Hieronymus, Commentarii, in Malachiam, Caput III
1 | (Vers. 1.) Ecce ego mitto. [Al. mittam] angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. LXX: Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et subito veniet ad templum suum Dominus quem vos quaeritis, et angelus iustitiae quem vos vultis. Hoc interpretatus est Dominus in Evangelio de Ioanne Baptista, dicens: Iste est de quo scriptum est; Ecce ego mittam angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam coram me [Matth. XI, 10]; nec eisdem usus est verbis, quae LXX interpretes transtulerunt. Marcus quoque evangelista duo testimonia Malachiae, et Isaiae sub unius prophetae sermone contexens ita exorsus est: Initium Evangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam [Marc. I, 2]. Hoc licet verbis aliis in Malachia legimus. |
2 | Quod autem sequitur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini; rectas facite semitas eius [Isai. XL, 3], ab Isaia propheta dicitur: statimque utrumque testimonium de quo dicatur, exponens: Fuit, inquit, Ioannes in deserto, baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum [Marc. I, 4]. Sed et evangelistae vaticinium prophetarum super Ioanne interpretati sunt cumque in sensu consentiant, in verbis discrepant. Pro eo enim quod LXX transtulerunt: Rectas facite semitas Dei nostri, Marcus Lucasque dixerunt: Rectas facite semitas eius. Ioannes autem: Dirigite, ait, viam Domini. Ex quo perspicuum est, apostolos, et evangelistas, et ipsum Dominum Salvatorem non LXX interpretum auctoritatem sequi, qua Hebraeae linguae habentes scientiam, non indigent; sed ex Hebraeo transferre quod legerint: non curantes de syllabis punctisque verborum; dummodo sententiarum veritas transferratur. |
3 | Quod quidem et in pluribus locis eos fecisse docuimus, et maxime in eo libro qui a nobis inscriptus est, de optimo genere interpretandi, multis simul testimoniis approbatum est. Hoc ergo quod dicitur: Ecce ego mitto angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam, ex persona Christi dicitur, quod Ioannem miserit in deserto Iudaeae praedicare baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum. |
4 | Quod autem sequitur: Et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis, ita de se quasi de altero loquitur, iuxta consuetudinem Scripturarum. Nullisque dubium est quin Dominator iste salvator sit, qui Creator est omnium, et angelus testamenti, et magni consilii Angelus appellatur. Alii vero hoc quod dicitur: Ecce ego mitto angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam, ex persona Patris dictum putant: et quod sequitur: Statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis, de Domino Salvatore ab eo dictum intelligunt. |
5 | Praeparat autem viam Ioannes, et rectas facit semitas Dei nostri in cordibus credentium, in quibus propter pravitatem, et incredulitatem, prius Deus ambulare non poterat. Templum autem vel Ecclesiam interpretantur, vel unumquemque credentium in Ecclesia: Aedificamini domos spirituales, sacerdotium sanctum: offerentes spirituales victimas, et acceptabiles Deo per Christum Iesum [I Petr. II, 5]. Eos vero qui crediderint: Nescitis quod templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 16]? Iudaei hoc quod dicitur: Ecce ego mitto angelum meum, de Elia propheta dictum intelligunt, et quod sequitur: Statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis; et angelus testamenti quem vos vultis, referunt ἠλειμμένον, hoc est, Christum suum, quem dicunt ultimo tempore esse venturum. |
6 | Sed miror quomodo eos rerum-exitus non doceat veritatem. Quod enim templum suum inveniet dominator, quod usque ad fundamenta destructum est, aut si ab alio exstruendum est antequam Christus adveniat, quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sint omnia? Dominus noster in Evangelio Eliam prophetam, Ioannem Baptistam interpretans loquitur: Si vultis scire, ipse est Elias qui venturus est [Mat. XI, 14], de quo et hic idem propheta quem nunc disseruimus, scribit in fine: Ecce ego mitto vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis [Mal. IV, 5]. Quomodo autem Elias Ioannes sit, dedit nobis viam intelligentiae, in virtute et spiritu Eliae eum venisse, commemorans. |
7 | (Vers. 2. seqq.) Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius? Et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans, et emundans quasi [Vulg. tacet quasi] argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum: et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Et placebit Domino sacrificium Iuda, et Ierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. |
8 | Et accedam ad vos in iudicio, et ero testis velox maleficis et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum: nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. LXX: Ecce veniet [Al. venit], dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii, et quasi herba lavantium: et sedebit conflans et emundans sicut argentum, et sicut aurum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et sicut argentum, et erunt Domino offerentes hostias in iustitia [Al. iustitia]: et placebit Domino sacrificium Iuda et Ierusalem, sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. |
9 | Et accedam ad vos in iudicio, et ero testis velox super maleficos, et super adulteros, et super eos qui iurant in nomine meo mendaciter. Et qui fraudant mercede mercenarios, et opprimunt per potentiam viduas, et percutiunt pupillos et pervertunt iudicium advenae, et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens: quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor. Supra legimus motam Domino quaestionem ab his qui dicunt: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent, aut certe si displicent, ubi est Deus iudicii? hoc est, ubi est iustitiae veritas? Ad quam dissolvendam Domini sermo respondit: Mittam angelum meum, qui praeparabit viam meam, et veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, qui iudex est veritatis, de quo dicitur in Psalmo: Deus, iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis [Psal. LXXI, I]. Non enim Pater iudicat quemquam; sed iudicium omne dedit Filio [Ioan. V, 22]. Et ille est angelus testamenti quem vos quaeritis, cui mala non placent, qui personam in iudicio non accipit [Coloss. III, 25], qui nulla nec misericordia, nec severitate mutatur: Calix enim in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in hoc [Psal. LXXIV, 9], id est, misericordia iustitiam temperat, et iustitia misericordiam. |
10 | Iste igitur statim et velociter veniet ad templum suum, id est, Ecclesiam Et quis poterit cogitare diem adventus eius? Si cogitare prae potentia maiestatis eius nemo potest, ferre quis poterit? Et quis stabit ad videndum eum, hoc est, quis eum poterit lippientibus et caecutientibus oculis in sua claritate conspicere, qui est sol iustitiae, et in cuius pennis est sanitas? Ipse veniet quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum [Mal. III, 2]: Ignis enim in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida [Ps. XLIX]. Tunc vocabit coelum desuper, et terram ut diiudicet populum suum, flumina ignis trahent ante eum, peccatores quosque volventia. Ignis autem dicitur Dominus, et ignis consumens [Deut. IV], ut ligna nostra, fenum, stipulamque comburat. Et non solum ignis; sed et herba fullonum, quae Hebraice BORITH appellatur, et LXX πόαν id est, herbam fullonum, vertunt. |
11 | Ipse his qui peccant graviter, ignis conflans est, atque consumens: qui autem levia peccata committunt, herba fullonum, ut lotis munditiam restituat, secundum illud quod scriptum est in Isaia: Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum, spiritu iudicii, et spiritu combustionis [Isai. IV, 4]. Qui sordes habent, spiritu iudicii indigent, ut laventur: qui sanguine pleni sunt, spiritu combustionis, ut sanguis qui in eis extrinsecus litus est, auferatur. |
12 | Et sedebit conflans et emundans sicut argentum, ut secundum Ezechielem [Ezech. XXII], quidquid in auro nostro et argento, id est, sensu et eloquio, aere, stanno, ferro, plumboque commixtum est, in camino Domini percoquatur, ut purum aurum remaneat, et argentum. Unde et Dominus in Evangelio loquitur: Ignem veni mittere super terram, et quam [Al. quem] volo ut ardeat [Luc. XII, 49]; et purgabit filios Levi. |
13 | Tempus est enim ut iudicium incipiat a domo Dei [I Petr. IV, 17]. Et alibi scribitur: A sanctis meis incipite [Ezech. IX, 6]. In filiis autem Levi: omnem sacerdotalem intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid de caeteris est dicendum? Qui cum emundati fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia, et placebit sacrificium eorum, quod offerunt pro Iuda, et Ierusalem, hoc est, pro his qui Dominum confitentur, et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui; ut quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et poenitentiam placere incipiant; cum omni fuerint peccatorum sorde purgati. |
14 | Et accedam, inquit, ad vos in iudicio, et ero testis velox. Quanta formido iudicii, cum ipse sit testis et iudex. Testis est autem cunctis maleficis et adulteris, haec enim crimina perpetrantur occulte, et ideo proferuntur in medium, ne diu lateant. Post maleficos ponuntur adulteri: post adulteros periuri: post periuros, qui calumniantur mercedem mercenarii, et nolunt reddere pro operis labore quod debent. Viduas quoque et pupillos, subauditur calumniantur, et opprimunt peregrinum et alienigenam, vel certe catechumenum, qui necdum in civitate Christi civis effectus est. |
15 | Et si ista universa non fecerint, sufficit eis solum crimen ad poenam, quod non timuerunt Dominum. Nequaquam igitur levia putemus esse peccata periurium, et mercedem non reddere laboranti, et calumniari viduam et pupillum, et opprimere alienigenam et peregrinum: quae maleficio, et veneficiis, et adulterio comparantur. Haec et iuxta historiam, et iuxta tropologiam intelligimus, ut quod eo tempore dicebatur ad principes Iudaeorum, nunc dicatur ad principes Ecclesiarum: Quodque sequitur: Ego dominus et non mutor, idcirco ponit, quia supra dixerat: ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, ne putemus eum divinitatis mutare naturam, quum pro nobis aut angelus, aut ignis, aut BORITH nominatur. |
16 | [Mal. III, 6]Et vos, filii Iacob, non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. LXX: Et vos, filii Iacob, non recessistis a peccatis patrum vestrorum, declinastis a legitimis meis, et non custodistis. Supra dixerat: Ero testis velox maleficis, et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. |
17 | Iustumque iudicem esse se dicens: quod non accipiat personam in iudicio, intulit: Ego Dominus et non mutor. Et est sensus: Vos per maleficia, et adulteria, et periuria, et calumnias, et violentiam quotidie mutamini, ego in iudicio nulla personarum varietate commutor. Cumque severum, et iustum iudicem esse me fatear, o filii Iacob: tamen non estis tormentorum diversitate consumpti, iuxta illud quod scriptum est in Ieremia: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis [Ier. II, 30]: nec hoc nuper facitis, nec semel, ut erroris mereamini, veniam, sed haereditariam habebis impietatem, ex diebus patrum vestrorum a legitimis meis recedendo, et non custodiendo quae praecepi. |
18 | Filios autem Iacob secundum ἀναγωγὴν supplantatoris, et germani primitiva rapientis, qui non recedant a peccatis patrum suorum, et declinent a legitimis, et non custodiant quae praecepta sunt, intelligamus eos qui in Ecclesia constituti non recedunt a vitiis, et falsum sibi religionis Christianae nomen assumunt. |
19 | (Vers. 7 seqq.) Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis, in quo revertemur? Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo confiximus te? in decimis et primitivis. In [Vulg. Et in] penuria vos maledicti estis, et me vos confixistis, gens tota. |
20 | Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam. Et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae [Al. vineae] vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. |
21 | Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. LXX: Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus omnipotens. Et dixistis, in quo revertemur? Si supplantat homo Deum, quia vos supplantastis me? Et dixistis: in quo supplantavimus te? quia decimae et primitiae vobiscum sunt, et vos videntes respicitis, et me vos supplantatis [Al. supplantastis]: annus impletus est, et intulistis fructus in thesauros, et erit rapina in domibus vestris. |
22 | Revertimini ergo in hoc, dicit Dominus omnipotens: Nisi aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem meam usque dum sufficiat, et dividam vobis cibos, et non disperdam fructum terrae vestrae, et non infirmabitur vinea vestra in agro, dicit Dominus omnipotens: et beatos vos dicent omnes gentes, quia eritis vos terra voluntaria, dicit Dominus omnipotens. Et in principio diximus, Malachi prophetam Ezram sacerdotem debere intelligi; omniaque quae in illius scribuntur historia, in hoc quoque volumine contineri: et nunc dicimus, temporibus eius et Neemiae (quos simul vixisse manifestum est) famem fuisse gravissimam, et ob famem seditionem, et pauperes rerum necessitate compulsos, filios suos et filias, et omnem possessionem, universamque substantiam vendidisse. |
23 | Denique dicunt: Filii nostri, et filiae nostrae multae sunt nimis, accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus et vivamus. Et erant qui dicerent: Agros nostros et vineas, et domos nostras apponamus, et accipiamus frumentum in fame. Et iratus sum, inquit Ezras. nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec: cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus [Num. V, 2 seqq.], et reliqua: Famis igitur tempore annona charissima, intantum, ut suos filios vendere cogerentur, et hi qui parum habebant, et qui in horrea multas fruges congesserant, pro necessitate vel pro pretii magnitudine Levitis decimas nolebant reddere, qui non habebant partem in haereditate Iudaeae; sed primitiae et decimae erant haereditas eorum. Quod ne putetur nostrum esse, ponamus Ezrae testimonium: Et ego cognovi. inquit, quoniam partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et de cantoribus, et de his qui ministrabant: et egi causam adversum magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. |
24 | Et omnis Iuda apportabat decimas frumenti, vini et olei in horrea, et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoch scribam [Neem. XIII, 10 seqq.], et caetera. Audivimus Ezrae historiam, nunc prophetae verba repetamus, diligentius intuentes an prophetia historiaque concordent. Quando dicitur: Revertimini ad me, et ego revertar ad vos, dicit Dominus omnipotens, quos hortatur ut redeant, perspicuum est a Domino recessisse. |
25 | Et vide clementiam Domini, par pari repromittit, ut in qua mensura mensi fuerint, rementiatur eis [Matth. VII, 1]. Et sicut in Levitico scribitur: Si ambulaveritis ad me perversi, et ego ambulabo contra vos furore perverso [Lev. XVI, 27, 28]. Sic et nunc populum cohortatur ad reditum, ut ipse quoque ad eos redeat. |
26 | Qui non intelligentes se a Domino recessisse, impudenter interrogant: In quo revertemur? Et dicunt: Quando enim recessimus, ut merito redire cogamur? Dominus respondit: Si affiget [Al. affigit] homo Deum, quia vos configitis me? Verbum Hebraicum, quod scribitur HAIECBA, LXX interpretati sunt si supplantat: pro quo Aquila, et Symmachus, et Theodotio posuerunt, si fraudat, ut sit sensus: Si fraudat homo Deum, quia vos fraudastis [Al. fraudatis] me? Et revera secundum historiae ordinem, quia decimas et primitias Levitis populus non reddebat, seipsum fraudem, dicit Dominus, sustinere, cuius ministri fame coacti, et penuria templum deseruerint. Si enim per alios visitatur in carcere, et aegrotus suscipitur, et esuriens sitiensque cibum accipit atque potatur, cur non in ministris suis ipse decimas accipiat, et si non dentur, parte sua ipse privetur? Hoc quod diximus HAIECBA, lingua Syrorum et Chaldaeorum interpretatur, si affiget: unde et nos ante annos plurimos ita vertimus, magis ad mysterium Dominicae passionis, in qua homines crucifixerunt Deum, quam ad decimas ac primitias ( quibus visitatur in carcere, et aegrotus suscipitur, et esuriens sitiensque cibum accipit, atque potatur) scripta referentes. Quaerat prudens lector quomodo nostra interpretatio cum his congruat, quae sequuntur: In decimis et primitiis, et videat an possimus haec dicere: Ut me affigeretis cruci: ut sceleratas manus iniiceretis Deo vestro, multarum ante rerum meditatione fecistis, subtrahendo decimas et primitias, non dico sacerdotibus meis et Levitis, sed mihi, qui eas per Moysen iussi dari [Al. dare] [Exod. XXIII]. Hoc de verbo uno a nobis dictum sit, lectoris arbitrio intelligentiae iudicium relinquentibus; nunc sequamur ordinem prophetiae. |
27 | Quia mihi non reddidistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et vos me supplantatis, sive fraudatis atque privatis, gens tota Pro gente, quae in Hebraico scribitur AGGOI, annum Septuaginta interpretati sunt ἔτος pro ἔθνος. Et est sensus. |
28 | Ecce annus expletus est, et nihil in meos thesauros, sed in vestra horrea comportastis: Et pro decimis et primitivis [Al. primitiis], quae parva erant, si a vobis darentur, ubertatem possessionum vestrarum, et omnem frugum abundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor vos, atque commoneo, ut inferatis decimas in horrea, hoc est, in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque Levitae, qui mihi ministrant, cibos: et probate me, si non tantas pluvias effundero, ut cataractae coeli apertae esse credantur. |
29 | Et effundam vobis benedictionem usque ad abundantiam. Verbum effusionis, nomen largitatis ostendit. Sed fieri potest ut agros irrigantibus pluviis, sit quidem fertilitas; verum aut locusta aut bruchus, aut erugo aut eruca destruant, et labores hominum pereant; propterea iungit et dicit: Et increpabo pro vobis devorantem, locustam videlicet, et reliqua quae diximus: et non corrumpet fructum terrae vestrae. Vinea quoque implebit torcularia, et cunctae per circuitum nationes mirabuntur fertilitatem terrae vestrae, intantum ut omnes in ea habitare desiderent, et abundantia rerum omnium cunctis gentibus sitis exemplo. |
30 | Quod de decimis primitiisque diximus, quae olim dabantur a populo sacerdotibus ac Levitis, in Ecclesiae quoque populis intelligite, quibus praeceptum est, non solum decimas dare et primitias; sed et vendere omnia quae habent, et dare pauperibus, et sequi Dominum Salvatorem [Matth. XIX, ] [et Marc. X]. Quod si facere nolumus, saltem Iudaeorum imitemur exordia, ut pauperibus partem demus ex toto, et sacerdotibus ac Levitis honorem debitum deferamus. |
31 | Unde dicit et Apostolus: Honora viduas, quae vere viduae sunt [I Tim. V, 3]: et presbyterum duplici honore honorandum, maxime qui laborat in verbo et doctrina Dei. Quod qui non fecerit, Deum fraudare et supplantare convincitur, et maledicitur ei in penuria rerum omnium: ut qui parce severit, parce et metat; et qui in benedictione seminaverit, in benedictionibus fructus colligat abundanter [II Cor. IX, 6]. Si quando fames et penuria, et rerum omnium egestas opprimunt mundum: sciamus hoc ex Dei ira descendere, qui in pauperibus, si non accipiant eleemosynam, fraudari se loquitur, et sua portione [Al. possessione] privari. |
32 | Possumus decimas et primitias et sic interpretari: Si quis doctus et eruditus in Lege [Al. legem] Dei, potest caeteros erudire, non debet suae assignare prudentiae, ingenioque quod possidet: sed gratias agat primum Deo, qui cuncta largitur; deinde sacerdotibus eius ac magistris, a quibus doctus est. Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam vindicaverit, in penuria maledicetur. |
33 | Quod si intelligens largitorem Deum, et his agens gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliaverit se, et in horreum Dei intulerit cibos, hoc est, Scripturae sanctae alimenta in Ecclesia populis ministraverit: statim aperientur super eum cataractae coeli, et effundetur pluvia spiritualis, et mandabit Deus nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et abundantia rerum omnium perfruetur, et increpabit etiam pro eo devorantem, contrarias scilicet fortitudines, et labor ipsius afferet fructum, et consequetur illud quod scriptum est: Beatus qui in aures loquitur audientium [Eccl. XXV]. Levabit quoque oculos suos, et videbit regiones, quoniam iam albae sunt ad metendum [Ioan. IV]: et colliget fructus in vitam aeternam. |
34 | Nec erit sterilis vinea in agro eius, ille qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis [Ioan. XV, 1]. Et qui loquitur per prophetam: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram [Ier. II, 21]; et tantam (per humilitatis confessionem, et gratiarum actionem in Deum, ac magistros Ecclesiae eius) beatitudinem consequetur ut omnes beatum illum dicant gentes, et in terra eius atque doctrina habitare desiderent, qui illum in Ecclesia audierint disputantem. |
35 | (Vers. 13, seqq.) Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: quid locuti sumus contra te? Dixistis, vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem aedificati sunt facientes impietatem: et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. LXX: Ingravastis super me verba vestra, dicit Dominus. |
36 | Et dixistis, in quo locuti sumus contra te? Et dixistis, vanus est qui servit Deo: et quid amplius, quia custodivimus mandata eius, et quia ambulavimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem, et restiterunt Deo, et salvi facti sunt. Prius dixerat: Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis, in quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus iudicii? nunc idem plenius repetit: Populus enim qui de Babylone reversus videbatur Dei habere notitiam, et observare legem, et intelligere peccatum suum, et pro peccato offerre victimas, decimas reddere, observare sabbatum, et caetera quae Dei Lege praecepta sunt, cernens cunctas in circuitu nationes rebus omnibus abundare, se in penuria, et fame, et miseria constitutum, scandalizabatur ad singula, atque dicebat: Quid mihi prodest, quia unum et verum Deum colo, abominor idola, et compunctus conscientia delictorum, ante Deum tristis incedo? Quem locum ut supra diximus, septuagesimus et secundus Psalmus plenius latiusque prosequitur. |
37 | Unde propheta, qui est medicus spiritualis, medetur cunctis vulneribus, et verba blasphemiae in Creatorem recidere contestatur, et dicit ex persona Dei: Invaluerunt super me verba vestra, sive ingravata sunt: etenim iuxta Zachariam, iniquitas sedet super talentum plumbi [Zach. V]: et quod contra Deum dicitur, gravi blasphemiarum mole deprimitur. |
38 | Qui non intelligentes verba gravissima, et blasphemiam suam, interrogant, quid locuti sumus contra te? Quibus respondit Dominus: Dixistis: Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius? In praesenti saeculo mercedem pro Dei exigunt servitute, ideo non recipiunt. Et quia ambulavimus tristes coram Domino, iuxta illud quod scriptum est in Psalmis: Tota die tristis ingrediebar [Psal. XXXVII, 7]. Beatos igitur dicimus arrogantes, qui superbiunt contra Deum, et impia blasphemiarum verba iaculantur. Si quidem aedificati sunt, et post scelera atque blasphemias prosperis omnibus perfruuntur. Tentaverunt Deum, sive restiterunt Deo, et salvi facti sunt. |
39 | Salutem, felicitatem praesentis saeculi putant: et idcirco decipiuntur erroribus. Haec et de haereticis Marcione et Valentino, et caeteris, qui vetus non recipiunt Testamentum, et contra Creatorem mundi loquuntur, intelligere possumus, quod proficiant in impietate sua, et multos sceleris socios habeant: ad quos scandalizati, qui in Ecclesia perseverant, et ignorantes causas iudicii Dei, prophetae verba contexunt. |
40 | (Vers. 16.) Tunc locuti sunt timentes Deum [Vulg. Dominum], unusquisque cum proximo suo. LXX: Haec locuti sunt, qui timent Dominum, unusquisque ad proximum suum. Iuxta Hebraeos ita intelligendum est: illis de Dei iudicio blasphemantibus, qui timent Deum ad invicem sunt locuti, quod retributio bonorum vel malorum, non sit in praesenti et braevi saeculo, sed in futuro et aeterno; et quod homo non possit Dei scire iudicia, et de illius aequitate ac iustitia disputare; et caetera quae debet iustus cum iusto loqui. |
41 | Nec dixit, quae sint locuti; sed ex eo quod intulit: Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo, intelligere debemus ea locutos timentes Deum, quae omnium Scripturarum vocibus continentur. Iuxta LXX vero ἐξαίρετον legendum, et pressa voce, ut dicamus: Haec sunt locuti, qui timent Dominum, unusquisque ad proximum suum: hoc est, qui frustra iactitant et dicunt, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius, et ambulavimus tristes coram Domino? Si enim timerent Dominum, ista non dicerent. |
42 | (Vers. 17, 18.) Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen eius. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium, et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertimini, et videbitis quid sit inter iustum, et impium: et inter servientem Deo, et non servientem ei. LXX: Et attendit Dominus, et audivit, et scripsit librum monumenti in conspectu suo his qui timent Dominum, et qui reverentur [Al. et verentur] nomen eius. |
43 | Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio, in acquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui servit ei: et convertimini, et videbitis quid sit inter iustum, et iniquum, et inter servientem Deo, et eum qui non servit ei. Haec iustis loquentibus, et timentibus Deum, singulis cum proximo suo, qui verba blasphemiae, nec audire voluere nec dicere, attendit Dominus et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus, et cogitantibus nomen eius: ut cum dies iudicii venerit, reddat et blasphemantibus poenas, et timentibus praemia. |
44 | Liber autem scriptus est, de quo in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt [Dan. VII, 10]. Et erunt Domino exercituum in peculium timentes Dominum, in die qua iudicii tempus advenerit. Pro peculio in Hebraeo legitur SGOLLA, quod Aquila περιούσιον, et caeteri περιποίησιν interpretati sunt. |
45 | Timentes igitur Dominum, qui locuti sunt cum proximo suo, et ad verba blasphemiae responderunt, erunt in die iudicii in peculium, et parcet eis: quia omnis homo sub peccato. Sive eliget eos, sicut eligere solet homo filium suum servientem sibi. In quo duplex affectus est, et pietatis in filium, et servitutis in famulum. |
46 | Et tunc qui nunc blasphematis et dicitis: Quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius, et ambulavimus tristes coram Domino? ex illorum electione et beatitudine, et vestram miseriam cognoscetis, et versi in poenitentiam, videbitis quid sit inter iustum et impium, et inter servientem Deo, et non servientem ei. |