monumenta.ch > Hieronymus > 1
>>> Hieronymus, in Matthaeum, , II

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 1, CAPUT I

1 (Vers. 1.) Liber generationis Iesu Christi. In Isaia legimus: Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? Non ergo putemus Evangelistam [Al. Evangelium] prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit effatu, hic narrare incipiat: quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione est dictum.
2 A carnalibus autem coepit, ut per hominem Deum dicere incipiamus.
3 Filii David, filii [Quae hinc subsequuntur Scripturae verba, Abraham genuit, etc. In nostris mss. desiderantur, quibus solemne est, ea dumtaxat proferre commata, quae subsequens expositio enarrat.] Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Ordo praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum posuisset Abraham, et postea David: rursus ei repetendus fuerat Abraham, ut generationis series texeretur.
4 Ideo autem, caeteris praetermissis, horum filium nuncupavit; quia ad hos tantum est facta de Christo repromissio, ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18], quod est Christus. Ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam [Ps. CXXXI, 11.]
5 (Vers. 3.) Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Notandum in genealogia Salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum; sed eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de [Rabbanus legit de peccatricibus.] peccatoribus nascens, omnium peccata deleret.
6 Unde et in consequentibus Ruth Moabitis ponitur, et Bethsabee uxor Uriae.
7 (Vers. 4 seqq.) Naasson autem genuit Salmon. [Hic quoque reliquum Scripturae textum mss. nostri tacent. Continuant vero sic: Iste est Salmon princeps tribus, etc. Sic olim vulgati Salmon pro Naasson praeferebant perperam. Ad eum modum et in subsequenti pericope a verbis, Ioathan autem genuit Achaz, reliquos versus praetereunt: denique, In quarto Regnorum, pro Regum legunt.] Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abia autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Iste est Naasson princeps tribus Iudae, sicut in Numeris legimus [Num. I ] [et II].
8 Ioram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Ioathan. Ioathan autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. In quarto Regum volumine (Capp. III, VIII et seqq.) legimus de Ioram Ochoziam fuisse generatum, quo mortuo, Iosabeth filia regis Ioram, soror Ochoziae tulit Ioas filium fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur ab Athalia [Al. Atholia], subtraxit. Cui successit in regnum filius eius Amasias, post quem regnavit filius eius Azarias, qui appellatur et Ozias [Al. Ochozias]: cui successit Ioathan filius eius.
9 Cernis ergo quod secundum fidem historiae tres reges in medio fuerint, quos hic Evangelista praetermisit: Ioram quippe non genuit Oziam, sed Ochoziam: et reliquos quos enumeravimus. Verum quia Evangelistae propositum erat tres [Sic habent plerique omnes mss. ex his etiam quos Martian. consuluit. Graec. τεσσαρεσκαιδέκαδες. Antea erat tessaradecades. Quod et Rabbanus praefert.] tessarescedecades in diverso temporum statu ponere, et Ioram generi se miscuerat impiissimae Iezabel, idcirco usque ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur.
10 (Vers. 12 seqq.) Et post transmigrationem Babylonis, Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Matthan.
11 Matthan autem genuit Iacob. Si voluerimus Iechoniam in fine primae tessarescedecadis [Al. tesseradecadis] ponere, in sequenti non erunt quatuordecim, sed tredecim. Sciamus igitur, Iechoniam priorem ipsum esse quem et [Duo Palatin. mss., Secundum autem Ioachin filium non patrem, etc. Recole, quod et notatum Martianaeo est, ipsum Hieronymum latius hac de re disputantem in Commentario in Daniel. cap. I: Nemo inquit, putet eumdem in Danielis principio esse Ioacim, qui in Ezechielis exordio Ioachin scribitur: iste enim extremam syllabam chin habet, ille cim. Et ob hanc causam in Evangelio secundum Matthaeum una videtur deesse generatio, quia secunda τεσσαρακαιδέκας in Ioacim definit filio Iosiae, et tertia incipit a Ioachin filio Ioacim. Quod ignorans Porphyrius calumniam struit Ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum evangelistae Matthaei arguere nititur falsitatem. Vide et quae in hunc locum observamus. Mox iidem Palatini mss. legunt, prior per K et M, sequens per X et N, Graecis litteris.] Ioacim: secundum autem, filium, non patrem: quorum prior per c et m, sequens per ch et n scribitur: quod scriptorum vitio, et longitudine temporum, apud Graecos Latinosque confusum est.
12 (Vers. 16.) Iacob autem genuit Ioseph. Hoc [Rectius penes Rabbanum. Hunc locum obiecit nobis Iulianus Augustus de Dissonantia Evangelistarum. Africani verba subnectit Rabbanus ex Epistola ad Aristidem de Evangeliorum dissonantia: Nobis ergo imminet. . . . secundum veritatem gesta sua tradiderunt: quae plurimum variant ab Eusebio, qui hoc ipsum testimonium Africani lib. I Histor. cap. 7, recitat. Confer Nicephorum lib. I, cap. 11. MART.] loco obiecit nobis Iulianus Augustus dissonantiam Evangelistarum, cur evangelista Matthaeus Ioseph dixerint filium Iacob: et Lucas eum filium appellarit Heli; non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum Legem ei pater sit.
13 Scimus enim hoc per Moysen Deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui [Deut. II]. Super hoc et Africanus temporum scriptor et Eusebius Caesariensis in libris διαφωνίας εὐαγγελίων plenius disputarunt.
14 (Vers 17.) Virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. Cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae vocentur uxores.
15 (Vers. 18.) Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. Numera a Iechonia usque ad Ioseph, et invenies generationes tredecim. Quarta decima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur.
16 Christi autem generatio sic erat. Quaerat diligens lector et dicat: Cum Ioseph non sit pater Domini Salvatoris, quid pertinet ad Dominum generationis ordo deductus usque ad Ioseph? Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam: unde ex Lege eam accipere cogebatur ut propinquam, et quod simul censetur in Bethleem, ut de una videlicet stirpe generati.
17 Cum esset desponsata mater eius Maria [Pro Ioseph nomine quod mss. omnes tacent, unus Cisterciens. substituit, Quaeritur quare, etc.] Ioseph. Quare non de simplici Virgine, sed de desponsata concipitur? Primum, ut per generationem, Ioseph, origo Mariae monstraretur. Secundo, ne lapidaretur a Iudaeis ut adultera. Tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium [Vocem mariti plerique vulgati libri tacent. Unus ms. Sorbonic. Martianaeo teste, habet maritale, quae et ipsa videtur abundare. Pseudo-Theophilus Anthiochenus lib. I Commentariorum in Evangelia, cum hunc ex Hieronymo locum totidem exscripsisset verbis, viri tamen pro mariti legit. Demum quae ex S. Ignatio martyre quarta additur causa, sub finem eius Epistolae ad Ephesios utcumque innotescit. Hanc ex Hieronymo pericopem affert vetus ms. codex capituli Veronensis, continens Alchuini Opuscula: in quo nomen S. Ignatii Martyris reticetur, legiturque tantummodo Quarto ut partus, etc. Verum S. Hieronymus potius ex Origene Homil. VI in Lucam, quam ex Ignatio ipso recitarit.] mariti. Martyr Ignatius etiam quartam addidit causam, cur a desponsata conceptus sit: ut partus, inquiens, eius celaretur diabolo, dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum.
18 Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Non ab alio inventa est nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia noverat. Quod autem dicitur, Antequam convenirent: non sequitur, ut postea convenerint; sed Scriptura quod factum non sit, ostendit.
19 (Vers. 19.) Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens. Si quis fornicariae coniungitur, unum corpus efficitur [I Cor. VI, 16]. Et in Lege praeceptum est, non solum reos, sed et conscios criminum obnoxios esse peccati [Levit. V]: quomodo Ioseph cum crimen celet [Al. celaret] uxoris, iustus scribitur: Sed hoc testimonium Mariae est, quod Ioseph sciens illius castitatem, et admirans quod evenerat, celat silentio, cuius mysterium nesciebat.
20 (Vers. 20.) Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam [Tres Palatin. mss., uxorem, quam et in subnexa expositione vocem Hieron. probat.] coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium. Iam et supra diximus sponsas uxores appellari, quod plenius liber adversus Helvidium docet: et blandientis affectu ei per somnium Angelus loquitur, ut iustitiam silentii comprobaret.
21 Simulque notandum, quod Ioseph filius esse dicatur [Al. dicitur] David, ut Maria quoque de stirpe David monstraretur.
22 (Vers. 21.) Et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. IESUS Hebraico sermone Salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis eius evangelista signavit, dicens: Vocabis nomen eius [In aliquot mss. exemplaribus, vocabitur nomen eius Salvator; vel, vocabis nomen eius Salvatorem. MART.---Iidem mss. addito Cisterciensi, nomen eius Salvatorem, quia ipse salvum faciet, etc. Eamdem lectionem in aliis exemplaribus Martian. reperit.] Iesum; quia ipse salvum faciet populum suum.
23 (Vers. 22 seqq.) Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini. Pro eo quod evangelista Matthaeus dicit, in utero habebit, in propheta scriptum est, in utero accipiet. Sed propheta, quia futura praedicit, significat quid futurum sit, et scribit, accipiet: evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet, et posuit habebit. Qui enim habet, nequaquam accepturus est.
24 Tale quid et in Psalmis legimus: Ascendens in excelsum, captivam duxit captivitatem: accepit dona in hominibus [Ps. LXVII, 19]. Hoc testimonium apostolus ponens, non dixit, accepit, sed dedit: quia ibi de futuro significatum est, quod accepturus esset: hic de eo narrat [In aliis mss. de eo narratur, qui iam, etc.] historia, qui iam dederat quod acceperat.
25 (Vers. 25.) Et accepit coniugem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum; et vocavit nomen eius Iesum. Ex hoc loco quidam perversissime suspicantur, et alios filios habuisse Mariam, dicentes primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres: cum hic mos sit divinarum Scripturarum, ut primogenitum non eum vocent, quem fratres sequuntur, sed eum qui primus natus sit. Lege supradictum libellum adversus Helvidium.
Hieronymus HOME



>>> Hieronymus, in Matthaeum, , II
monumenta.ch > Hieronymus > 1