Hieronymus, Commentarii, in Malachiam, Caput I
1 | (Vers. 1.) Onus verbi Domini ad Israel, in manu Malachi. LXX: Assumptio verbi Domini super Israel, in manu angeli eius. Quid significet onus, id est, pondus, quod Hebraice MASSA, et ab Aquila ἅρμα dicitur, vel quid λῆμμα, id est, assumptio, quod et Septuaginta et caeteri interpretes transtulerunt, in aliis prophetis diximus. |
2 | Nam et Naum scribit: Onus Ninive: liber Visionis Naum Elcesaei [Num. II]. Et Abacuc: Onus quod vidit Abacuc propheta [Abac. I]. Et Zacharias: Onus verbi Domini in terra Adrach, et Damasci requiei eius [Zach. IX ] [et XII]. Et rursum in consequentibus: Onus verbi Domini super Israel. Illa itaque simus explanatione contenti: et nunc hoc tantum dicamus, quod pondus verbi Domini ad Israel, sive, ut LXX dicunt, super Israel, grave quidem sit, quia pondus appellatur, sed consolationis aliquid habeat, quod non contra Israel, sed ad Israel sumitur. |
3 | Aliud est enim quando, verbi gratia, ad illum vel illum scribimus, aliud quando contra illum et illum: quia in altero pars amicitiae, in altero inimicitiarum aperta confessio est. Sciendumque quod abducto in captivitatem Israel, id est, decem tribubus, indifferenter pristino nomine, et duae tribus Iuda et Beniamin appellentur Israel. |
4 | Quod autem dicitur: In manu angeli eius, sive Malachi, manum pro operibus accipite. Unde et in manu Aggaei, et in manu Ieremiae, et in manu Moysi factus est sermo Dei. In quorum enim manibus est iniquitas, et quorum dextra repleta est muneribus, et quorum manus plenae sunt sanguine, in his non fit sermo Dei; sed qui lavant inter innocentes manus suas [Psal. XXV]. Quibus aquis et Pilatus manus lavare conatus est, ne Iudaeorum blasphemiis consentiret [Matt. XXVII], de quibus Psalmista laetatur, dicens: Super aquas refectionis educavit me [Ps. XXII, 2]. De hac aqua per prophetam Dominus pollicetur: Aspergam vos aqua mundissima [Ezech. XXXVI]. Qui autem peccator est, inebriatur calice Babylonio, et dicitur de eo: Spinae nascuntur in manu ebriosi [Prov. XXVI, 9]. |
5 | LXX: Ponite super corda vestra. Hoc in Hebraico non habetur, sed puto de Aggaeo additum, in quo legimus: Et nunc ponite super corda vestra a die hac et supra (Aggaei II, 16). Post titulum igitur prophetae sive prooemium, dupliciter accipiendum est: Ponite super corda vestra, id est, animadvertite et considerate, id quod supra dictum est: Assumptio verbi Domini super Israel in manu Angeli eius. Sive diligenter animadvertite, quae dicenda sunt postea, ut ea non corporis auribus, sed animi et cordis intelligentia cognoscatis, et faciatis vobis thesauros, in quibus recipiatis divitias sermonum Dei: et sapientia agat fiducialiter, cum dilatati fueritis, et repleto corde sermonibus Dei, pepuleritis cogitationes pessimas, quae egrediuntur de corde, homicidia, adulteria, fornicationes, furta [Matt. XV], et reliqua, et impleatis quod a Salvatore dictum est: Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8] |
6 | Dilexi vos, dicit Dominus. Et dixistis, in quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus: et dilexi Iacob, Esau autem odio habui? Et posui montes eius in solitudinem, et haereditatem eius in dracones deserti. Quod si dixerit Idumaea, destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt: haec dicit Dominus exercituum. |
7 | Isti aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel. LXX: Dilexi vos, dicit Dominus: et dixistis, in quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus: et dilexi Iacob, Esau autem odio habui: et posui terminos eius in desolationem, et haereditatem eius in domata deserti. |
8 | Quia dicet Idumaea, destructa est: revertamur et reaedificemus deserta. Haec dicit Dominus omnipotens: Ipsi aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur eis termini iniquitatis, et populus super quem praeparatus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificatus est Dominus super terminos Israel. Israel, hoc est, Iudas, ad quem solebat fieri verbum Dei et visio Domini, onus eius et pondus suppliciorum gravissimum portare compellitur, ut graviora peccata deponat, et sentiat per tormenta, quae non sensit per beneficia. |
9 | Et ne poena in suos videatur iniusta, subiicit Dominus: Dilexi vos: Quem enim diligit Dominus corripit: castigat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]: Et dicendo dilexi, praesens negat, dum praeteritum confitetur. Illique respondent temeritate qua peccant, obliti beneficiorum eius: In quo dilexisti nos? Ad quae Dominus: Ut caetera, inquit, taceam, et quod nuper de Babylonia captivitate venistis, incunabula vestra tractabo, antequam nasceremini, immo priusquam Rebecca Esau et Iacob utero suo funderet [Gen. XXV]: in Iacob vos dilexi: in Esau Idumaeos odio habui. |
10 | Quem locum apostolus Paulus mystica disputatione eventilans, scribit ad Romanos, duo pariter testimonia de Genesi Malachique [Al. Malachiaque] coniungens: Sed et Rebecca de uno concubitu habens Isaac patris nostri. Nam cum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneat: non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: quia maior serviet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui [Rom. IX, 10, et seqq.]. Hoc enim quod dicitur: Sicut scriptum est, et ad Geneseos librum, et ad prophetam Malachi refertur. |
11 | Non solum, ait, dilexi Iacob antequam nasceretur, et odio habui Esau priusquam ex utero matris funderetur; sed in posteros eorum amorem meum et odium conservavi: odium in Esau cuius montes qui appellantur Seir, redegi in solitudinem, et urbes feci esse desertas, et a serpentibus ac bestiis obtineri. Si autem dixerit Edom, hoc est, Esau: destructi quidem sumus, ad iram Dei, rursum aedificabimus civitates: haec Domino praedicente cognoscite: quod illis aedificantibus, ego destruam, et iram meam aeterna eorum vastitas approbabit. Odium igitur in Esau rebus ostendi, amorem autem in vos, hoc est, in Iacob, sequentibus approbabo. Illis destructis atque redactis ad solitudinem, videbunt oculi vestri, et dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel; et ex comparatione malorum quae frater vester patitur, Dei in vos beneficia sentietis. |
12 | Iudaei falso sibi blandiuntur, Edom Romanos et Israel in consummatione mundi se prophetari: quod destructo Romano imperio, hoc est, Idumaeo, regnum orbis veniat ad Iudaeos. Haec prout potuimus, historiae fundamenta iacientes, locuti sumus: nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem. Israel, vir, vel sensus cernens Deum, sive ut ego melius puto, εὐθύτατος Θεοῦ, id est, rectissimus Dei, diligitur a Domino, et vult dilectionis eius in se scire rationem. |
13 | Dominusque respondit, Esau et Iacob de una stirpe generatos, hoc est, vitia atque virtutes ex uno cordis fonte procedere: dum ex arbitrii libertate in utramque partem ut volumus, declinamus; sed priora nascuntur vitia per infantiam, pueritiam, iuventutem, quae postea aetas firmior corripit atque supplantat. Maior frater hispidus est et sanguinarius [Genes. XXV]: venationibus, silvis et bestiis delectatur. |
14 | Minor levis et simplex, et innocenter habitans domum. Deus fines Idumaeae, hoc est, terrenae et sanguinariae ponit in solitudinem, et nihil de terra crescere sinit et esse perpetuum. Quod si impudens malitia ea quae sunt Dei sermone destructa, rursum aedificare nitatur, Dominus se eorum quae instaurantur a vitiis, adversarium profitetur. |
15 | Et postquam fuerint hostilium terminorum cuncta subversa: tunc oculos possumus videre Israelis, et sanctos quosque dicere: Magnificetur Dominus in terminis eorum, qui mente conspiciunt Deum (Sapient. XI). Porro dilectio et odium Dei vel ex praescientia nascitur futurorum, vel ex operibus: alioquin novimus quod omnia Deus diligat, nec quidquam eorum oderit quae creavit; sed proprie eos suae vindicet charitati, qui vitiorum hostes sunt et rebelles. |
16 | Et econtrario illos odit, qui a Deo destructa cupiunt rursum exstruere. Odisse autem Deus ἀνθρωποπάθως dicitur: ut flere, ut dolere, ut irasci: ut quando audimus odium eius in malos, ea quae Deum intelligimus odisse, fugiamus. |
17 | (Vers. 6.) Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi honor meus est? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. LXX: Filius glorificat patrem, et servus dominum suum timebit. Et si pater ego sum, ubi est gloria mea? Et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus omnipotens. Licet priusquam nasceremini, in Iacob quasi filios amare vos coeperim: tamen eligite quo me vocabulo nominetis, aut pater sum vester, aut dominus. |
18 | Si pater, debitum patri honorem reddite, et dignam parente offerte pietatem. Si dominus, cur me contemnitis? cur dominum non timetis? Loquitur autem ad eos qui sub Zorobabel et Iesu filio Iosedec, et Ezra sacerdote, et Neemia, de captivitate Babylonia sunt reversi [I Esdr. III], exstructoque altari, necdum templum aedificaverant, nec muros exstruxerant civitatis, et nihilominus in peccatis pristinis permanebant, Deum nec amore, nec timore venerantes. |
19 | Quod autem gloriam diximus, vel honorem, et apud Graecos δόξα, et apud Hebraeos CHABOD, unum verbum est; sed nos pro Latinae linguae proprietate, honorem posuimus. Nam et in Evangelio ubi loquitur Dominus, et Salvator: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te [Ioan. XVII, 1], apud Graecos δόξασον legitur, id est, glorifica. Quem locum plerique Latinorum honorifica, interpretati sunt. |
20 | Simulque consideremus, quod filius ac servus in Scripturis sanctis voluntate fiat, non necessitate naturae. Qui enim spiritum adoptionis acceperit, in filium Dei vertitur: qui autem spiritum servitutis in timorem, Dei servus efficitur [Rom. VIII]. Vult itaque primum Deus, ut filii eius simus, et bonum voluntate faciamus: si hoc consequi volumus, ut saltem servos nos habeat, et a malis per suppliciorum formidinem recedamus. |
21 | Legimus in malam partem filios: Eramus filii irae, et filii gehennae [Ephes. II, 3], quos Pharisaei, mari terrisque circuitis, dignos genuere tormentis [Matth. XXIII]. Et Iudas proditor, filius perditionis appellatur [Ioan. XVII]; et in octogesimo octavo psalmo de Domino scribitur: Filius iniquitatis non apponet nocere ei [Ps. LXXXVIII, 23]. In Osee quoque filii fornicationis vocantur, qui sunt de matre meretrice generati, de qua scriptum est: Fornicata est mater vestra (Osee II, 5). Et in Evangelio Iudaei filii diaboli sugillantur: Vos de patre diabolo nati estis, et desideria patris vestri vultis facere [Ioan. VIII, 44]. In bonam partem filios legimus, ut filios Dei: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Et filios sapientiae, Evangelio proclamante: Iustificata est sapientia, a filiis suis [Matth. XI, 19]: Et filios Abraham: Amen amen dico vobis, potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham [Matth. III, 9]. Et filios Apostoli: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19], et multa istiusmodi. Filius ergo honorat, sive clarificat patrem, iuxta illud quod scriptum est: Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant vestra opera, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis [Matth. V, 16]. Servus quoque honorat dominum suum non eadem charitate qua filius; sed ἀπὸ κοινοῦ subauditur, honorat filius patrem, servus dominum suum; et tamen Deus omnipotens sciens differentiam filii et servi, et a filio gloriam, a servo timorem expetit: Principium enim sapientiae timor Domini [Eccl. I, 16], ut de timore servorum, ad filiorum gloriam transeamus. |
22 | (Vers. 7.) Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis, mensa Domini despecta est. LXX: Vos, sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Offerentes ad altare meum panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus ipsos? in eo quod dicitis, mensa Domini despecta est ÷ et quae superposita sunt, despexistis ÷ Quod autem sequitur: Et quae superposita sunt despexistis, obelo praenotavimus, quia in Hebraico non habetur, et de sequentibus additum est. |
23 | Ad vos, igitur, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, iste sermo dirigitur: qui reversi de Babylone, metu praeteritae servitutis, debueratis ad Dominum plena mente converti: et non solum hoc non facitis, sed imitantes Cain, superbis contra Deum vocibus respondentes, sciscitamini ab eo quem occulta non fallunt, et dicitur: In quo despeximus nomen tuum [Gen. IV]? ut dissimulationis impudentia, vulnus conscientiae protegatis. |
24 | Vultis ergo scire in quo despexeritis nomen meum? Offertis super altare meum panem pollutum: panes videlicet propositionis, quos iuxta traditiones Hebraicas, ipsi serere, ipsi demetere, ipsi molere, ipsi coquere debebatis: et nunc sumitis quoscumque de medio, et voce temeraria respondetis, et dicitis, in quo polluimus eos, sive te? Dum enim sacramenta violantur, ipse cuius sunt sacramenta violatur. |
25 | Hoc autem quod sequitur: In eo quod dicitis, mensa Domini despecta est, possumus ita interpretari: Quod reversi de Babylone, necdum templo aedificato, manentes in casulis, et in ruinis urbis antiquae, altare tantum exstruxerant, non eiusdem gloriae, cuius pristinum fuerat, et putabant deesse religionis sanctimoniam, quia deerat aedificationis ambitio. |
26 | Tenues lineas duximus, quibus imprimenda est explanatio spiritualis. Corripit sermo divinus episcopos, atque presbyteros et diaconos negligentes, sive quoniam genus sacerdotale et regale sumus, omnes qui baptizati in Christo, Christi censentur [Al. censemur] nomine, cur despiciant nomen Dei: et interrogantibus, in quo despexerint nomen eius, causas monstrat offensae: Offertis, inquit, super altare meum panem pollutum. |
27 | Polluimus panem, id est, corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare, et sordidi mundum sanguinem bibimus, et dicimus, mensa Domini despecta est; non quod hoc aliquis audeat dicere, et quod impie cogitat scelerata voce, proferre; sed opera peccatorum despiciunt mensam Dei. Possumus et aliter dicere: Doctor Ecclesiae qui spiritualem conficit panem, et eum populis dividit, si vel propter humanam gloriam, vel lucra saeculi quae gloriam consequuntur, loquatur in populis et divitibus blandiatur, et honoret peccatores, et iuxta Iacobum suscipiat eos, qui cum annulis aureis ad se veniunt [Iacob. II], et pauperes sanctos repellat, nomen Dei despicit, et panem polluit doctrinarum, et in ipsum Deum iacit contumelias, mensam Scripturarum eius mensis idolorum saecularisque doctrinae putans esse communem. |
28 | (Vers. 8.) Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. LXX: Quia si offeratis caecum in sacrificium, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si susceperit te, si acceperit faciem tuam, dicit Dominus omnipotens. De diversitate victimarum, et quae vel offerri debeant, vel non offerri, in Levitico plenius discimus [Levit. XXI ] [et XXII]. Reversi itaque de Babylone sacerdotes et Levitae, ianitores atque cantores, et Nathinnaei servique Salomonis, quorum Ezras scribit κατάλογον, illicitas Deo victimas offerebant, caecas videlicet et claudas, ac varia debilitate confectas [I Esd. II]; hoc est enim quod dicit languidum, uno cuncta sermone comprehendens. |
29 | Si istiusmodi, inquit, duci tuo offeres munera, nonne respueret? nonne sibi factam putaret iniuriam? et hoc audetis offerre Deo, quod dare hominibus non audetis? Longum est nunc omnium victimarum aperire mysteria: de his tantum loquar quae praesenti capitulo continentur. Caeca est animae victima, quae non illustratur Christi lumine, nec habet oculum de Evangelio contuentem [Matth. 6]. Clauda est rogantis oratio, quae duplici mente accedit ad precandum, et audit cum populo Iudaeorum: Usquequo claudicatis utroque pede [III Reg. XVIII, 21]? Et languida, et omni infirmitate cooperta, quae non habet Christi Dei virtutem, Deique sapientiam. |
30 | Istiusmodi preces, quae sine lumine veritatis sunt, et non habent sapientiae firma vestigia, et debilitatibus variis contabescunt, si offerantur Ecclesiarum principi, aut cuilibet erudito sapientique doctori, nonne repudiabuntur, et in contumeliam eius recident, qui talia est ausus offerre? |
31 | (Vers. 9.) Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri: de manu enim vestra factum est hoc, si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? LXX: Et nunc deprecamini faciem Dei vestri, et rogate eum: in manibus vestris facta sunt haec, si suscipiam ex vobis facies vestras, dicit Dominus omnipotens: quia et in vobis claudentur ostia, et non succendetur altare meum gratis. Multum in hoc loco Septuaginta interpretes ab Hebraica veritate discordant: et necesse est, ubi diversa est interpretatio, ut diversus et sensus sit. Quia obtulistis claudas et caecas et debiles victimas, vos enim haec quae dixi universa fecistis: agite poenitentiam, si quo modo misereatur vestri Deus: nullus enim in vobis usque ad extremum ministerium, non dico pontifex, non sacerdos, non Levita, non cantor, sed nec ianitor quidem, et is qui ignem supponit altari ad cremandum holocausta, qui non a me mercedem accipiat laboris sui. |
32 | Hoc autem dicens, decimas significat omnium frugum, quae offeruntur a populis. Ex quo ostenditur, acceptiorem esse Domino servitutem, quae mercedem in praesentiarum non postulat. Unde et Apostolus gratis praedicat Evangelium [I Thess. II]; et nocte et die manibus suis laborat, ne cui oneri sit et hanc gloriam suam gratuitae predicationis in gentibus, nequaquam evacuandam esse testatur [II Thess. III]. Porro LXX alium multo suggerunt sensum: O sacerdotes, qui hostias debiles immolatis, convertimini ad poenitentiam, et vultum Domini deprecamini et orate pro operibus manuum vestrarum. |
33 | Quod autem infert: Si suscipiam ex vobis facies vestras, nescio an conveniat exhortationi poenitentiae. Nemo enim dicit, ora me, et non parcam tibi. Sequitur: In vobis claudentur ostia, Patris videlicet, et Filii, et Spiritus sancti. Unde Salvator loquitur: Ego sum ostium [Ioan. X, 9]. Sive aliter: Non vobis aperientur ostia Scripturarum, nec perspicere poteritis sancta sanctorum, nec Domini sacramenta cognoscere; nec succendere thymiama eius ad altare: quia orationes vestrae ad illum non pervenient. |
34 | Et hoc quod dicitur δωρεὰν, et nos interpretati sumus gratuito: qui hanc sequuntur intelligentiam quam nunc exponimus, vertunt in gratiam, ut videlicet gratiam non habeant altari Domini serviendi. |
35 | (Vers. 10 seqq.) Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra: ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. |
36 | Et vos polluistis illud, in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod super ponitur, contemptibile est cum igne qui illud devorat. Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. LXX: Non est voluntas mea in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non suscipiam de manibus vestris, quia ab ortu solis usque ad occasum nomen meum gloriosum est in gentibus: et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. |
37 | Vos autem contaminastis illud, in eo quod dicitis, mensa Domini polluta est, et qui superponuntur despecti sunt cibi eius, et dixistis, haec de afflictione sunt, et exsufflastis ea, dicit Dominus omnipotens. Et inferebatis rapinas, et clauda et debilia, et offferebatis sacrificium: si suscipiam ea de manibus vestris, dicit Dominus omnipotens? Regula Scripturarum est: Ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegoriae non extenuare quae scripta sunt. |
38 | Ergo proprie nunc ad sacerdotes Iudaeorum sermo fit Domini, qui offerunt caecum et claudum, et languidum ad immolandum; ut sciant carnalibus victimis spirituales victimas successuras. Et nequaquam taurorum hircorumque sanguinem; sed thymiama, hoc est, sanctorum orationes Domino offerendas, et non in una orbis provincia Iudaea, nec in una Iudaeae urbe Ierusalem; sed in omni loco offerri oblationem, nequaquam immundam, ut a populo Israel; sed mundam, ut in caeremoniis Christianorum. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen Domini in gentibus, dicente Salvatore: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Cumque, inquit, nomen meum magnum in gentibus sit futurum, o vos principes Iudaeorum, polluistis illud atque polluitis. |
39 | Sic enim futurorum texit vaticinium, ut praesens tempus non deserat. Propterea autem, o sacerdotes et principes Iudaeorum, in omni loco mihi offertur oblatio munda, et magnum est nomen meum in gentibus, quia dicitis mensa Domini contaminata est, et quod superponitur, contemptibile est cum igne qui illud devorat. |
40 | Reversus de Babylone populus, altare tantum fortuitis et impolitis lapidibus, iuxta Ezrae librum exstruxerunt (I Ezr. VI), absque templo, absque urbis aedificiis, absque exstructione murorum, et putabat minorem esse cultum religionis, quia templi ornatus deerat. Ad quos Dominus loquitur: Pollutum putatis altare, et holocausta ac victimas quae supra imponuntur: ignem quoque qui victimas devorat, esse pollutum; nec intelligitis omnipotentem Deum, non aurum, gemmasque, et hostiarum multitudinem quaerere, sed offerentium voluntates. Qui autem arbitrantur non altare, sed mensam debere intelligi, in qua panes ponebantur, quomodo hoc interpretari possint quod sequitur, cum igne qui illud devorat, omnino non video: neque enim ignis devorat panes propositionis, quos semper novos [Al. novis] pro veteribus commutabant, et ablati cedebant in usus sacerdotum [Levit. II, 4]. Aut certe ita intelligendum: Polluistis nomen meum in eo quod dicitis: quid prodest si offeramus optima? qualiacumque fuerint quae offeruntur, igne sunt devoranda. |
41 | Fructus autem altaris ignis est, cibusque ignis hostiae vel holocausta. Nec sufficit prioris sermonis impietas, sed etiam hoc dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum. Cuius orationis hic sensus est: Dixistis, de captivitate reversi sumus, hostibus praedae fuimus, multum in longo itinere laboravimus, pauperes sumus, quidquid habere potuimus, viae labore consumptum est: qualiacumque habemus, offerimus; et haec dicendo exsufflastis vestra sacrificia, id est, exsufflatione mea digna fecistis: sive ut in Hebraeo legi potest: Et exsufflastis me haec dicendo; non sacrificio, sed mihi cui sacrificabatis, fecistis iniuriam. Quamobrem nequaquam suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus omnipotens. |
42 | Quidam putant hoc quod ad Iudaeos specialiter dicitur, eo quod victimae eorum immundae sint atque pollutae, et sacrificium transferatur ad gentes, intelligi debere super Ecclesiae sacerdotibus, qui negligenter offerunt victimas Domino. Quod si recipimus: ergo ab Ecclesia rursum ad aliam religionem victimae transferendae sunt. Et quomodo Legi Evangelium, sic rursum Evangelio ea quae non sunt futura, succedent. Mensam quoque Domini contaminatam ad sanctas Scripturas referunt, si aliter quam scriptae sunt, intelligantur. |