Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, PROLOGUS
1 | Plures fuisse, qui Evangelia scripserunt, et Lucas evangelista testatur, dicens: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt sermonem, et ministraverunt ei; et perseverantia usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haereseon fuere principia, ut est illud iuxta Aegyptios, et Thomam, et Matthiam, et Bartholomaeum, duodecim quoque apostolorum, et Basilidis atque Apellis, ac reliquorum, quos enumerare longissimum est: cum hoc tantum in praesentiarum necesse sit dicere, exstitisse quosdam, qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem, quam historiae texere veritatem. |
2 | Quibus iure potest illud propheticum coaptari: Vae qui prophetant de corde suo: qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt: haec dicit Dominus; et Dominus non misit eos [Ezech. XIII, 3]. |
3 | De quibus et Salvator in Evangelio Ioannis loquitur: Omnes qui ante me venerunt fures fuerunt et latrones [Ioan. X, 8]. Qui venerunt: non, qui missi sunt. Ipse enim ait: Veniebant, et ego non mittebam eos [Ier. XIV, 14; et XXIII, 21]. In venientibus, praesumptio temeritatis; in missis, obsequium servitutis est. |
4 | Ecclesia autem, quae supra petram Domini voce fundata est, quam introduxit rex in cubiculum suum [Cant. I ] [et II], et ad quam per foramen descensionis occultae misit manum suam [Cant. V], similis damulae hinnuloque cervorum [Cant. II, 9], quatuor flumina paradisi instar eructans [Gen. II], quatuor et angulos et annulos habet [Al. habens], per quos quasi arca Testamenti et custos Legis Domini, lignis immobilibus vehitur [Exod. XXV, 10 seqq.]. |
5 | Primus omnium Matthaeus est Publicanus, cognomento Levi, qui Evangelium in Iudaea Hebraeo sermone edidit, ob eorum vel maxime causam, qui in Iesum crediderant ex Iudaeis, et nequaquam Legis umbram, succedente Evangelii veritate, servabant. Secundus Marcus, interpres apostoli Petri, et Alexandrinae ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem Salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem, iuxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem. |
6 | Tertius Lucas medicus, natione Syrus Antiochensis (cuius laus in Evangelio), qui et ipse discipulus apostoli Pauli, in Achaiae Boeotiaeque partibus volumen condidit [II Cor. VIII], quaedam altius repetens, et ut ipse in prooemio confitetur, audita magis, quam visa describens. Ultimus Ioannes apostolus et evangelista, quem Iesu amavit plurimum, qui supra pectus Domini recumbens [Ioan. XIII ] [et XXI], purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire: Ecce mater tua [Ioan. XIX, 27]. |
7 | Is cum esset in Asia, et iam tunc haereticorum semina pullularent, Cerinthi, Ebionis, et caeterorum qui negant Christum in carne venisse (quos et ipse in epistola sua antichristos vocat [I [Ioann. II, 18], et apostolus Paulus frequenter percutit [II Cor. V], coactus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de divinitate Salvatoris altius scribere, et ad ipsum (ut ita dicam) Dei Verbum, non tam audaci, quam felici temeritate prorumpere. Et Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto ieiunio in commune omnes Deum precarentur [Al. deprecarentur]: quo expleto, revelatione saturatus, in illud prooemium coelo veniens eructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I]. |
8 | Haec igitur quatuor Evangelia multo ante praedicta, Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur: Et in medio sicut similitudo quatuor animalium: et vultus eorum facies hominis, et facies leonis, et facies vituli, et facies aquilae [Ezech. I, 5 ] [et 10]. Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham [Matth. I]. Secunda Marcum, in quo [Al. qua] vox leonis in eremo rugientis auditur: Vox clamantis in deserto [Al. eremo], parate viam Domini, rectas facite semitas eius [Marc. I, 3]. Tertia vituli, quae evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. |
9 | Quarta Ioannem evangelistam, qui assumptis pennis aquilae, et ad altiora festinans, de Verbo Dei disputat. Caetera quae sequuntur in eumdem sensum proficiunt. Crura eorum recta, et pennati pedes, et quocumque ibat spiritus, ibant, et non revertebantur: et dorsa eorum plena oculis, et scintillae ac lampades in medio discurrentes, et rota in rota, et in singulis quatuor facies. |
10 | Unde et Apocalypsis Ioannis, post expositionem viginti quatuor seniorum qui tenentes citharas et phialas, adorabant [Al. adorant] Agnum Dei, introducit fulgura, et tonitrua, et septem spiritus discurrentes, et mare vitreum et quatuor animalia plena oculis [Apoc. IV ] [et V], dicens: Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae volanti. Et post paululum: Plena erant, inquit, oculis, et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est [Apoc. IV, 7, 8]. |
11 | Quibus cunctis perspicue ostenditur, quatuor tantum Evangelia debere suscipi, et omnes apocryphorum naenias mortuis magis haereticis, quam Ecclesiasticis vivis canendas. Satisque miror, Eusebi dilectissime, cur Romam subito navigaturus, hanc tibi a me quasi sitarciam dari volueris, ut Matthaeum breviter exponens, verbis stringerem, sensibus dilatarem. |
12 | Si meminisses responsionis meae, numquam in paucis diebus rem annorum peteres. Primum enim difficile est omnes legere qui in Evangelia scripserunt. Deinde multo difficilius, adhibito iudicio, quae optima sunt recipere. Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthaeum Origenis viginti quinque volumina, et totidem eius Homilias, commaticumque interpretationis genus: et Theophili Antiochenae urbis episcopi Commentarios: Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae, Apollinarisque Laodiceni, ac Didymi Alexandrini; et Latinorum, Hilarii, Victorini, Fortunatiani Opuscula, e quibus etiamsi parva carperem, dignum aliquid memoria scriberetur. |
13 | At tu in duabus hebdomadibus, imminente iam Pascha, et spirantibus ventis, dictare me cogis: ut quando notarii excipiant, quando scribantur schedulae, quando emendentur, quo spatio digerantur ad purum, maxime cum scias me ita tribus mensibus languisse, ut vix nunc ingredi incipiam; nec possim laboris magnitudinem brevitate temporis compensare. |
14 | Igitur, omissa auctoritate Veterum, quos nec legendi, nec sequendi mihi facultas data est, historicam interpretationem, quam praecipue postulasti, digessi breviter: et interdum spiritualis intelligentiae flores miscui, perfectum opus reservans in posterum. Si autem mihi vita longior fuerit, aut tu in redeundo tua promissa compleveris, tunc nitar implere quod reliquum est, immo iactis fundamentis, et ex parte constructis parietibus, pulcherrimum culmen imponam, ut scias quid intersit inter subitam dictandi audaciam, et elucubratam scribendi diligentiam. Certe nosti, et mendacii mei erubescerem te testem vocare, quod praesens opusculum tanta celeritate dictaverim, ut aliena magis legere, quam mea condere me putares. |
15 | Nec hoc de arrogantia et fiducia ingenii dictum putes, sed quod ostendere tibi cupiam quantum apud me valeas, qui periclitari magis apud doctos voluerim, quam tibi sedule postulanti quidquam negare. |
16 | Unde obsecro, ut si incomptior sermo est, et non solito lapsu fertur oratio, festinationi hoc tribuas, non imperitiae, et des exemplaria, cum Romam veneris, Virgini Christi Principiae, quae me rogavit, ut in Canticum canticorum scriberem, a quo opere exclusus aegrotationae diuturna, spem in futurum distuli: hac te lege constringens, ut si tu ei ad te scripta subtraxeris, illa quoque armariolo sibi postea scribenda concludat. |