1 | (Vers. 2 seqq.) Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Ad confusionem Iudaeorum, ut nativitatem Christi a gentibus discerent, oritur in Oriente stella, quam futuram Balaam [Interserunt duo Palatin. mss. verbum praedixerat.], cuius successores erant, vaticinio noverant. Lege Numerorum librum (Cap. XXIV). Deferuntur autem magi stellae indicio in Iudaeam, ut sacerdotes a magis interrogati, ubi Christus nasceretur, inexcusabiles fierent de adventu eius. |
2 | (Vers. 5.) At illi dixerunt ei: in Bethleem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Librariorum hic error est. Putamus enim ab evangelista primum editum, sicut in ipso [Facile Nazaraenorum codicem, quem saepe laudat, ipseque ex Graeco interpretatus est, hic sub Hebraici appellatione notat. Nec illud usque adeo probatur, quod Librariorum errori tribuit, ut Iudaeae pro Iudae scriptum sit: siquidem et τὴν Ἰουδαίαν, Iudaeam, vocant LXX terram tribus Iudam, nec universam Hebraeorum ditionis terram, sive Palaestinam, sed peculiarem designant regionem quae regibus Iuda ex David stirpe parebat: et probe non solum ab aliis gentibus, sed et a regionibus aliarum tribuum Israelis eo nomine distingueretur. Sic quod Ierem. XIV, 2, et Ioel. III, 20, Hebraice est , Graece Ἰουδαία dicitur: et ab ipso Vulgato Interprete Iudae transfertur I Reg. XVII, 1, quod in Graeco est Ἰουδαίας.] Hebraico legimus, Iudae, non Iudaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethleem, ut ad distinctionem eius hic Iudaeae poneretur? Iudae autem idcirco scribitur, quia est et alia Bethleem in Galilaea. |
3 | Lege librum Iesu filii Nave [Ios. |
4 | (Vers. 11.) Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Pulcherrime munerum sacramenta Iuvencus presbyter uno versiculo comprehendit: Thus, aurum, myrrham, regique, hominique, Deoque Dona ferunt. |
5 | Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam, etc. Qui munera obtulerant Domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum autem (quod Graece dicitur χρηματισθέντες) non per angelum fit, sed per ipsum [ Ferme persuasum fuit olim mihi, cubare locum istum in mendo, et pro ipsum Dominum rescribi debere uno verbo insomnium, ut sensus sit, magos quidem per insomnium, S. vero Iosephum responsum accepisse per angelum. Nempe ut secum ipse S. Hieronymus constet, qui hanc visionis praerogativam prae illa, quae magis facta est, S. Iosepho tribuit, et praedicat, hac nimirum de causa, ut meritorum Ioseph privilegium demonstraretur. Nam secus longe haberet, si magos dixit per ipsum Dominum, Iosephum vero per angelum admonitum fuisse, cum Dei admonentis sequior esset conditio, contra quam veritas clamat, et S. ipse Pater conceptis verbis contendit. Quamobrem errore factum antiquariorum videatur ob aliquam inter se verborum ipsum Dominum et insomnium similitudinem, quae facile potuerit criticus non nemo divisim quasi duo verba accipere, puta in som, et nium, quae cum per se nihil significent, emendanda crediderit insom in ipsum, et nium in Dominum. Caetera enim et sacer textus lectioni insomnium fidem facit, et suffragatur rei veritas, denique ipsa Latinae vocis proprietas ac vis, qua insomnium dicitur visio id quod postea accidit portendens. Sed si mentem S. Doctoris probe assequimur, nihil esse quod hic loci emendemus, re paulo altius. expensa constabit. Sentiebat quippe ille, responsa quae in somnis, κατ᾽ ὄναρ, haberentur, quae χρησμοὺς Graeci vocant, per ipsum Deum fieri, et χρησμὸν dici, quoties Deus per seipsum respondet. Passim hanc eius sententiam dignoscere est in Commentariis in Prophetas, atque alibi: nam et de Hieronymi ipsius nomine, utpote reconditioris doctrinae placitum ab ipsis Graecis lexicographis ad vocem χρησμὸς refertur. Sacer itaque textus hic ubi de Magis sermo est, verbo utitur χρησμῳδέω, quod a χρησμὸς nomine derivatum, eiusdem plane est cum illo significationis; deque adeo illa S. Patris Graecorumque doctrina factum intelligetur responsum per ipsum Dominum; et si per angelum sacer idem textus factum Iosepho responsum notat, cum utrumque tamen κατ᾽ ὄναρ sive in somnis tam ipsi factum, quam Magis declaret, utrumque sane divinitus, sive per ipsum Dominum factum testatur: in eo autem plus habere honoris ac laudis istud Iosephi, quod ab ipso Domino praeterea angelus mittitur ad denuntiandum, ut meritorum Ioseph privilegium demonstraretur. Salva sententia, salva res est: nec profecto temere iniiciendae sunt manus in S. Patris textum, quem libri omnes, mss. aeque atque editi, quot sunt, quotque fuere, pari consensu, quin et liturgici ipsi scriptoresque omnes tuentur ac probant. ] Dominum, ut meritorum Ioseph privilegium demonstraretur. |
6 | Revertuntur autem per aliam viam, quia infidelitati miscendi non erant et Iudaeorum. |
7 | (Vers. 13, 14.) Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius, et fuge in Aegyptum: et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens, accepit puerum et matrem eius nocte: et secessit in Aegyptum; et erat ibi usque ad obitum Herodis. Quando tollit [Al. tulit] puerum et matrem eius, ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et tenebris: quando vero revertitur in Iudaeam, nec nox, nec tenebrae ponuntur in Evangelio. |
8 | (Vers. 15, 16.) Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde; et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. Respondeant qui Hebraeorum voluminum denegant veritatem, ubi hoc in LXX legatur interpretibus. |
9 | Quod cum non invenerint, nos eis dicemus in Osee propheta scriptum (Cap. 11), sicut et exemplaria probare possunt quae nuper edidimus. Possumus autem locum istum et aliter [Imperitissima hic lectio est in libris editis, scilicet, Possumus autem locum istum et aliter consolari propter contentiosos. Legendum itaque, Possumus autem locum istum et aliter conciliare, vel et aliter confirmare . . . et testimonium proferimus ex Numeris, etc.; ubique enim legimus, in singulari, vocavi filium, sive vocavi eum, et non ut habent LXX in plurali, vocavi filios meos. MART.] conciliare [Al. consolari] propter contentiosos, quorum consuetudinem Paulus apostolus habere se denegat, et Ecclesiam Christi [I Cor. |
10 | (Vers. 17 seqq.) Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt [Ierem. |
11 | Sive quoniam Iuda, et Beniamin duae tribus iunctae erant, et Herodes praeceperat non solum in Bethleem interfici pueros, sed et in omnibus finibus eius. Per occisionem [Al. occasionem] Bethleem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse caesos. Plorat autem filios suos, et non recipit consolationem, secundum duplicem intelligentiam. |
12 | Sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret, sive quod consolari se nollet de his quos sciret esse victuros. Quod autem dicitur in Rama, non putemus loci nomen esse, [In Palat. codd., loci nomen esse, qui est iuxta Gabaa.] iuxta Gabaa, sed rama excelsum interpretatur, ut sit sensus: Vox in excelso audita est, id est, longe lateque dispersa. |
13 | (Vers. 20.) Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed et sacerdotes et scribas eodem tempore necem Domini fuisse meditatos. |
14 | (Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem eius, [Iidem mss. pro verbis, et venit in terram Israel, tantum addunt nocte.] et venit in terram Israel. Non dixit, accepit filium suum, et uxorem suam, sed puerum, et matrem eius, quasi nutritius, non maritus. |
15 | (Vers. 22.) Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea, pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Multi labuntur errore propter ignorantiam historiae, putantes eumdem esse Herodem, a quo in passione sua Dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur. Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai; quem et ipsum Tiberius Caesar [Attamen ipse, cuius historiae fidem appellat, Iosephus lib. XVII, cap. 13, non Lugdunum, sed Viennam deportatum Herodem tradit Tiberii iussu: δοὺς οἰκητήριον αὐτῷ Βίενναμ πόλιν τῆς Γαλατίας. Confer et Euseb. in Chronico.] Lugdunum, quae Galliarum est civitas, relegavit, fratremque eius Herodem successorem regni fecit. |
16 | Lege Iosephi historiam. |
17 | (Vers. 23.) Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, numquam diceret, quod dictum est per prophetas; sed simpliciter, quod dictum est per prophetam: nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus, sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum, omnis Scriptura commemorat. |
18 | Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis, iuxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: Exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius conscendet [Isai. |