monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Malachia, I <<<     >>> III

Hieronymus, Commentarii, in Malachiam, Caput II

1 (Vers. 1, 2.) Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Quia rex magnus ego sum [Vulg. tacet sum], dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. + [Initium II cap. sec. LXX.] Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes: Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum: mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. LXX: Et maledictus qui erat potens, et habebat in grege suo masculum, et votum eius super eo, et immolat debile Domino: quia rex magnus ego sum, dicit Dominus omnipotens, et nomen meum illustre in gentibus.
2 Et nunc mandatum hoc ad vos, o sacerdotes, si non audieritis, et si non posueritis cor vestrum, ut detis gloriam nomini meo, dicit Dominus omnipotens: mittam super vos maledictionem, et maledicam benedictioni vestrae, et maledicam ei ** et dissipabo benedictionem vestram ÷ et non erit vobis; quia vos non ponitis in cor vestrum. Hoc quod scriptum est, et dissipabo benedictionem vestram, a LXX additum est, et in Hebraico non habetur. Quidquid potest in excusationem peccati sui humanus animus invenire, et falsa se satisfactione defendere, hoc praevidens sermo divinus corripit atque condemnat.
3 Et est sensus, quia offertis caecum et claudum et languidum, et hoc ipsum non de vestro, sed de rapinis, et spoliis fletibusque miserorum, et insuper dicitis, de labore et paupertate offerimus quod habemus: propterea ego dico generaliter, ut vos arguat propria conscientia. Certe obtenditis paupertatem et captivitatis iniuriam, et tenuitatem rei familiaris: audite quod infero: Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Si non habes masculum, nihil tibi nocet maledictio.
4 Haec autem dicendo, ostendit eos habere quae optima sunt, et offerre quae mala sunt. Ad vos igitur, o sacerdotes, hoc mandatum est, fecistis quod impium est in contemptum mei. Sed quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem, etiam nunc dico: Si me audire nolueritis, nec intelligere, ut detis nomini meo gloriam, quod est horribile in gentibus, veram in vos mittam penuriam, ut nequaquam mentientes; sed omnium rerum coacti egestate, dicatis vos non habere optima, quae offeratis.
5 Et maledicam, inquit, benedictionibus vestris, hoc est, his quae nunc meis benedictionibus possidetis: sive quidquid a vobis benedicetur [Al. benedicitur], a me maledictum erit. Et maledicam illis, subauditur benedictionibus vestris; quoniam noluistis intelligere quae dicuntur; hoc est enim quod dicitur: non posuistis super cor. Possumus maledictum et dolosum accipere populum Iudaeorum, qui cum haberet in grege suo masculum Dominum Salvatorem, et immaculatum agnum, qui tollit peccata mundi [Ioan. I], et omnium prophetarum vaticinatione commonitus, ut immolaret atque susciperet arietem, qui haerebat [Regin. ms., qui haerebat cornibus.] ex cornibus in virgulto Sabec [Gen. XXII], hoc facere noluit; sed immolat debile Domino, crucifigens Salvatorem, et eligens Barabbam latrocinii et seditionis auctorem [Ioan. XVIII], qui iuxta mysticos intellectus refertur ad diabolum: illisque comtemnentibus, et praeferentibus diabolum Salvatori, nomen Christi horribile est in gentibus, quae passionem Domini susceperunt, et eum formidoloso honore venerantur.
6 De nobis quoque dici potest: Si creati a Deo sapientes, habentesque naturam sacris congruam disciplinis, nostrum negligamus ingenium, et nos dedamus vitiis atque luxuriae, et habentes masculum, immolemus debile Domino. Debilis autem est, et maculata nostra oratio, quando ira, invidia, inimicitiis, et alia animi perturbatione corrumpitur: si offerentes munus ad altare, et recordati quod aliquid frater noster habeat adversum nos, non ante pergimus, et satis ei facimus [Mat. V, 23]. Unde et Apostolus praecipit: Volo [Idem ms., Volo vos orare, etc. Graec. dissentiente textu.] ergo viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione [I Tim. II, 8]. Pastorque cogitationum nostrarum atque virtutum sensus est, de quo in centesimo secundo Psalmo (Vers. 1) dicitur: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. Qui si gregem suum bene rexerit, impletur in eo illa benedictio: Benedicta armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum [Deut. XXVIII, 4]. Sin autem habens naturaliter masculum, id est, forte, rigidum ac robustum, immolet leve vel nimia mollitia femineum atque lascivum, vel diversis animae perturbationibus debile atque corruptum, sentiet in se completum esse quod scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]. Et: Cui plus dederint, plus exigent ab eo [Luc. VIII]. Unde proprie sacerdotibus dicitur, quod si audire noluerint, et corde retinere, ut dent gloriam nomini Domini per bonam conversationem [Rom. II]; sed econtrario nomen illius propter eos maledicatur in gentibus, mittat in illos egestatem bonorum omnium, et benedictiones eorum, vertat in maledictionem. Qui sanitate abutuntur in libidinem, et divitias vertunt in luxuriam, bonamque famam sordida conversatione deturpant, hi benedictiones Dei mutant in maledictionem.
7 Vel certe, quia ad Sacerdotes proprie mandatum est, vertuntur benedictiones eorum in maledictionem, quando non benedicunt sanctis ex vero cordis affectu, sicut Isaac Iacob, et Iacob patriarchis, et Moyses duodecim tribubus [Gen. XXVII ] [et XLIX, ] [et Deut. XXIII], sed per dulces sermones et benedictiones decipiunt corda innocentium [Rom. XVI], et qui inique agunt benedicuntur ab eis, adulanturque peccatoribus dummodo divites sint atque eorum vitiis blandiuntur, de quibus dicitur: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum supplantant [Isai. III, 11].
8 (Vers. 3, 4.) Ecce ego proiiciam vobis branchium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud [Al. vestrum], ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. LXX: Ecce ego separabo vobis humerum, et dispergam ventriculum super faciem vestram, ventriculum solemnitatum vestrarum, et suscipiam vos simul: et cognoscetis, quia ego misi ad vos mandatum hoc, ut esset testamentum meum ad Levitas, dicit Dominus omnipotens. Quia ad sacerdotes loquitur: Proiiciam, inquit, in facies vestras, ea quae sanctiora putatis in Lege, et vobis a Deo pro virtutum munere ex hostiis condonata: Brachium, pro quo LXX humerum interpretati sunt, id est, armum animalis dextrum. Et dispergam, inquit, ἔνυστρον id est, ventriculum; sive iuxta Hebraeos, stercus, id est, PHARES, μετωνυμικῶς, pro eo quod continet, id quod continetur appellans, et [Confer epist. 64, ad Fabiol. num. 2.] armum enim et pectusculum, et linguam, et ventriculum, et ea quae in Levitico describuntur, accipiebant ex hostiis sacerdotes (Levi. VII et IX). Quae omnia pro peccatis eorum se abiicere, et in facies sacerdotum mittere contestatur [Num. XVIII] [Deut. XVIII], ut scilicet tales sint qui offerunt, qualia et illa quae offeruntur.
9 Et assumet vos, inquit, secum, id est, stercus solemnitatum vestrarum, ut fetentes facies putida stercoris commixtione turpentur, et ex eo quod vos abiicio, intelligatis ipsum esse me, qui quondam elegi patrem vestrum Levi, et per Levi Aaron, et vobis sacerdotii gloriam condonavi, ut esset pactum meum sive testamentum cum Levi, et aeterno mihi sacerdotio ministraret.
10 Notandum, quod BRITH verbum Hebraicum, Aquila συνθήκην, id est, pactum interpretatur. LXX: semper διαθήκην, id est, testamentum, et in plerisque Scripturarum locis, testamentum non voluntatem defunctorum sonare, sed pactum viventium.
11 Voluit autem Deus, et omnes quidem homines, sed praecipue sacerdotes, maculam non habere, et sive humerum, sive brachium ornare bonis operibus. In pectusculo significatur bona conscientia: in lingua, sancta confessio: ut quod corde credimus ad iustitiam, ore confiteamur in salutem [Rom. X]. In ventriculo quoque nihil habere mortiferum; sed quod nostram vitam sustentet ac vegetet: nisi enim cibi in ventriculo concoquantur, et eorum succo corpus irrigetur, attenuatum viribus caret, et fertur in mortem.
12 Nos autem omnia in contrarium vertimus, ut proiiciat nobis Dominus brachium, sive separet opera nostra a sanctorum operibus, et quibus praeceptum est ungere caput nostrum [Matt. VI], et lavare faciem a peccatorum sordibus ieiunantes, et revelata facie gloriam Domini contemplari (I [II Cor. III], nunc dicimus: Confusio vultus mei operuit me [Ps. XLIII, 16], et iuxta Cain concidit facies nostra [Gen. IV], nec possumus illud implere quod praeceptum est: Levate oculos vestros et videte [Ier. XIII, 20]; sed stercore vitiorum habemus litas facies atque pollutas, et dicimus: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII, 6]. Unde omnia ista in stercus versa sunt, dicente Scriptura: Et assumet vos secum stercus, videlicet quo litae sunt facies nostrae, qui debueramus pleni ac mundi venire in solemnitatibus Dei, et vel carnes agni comedere calciati [Exod. XII], vel expletis septem hebdomadibus, fructus operum nostrorum offerre Deo [Lev. XXIII] vel in tabernaculis huius saeculi vivere transeuntes, et dicere: Advena sum ego et preregrinus, sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII]. Et quia pro eo quod nos vertimus: assumet vos secum stercus, interpretati sunt Septuaginta, et assumam vos simul, subiicitur intelligentia, quod postquam turpidutine, et ignominia cooperti fuerint sacerdotes, et intellexerint peccatum suum, et egerint poenitentiam, tunc assumantur a Domino, et huic sensui convenire quod sequitur: Et cognoscetis quia ego miserim ad vos mandatum hoc. Sed superior mihi vera videtur interpretatio, ne inter verba comminationis, verba posuerit blandientis, maxime cum et ea quae sequuntur, Dei indignationem sonent.
13 (Vers. 5 seqq.) Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore eius, et iniguitas non est inventa in labiis eius: in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et Legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. LXX: Testamentum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi ei [Pressus Graeco Regin. ms. ut timore timeret me, ἐν φόβῳ φοβεῖσθαί με.] timorem ut timeret me, et a facie nominis mei formidaret. Lex veritatis [Al. veritas] fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius.
14 In pace dirigens ambulavit mecum, et multos convertit ab iniquitate. Quoniam labia sacerdotis custodient scientiam, et lex requiretur ex ore eius: quia angelus Domini omnipotentis est. Describitur ex persona Dei, perfecti officium sacerdotis, qualis esse debeat, et qualem eum esse voluerit, qui esse praecepit. Supra enim dixerat: Ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum; et per Levi patriarcham pervenit ad posteros, Aaron et Eleazarum, Phinees et caeteros, qui de eius stirpe generati sunt: nunc in fine ait: Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. Ex quo perspicuum est, omne quod dicitur per Levi, ad sacerdotes et specialiter ad pontificem pertinere. Legimus in Numeris de Phinees, qui Zamri cum scorto Madianitide pugione percussit: Phinees filius Eleazar, filii Aaron sacerdotis, requiescere fecit furorem meum a filiis Israel, quoniam aemulatus est zelum meum contra eos, et non perdidi filios Israel in zelo meo, sic dicens: Ecce ego dabo [Vulg. do] ei testamentum pacis, et erit ipsi et semini eius post eum testamentum sacerdotii sempiterni: pro eo quod zelatus est Deo suo, et exoravit pro filiis Israel [Num. XXV, 11]. Vitae autem testamentum, sive pactum, non huius arbitremur quae nobis cum bestiis et cunctis animantibus communis est, sed illius quae dicit: Ego sum vita [Ioan. XIV, 7]. Etenim vita nostra cum Christo abscondita est in Deo [Col. III, 3]: de quo possumus dicere, quod et ipse pax nostra sit, Apostolo confirmante: Ipse enim est pax nostra [Ephes. II, 14]. Dedit ergo Dominus Levi, et per eum posteris eius, ut timerent eum: Principium enim sapientiae timor Domini [Ps. CX, 10], et a facie eius formidarent, sive subtraherent se atque contraherent, mentis formidinem horrore corporis indicantes, iuxta illud quod scriptum est: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Lex veritatis fuit in ore eius, hoc est, doctrina [Malim cum Regin. ms. legi, doctrina apostolorum, quae in sacerdote nullo debet veneficio deturpari.] populorum, quae in sacerdote nullo debet mendacio deturpari; sed tota de veritatis fonte procedere. Et iniquitas non est inventa in labiis eius, ut imitetur Dominum suum, de quo dicitur: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius [I Pet. II, 22]. In pace et in aequitate ambulavit mecum, ut et ipse in se pacem habeat, et caeteros pacificet, nulliusque personam accipiat in iudicio, et idcirco ambulet cum Deo, sicut ambulavit Enoch, qui translatus est [Quidam editi libri, a Domino.] ad Dominum, et non inveniebatur [Genes. V]; Et multos avertit ab iniquitate. Qui sacerdos est, et non corripit delinquentes, sacerdotis officium praeterit.
15 Labia sacerdotis custodient scientiam: non dixit, proferent, sed, custodient, ut loquantur in tempore, dentque conservis cibaria in tempore suo, Et legem requirent ex ore eius. In Aggaeo hoc idem scribitur: [Rescribit Victorius, Interroga, ex Aggaei textu.] Interrogate sacerdotes legem Domini (Aggaei II, 12). Ad sacerdotis pertinet disciplinam interrogatam respondere de lege.
16 Qui si ignorantiam in caeteris diligentem, in Scripturis sanctis obtenderit negligentem, frustra iactat dignitatem, cuius opera non exhibet. Hoc est quod apostolus Paulus scribit ad Titum: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere (Titum. I, 9). Et ad Timotheum: Quoniam ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere ad salutem, ut peccantes coram omnibus arguas [II Tim. III, 13]. Sequitur: Quia angelus Domini exercituum est. Exponit nomen suum Ezras sacerdos Dei, hoc est, Malachi, quod angelus Domini interpretatur; angelus autem, id est, nuntius, sacerdos Dei verissime dicitur, quia Dei et hominum sequester est, eiusque ad populum nuntiat voluntatem: et idcirco in sacerdotis pectore rationale est [Exod. XXIX], et in rationali doctrina et veritas ponitur, ut discamus, sacerdotem doctum esse debere, et praeconem dominicae veritatis.
17 Quidam hoc quod ad Levi et per Levi ad sacerdotes dicitur, falso putant intelligendum esse de Christo, non respicientes ea quae sequuntur, personae Christi esse contraria.
18 (Vers. 8, 9.) Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. LXX: Vos autem declinastis de via mea, et infirmos fecistis multos in lege, corrupistis testamentum Levi, dicit Dominus omnipotens.
19 Et ego dedi vos contemptibiles, et dissolutos in omnes gentes, pro eo quod non custodistis vias meas, sed accipiebatis personas in lege. Haec ad Christi non pertinere personam, nec ad eos qui illius cultui dedicati sunt, etiamsi ego taceam prudens lector intelligit. Et est sensus: Ego vos volui facere quae priori capitulo continentur, et de quibus per Moysen in Deuteronomio sum locutus: Date Levi doctrinam eius, et veritatem viro iusto [Deut. XXXIII, 8, sec. LXX], et reliqua: vos autem recessistis de via recta, sive declinastis, dicente me: Non declines neque ad dextram, neque ad sinitram [Deut. V, 32]; et infirmos fecistis multos in lege, sive scandalizastis, ut Aquila et Symmachus verterunt.
20 Declinare ad dextram, est abstinere a cibis quos Deus creavit ad utendum: condemnare nuptias, et in illud incurrere, quod in alio loco scriptum est: Ne sis iustus multum [Eccl. VII, 17]. Ad sinistram divertere, est cum quis luxuriae se tradit et libini, et scandalizat multos in lege: cui melius est, ut mola asinaria ligetur circa collum, et in mare praecipitetur, quam scandalizet unum de minimis.
21 Infirmos autem faciunt multos, qui cum credentes in Christo fidei robur acceperint, infirmari eos faciunt negligentia conversationis suae, quibus rectissime dicitur: Irritum fecistis pactum Levi, pactum vitae et pacis, et caetera, quae pertinere ad officium diximus sacerdotis. Quam ob causam, et ego, inquit, dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, ut vos contemnerent, et pro honore et gloria, quasi deiectos humilesque calcarent: Sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Inter omnia peccata Levi, sive eorum qui ex Levi sunt, sacerdotum Dei, illud et ultimum et maximum ponitur, quare accipiant faciem in lege, ut non causas, sed personas considerint, iustumque pauperem despicientes, iniquos divites suscipiant et honorent.
22 Ad quos in octogesimo primo psalmo dicitur: Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis [Psal. LXXXI, 2]? et Paulus ad Galatas: Deus, inquit, personam hominis non accipit [Gal. XXVI]. Pleniusque apostolus Iacobus hoc peccatum arguit, atque condemnat [Iac. 2]. Quidquid autem priori populo dicitur, etiam nobis dictum putemus ut cautiores recedamus a vitiis, et faciem non suscipiamus in lege, nec qui sumus cultores Dei, veritati mendacium praeferamus.
23 (Vers. 10 seqq.) Numquid non Pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Transgressus est Iuda, et abominatio facta est in Israel, et in Ierusalem: quia contaminavit Iuda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdet [Al. disperdat] Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob, et offerentem munus Domino exercituum. LXX: Nonne Pater unus omnium vestrum? Nonne Deus unus creavit vos? Quare reliquistis unusquisque fratrem suum, ut abominabile faceret testamentum patrum vestrorum.
24 Derelictus est Iudas, et abominatio facta est in Israel, et in Ierusalem, quia contaminavit Iudas sancta Domini, in quibus dilexit, et adinvenit deos alienos. Disperdat Dominus hominem qui facit haec, donec exturbetur de tabernaculis Iacob, et de his, qui offerunt sacrificium Domino omnipotenti. Antequam de praesenti capitulo disputemus, Hebraeorum est ponenda traditio, immo Scripturae veritas explicanda.
25 Legimus in volumine, quod Ezrae titulo praenotatur, ex persona ipsius Ezrae loquentis: Accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, et sacerdotes et Levitae a populis terrarum, et de abominationibus eorum, Chananaei videlicet, et Ethaei, et Pheresaei, et Iebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Aegyptiorum, et Amorrhaeorum. Tulerunt enim de filiabus eorum sibi, et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum.
26 Manus etiam principum et magistratuum fuit in trangressione hac prima. Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens [I Esdr. IX 1 seqq.] Et rursum in consequentibus: Inventique sunt de filiis sacerdotum, qui duxerunt uxores alienigenas de filiis Iesu, filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eleazar, et Iarib, et Godolia, et dederunt manus suas, ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent [I Esdr. X, 18, 19]. In fine quoque capituli post enumerationem eorum, qui uxores alienigenas acceperant [Al. acciperent], Scriptura commemorat: Omnes hi acceperunt uxores alienigenas: et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios. Reversi ergo de captivitate Babylonia, tam principes, et sacerdotes, ac Levitae, quam reliquus populus abiecerunt uxores suas Israelitici generis, quae paupertate et iniuria longioris viae, et fragilitate sexus non ferentes [Unus ms., labore confractae erant.] laborem, confectae erant, et infirmitatem ac deformitatem corporum contraxerant: et cum alienigenis vel aetate florentibus vel cultu corporum pulchrioribus, vel potentum ac divitum filiabus matrimonia copularant.
27 Corripit itaque eos Ezras propheta, et ad repudium novarum coniugum provocat, ut uxores quas dimiserant, recipiant: Nonne, inquit, pater unus Abraham omnium nostrum est? de quo in Isaia scribitur: Respicite in Abraham patrem vestrum, et in Saram, quae genuit vos, quia unus erat, et vocavi eum [Isai. LI, 2]. Nonne Deus unus creavit nos, qui ex Abraham nostrum elegit genus? Quare ergo veteres uxores contemnimus, et fratrum nostrorum abiicimus filias, ut relinquamus pactum patrum nostrorum, et non ex Lege accipiamus uxores? Transgressus est Iuda (haec enim tribus reversa est de Babylone cum sacerdotibus ac Levitis, et abominatio facta est in Israel, et in Ierusalem.
28 Nequaquam in decem tribubus, quae ab Assyriis tenebantur; sed in his [Idem, Regin. ms. cui et Victorius consentit, sed in his quae Cyri; et consequenter, sunt reversae.] qui ad Cyri regis imperium sub Zorobabel et Ezra, et Neemia de Babylonia sunt reversi. Quia contaminavit Iuda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni, miscendo cum alienigenis semen Israel, et gentilium; id est, ethnicorum filias, idolis servientes, sumendo uxores.
29 Quia igitur hoc fecerunt, prophetae ad eos sermo dirigitur, et a peccato maledictionibus retrahuntur. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc. Quam pulchre non abscidit errori veniam, nec dixit, maledicat Dominus ei qui fecit hoc; sed qui fecerit, in futurum tendens maledictionem, ut peccatores ad poenitentiam provocet.
30 Doctorem, inquit, atque discipulum de tabernaculis Iacob, sive ille sacerdos sit, sive laicus, una maledictione ferientur, et non erit in eis poenae diversitas, in quibus peccata sunt paria. Et offerentem munus Domino exercituum: subauditur, disperdat Dominus et eum, qui pro huiuscemodi hominibus voluerit ad altare munus offerre, quorum solum remedium est, non facere quae fecerunt.
31 Quidam hunc locum non intelligentes, nec scientes historiae veritatem, id quod ait: Nonne pater unus omnium nostrum? de Abraham sic intelligunt, ut etiam gentium patrem Abraham esse commemorent, secundum illud quod scriptum est: Potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Mat. III, 9]? Vel certe unum Deum Patrem affirmant iuxta illud quod in Deuteronomio legimus: Nonne iste ipse est Pater, qui possedit te, et fecit te, et creavit te [Deut. XXXII, 6]? Et rursum: Deum qui te creavit, reliquisti [Deut. XXXII, 18]. Et alibi: Filios genui et exaltavi: ipsi autem reliquerunt me [Isai. I, 2]. Et in Psalmorum volumine: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis [Ps. XVII, 46]. Et ab hoc uno patre, qui peccaverunt, recedentes, multos vitiorum suorum patres fecere: Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo natus est. Idque quod sequitur: Quare despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum, sic interpretati sunt, ut dicerent: Nos cunctos ab uno patre generatos, unum esse debere, et unum confessionis habere labium; sed postea per superbiam et aedificationem turris contra Deum in multas linguas atque sententias esse divisos [Gen. XI]. Ad eleemosynam quoque referunt, ut dicant: Despicere nos fratres nostros, quando non communicamus eis quae a Deo ad sustentandam vitam accepimus.
32 Et ad hoc transeunt, ut asserant fratrem nostrum, secundum Scripturas, dominum appellari, qui praecepit Mariae Magdalenae, ut nuntiet fratribus suis, Dominum surrexisse [Ioan. XX], et loquitur in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo tibi [Ps. XXI, 23]. Deseruerunt ergo Iudaei fratrem suum, et contaminaverunt pactum patrum suorum, quod Deus pepigerat ad Abraham, Isaac, et Iacob, ut in semine eorum, quod interpretatur Christus, benedicerentur omnes gentes.
33 Haec varie suspicantur, quia certam viam non reperiunt. Denique et hoc quod sequitur iuxta LXX: Derelictus est Iudas, et abominatio facta est in Israel, et in Ierusalem, sic edisserunt: Desertos esse Iudaeos, quia blasphemaverunt Dominum Salvatorem, et sustinuisse quod scriptum est: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine [Ps. V, 11], ut in cunctas provincias vagi, et profugi spargerentur.
34 Contaminaverunt enim sancta Domini, pro Dei Filio diligentes, et adinvenientes sibi deos alienos: Qui enim non recipit Filium, non recipit Patrem, qui misit eum [Luc. IX, 43]. Et idcirco quia hoc fecerunt, tamdiu disperire donec humilientur, vel captivitatis iniuria, vel ob conscientiam peccatorum: et proiiciantur de tabernaculis Iacob, ut destructo templo, atque altari, nequaquam apud eos offerantur hostiae [Al. bestiae]. Nec hac explanatione contenti (quia Iudas [] interpretatur Domini confessio) ad poenitentem, intelligentiam transferunt, qui postquam Dominum confessus est, si peccaverit, abominationem facit in Israel, et in Ierusalem, in sensu vidente Deum, et in visione pacis.
35 Polluit enim Christi mysteria, indigne accipiens corpus eius et sanguinem [I Cor. XI], pro eo quod dilexerit vitia, et adinvenerit sibi deos alienos, secundum numerum peccatorum habens numerum deorum. Iuxta apostolum Paulum: Voracium Deus venter est [Phil. III], et secundum Petrum [Al. Iacobum]. A quo quis vincitur, ei subiicitur [II Petr. II, 19]. Et qui hoc fecerit, exterminabitur [Al. exterminatur] de Ecclesia, et de tabernaculis Iacob, qui supplantat vitia atque peccata, donec humilietur in bonum suum, et offeratur pro eo victima Domino omnipotenti.
36 (Vers. 13 seqq.) Et hoc rursum fecistis, operiebatis lacrymis altare Domini fletu, et gemitu [Vulg. mugitu], ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui.
37 Nonne unus fecit, et residuum spiritus eius est? et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel; operiet autem iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum: custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. LXX: Et haec quae oderam, fecistis: operiebatis lacrymis altare Domini planctu et gemitu, de laboris adhuc dignum respicere sacrificium, aut suscipere acceptabile de manibus vestris. Et dixistis, propter quid? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adolescentiae tuae, quam tu reliquisti, et haec particeps tua, et uxor testamenti tui, et non alius fecit, et reliquiae spiritus tui.
38 Et dixistis: quid aliud praeter semen quaerit Deus? et custodite in spiritu vestro, et uxorem adolescentiae tuae ne derelinquas: sed si odio habens dimiseris eam, dicit Dominus Deus Israel, operiet impietus cogitationes tuas, dicit Dominus omnipotens: et custodite in spiritu vestro, et nolite derelinquere. Interpretemur historiam, et singulis versiculis breves sententias coaptantes, quod nobis ab Hebraeis sit traditum, disseramus.
39 Derelictae uxores Israeliticae, et in thoris maritorum alienarum gentium feminas contemplantes, ad Dei solius auxilium confugiebant, diebus ac noctibus ante altare Domini provolutae lacrymis, gemitu, atque eiulatibus invidiam faciebant eius providentiae; quod non respiceret humana, et [Al. misera] miserias non iuvaret.
40 Unde dicit Deus, sacrificium et hostiam de manibus sacerdotum, qui ista commiserunt, se accipere non posse, uxorum fletu et planctibus impeditum, et insuper eos quaerere: quam ob causam de manibus eorum non accipiat sacrificium, statimque infert: Quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in una carne [Genes. II, 24]: et idcirco particeps dicitur, et uxor coniunctionis, et foederis, quae a Deo de costa viri facta est. Et residuum spiritus eius, sive Dei, ut quidam putant, sive mariti, ut alii suspicantur, quod propter affectam quodammodo una anima in duobus esse videatur, coniunctis spiritu, mente sociatis.
41 Cum ergo unus utrumque fecerit, et virum et mulierem: propterea a Deo facta est utriusque coniunctio, ut liberi nascerentur. Unus enim Deus, quid quaerit nisi semen Dei, hoc est filios de Israelitica stirpe generatos? Cum ergo habeatis fecundas coniuges, et liberis gaudeatis, quid pulchritudinem uxorum quaeritis, quae meretricibus apta est, non uxoribus? Praecipit itaque per prophetam Deus, et dicit: Custodite spiritum vestrum; ne abducamini libidine, ne alienigenarum amore vincamini.
42 Et uxorem adolescentiae tuae noli despicere, ut quae tibi virginali primum iuncta est matrimonio, perseveret usque ad senectutem. Sed poterat fieri, ut principes, sacerdotes, Levitae, populus responderent: Praecepit Deus per Moysen, ut cum odio habuerimus uxores, dimittamus eas. Et legendum est: Dicis mihi scriptum est: Cum odio habueris uxorem tuam, dimitte, dicit Dominus Deus Israel [Deut. XXIV]. Statimque respondit: hoc quidem in Lege praeceptum est, sed propter duritiam cordis vestri.
43 Quod plenius Dominus in Evangelio prosequitur: Quicumque autem, excepta causa fornicationis, uxorem inique dimiserit [Mat. V, 52], operiet vestimentum eius iniquitas, id est, corpus quo anima vestitur, dicit Dominus exercituum: ut in quo peccavit, in ipso puniatur. Quapropter, hac quaestiuncula dissoluta, inculcat et replicat quod supra dixerat: Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere, vel custodiam spiritus vestri, vel certe uxorem, si pauper est, aut deformis. Quod nos specialiter iuxta Ezrae librum super uxoribus exposuimus derelictis: hoc alii generaliter contra eos dictum putant, qui aliena diripiunt, et iniuste divitias congregantes, audent offerre munera, Deo, quae dicit se nequaquam posse suscipere, lacrymis eorum, qui vastati sunt, et fletu, ac gemitibus prohibitum, et congruere locum istum illi testimonio: Honora Deum ex iustis tuis laboribus (Prov, III, 9). Sed et istum sensum interserunt, eos qui propter rei familiaris amissionem, et interitum liberorum, et naufragium, et caetera quae ad damnum pertinent rerum saecularium, vertuntur in fletus, et totos se tradunt planctui, et gemitibus: nec animi robore, et spe in Deum, et praemiis futurorum cuncta contemnunt: etiamsi dirigant ad Deum orationem, non suscipi ab eo, quia indecoris et incongruis viro planctibus deturpentur.
44 Hoc autem quod sequitur: Quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, sive adolescentiae quam tu despexisti: et haec est particeps [Al. pars] tua, et uxor pacti, vel testamenti tui; et non alius fecit: et reliquiae spiritus tui, sic interpretantur, ut uxorem adolescentiae naturalem dicant intelligentiam, et legem in corde perscriptam, quae omnibus hominibus insita est.
45 Unde et gentes non habentes legem Dei, ea quae sunt Legis, operantur. Et de hac coniuge in Proverbiis praedicari: A Deo coniungitur uxor viro [Prov. XIX, 24]; et iubemur ut de nostris aquis bibamus et fontibus: nullusque in potando sit particeps, et ut laetemur cum uxore adolescentiae nostrae. Haec uxor impellit etiam in credulos dicere: Deus iudicet, et Deus videat [Iudic. VII, 13]: et ipsi cuncta inter me et te diiudicanda permitto, de qua et Ecclesiastes loquitur: Et vive vitam cum muliere quam dilexisti omnibus diebus [Olim erat nativitatis, cui fere concinit in Graeco Aldinum exemplar νεότητος. Verum et mss. plerique omnes libri, vanitatis, et Graecus emendatior textus ματαιότητος: denique Hebraeus . et Vulgata impressam lectionem probant.] vanitatis tuae, qui tibi dati sunt sub sole [Eccl. IX, 9]. Haec uxor residuum spiritus nostri est, quia nostro semper sensui copulatur: quae si recedat a nobis, statim offendimus Deum, et operit nos nostra impietas.
46 Unde rursum ingeritur: Custodite spiritum vestrum [Galat. VI], non carnem in qua qui sunt, Deo placere non possunt, non animam: Animalis enim homo non recipit ea, quae spiritus sunt [I Cor. II, 14]; sed spiritum: quia spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus [Rom. VIII, 16].
47 (Vers. 17.) Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: in quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus iudicii? LXX: Qui provocastis Dominum in sermonibus vestris: et dixistis, in quo provocavimus [Regin. ms., provocavimus eum, iuxta Graecum, παρωξύναμεν αὐτὸν, pro quo tamen, σε, te praefert Aldinus codex.] te? In eo quod dicitis, omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et in his sibi complacet; et ubi est Deus iustitiae? Hunc locum plenius septuagesimus secundus psalmus exsequitur, cuius principium est: Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei: Quia zelatus sum super iniquis, pacem peccatorum videns: Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
48 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur [Ps. LXXII, 1 seqq]. Ac deinde; et dixi, ergo sine causa iustificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas. Reversus ergo populus de Babylone, et videns cunctas in circuitu nationes, ipsosque Babylonis idolis servientes, abundare divitiis, vigere corporibus, omnia quae bona putantur in saeculo possidere; se vero qui habeat [Al. habebat] notitiam Dei, squalore, inedia, servitute coopertum, scandalizatur et dicit: Non est in rebus humanis providentia, omnia casu feruntur incerto, nec Dei iudicio gubernantur, quin potius mala [Al. mali et boni] ei placent, et bona displicent: aut certe si Deus cuncta diiudicat, ubi est illius aequum iustumque iudicium? Istiusmodi quaestionem mens incredula futurorum quotidie suscitat Deo, et cum viderit iniquos potentes, sanctos humiles illos rebus omnibus affluere, hos ne ea quidem quae ad victum necessaria sunt, habere; et interdum surdis auribus caecisque oculis, et omni parte membrorum ulceribus, et infirmitate depressos, qualis in Evangelio [Luc. XVI] Lazarus legitur, qui ante fores divitis purpurati, desiderabat micis, quae abiiciuntur de mensarum reliquiis, inopem animam sustentare; divitem vero tantae feritatis et crudelitatis, ut non misereatur homo hominis, cuius etiam canum lingua miseretur, non intelligentes tempus iudicii, nec vera bona illa esse, quae perpetua sunt, dicunt: Mali ei placent, et ubi est Deus iudicii?
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Malachia, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2