibus ambulaturus erat Dominus, ut purus in viis purissimis ambularet, dicens: Habitabo in eis, et inambulabo: et ero Deus ipsorum, et ipsi erunt mihi populus [Levit. XXVI, 12]. Porphyrius istum locum Marci evangelistae principio comparat, in quo scriptum est: Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. |
3 | Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius [Isai. XL, 3]. Cum enim testimonium de Malachia (Cap. III) Isaiaque contextum sit, quaerit, quomodo velut ab uno Isaia exemplum putemus assumptum. Cui Ecclesiastici viri plenissime responderunt. Nos autem [Al. aut] nomen Isaiae putamus additum scriptorum vitio, quod et in aliis locis probare possumus, aut certe de diversis testimonis Scripturarum unum corpus effectum. Lege tertium decimum Psalmum, et hoc idem reperies. |
4 | (Vers. 4.) Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. De pilis, inquit, habebat, non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. Zona autem pellicea qua accinctus fuit et Elias, mortificationis indicium [Al. symbolum] est [IV Reg. I]. Porro quod sequitur: |
5 | Esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Habitatori solitudinis congruum est non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis explere. |
6 | (Vers. 9.) Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Lapides ethnicos vocat, propter cordis duritiam. Lege Ezechielem: Auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum [Ezech. XXXVI, 26]. In lapide duritia, in carne mollitudo [Al. mollitia] monstratur. Sive simpliciter indicat Dei potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerit, possit et de saxis durissimis populum procreare. |
7 | (Vers. 10, 11.) Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Ego quidem baptizo vos in aqua, in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est. Praedicatio sermonis Evangelici, qui ex utraque parte acutus est gladius, securis appellatur, iuxta Ieremiam prophetam, qui verbum Domini securi comparat caedenti petram [Ierem. XLVI]. |
8 | Cuius non sum dignus calciamenta portare. In alio Evangelio: Cuius, ait, non sum dignus solvere corrigiam calciamenti: hic humilitas, ibi mysterium demonstratur, quod Christus sponsus sit, et Ioannes non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus eius iuxta legem Mosi, et exemplum Ruth, domus discalciati [Deut. XXV, ] [et Ruth. IV]. |
9 | (Vers. 12.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam: et congregabit triticum in horreum suum: paleas autem comburet igni inexstinguibili. Sive quia ignis est Spiritus sanctus, ut Acta Apostolorum docent, quo descendente, sedit, quasi ignis super singulos [Al. linguas] credentium [Act. II]; et impletus est sermo Domini dicentis: Ignem veni mittere super terram: et quem [Al. quam] volo ut ardeat [Luc. XII, 49]. Sive quia in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igne. Apostolo quoque huic sensui congruente: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit [I Cor. III, 13]. |
10 | (Vers. 13, 14.) Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Iesus, dixit ei. Triplicem ob causam Salvator a Ioanne accepit baptismum. Primum, ut quia homo natus erat, omnem iustitiam et humilitatem Legis impleret. |
11 | Secundo, ut baptismate suo Ioannis baptisma comprobaret. Tertio, ut Iordanis aquas sanctificans, per descensionem columbae. Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum. |
12 | (Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, ut ostenderet Christum in aqua, Ioannem a Christo in spiritu baptizandum. Sive aliter, sine modo: ut qui servi formam assumpsi, expleam et humilitatem eius. Alioquin scito, te in die iudicii meo esse baptismate baptizandum. |
13 | Sine modo, dicit Dominus Iesus, habeo et aliud baptisma quo baptizandus sum. Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo. |
14 | (Vers. 16.) Sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. Baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua. Non addidit, iustitiam Legis, sive naturae, ut nos utrumque intelligamus: ut si Deus ab homine accepit baptisma, nullus a conservo dedignetur accipere. |
15 | (Vers. 17.) Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Mysterium Trinitatis in baptismate demonstratur: Dominus baptizatur, Spiritus descendit in habitu [Al. specie] columbae, Patris vox, testimonium Filio perhibentis auditur. |
16 | Aperiuntur autem coeli non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis; quibus et Ezechiel in principio voluminis sui apertos eos esse commemorat. Sedit quoque columba super caput Iesu, ne quis putaret vocem Patris ad Ioannem factam, non ad Dominum. |