monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, in Malachia, III <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Malachiam, Caput IV

1 (Vers. 1 seqq.) Ecce enim dies veniet, succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. Et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. LXX: Quia ecce dies venit ardens sicut clibanus, et comburet eos, et erunt omnes alienigenae, et universi qui faciunt iniquitatem, stipula: succendet eos dies veniens, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus.
2 Et orietur vobis qui timetis nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius, et egrediemini, et salietis sicut vituli de vinculis relaxati, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis subter [Al. inter] pedes vestros, in die qua ego facio, dicit Dominus omnipotens. Quia laborare me fecerunt impii in sermonibus suis, et dixerunt: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: et, vanus est qui servit Deo: et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius, et ambulavimus tristes coram Domino exercituum [Sap. II, in fin.]? Et adversum eorum verba temeraria locuti sunt timentes Deum, et unusquisque cum suo proximo contulerunt ea quae ad timorem Dei pertinent: attendit Dominus et audivit, et scriptus est liber monumenti his qui timent Dominum, et cogitant nomen eius, et cum dies venerit, habere se eos in peculium pollicetur, et parcere eis sicut parcit homo filio suo servienti sibi, pleniusque inculcat, et dicit: Ecce dies veniet, id est, dies iudicii, quae sanctis lux erit, et peccatoribus tenebrae; et ipsa dies erit succensa quasi caminus, sive clibanus, ut omnes impii vertantur in stipulam, et camini crementur ardoribus.
3 Cumque eos inflammaverit atque combusserit, non relinquet in eis ullam radicem et germen malitiae. Hoc de impiis quid in die iudicii sint passuri. Econtrario dicitur quid timentibus nomen Dei eveniet: Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae: qui [Al. quia] vera omnia iudicabit: et nec bona nec mala, nec virtutes, nec vitia latere patietur.
4 Et sanitas erit in pennis eius, ut sanatos per poenitentiam portet in humeris suis, iuxta id quod in Deuteronomio scriptum est: Expandens alas suas suscepit eos, et in humeris suis portavit illos [Deut. XXII, 11]. Tunc egredientur qui nunc saeculo quasi carcere sunt inclusi, et salient quasi vituli de armento, sive quasi vituli de vinculis liberati.
5 Unde Apostolus dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo [Philip. I, 23], ut egrediatur et saliat sicut vitulus de vinculis liberatus, et sicut victima Domini. Nec hoc laetitiae fine contentus est; sed calcabit impios, cum fuerint cinis. Unde et ad iustos fit imprecatio: Deus autem conterat [Al. conteret] Satanam sub pedibus vestris velociter [Rom. XVI, 20]. Abraham locutus est ad Dominum, comparatione divinae maiestatis cinerem esse se sentiens: Ego sum terra et cinis [Gen. XVIII, 27]; et propterea videbit solem iustitiae, et requiescet inter medios eius cleros, atque ipso portante ad coelestia sublevabitur. Qui vero per superbiam dixit: Ponam super sidera sedem meam, ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13], deducetur in terram, et erit quasi cinis sub sanctorum pedibus, cum dies Domini advenerit iudicantis.
6 (Vers. 4.) Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Oreb, ad omnem Israel praecepta et iudicia. [Verba. LXX similiter, quae passim alibi, hic quoque mss. codicum suppetiis, ut pote necessaria, suffecimus.] LXX similiter. Iusta meritorum in futuro erit retributio, quando superborum radicem, et germen devorans flamma consumet et comburet, et timentibus Dominum orietur sol iustitiae, et sanitas in pennis eius.
7 Igitur mementote legis Moysi servi mei, quam ei dedi in monte Oreb, qui est Sina, ad omnem Israel praecepta et iudicia. Dicente autem Apostolo: Scimus quia lex spiritualis est [Rom. VII, 14]: et beato David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Ps. CXVIII, 18]: et quia spiritualiter omnes coeleste manna comedebant, et universus populus Israel de eadem spirituali, et sequente eos bibebant petra, petra autem erat Christus. [I Cor. X, 3, 4]: qui credunt in Christo, spiritualiter debent legis praecepta servare, quae dedit in OREB, quod interpretatur, siccitas, per quam omnium vitiorum humor excoquitur, et ad radios solis iustitiae, libidinis rheuma siccatur. Locutus est autem Dominus ad universum Israel, qui sensu cernit Deum, et de quibus in Evangelio dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matt. V, 8].
8 (Vers. 5, 6.) Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et convertet eor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam et percutiam terram anathemate. LXX: Ecce ego mittam vobis Eliam Thesbiten, antequam veniat dies Domini magna et illustris: qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum; ne forte veniens percutiam terram penitus. Post Moysen (cuius mandata [Gerohus duodecimi saeculi scriptor, in lib. de corrupto Ecclesiae statu, a Balusio editus in Miscell. ex hoc Hieronymi testimonio, quod ad finem usque libri recitat, S. Doctorem inter praecipuos illius sententiae assertores facit, qui Moysen et Eliam duos in die Domini designatos testes futuros, et cum Antichristo pugnaturos, interpretantur. Notum vero plerosque alios Patres de Elia et Enoch intelligere. Hic interim specialiter, haud bene pro spiritualiter legit.] spiritualiter docuimus esse servanda) Eliam dicit esse mittendum: in Moyse, Legem, in Elia, prophetiam significans, dicente Abraham ad quemdam divitem purpuratum: Habent Moysen et prophetas, illos audiant [Luc. XVI, 29]. Et Dominus atque Salvator transfiguratus in monte, loquentes secum habebat Moysen et Eliam in candidis vestibus, qui et dicebant ei quae passurus esset in Ierusalem [Marc. IX]: Lex enim et omnis prophetarum chorus Christi praedicat passionem.
9 Igitur antequam veniat dies iudicii, et percutiat Dominus terram anathemate, sive omnino, vel subito, ut LXX transtulerunt: hoc enim significat ἀρδὴν, mittet Dominus in Elia (qui interpretatur, Deus meus, et est de oppido Thesbi, quod conversionem, et poenitentiam sonat) omnem prophetarum chorum, qui convertat cor patrum ad filios, Abraham videlicet et Isaac et Iacob, et omnium patriarcharum, ut credant posteri eorum in Dominum Salvatorem, in quem et illi crediderunt: Abraham enim vidit diem Domini, et laetatus est [Ioan. VIII, 56]: sive cor patris ad filium, id est, cor Dei ad omnem, qui spiritum adoptionis acceperit.
10 Et cor filiorum ad patres eorum, ut Iudaei et Christiani, qui nunc inter se discrepant, pari in Christum religione consentiant. Unde dicitur ad apostolos, qui seminarium in toto orbe Evangelii prodiderunt: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii [Ps. XLIV, 17]. Si enim Elias non cor patrum ad filios ante converterit, et cor filiorum ad patres eorum, cum venerit dies magnus et horribilis (magnus sanctis, horribilis peccatoribus), percutiet verus et iustus iudex, non coelum, nec eos qui versantur in coelo; sed terram anathemate, qui faciunt opera terrena.
11 Iudaei, et iudaizantes haeretici ante ἠλειμμένρν suum Eliam putant esse venturum, et restituturum omnia. Unde et Christo in Evangelio proponitur quaestio: Quid quod Pharisaei dicunt, quod Elias venturus est? Quibus ille respondit: Elias quidem veniet, et si creditis, iam venit [Mar. IX, 10, 12], in Elia Ioannem intelligens.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Malachia, III <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 4