monumenta.ch > Hieronymus > 65
   

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 18, CAPUT LXV

1 (Vers. 1.) Quaesierunt me qui ante me non interrogabant: invenerunt, qui non quaesierunt me. Dixi: ecce ego, ecce ego ad gentem quae non invocabat nomen meum. LXX: Apparui non quaerentibus me: inventus sum ab his qui me non interrogabant. Dixi: ecce ego in gente quae non invocavit nomen meum. Ad orationem populi mixtam querimoniis, in qua dixerat: Quare nos errare fecisti, Domine, de via tua: indurasti corda nostra, ut non timeremus te [Isai. LXIII, 17]? respondit, ut Iudaei volunt, Deus Pater; ut nos probamus, Dominus atque Salvator: in tantum non sum rigidus et crudelis, qui malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: nec repello filios poenitentes, qui tamen sui nominis servaverint dignitatem, ut etiam alienos salvare velim [Ezech. XXXIII]. Qui enim me non quaerebant, nec dicere poterant: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Iesum [Ioan. I, 45]; ipsis apparui, de quibus et alibi Propheta testatus est: Quibus non est annuntiatum de eo, audient: et qui non audierunt, intelligent [Isa. LII, 15]. Vos autem qui legem Dei die ac nocte meditamini, frustra iactatis poenitentiam, cuius opera non facitis.
2 Unde Evangelistae et apostoli, semper adventum Domini, veteris Testamenti cupientes testimoniis roborare, dicebant: Ut impleretur quod dictum est per Prophetam [Matth. I, 22]. Centurio Dominum non quaerebat, et audivit a Domino: Neque in Israel tantam fidem inveni [Luc. VII, 9] [Matth. VIII, 10]. Syrophoenissa mulier Prophetarum eloquia nesciebat, et Domini voce laudatur: O mulier, magna est fides tua. Regulus [Ioan. IV], qui Graece dicitur βασιλικὸς, quem nos de aula regia rectius interpretari possumus palatinum, non solum filii, sed universae domus suae reperit sanitatem.
3 Quod autem iuxta Hebraicum dicitur: Quaesierunt me qui ante non interrogabant, ad eumdem sensum refertur: ut prius Dei notitiam non habentes, postea quaerant Dominum, et eum revelatione cognoscant: qui et Paulo dum Ecclesiam credentium persequitur, revelatus est [Act. IX]. Et apostolo Petro ait: Beatus es, Simon Bariona: quia caro et sanguis non revelaverunt tibi; sed Pater meus qui est in coelis [Matth. XVI, 17]. Hunc quaerebat et Moyses loquens Deo: Si inveni gratiam apud te, ostende te mihi manifeste, ut videam te [Exod. XXXIII, 13]. Maiores divitias thesauris Aegypti, Christi opprobrium praestolans, dum retributionem desiderat futurorum, et invisibilem Deum quasi videret, animo contemplabatur.
4 De quo et in Psalmis legitur: Spes omnium finium terrae, et in mari longe [Ps. LXIV, 6]. Et in Genesi: Ipse erit exspectatio gentium [Gen. XLIX, 10]. Quodque sequitur: Dixi: ecce ego sum: ad gentem quae non invocabat nomen meum [Exod. III, 14], illi sensui convenit: Qui est, misit me ad vos. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, etc. [Philipp. II]; sed totius mundi provocans gentes, unam fecit sui nominis gentem Christianorum.
5 (Vers. 2.) Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. LXX: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum et contradicentem, qui non ambulaverunt in via bona: sed post peccata sua. Hoc quod supra dictum est: Apparui his qui me non interrogabant: inventus sum ab his qui me non quaerebant, apostolus Paulus scribens ad Romanos, cum super gentium persona exposuisset, adiecit: Ad Israel autem dicit: Expandi manus meas ad populum incredulum et contradicentem [Rom. X, 21], qui cum beneficiis Domini vinceretur, et ultra hominem signa conspiceret, loquebatur: Iste non eiicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum [Luc. XI, 15]. Et iterum: Samaritanus es tu, et daemonium habes [Ioan. VIII, 48]. Et rursum: cum sis homo, facis te Deum [Ioan. X, 33]. Et alibi: Iste homo non est a Deo, qui sabbatum non custodit [Ioan. IX, 10]. Et multa alia, quae longum est texere.
6 Denique cum ille in cruce extenderet manus ad populum non credentem, et diceret: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 31]: illi e regione dicebant: Vah! qui destruit Templum, et in tribus diebus aedificat illud: descendat nunc de cruce, et credimur ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest [Matth. XXVII, 40]. De hoc et Simeon in ulnis tenens parvulum prophetabat: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur [Luc. II, 34]. Romae Iudaei loquuntur ad Paulum: De secta hac notum est nobis, quod ubique ei contradicatur [Act. XXVIII, 41]. Possumus expansas manus et in largitate donantis accipere, quod nihil eis petentibus denegarit: sed statim roganti leproso reddiderit sanitatem [Matth. VIII]: et caecus a nativitate acceperit oculos [Ioan. IX]: et esurientia in deserto, exceptis pueris ac mulieribus, populorum saturata sint millia [Matth. XIV]. Significant expansae manus et parentis clementiam, suos filios in sinu recipere gestientis.
7 Qui e contrario ambulaverunt in via non bona, et secuti sunt cogitationes suas. Quibus Dominus loquitur per Prophetam: Averte pedem tuum a via aspera [Prov. IV, 27]. Dilexerant enim alienos, et instar meretricis dixerant: Vadam post amatores meos [Ose. II, 5]. Et relinquentes viam bonam, quae dicit in Evangelio: Ego sum via [Ioan. XIV, 6], ambulaverunt per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem, et secuti sunt cogitationes suas, quas Propheta devitans, Dominum deprecatur: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo.
8 Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero [Ps. XVIII, 13, 14]. Et Apostolus eos qui non habuerunt notitiam Dei, tradi docet reprobo sensui et operibus malis, ut faciant ea quae non conveniunt [Rom. I]. Nos autem Psalmistae voce dicamus: Deduc me in via recta [Ps. CXXXVIII, 24].
9 (Vers. 3.) Populus qui ad iracundiam provocat me, ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres [Ex [Exod. XX, 4]. LXX: Populus hic qui exacerbat me in conspectu meo: ipsi semper immolant in hortis, et adolent incensum super laterem ÷ daemonibus qui non sunt. ** Dicente Domino: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnium quae in coelo sunt, et quae super terram. Et per Moysen increpante facientes: Irritaverunt me in diis alienis, et in abominationibus suis me ad amaritudinem provocaverunt. Immolaverunt daemoniis, et non Deo [Deut. XXXII, 16, 17], illi studio delinquendi quasi irritarent et provocarent Deum, non solum fecerunt quod non licebat, sed iugiter semperque fecerunt, peccantes in conspectu Domini, cuius oculis cuncta patent, vel in Templo eius, idolis hostias immolantes.
10 Ac ne quid vero deesset sacrilegio, immolabant in hortis, et adolebant thura super lateres, iungentes idololatriae luxuriam, et sacrificiis voluptatem, et pro uno altari quod impolitis lapidibus Dei erat lege constructum, coctos lateres et agrorum cespites. hostiarum sanguine cruentabant. Hoc dictum sit iuxta litteram: alioquin secundum intelligentiam spiritualem, omnis haereticus ad iracundiam provocat Dominum, et in falsitate dogmatum suorum offert immunda sacrificia, nequaquam firma et mansura perpetuo, sed instar hortorum ad breve virentia, carnis deliciis providens. Cui dicitur: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni.
11 Aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini, quod in ecclesiis praedicatur, permanet in aeternum [Isai. XL, 6, 7]. Hos hortos ex vinea sua nolens fieri Naboth, Achab impiissimo regi sanguinem fundit [III Reg. XXII]. Neque enim congruum erat, ut paterna periret haereditas: et excisis vineis, quae afferunt fructum qui laetificat cor hominis, in loco virtutum, deliciarum atque vitiorum olera nascerentur.
12 Fertur sapientissimi apud Graecos merito celebrata et laudata sententia, qui omnes saeculi voluptates, et pompam mundi atque luxuriam celeriter transeuntem, hortos Adonidis vocat. Sacrificant quoque haeretici super lapides, quando errores suos et exquisita mendacia, dialectica nituntur arte firmare, et in quadrum exstruere: et [Γραμμικαῖς, etc. Iam mihi concedant aequi ac prudentes lectores, nondum editum fuisse ante nos verum et genuinum Hieronymum: ipse enim hoc loco vocibus Graecis usus est, quae ignotae fuerunt Erasmo ac Mariano, non multum subactis lectione mss. codicum. Pro demonstrationibus igitur Mathematicis, sive causis et rationibus urgentibus, quas significant γραμμικαὶ ἀνάγχαι, ipsi posuerunt lineas in pulvere descriptas, hoc modo legentes: Et ἐγκονίοις ut aiunt, γραμμαῖς, id est, secti in latere pulveris atque descripti lineis roborare. Quae quantumvis sensui huius loci congruere videantur, falsa sunt tamen et adventitia, quia in nullo reperiuntur exemplari manuscripto: cum omnia, ne quidem uno excepto, retineant quod nos edidimus. MARTIAN. ---Sic demonstrationes suas vocant Geometrae γραμμικὰς ἀνάγκας: unde et Quintilianus lib. I, cap. 10, et lib. V, cap. 10, dixit γραμμικὰς ἀποδείξεις. Et γραμμικῶς ἀποδείκνυσθαι. Sextus Empyricus contra Geometras, quod proprie est demonstrare per lineas. ut exponit Hieronymus, secti in latere pulveris atque descripti lineis roborare. Sunt autem qui legant in latera. Lectionem vero Graecam cum Erasmus non assequeretur, ingeniose tamen, ἐγκονίοις, ut aiunt, γραμμαῖς, fecit; quem Victorius secutus est.] γραμμικαῖς, ut aiunt, ἀνάγκαις, id est, secti in latere pulveris atque descripti lineis roborare.
13 Quod autem in Septuaginta legitur: daemonibus qui non sunt, et in Hebraico non habetur, illo sensu accipiendum, quod iuxta litteram, et iuxta spiritum, nec daemonia subsistant, quia iam a Deo, qui vere est, exciderunt: nec sectae haereticorum quae nullam retinent veritatem, sed in umbrarum similitudinem transeunt atque intereunt.
14 Unde et Esther loquitur ad Dominum: Ne tradas haereditatem tuam his qui non sunt (Esther XIV, 11). Et sanctus precatur in psalmo: Ignosce mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et ultra non subsistam [Ps. XXXVIII, 14]. Qui enim dum in hoc vivit corpore, veniam peccatorum non fuerit consecutus, et sic de vita excesserit, Deo perit, et esse desistit, licet sibi subsistat in poenis.
15 (Vers. 4, 5.) Qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis suis: qui dicunt, recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. LXX: In sepulcris et in specubus dormiunt propter somnia: qui comedunt carnem suillam et ius hostiarum, profana omnia vasa eorum: qui dicunt, abi longe a me, ne appropinques mihi, quoniam mundus sum. Nihil fuit sacrilegii quod Israel populus praetermitteret, non solum in hortis immolans, et super lateres thura succendens, sed sedens quoque, vel habitans in sepulcris, et in delubris idolorum dormiens, ubi stratis pellibus hostiarum incubare soliti erant, ut somniis futura [Apposite Theodoritus in quadam Catena Regia ms. apud Duceum, ταῖς καθ᾽ ὕπνους γενομέναις φαντασίαις ἀκολουθοῦσι· καὶ τούτου χάριν καὶ παρὰ τοὺς τάφους καθεύδειν ἀνέχονται. Spectra et visa, qua in somnis apparent, sectantur, et hac de causa iuxta sepulcra dormire contenti sunt.] cognoscerent. Quod in fano Aesculapii usque hodie error celebrat ethnicorum multorumque aliorum, quae non sunt aliud, nisi tumuli mortuorum.
16 Nec hoc erant impietatis fine contenti, sed porcorum quoque carnibus vescebantur, quod lege prohibitum erat, et [Pridianum scilicet, sive hesternum cibum aut potum. Praecipitur enim Exod. XVI, 23, ut pridie Sabbati coquantur, et reponantur in posterum diem, quae ipso Sabbato comedenda sunt; et c. XXXV, 3, vetatur ignem incendi per domos in Sabbato. Ἕωλον dicunt Graeci, unde S. Ignatius epistola ad Magnesian. οὐχ ἕωλα ἐσθίων. Vide Thalmudieum tractatum de Sabbato, ubi et de fornace agitur in qua servantur calidi cibi.] ius hesternum, quod Graeci vocant ἕωλον avidis faucibus devorabant [Levit. XII]. Unde tam ipsi quam vasa eorum immunda erant, et in tantum procacitatis ac superbiae quotidie augmenta capiebant, ut quicumque non simili duceretur errore, eum arbitrarentur immundum, contactumque eius fugerent, quemadmodum Samaritani et Iudaei nobis faciunt, omnesque haeretici, quales nuper sub [Cerebroso in Gallia pullularunt, etc. Haud dubium quin intelligat Vigilantium adversus quem scripsit: Galliae vernaculum hostem sustinent, et hominem moti capitis, atque Hippocratis vinculis alligandum; sedentem cernunt in ecclesia, et inter caetera verba blasphemiae, ista quoque dicentem: Quid necesse est, te tanto honore, non solum honorare, sed etiam adorare illud, nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis? Et rursum in eodem libro: Quid pulverem linteamine circumdatum, adorando oscularis, etc. MARTIAN.---Vide quae de eius haeresi ac patria diximus in praefixa Hieronymi libris contra eumdem admonitione.] magistro cerebroso in Gallia pullularunt, qui basilicas Martyrum declinantes, nos qui ibi orationes ex more celebramus, quasi immundos fugiunt.
17 Hoc autem non tam illi faciunt, quam habitantes in eis daemones, fortitudinem et flagella sancti cineris non ferentes. Quis autem haereticorum non requiescit in memoriis, non dormit in specubus magistrorum? Qualis fuit Marcion et Valentinus, et nuper Eunomius, mentis immunditiam leprosa carne contestans, qui lumen sancti Spiritus relinquentes, et coenaculum in quo Apostoli versabantur, in diaboli tenebris commorantur, et speluncas diligunt, quas Ieremias mystico sermone condemnat: Facta est haereditas mea mihi quasi spelunca hyaenae [Ierem. XII, 8], quam nostri belluam vocant: quod animal semper cadavera persequitur, et vivit succo ac sanie corporum mortuorum.
18 Adversum hos, qui habitant in speluncis, et Abacuc lamentabili voce dicebat: Vae qui potum dat proximo [Addebatur amico quod nomen hic abundat, estque huc translatum e Latina versione, tum vero abundabit proximo. Tum vero legit Victorius, dat proximo suo subversionis turbidae ex LXX, qui Hebraicam vocem verterunt ἀνατροπήν.] suo potionis turbidae: et inebriat eum, ut respiciat ad speluncas suas [Abac. II, 15]. De his speluncis et Dominus loquebatur: Scriptum est, domus patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum [Matth. XXI, 13], in quibus animas interficitis deceptorum, ut non videatis in eis visiones, de quibus idem Salvator ait: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum [Ose. XII, 10]. Et alius ad eum: Locutus es, inquit, in visione filiis tuis [Psal. LXXXVIII, 20], sed somniis creditis et phantasmatibus, quibus praecepit Dominus non esse credendum.
19 Isti porcorum carne vescuntur, de quibus dicitur: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII, 27]. Et ius profanum comedunt, quod in libris eorum haeretica arte conditum est. Quorum vasa immunda sunt omnia, tam scilicet corpora, quam doctrinae, et in tantam dementiam veniunt, ut quicumque eorum non fuerit similis, eum quasi perditum detestentur.
20 (Vers. 6, 7.) Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles, exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinum eorum. LXX: Iste est fumus furoris mei: ignis ardet in eo cunctis diebus.
21 Ecce scriptum in conspectu meo: Non tacebo, donec reddam et retribuam in sinu eorum peccata sua, et patrum suorum, dicit Dominus: qui adolebant incensum super montes et super colles, exprobraverunt mihi; reddam opera eorum in sinum eorum [Al. suum]. Propter opera vestra, et incredibilem mentis arrogantiam, ut immundi, mundos putaretis immundos, eritis fumus, ignis ardens [Al. ardentis], qui de meo furore succensus est.
22 Furorem autem, oblivionem, iram, poenitudinem, ita in Deo debemus accipere, quomodo pedes, manus, oculos, aures, et caetera membra, quae habere dicitur incorporalis et invisibilis Deus. Non quo his pateat perturbationibus, qui eas dono gratiae suae exstinguit in nobis; sed quo per nostra verba Dei erga nos intelligamus affectum. Neque enim ira, quae est ultionis libido, ita definitur in Deo, ut in hominibus, quae materiam habet in nostris vitiis, non in Domini voluntate: qui thesaurizamus nobis iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, ut tribulos nostros et spinas, et zizania, quae pro semine Dei attulimus, ligna quoque, fenum et stipulam, quae super fundamentum Pauli aedificavimus [I. Cor. III], sapiens flamma consumat. De hoc igne perpetuo et in Moysi cantico legimus: Ignis accensus est de furore meo, et ardebit usque ad infernum deorsum.
23 Devorabit terram et genimina eius: comburet fundamenta montium, et sagittae meae consument eos [Deut. XXXII, 22]. Cuius testimonii sensus est, quod ignis Dei atque vindicta semper ardeat peccatoribus, et eos usque ad inferos persequatur. Qualis erat et dives ille in Evangelio [Luc. XVI] purpuratus, qui, requiescente Lazaro in sinu Abraham, aeternis torquebatur ardoribus.
24 Terram quoque, id est, carnem nostram, et genimina eius, id est, carnis desideria, eadem flamma comburet, et fundamenta montium quae se elevant contra scientiam Dei. Ipsos quoque montes Dei iacula disperdent, ut humiliati in poenis, montes esse desistant. Ecce, inquit, scriptum est coram me. Omnia enim nostra peccata Dei patent oculis, et in his scripta sunt libris, de quibus in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt [Dan. VII, 10]. De quibus in alio loco dicitur: Super terram scribantur [Ierem. XVII, 13]. Et nequaquam ultra reticebit qui prius dixerat, Tacui: numquid semper tacebo? dicit Dominus [Isai. XLII, 14]. Sed reddet unicuique quod operatus est in sinu eius, hoc est in cordis arcano, ut eos propria torqueat conscientia.
25 De qua et Osee propheta vaticinatur: Cadent in gladio principes eorum propter indisciplinationem linguae eorum [Ose. VII, 16]. Haec est detractio ipsorum in sinu eorum, quae de uniuscuiusque corde procedit. Simile quid et in Proverbiis scribitur; In sinu redduntur suo iniquis omnia [Prov. V, 22]. Qui sinus propter animae principale (Graec. ἡγεμονικὸν) alio nomine appellatur caput. Vias eorum dedi in capita eorum [Ezech. IX, 10]. Et alibi: Convertetur dolor eius in caput eius, et super verticem illius iniquitas eius descendet [Ps. VII, 17]. Est autem et bonus sinus, qui sanctitate fruetur conscientiae, de quo Psalmista dicebat: Et oratio mea in sinu meo convertetur [Ps. XXXIV, 13]. Intelligitur sinus in quemlibet affectus atque dilectio, ut quando ad maritum sermo dirigitur, Uxor quae est in sinu tuo; et ad parentem, Adducent filios tuos in sinu [Luc. XVI]. Unde et omnes qui patrem habent Abraham, et virtutum eius similes esse meruerunt, requiescunt in sinu eius.
26 Neque enim patres, quorum nunc iniquitates nobis et peccata redduntur, eos debemus accipere, de quorum semine nostra nata sunt corpora. Alioquin et ipse Moyses qui dixerat, peccata patrum filiis esse reddenda in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt Deum [Exod. XX], interpretatur sententiam suam, dicens: Non morientur filii propter peccata patrum: sed unusquisque in suo peccato morietur [Deut. XXIV, 16]. Eamdem Ezechiele approbante sententiam, quod nequaquam dicatur illa parabola: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt [Ezech. XVIII, 2], sed eius tantum dentes obstupescere, qui comederit: et perire animam peccatricem, nec externa luere peccata.
27 Ex quo intelligimus, vel in bonam partem, vel in contrariam, eos accipiendos patres, quibus unusquisque apponitur, cum de hac vita excesserit. Sacrificavit autem super montes et colles Israel, quando in Bethel et Dan aureos vitulos posuit. Et exprobravit Deo super praeceptis suis, dum eius neglexit caeremonias, et cultum Dei daemonibus tribuit: quorum opera reddenda sunt in sinu eorum [Ose. IV]. Omnisque haereticus contemnens Ecclesiasticam simplicitatem, sacrificat in montibus, et exprobrat Deo, dum eius praecepta contemnit.
28 (Vers. 8.) Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: ne dissipes illud, quoniam benedictio est; sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. LXX: Sic dicit Dominus: Quomodo si inveniatur acinum in botro, et dicatur: ne contingas illud, quia benedictio est in eo: sic faciam propter servum meum, ut non disperdam omnes. Dixerat Dominus, Israel esse periturum, et omnia peccata illius suis patere conspectibus, et redditurum se opera singulorum in sinu eorum.
29 Post haec infert similitudinem, et comparationis exemplum, quo doceat unumquemque suo perire peccato, et etiamsi peccantium sit plurima multitudo, unum iustum cunctorum vitio non perire. Si quis, ait, in botro et uva, quae ad maturitatem pervenire non potuit, et acescentes attulit fructus, vel aliquo aeris ac terrae corrupta est vitio, unum granum reperit illaesum, quod spem habeat adhuc maius fieri, et ad maturitatem solitam pervenire, dicat alteri, ne tangas illud, sed dimitte ut crescat, quia benedictio Domini est, ut in tanta acinorum multitudine solum evaderet siccitatem: sic, inquit, de Iudaeorum innumerabili multitudine, quae offendit Deum, si paucos iustos invenero, liberabo eos de interitu plurimorum.
30 Et hoc faciam propter servos meos Abraham, Isaac et Iacob, ad quos facta est repromissio, sive propter eos, qui inter plurimos peccatores serviunt mihi. Tale qiud et in Genesi legimus, quando de quinquaginta usque ad decem paulatim quaeruntur iusti, qui de peccato liberent civitatem [Gen. XVIII], et Lot de Sodomis cum filiabus suis solus iustus eripitur [Gen. XIX]. De quo in [Catholica Epistola scribitur. Cum Victorio, ex Ambrosiani codicis auctoritate, reposuimus Catholica. Martian. cum Erasmo retinuit canonica. Multa vero, hoc de nomine, suo loco dicenda nobis erunt. ---Praeter morem secundam Epistolam B. Petri vocat Canonicam Hieronymus, cum alibi septem huiusmodi Epistolas Catholicas semper appellet. Neque tamen hanc lectionem mutare debuit Marianus Victorius, nullum habens hoc in loco ms. codicem restitutionis suffragatorem. Ego vero qui nihil possum adversus veritatem, sed omnia pro veritate, non putavi dissimulandum consensum omnium exemplarium mss. etsi aliquantum contrarius appareat coniecturae quam proposui in Annotationibus meis ad Prologum praefixum septem Epistolis Canonicis primo tomo editionis nostrae. MARTIAN.] Catholica Epistola scribitur [II Petr. II], quod cruciaretur anima ipsius videntis nefanda committi, et animae [Al. animi tui] iudicium, corporis habitudine demonstraret.
31 Enoch quoque inter peccantium plurimam multitudinem solus raptus ad Deum est [Gen. V]. Et Noe cum liberis suis, propter declinantem omnem carnem a Domini servitute, Diluvium delere non potuit [Gen. VII]. Sed et Abraham de igne Chaldaeorum, fidei integritate servatus est [Gen. XI]. In quem sensum et Ieremiae verba ex persona Domini dicentis consentiunt: Quasi calidum in deserto, inveni Israel cum occisis gladio [Ierem. XXXVIII, 2 sec. LXX; in Vulg. XXXI, 2]. Cum enim, inquit, omnis mundus idololatriae gladiis vulneratus iaceret exanimis, inveni Israel in Abraham habere calorem fidei, quasi medicus, qui post praelium inter cadavera mortuorum, ubi quem senserit pulsantibus venis aliquid habere vitale, adhibet curam vulneribus, ut restituat sanitatem.
32 Pro eo quod scriptum est, ὡς θερμὸν, hoc est, quasi calidum, Latinus interpres, verbi ambiguitate deceptus, lupinum interpretatus est, in quo et Graecorum plerique errant. Et tamen sciendum in Hebraico pro calore scriptum esse [Thoda. Editi ante nos libri non thoda retinent iuxta fidem omnium mss. codicum; sed verbum hoda, quod gratiam non potest significare, ut voluit Hieronymus dicens, quod scilicet gratia Dei, et non merito operum suorum salvatus sit Israel. At hoc sensu thoda non interpretatur gratia, id est, misericordia: sed potius gratiarum actio, et laus. Nec in Hebraeo, cap. XXXI, 2, Ieremiae, legimus vocem thoda, ut monet conceptis verbis Hieronymus; verum hhen, quod proprie gratiam et misericordiam sonat. Locus itaque iste scopulus est, ad quem rationes suas ac Commentarios appellit S. Doctor, Latinum Interpretem, et Graecorum plerosque erroris insimulans. Huius tamen hallucinationis nullus iudex Criticus est appellandus, cum idem Hieronymus eam castigaverit scribens postea in Ieremiam. Dicit enim: Ridicule Latine codices in hoc loco, ambiguitate verbi Graeci, pro calido, lupinos interpretati sunt. Graecum enim θερμὸν utrumque significat. Quod et ipsum non habetur in Hebraico. Est enim scriptum HEN () quod Aquila, Symmachus et Theodotio κάριν, hoc est, gratiam interpretati sunt. Soli Septuaginta posuerunt calidum, putantes ultimam litteram M esse. Si enim legamus HAN per litteram N, gratia dicitur; si per M, () calor interpretatur. Idem hic in Isaiam dicere voluit Hieronymus; sed non meminit vocis HEN, quia in lectione Hebraici contextus Ieremiae ob oculos illi forsitan fuit verbum superius thoda, quod habetur eiusdem Ieremiae. cap. XXX, 19. MARTIAN.] THODA, quod interpretatur gratia: quod scilicet gratia Dei, et non merito operum suorum salvatus sit Israel.
33 (Vers. 9.) Et educam de Iacob semen, et de Iuda possidentem montes meos: et haereditabunt eam electi mei, et servi mei inhabitabunt ibi, et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui quaesierunt me. LXX: Et educam de Iacob semen, et de Iuda, et haereditabit montem sanctum meum, et haereditabunt electi mei, et servi mei habitabunt ibi, et erunt in saltu ovilia gregum, et vallis Achor in requie armentorum populo meo qui requiesierunt me. Quem supra vocavit granum botri, sive acinum, aut (ut multi volunt) racemum, hunc nunc appellat semen Iacob et Iuda, qui possideat montes, sive montem eius.
34 Semen Iacob et Iuda plerique Christum intelligunt, de quo in Genesi dicitur: Iuda, te laudabunt fratres tui [Gen. XLIX, 8], et caetera. Nulli enim dubium quin Salvator de Iudae stirpe generatus sit. Alii autem Apostolos intelligi volunt, de quibus saepe diximus: Reliquiae salvae erunt [Isai. I, 9]. Et: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus [Rom. IX, 29]. Isti possederunt montem Domini conscientia habitantis in se Christi, loquentes: Accessimus ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Ierusalem coelestem [Hebr. XII, 22]. Sive montes eius, de quibus in psalmis canitur: Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui [Psal. CXXIV, 2]. Et: Fundamenta eius in montibus sanctis [Psal. LXXXVI, 1]. Possidebunt autem Sion electi Domini, et inhabitabunt in ea servi eius. De quibus in eodem volumine scribitur: Semen Abraham servi eius, filii Iacob electi eius [Psal. CIV, 6]. Quicumque ergo adhuc semen est, nec formatus in filium, iste servus est Domini, cui dicit in Evangelio: Scio quia semen Abrahae estis, sed necdum filii [Ioan. VIII]. Si enim semen essent Abraham, opera utique Abraham facerent.
35 Qui autem filius, iste et electus est Domini. Unde electus possidet Ierusalem, et servi habitant in ea, et de filiorum ac servorum differentia dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed spiritum adoptionis [Rom. VIII, 15]. Et erunt, inquit, campestria, sive saltus, in caulas gregum. Pro campestribus in Hebraeo SARON ponitur.
36 Omnis regio circa Lyddam, Ioppen et Iamniam apta est pascendis gregibus. De quo et in Actibus Apostolorum scriptum est: Saltus autem vertentur in ovilia [Act. IX], iuxta illud quod in psalmo canitur: Vox Domini perficientis cervos, et revelabit saltus [Psal. XXVIII, 9], sive condensa silvarum, ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia, et loca quondam insidiarum et sanguinis, in ecclesias Domini transeant, et pascantur ibi greges ab eo, qui posuit animam pro ovibus suis.
37 De quo scriptum est: Ipse pascet nos in saecula [Psal. XLV, 15]. Ista vox Domini perficiens cervos, et revelans condensa silvarum, per Ioannem clamat in eremo: Iam securis in radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Matth. III, 10]. Et iterum: Omnis vallis implebitur [Luc. III, 5]; de qua et nunc dicitur: et vallis Achor in cubile armentorum, et in requiem populo meo qui requisierunt me. De qua et in libro Iesu filii Nave legimus, quod ibi interfectus sit Acham, qui furatus est de anathemate, et de spoliis Iericho, et cum omni domo sua interfectus, atque ex eo quod turbaverit populum, locus ipse in quo accidit, ACHOR, id est, turbationis ac tumultus nomen accepit [Ios. VII]. Vallis igitur Achor, in qua quondam maledictio fuit atque supplicium, erit in armentorum requiem.
38 Quae Paulus edisserens, ait: Numquid de bobus cura est Deo [I Cor. IX, 9]? an utique de nobis dicit, quia debet in spe qui arat, arare, et qui terit aream, terere eam in spe, ut participetur. De hac valle et in Osee mystice scriptum est: Loquar ad cor eius, haud dubium quin Ierusalem; et dabo possessores illius inde, et vallem Achor, ut aperiat intelligentiam illius [Ose. II, 14]. Idcirco enim vallis Achor in possessionem traditur armentorum populi Dei, et saltus vertuntur in caulas gregum, ut aperiatur intelligentia, et Domini veritas cognoscatur.
39 (Vers. 11, 12.) Et vos qui dereliquistis Dominum, et obliti estis montem sanctum meum. Qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam. Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis. LXX: Vos autem qui dereliquistis me, et obliti estis montis sancti mei, et paratis fortunae mensam, et impletis daemoni potionem: ego tradam vos in gladium: omnes interfecti corruetis. In locis quondam silvestribus atque turbarum. in locis gentilium erunt caulae ovium, id est, Ecclesiae de toto orbe credentium.
40 Vos autem, o populi Israel, qui dereliquistis Dominum, et ad iracundiam provocastis Sanctum Israel, qui obliti estis montem sanctum eius, de quo crebro diximus, vel Dominum Salvatorem, qui montium mons est, et sanctorum omnium sanctus, vel montem Sion, et civitatem Dei viventis Ierusalem coelestem, qui haec et haec facitis, tradam gladio, ut omnes interfecti pariter corrnatis.
41 Qui sit gladius, dicemus postea: Ponitis, inquit, fortunae mensam, et libatis super eam: sive iuxta Septuaginta: Paratis fortunae mensam, et impletis daemoni poculum, aut κέρασμα, quod omnes similiter transtulerunt, id est, mixtam potionem. Est autem in cunctis urbibus, et maxime in Aegypto, et in Alexandria idololatriae vetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis eorum qui extremus est, ponant mensam refertam varii generis epulis, et poculum mulso mixtum, vel praeteriti anni, vel futuri fertilitatem auspicantes.
42 Hoc autem faciebant Israelitae, omnium simulacrorum portenta venerantes, et nequaquam altari victimas, sed huiuscemodi mensae liba fundebant. Quodque Septuaginta transtulerunt daemoni, in Hebraico habet MENNI, quod Symmachus interpretatus est, absque me: ut sit sensus: Qui paratis fortunae mensam, et impletis absque me potionem; ut doceat non sibi fieri, sed daemoni. Gladius autem quo interficiuntur, pro supplicio accipitur. Neque enim omnis populus Israel gladio traditus est, quorum videmus quanta millia in toto orbe dispersa sint; sed poenis atque cruciatibus, captivitati et ultimae servituti, iuxta illud quod alibi dicitur: In gladio morientur omnes peccatores populi mei: et in Deuteronomii Cantico: Inebriabo sagittas meas in sanguine, et gladius meus comedet carnes vulneratorum [Deut. XXXII, 42]. Haud credibile esse potest, sagittas Domini inebriari sanguine, et gladium illius vulneratorum saturari carnibus. De his sagittis quae Iob per singula horarum momenta pungebant, loquitur.
43 Sagittae Domini in corpore meo sunt: quarum furor ebibit [Unus Ambrosian. sanguinem habet pro spiritum: idque rectius iuxta LXX.] spiritum meum; cum enim coepero loqui, stimulant me [Iob. VI, 4]. Iuxta tropologiam autem hoc dicendum est, quod omnes qui Ecclesiam deserunt et obliviscuntur montem sanctum Dei, et se tradunt spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, isti parant fortunae mensam, nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu, vel varietate fortunae omnia gubernari: quos Paulus increpat, dicens: Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum.
44 Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum [I Cor. X, 20, 21]: quia aeternis tradentur suppliciis, ita ut nullus eorum caedem et ruinam possit evadere.
45 (Vers. 12.) Pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis: sed fecistis [Vulg. et faciebatis] malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. LXX: Quia vocavi vos, et non audistis: locutus sum, et contempsistis, et fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis. Gladio, ait, estis traditi, quia non solum reliquistis me, et obliti estis mei, et fortunae poculum miscuistis, sed cum essem Emmanuel, id est, nobiscum Deus, de quo et Ioannes scribit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14], praesens vos vocavi: revertimini ad me filii revertentes [Ierem. III, 14]. Et: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis [Matth. XI, 28], et respondere noluistis. Locutus sum in parabolis, et omnia feci quae facere debui, et non audistis me, immo et contempsistis.
46 Ego enim sum qui et supra dixi: Veni et non erat homo: vocavi, et non erat qui obediret [Isai. L, 2]. Nec vobis haec sufficiebat impietas, ut me praesentem contemneretis, et missum ad vos occideretis haeredem; sed fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis, et blasphemastis Filium Dei, ut peteretis vobis Barabbam latronem, homicidii et seditionis auctorem; et adhuc audetis dicere: Quare nos errare fecisti a via tua [Isai. LXIII, 17]? Si enim qui me nesciebant invenerunt me, et qui me non invocabant, susceperunt me, quibus vos digni estis cruciatibus, qui missum ad vos atque dicentem: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XV, 24], suscipere noluistis, sed insuper affixistis cruci? Considerandum quid significet quod ait: Et quae nolebam elegistis; aut quae sit voluntas Filii Dei, qui loquitur in Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, ingredietur in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in coelis [Matth. VII, 21]. De qua et ipse dicit Deus: Ut facerem voluntatem tuam volui [Psal. XXXIX, 9]. Haec est voluntas, de qua et ipse Dominus loquebatur: Inveni David filium Iesse, virum iuxta cor meum, qui faciat omnes voluntates meas [Act. XIII, 22]. Unde et sanctus precatur et dicit: Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia Deus meus es tu [Psal. CXLII, 10]. Omnia enim licent, sed non omnia expediunt.
47 Et de virginibus narrat Apostolus se Domini non habere praeceptum, vult tamen nos esse sicut seipsum [I Cor. VI]. Ex quo ostendit nequaquam indulgentiam magistri sectandam esse, sed voluntatem [I Cor. VII]; et ea nos debere eligere quae expediunt, non quae licent, ut illud est de digamia, Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matresfamilias esse [I Tim. V, 14]. Ponitque causas, cur ista concedat: Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ergo non est voluntas pura secundi matrimonii, quae fornicationis [Idem Ambrosian., quae fornicationis causa, comparatione vilescit.] comparatione vilescit.
48 (Vers. 13, 14.) Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. LXX: Propterea haec dicit Dominus: Ecce servi mei comedent, vos autem esurietis.
49 Ecce servi mei bibent, vos autem sitietis. Ecce servi mei gaudebunt, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in gaudio, vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri, et propter contritionem spiritus vestri ululabitis. Non solum gladio corruetis vos qui dereliquistis Dominum, et fecistis malum in conspectu eius, et praesentem noluistis audire, sed multam inter vos et gentium multitudinem cernetis differentiam.
50 Illi enim qui servi erunt mihi, comedent, et bibent, laetabuntur, et laudabunt prae exsultatione cordis. Vos autem e contrario, esurietis atque sitietis, confundemini et prae dolore cordis et contritione spiritus ululabitis. Quae omnia χιλιασταὶ in mille annis putant esse complenda, cibum et potum, regnum Dei esse credentes, nec intelligentes illud quod scriptum est: Operamini non cibum qui perit, sed panem vitae et veritatis [Ioan. VI, 27], et carnem Christi, et fructum ligni vitae comedere cupientes.
51 De quo Salvator loquitur: Ego sum panis qui de coelo descendi [Ioan. VI, 33]. Et Ecclesiastes: Aperi oculos tuos, et saturare panibus [Prov. XX, 13]. Et Psalmista: Iuvenis, inquit, fui et non senui, et non vidi iustum derelictum, neque semen eius quaerens panem. Tota die miseretur et fenerat, et semen eius in benedictionem erit [Psal. XXXVI, 25]. De isto pane et convivio spirituali, discipulos instruebat: Vos qui perseverastis mecum in tentationibus meis, edetis in mensa Patris mei in regno coelorum [Luc. XXII, 28]. Quod si de simplici pane accipiamus, quomodo illud explanare poterimus: Non interficiet fame Dominus animam iustam [Prov. X, 3]. Et iterum: Cognoscit Dominus vias immaculatorum, et haereditas eorum erit in sempiternum. Non confundentur in tempore pessimo, et in diebus famis saturabuntur [Psal. XXXVI, 18, 19]. Quanti enim sancti in persecutione moriuntur fame et egestate confecti; quanti iusti esuriunt, et impii cruditatibus distenduntur! Potus autem ille accipiendus est, qui hauritur de fontibus Israel; quem qui biberit, habebit in se fontem aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV] [Luc. XXII]. Quem et Salvator in regno Patris se bibiturum cum Apostolis pollicetur: qui laetificat cor hominis [Psal. CIII, 14], ita ut bibentes possint dicere: Dedisti laetitiam in corde meo [Psal. IV, 7]. De hoc cibo et potu inter octo beatitudines dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. Et mater Domini plena sancto Spiritu prophetabat: Esurientes implevit bonis [Luc. I, 53], qui prius cibum Domini non habebant: et divites dimisit inanes, qui dati sunt pro sepultura eius; et quem Prophetae promiserant, respuerunt. De quibus et in alio loco Psalmista decantat: Divites eguerunt, et esurierunt [Psal. XXXIII, 11], id est, populus Iudaeorum.
52 Qui autem quaerunt Dominum, hoc est, turba gentilium, non egebunt omni bono. Cumque servientes Christo, et credentes ei laetati fuerint, et laudaverint Deum prae exsultatione cordis et gaudio: tunc illi confundentur, videntes in suum locum alios successisse; et clamabunt prae dolore cordis, implentes illud quod scriptum est: Ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XIII, 50]: quando steterint agni gentium atque iustorum ad dexteram, et haedi Iudaeorum atque impiorum a sinistris: aliis recipientibus aeterna praemia, aliis aeterna supplicia.
53 Contritio autem spiritus prae dolore cordis intelligenda in conscientia peccatorum, iuxta illud quod scriptum est: Cognoscent errantes spiritu intelligentiam [Isa. XXIX, 24]. Et: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies [Psal. L, 19]. Conteritur spiritus quando fuerit elevatus; quod de rege inimico Israel scribitur: Induravit Dominus spiritum eius [IV Reg. XVII, 14]. Et de Babyloniorum principe, quando elevatum est cor eius, et induratus spiritus, ut superbiens diceret: Haec est Babylon, et ego feci eam [Dan. IV, 27].
54 (Vers. 15, 16.) Et dimittetis nomen vestrum in iuramento [Vulg. iuramentum] electis meis, et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui iurat in terra, iurabit [Al. iurat] in Deo amen. LXX: Relinquetis enim nomen vestrum in saturitatem electis meis.
55 Vos autem interficiet Dominus: servientibus autem mihi vocabitur nomen novum, cui benedicetur super terram: benedicent enim Deum verum, et qui iurant super terram: iurabunt Deum verum. Pro saturitate, [Quae Hebraice dicitur Sabaa, etc. Non legit Hieronymus more hodierno Sebaa, quia Hebraei suo tempore raro vocales litteras habebant in medio verborum, ut ipse alibi testis nobis est. Mss. codices constanter retinent Sabaa, quod nos secuti sumus, licet in margine apposuerimus Sebua iuxta punctationem hodiernam. Consule de hoc verbo Quaestiones in Genesim. MARTIAN.] quae Hebraice dicitur SABAA, caeteri iuramentum interpretati sunt; quod verbum multas habet intelligentias, et pro diversitate [Vide in Genes. cap. XLI, 29, et quae de accentus Hebraici significatu nos annotavimus in eiusdem libri cap. II, 23, Commentarios quoque in cap. XII Ecclesiastes.] accentuum variatur. Intelligitur enim et iuramentum, et saturitas, et satietas, et plures, et septem. De quo in libro Geneseos diximus, et in hoc volumine, in Caput IV, ubi septem mulieres apprehenderunt unum virum.
56 Rursum pro eo quod Septuaginta transtulerunt, verum, et in Hebraico dicitur, AMEN, [Aquila vertit πεπιστωμένως. Idem asserit Hieronymus. Editi male legunt πιστομένως. MARTIAN.] Aquila vertit πεπιστωμένως, id est, fideliter. Quod autem dicit, hoc est: aliis in vestrum succedentibus locum, nomen vestrum erit iuramentum electis meis, ut pro malorum exemplo vos habeant et detestentur talia sustinere, et iurent sic; non haec patiar quae passus est populus Iudaeorum. Sive nomen vestrum erit in satietatem: quod in his dici solet, quorum odiosa est recordatio et memoria. et qui usque ad saturitatem nauseamque venerunt. Vel certe hoc dicendum, quod nomen suum derelinquant electis Domini, ut pro illis gentium turba succedat; et ipsi appellentur filii Abraham et Israel.
57 De quibus Paulus loquitur: Pax super eos, et super Israel Dei [Galat. VI, 16]. Neque enim qui ex Israelitis sunt Israel; nec qui semen Abraham omnes filii [Rom. IX, 7], ad quos dicitur: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis [Ioan. VIII, 39]. Et quia semen sunt Abraham, et non filii, de quorum differentia supra diximus: propterea eos increpat Baptista Ioannes, dicens: Et ne velitis dicere, patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 9]. Quomodo enim possunt huius esse filii, qui dixerunt ligno et lapidi, tu genuisti me: cum e contrario, qui ex fide sunt, hi appellentur filii Abrahae? Vos autem, inquit, interficiet Dominus, ut nequaquam appellemini circumcisio, sed concisio [Galat. III]: ut vita careatis aeterna, ut non habeatis eum qui dicit: Ego sum vita [Ioan. XIV, 6]. Servos autem, ait, suos vocabit nomine alio, sive novo, quod in toto orbe celebrabitur. Et erit benedictum: in tantum, ut qui illo nomine fuerit appellatus, benedicatur in Domino, et signum verae [Ambrosian. signum verae benedictionis accipiat.] Circumcisionis accipiat, amen: quo saepe in approbationem eorum quae dicta sunt, Dominus utitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis [Ioan. V, 19]. Nomen autem novum sive aliud, nullum est, nisi quod ex Christi nomine derivatur, ut nequaquam vocetur populus Dei Iacob, et Iudas, et Israel, et Ephraim, et Ioseph, sed Christianus.
58 Quicumque enim iuraverit in terra, nequaquam iuraverit in idolis et falsis diis, sed in Deo: quae sententia rursum, amen signaculo comprobatur. Porro iuxta Septuaginta qui pro amen, verum Deum interpretati sunt, ut benedicatur Deus verus, et qui iurant super terram, iurent Deum verum, non secundum errorem Arianorum referimus ad personam tantum Dei Patris, de quo scriptum est: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]: sed ad Filium, qui et ipse verus Deus est, dicente evangelista Ioanne: Venit Filius Dei, et dedit nobis mentem, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio eius Iesu Christo [Ioan. V, 20]. Iste est verus Deus et vita aeterna.
59 Si enim Salvator de se loquitur: Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6], consequenter verus Deus a veritate nomen accepit, ut nequaquam secundum falsos deos appelletur Deus, sed secundum verum Deum Patrem, et ipse sit verus Deus. Alioquin si non est verus, erit idolo similis, quod redundat in capita eorum, qui Christum verum Deum negant.
60 Hoc est autem nomen novum, quod ei in Apocalypsi super calculo scribitur (Cap. II), cui in toto orbe benedicitur.
61 (Vers. 17, 18.) Quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. Ecce enim creo coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora: et non ascendet [Vulg. ascendent] super cor: sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo. LXX: Obliviscentur enim tribulationis prioris, et non ascendet super cor eorum.
62 Erit enim coelum novum, et terra nova: et non recordabuntur priorum, et non veniet super cor eorum; sed gaudium et exsultationem invenient in ea. Causa laetitiae et confessionis Dei veri est, quia aeterna angustiarum priorum succedet oblivio, ut nequaquam idolorum meminerint et erroris pristini, sed ad lucem de tenebris transeant, ut aeterna beatitudine perfruantur.
63 Obliviscentur enim pristina mala, non oblivione memoriae, sed bonorum successione, iuxta illud quod scriptum est: In die bona oblivio malorum [Eccles. XI, 27]. Et alibi: Afflictio horae oblivionem facit deliciarum [Ibid., 29]: eo quod in angustiis constituti, nequaquam voluptatibus pristinis, iuxta errorem, Epicuri animo perfruantur.
64 Licet possit et hoc dici, quod in coelo novo, et in terra nova, omnis conversationis pristinae memoria deleatur: ne hoc ipsum pars malorum sit, prioris angustiae recordari. Coelum autem novum et terram novam, qui putant omnia interire quae cernimus, Evangelii interpretantur testimonio: Coelum et terra transibunt [Matth. XXIV, 35]. Et Pauli apostoli: Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 18]. Porro qui novitatem, commutationem in melius [Unus pro cunctis S. Augustinus de Civit. Dei cap. 16: Tunc, inquit, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit . . . . . ut scilicet mundus in melius innovatus aperte accommodetur hominibus in melius innovatis.], et non elementorum arbitrantur interitum, illo utuntur exemplo: A principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli.
65 Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et quasi amictum involves eos, et mutabuntur [Psal. CI, 26, 27]. In quo perspicue demonstratur perditionem et interitum, non abolitionem in nihili, sed commutationem sonare in melius. Neque enim illud quod in alio loco scriptum est: Luna fulgebit ut sol, et sol septuplum lumen accipiet [Isai. XXX, 16], interitum significat pristinorum, sed commutationem in melius.
66 Quod ut possit intelligi, nostrae conditionis ponamus exempla: Infans cum in puerum creverit, et puer in iuvenem, et iuvenis in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates perit. Idem enim est qui prius fuit; sed paulatim immutatur, et aetati pristinae perisse dicitur. Quod intelligens et Paulus apostolus loquebatur: Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII, 31]. Consideremus quid dixerit: Figura praeterit, non substantia.
67 Hoc idem significat et Petrus: Latet eos hoc volentes: quoniam coeli erant ab initio; et terra de aqua, et per aquam, Dei sermone subsistit: per quae prior mundus inundatus diluvio periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eadem ratione servantur igni [II Petr. III, 5 seqq.]: quo sensu accipiendum sit, postmodum docet: Novos [Mendose Nos erat pro Novos, Graec. καινοὺς δὲ οὐρανοὺς, etc.] autem coelos, et novam terram videmus, et repromissionem eius [Ibid., 13]: non dixit, alios coelos et aliam terram videbimus, sed veteres et antiquos in melius commutatos.
68 Possumus et hoc dicere, quod conversi ab idololatria, et pristino errore deserto, novos coelos et novam terram videant: nequaquam arbitrantes elementa deos, et ea quae nascuntur ex terra. Nunc confitemur coelum et terram opera esse manuum Dei: illo autem tempore, servos et creaturam venerabamur obsequio Dei, quod et David sentiens cantat in psalmo: Videbo coelos opera digitorum tuorum [Psal. VIII, 4]: non quo eo tempore coelos non viderit, cum ista dicebat; sed quo per singula augmenta virtutum, et futurorum scientiam, novos videat, quos veteres [Al. veterascere] iam videbat.
69 Quod autem in fine huius testimonii dicitur: Quae ego creo, a Septuaginta praetermissum est.
70 (Vers 19.) Quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem, et populum eius gaudium: et exsultabo in Ierusalem, et gaudebo in populo meo. LXX: Quia ecce ego facio Ierusalem exsultationem, et populum meum laetitiam, et exsultabo super Ierusalem, et laetabor super populo meo. Gaudere, inquit, et exsultare debetis laetitia sempiterna in creatione novorum coelorum, et terrae novae, et priorum penitus non meminisse: ne qua vobis recordationis antiquae oriatur tristitia: quia non solum coelos novos et terram novam, sed Ierusalem quoque creabo in exsultatione, et populum eius in gaudio.
71 Haud dubium quin universae terrae, ut quae vetus uni genti gaudium erat, nova cunctis nationibus laetitiae sit. In tantum autem exsultatio erit omnium, atque laetitia super urbe et populo Dei, ut ego quoque conditor eius exsultem et gaudeam super Ierusalem, et super populo meo qui comedet et bibet et laetabitur, et exsultabit in ea, et qui in nomine novo fuerit appellatus.
72 (Vers. 20.) Et non audietur in ea [Vulg. in eo] ultra vox fletus, et vox clamoris: non erit amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos. Quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. LXX: Et non audietur ultra in ea vox fletus, et vox clamoris: neque fiet ibi ultra immaturus et senex, qui non impleat tempus suum. Erit [Al. Est] enim infans centum annorum, et qui moritur peccator centenarius, maledictus erit. Neque enim congruum erit, ut in civitate Ierusalem et populo Dei, qui exsultationis et gaudii aeternam suscipiet creaturam, audiatur ultra vox fletus et clamoris; quando abierint dolor, moeror et gemitus. Contraria quippe simul esse non possunt.
73 Et ubi exsultatio est, et gaudium, qui fructus est Spiritus sancti, ibi fletus et planctus non potest commorari, qui aptus est lamentantibus atque lugentibus, et praecipue clamor, quem de Ecclesia credentium Paulus expellit, ne in similitudinem Iudaeorum, pro iudicio faciamus clamorem [Ephes. IV]. In tali urbe diversae aetates non erunt: infans et senex, parvus et magnus, qui non impleat dies suos; sed quasi filii resurrectionis, omnes pervenient in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint, et alio necdum solidas habente vires, alius desinat esse quod fuerit, et decrepita aetate marcescat; pervenientque omnes ad centenarium numerum, qualis fuit Abraham, qui promissionem filii Isaac, hac aetate suscepit [Genes. XXI]. De cuius numeri laudibus, non necesse est plurima memorare, ne superflua sit disputatio.
74 Hoc tantum dicimus, quod decem decades aequalia habent latera, et quadrae formae possident firmitatem. In repromissionibus quoque pro his quae consumpsimus [Al. contempsimus], multiplicata nobis centuplum Dominus pollicetur, et in bonam terram sementis cadens, primum habet uberrimae frugis numerum centenarium. Denique et Isaac unam sementem iaciens fidei, hoc numero laboris sui opera multiplicata suscepit.
75 In illo igitur tempore, quando aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore; sed alius ad praemia, alius ad supplicia pertrahetur: et in eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore poenas patietur aeternas. Illud quoque quod in Apocalypsi Ioannis legimus (Cap. XX), post resurrectionem exhiberi praesentiae iudicis parvos et magnos, non aetatum, sed meritorum significat differentias. Qui enim parvus est iuxta sententiam Salomonis, dignus est misericordia: Potentes autem potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]. In quem sensum et Domini verba consentiunt: Servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. XII, 47]. Qui vero nescit, et fecerit digna plagis, vapulabit paucis.
76 Beatus apostolus Paulus, Christo in se loquente, Scripturam veterem edisserens, Abraham patriarcham non solum circumcisionis, sed praeputii asserit patrem [Rom. IV], hoc est, duos ex eo populos esse generatos, et eum qui iuxta carnem natus fuerat, [Hunc locum paulo obscuriorem sic explanat Victorius: S., inquit, Pater exponit Prophetae verba: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Ait autem peccatorem centenarium, qui maledictus erit, Iudaeorum populum, qui Abrahae secundum carnem filius fuit, significare, eumque propterea maledictioni perpetuae subiacere, quod iniecerit manus in Christum, qui de Abraham stirpe generatus est: quem puerum centum annorum interpretatur.] centenarius propter Christum, qui de Abraham stirpe generatus est, in quem ille miserit manus, maledictioni perpetuae subiacere. Hanc figuram docent Evangelia [Marc. V], quibus fertur [Id quoque notatum Victorio dici abs Hieronymo, quia filia archisynagogi erat annorum duodecim quando mortua est. Luc. VIII; et haemorrhousa annis duodecim fuerat in infirmitate quando sanata fuit, Matth IX, Luc. V; et ita quando nata est filia archisynagogi, ista aegrotare coepit: et ubi ista sanata est, illa obiit mortem. Trahit autem divino ingenio hanc similitudinem ad duos populos, Iudaeorum scilicet, et gentilium: quippe cum surgentibus ad fidem Iudaeis, gentes aegrotare coeperunt: sanatae sunt autem istae, et ad fidem venerunt, cum Iudaei fidem, in qua nati fuerant, perdiderunt: et ita ubi unus desivit, alter coepit.] tunc haemorrhousam aegrotare coepisse, quando nata est filia archisynagogi, et quando ista sanata sit, statim illam esse mortuam, uno atque eodem annorum spatio, novum populum in iuventute persistere, et veterem in infidelitate mori, et esse maledictum.
77 Hoc iuxta Septuaginta interpretes diximus, quorum editio toto orbe vulgata est: ne in loco famosissimo videremur ad Hebraeae linguae arcem confugere. Quod sive post resurrectionem intellexeris in secundo Salvatoris advento, sive post baptismum in prima resurrectione credendum, non abhorret ab Ecclesiae fide. Hebraei haec ante resurrectionem in mille annorum regno super terram futura contendunt, et tam longa futurae vitae spatia repromitti, ut centum anni reputentur infantiae; peccatorem autem centesimo aetatis suae anno esse moriturum: ne videlicet paratis opibus perfruatur; sed ob peccatum, maledictum esse se noverit.
78 Quod si ita est, ubi erit beatitudo perfecta, quae peccato violatur atque corrumpitur, et peccatum immatura morte punitur?
79 (Vers. 21. 22.) Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Non aedificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet. LXX similiter. De his [Rescribit Victorius omnibus pro domibus; non enim, inquit, de domibus tantum in eo psalmo, sed de omnibus quae sunt hic in Propheta enarratur.] domibus, et in sexagesimo octavo psalmo sermo propheticus pollicetur, dicens: Quia Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Iudae, et habitabunt ibi, et haereditate acquirent illam, et semen servorum eius possidebit eam: et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea. Quae omnia Iudaei accipiunt carnaliter, ut Ierusalem urbesque Iudaeae restituantur in pristinum statum.
80 Quod si eis dederimus, audiant non solum hoc Ierusalem, sed et Sodomae repromitti, dicente Ezechiele: Restituetur Sodoma in antiquum [Ezech. XVI, 55]. Ergo domus, in quibus habitaturi sunt qui aedificant eas, vel Virtutes intelligendae sunt, vel diversae mansiones apud Patrem; quas iugiter possidebit, qui eas aedificaverit.
81 Quales sibi aedificasse et obstetrices dicuntur in Exodo, quae timebant Deum: licet scriptum sit in Hebraico, a Deo eis aedificatas domos, quia timuerunt eum [Exod. I]. Et Iacob quia simplex erat, sive ut Graece dicitur ἄπλαστος, id est, nequaquam fictus; nec talis quales in Petri Epistola condemnantur, de quibus ait: In avaritia fictis sermonibus de vobis negotiantur [II Petr. II, 3]; idcirco habitabant in domo, quam Esau, qui feris delectabatur et silvis, possidere non potuit.
82 Talem domum et Salvatoris in Evangelio verba describunt: Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, similis erit viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram, [Matth. VII, 24], et reliqua. Alioquin iuxta litteram, multi sancti aedificant domos, et non habitant in eis, vel peregrinatione, vel alterius rapina, vel morte subtracti.
83 Qualis fuit Iob, qui dives carne et spiritu, in tantam deductus est paupertatem, ut in sterquilinio sederet extra portam civitatis [Iob. II]. E contrario dives ille in Evangelio purpuratus aedificavit domum, et habitavit in ea, cui rectissime dici poterat: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem praeparasti, cuius erunt [Luc. XII, 20]? Non solum autem ait, aedificabunt domos, et habitabunt in eis: sed plantabunt quoque vineas, et ipsi comedent fructum earum.
84 Iuxta illud quod in Michaea dicitur: Requiescet unusquisque sub vinea sua et sub ficu sua; et non erit qui exterreat [Mich. IV, 4]. Haec est vinea quae in Evangelio loquebatur: Ego sum vitis, et vos palmites, et Pater meus agricola [Ioan. XV, 5] Omnis qui non facit fructum excidetur, et in ignem mittetur [Matth. III, 10]. Huius fructus comeduntur et bibuntur, et laetificant cor hominis, et inebriant amicos sponsi, et in regno Dei bibuntur quotidie.
85 Sub ficu autem requiescit, et nullius insidias reformidat, qui dulcedine sancti Spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur, charitate, gaudio, pace, fide, continentia, patientia. De huiuscemodi dicitur plantatore: Qui plantaverit ficum, comedet fructus eius (Amos IX, 14). Qui tales aedificaverit domos, et plantaverit vineas, de quibus et Apostolus loquitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dedit [I Cor. III, 6], comedet labores manuum suarum [Psal. CXXVII]; et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam [Ioan. IV]: nec diaboli et satellitum eius fraudibus supplantabitur.
86 (Vers. 23 seqq.) Secundum dies enim ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum [In Vulg. et Hier. versione inveterabunt: electi mei non laborabunt, minus recte ad Hebraeum] veterascent electis meis. Non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis dicentibus, ego exaudiam [Vulg. audiam]. Lupus et agnus pascentur simul, et leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis eius.
87 Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. LXX: Etenim secundum dies ligni vitae, dies populi mei: opera laborum suorum inveterascere facient electi mei: non laborabunt in vacuum, neque filios generabunt in maledictionem: quia semen benedictum a Domino est, et nepotes eorum cum eis.
88 Et erit antequam clament, ego exaudiam eos: adhuc loquentibus illis dicam, quid est? Tunc lupi et agni pascentur simul: leo autem quasi bos comedet paleas, et serpens terram quasi panem. Non nocebunt, neque corrumpent, in monte sancto meo, dicit Dominus. Aeterna erit habitatio atque plantatio iustorum, ut dies vitae populi mei diebus vitae ligni comparentur, de quo in Psalmis dicitur: Iustus ut palma florebit [Psal. XCI, 13], quotidie triumphans de adversariis, et insigne victoriae praeferens.
89 Sin autem iuxta Septuaginta legimus, dies ligni vitae, qui magis sensum ex Hebraeo vertere, quam verba, lignum vitae intelligimus, quod in paradiso situm est. Ad quod ne extenderet Adam manum suam ut viveret, eiectus est de paradiso (Genes, III). In cuius custodiam Cherubim, id est, scientiae multitudo, et ignita framea posita est, ut servarent viam ligni vitae, ne in peccato positus Adam, et necdum sua delicta cognoscens, comederet ex eo, et impoenitentiae desperationisque ac superbiae morte moreretur.
90 Quod sit hoc lignum vitae, Salomon exponit manifestius, qui de sapientia Dei disputans ait: Lignum vitae est omnibus qui accedunt ad eam, et qui innituntur super illam, quasi super Dominum firmitas [Prov. III, 18]; nec dubium quin Verbum Dei significet, qui ipse est via atque sapientia, et de se loquitur: Ego sum vita [Ioan. XI, 25]. Et de qua Propheta decantat: Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatione tua [Psal. CIII, 24]; et apostolus Paulus: Christus Dei virtus, et Dei sapientia [I Cor. I, 24]. Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur quotidie, ut non ambulent in vetustate litterae, sed in novitate spiritus [Rom. VII]. Ut quomodo per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt plurimi: sic per obedientiam unius hominis, iusti constituantur multi. Vel certe hoc dicendum, quod opera eorum veterascant, quorum domus fundata super petram, permanet in aeternum, et qui aedificarunt super fundamentum Christi, aurum, argentum, lapides pretiosos [I Cor. III]: et econtrario eorum opera dispereant, quorum domus fundata super arenam, subita tempestate subvertitur; et qui aedificaverunt super fundamentum Christi, ligna, fenum, stipulam.
91 An non tibi videtur quotidie inveterare opera sua, qui praeteritorum oblitus, in futurum extenditur? Unde et vetus et novum dicitur Testamentum: non quo vetus pereat, sed quo novo aliud non succedat. Hoc quoque iuxta Hebraicum dici potest, quod opera populi et in Christo credentium, fructus sint Apostolorum, id est, electorum Dei, et in thesauris eorum recondantur.
92 Multi enim vocati, et pauci electi [Matth. XX]. Isti non laborabunt frustra, ut quondam laboravere Iudaei; sed labores manuum suarum manducabunt. Neque generabunt in conturbatione, sive in maledictione, et ut in Hebraico expressius ponitur, εἰς ἀνυπαρξίαν, quod lingua eorum dicitur LABALA [Al. LABAALA] hoc est, ut esse desistant, et finem substantiae suae habeant: pro quo Aquila, Symmachus, et Theodotio festinationem interpretati sunt: ut nequaquam festinent absque ratione credere: sed imitentur Nathanael, qui Domini voce laudatus est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. XX, 47], qui Christum auctoritate Scripturarum quaerebat, et de Prophetis cupiebat agnoscere dicens: De Nazareth potest aliquid boni esse? Et est sensus: Quomodo mihi Messiam adducitis de Galilaea, et Nazareth, quem ego de Bethleem Iuda scio esse promissum? Apostoli igitur et apostolici viri ita filios generabunt, ut de Scripturis sanctis instruant, ut non imitentur maledictionem Iudaeorum, sed cum Propheta dicant: A timore tuo, Domine, in utero concepimus, et parturivimus et peperimus [Isai. XXVI, 18]. De his enim dictum erat: Benedicta progenies uteri tui [Deut. XXVIII, 4]. Tales sunt filii Abraham, qui faciunt opera eius: et in veteri historia appellantur filii Prophetarum [Ioan. VIII]: quales et in novo Instrumento Apostoli genuerunt [Act. XVI], Paulus Timotheum, Lucam, et Titum, multosque alios; Petrus Marcum evangelistam, et caeteri caeteros, quorum benedictum semen est, et hucusque benedicitur, et permanent filii filiorum. De quibus Propheta dicit: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis.
93 Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur [Psal. CXI, 1, 2]. Et alibi: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum [Psal. CXXVII, 4, 5]. Econtrario de Iuda dicitur proditore, et omnibus qui similes eius sunt, Fiant filii eius pupilli, et uxor eius vidua.
94 Commoveantur et transferantur filii eius, et mendicent, eiiciantur de domibus suis [Psal. CVIII, 9, 10]. Generationis enim malae finis est pessimus. Qui concipiunt dolorem, et pariunt iniquitatem. De quorum scriptum est principe: Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem [Psal. VII, 15]. Si autem hoc de impiis dicitur, quomodo Samuel, vir beatus et iustus, filios pessimos genuit, qui non ambulaverunt per viam patris [I Reg. VIII]; et David, de cuius Christus natus est semine, duos genuit filios, Ammon et Abessalon, quorum alter fratris, alter patris exstitit parricida [II Reg. XIII, XV ] [et XVI]? Ex quibus omnibus discimus, filios et nepotes secundum id intelligi debere quod diximus.
95 Iuxta quod et Paulus filios parturit, donec Christus formetur in eis, et Onesimum in vinculis generat [Galat. IV]. Qui cum clamaverint, statim exaudientur, et illis loquentibus, dicet Dominus, Adsum. Quae omnia etiam iuxta litteram in Actibus Apostolorum cernimus esse completa. Neque enim potuissent omnes gentes in tam brevi tempore credere, nisi signorum miraculis fides eorum quodammodo esset extorta.
96 Loquentibus enim et clamantibus Apostolis et apostolicis viris, Dominus signorum magnitudine respondebat, ut Dorcas ad preces Petri surgeret [Act. IX], ut Publii pater in insula Melita febribus et dyssenteria, qui morbi inter se contrarii sunt, Pauli precibus sanaretur, et ut eos totus orbis deos inter homines diceret ambulare [Act. XXVIII]. Tunc lupus et agnus pascebantur simul, persecutor Paulus, et Ananias discipulus [Act. IX]. Ille lupus, de quo scriptum est: Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam, et ad vesperam dabit escas [Gen. XLIX, 27]; sive ut in Hebraico dicitur, dividet spolia. Cuius doctrina cibus fuit credentium, et qui in toto orbe de superatis adversariis triumphavit. Agni autem credendi sunt omnes, qui in vestibus candidis sequuntur Agnum quocumque vadit [Apoc. XIV], quos Dominus Petro tradidit ad pascendum dicens: Pasce agnos meos [Ioan. XXI, 16]. Leo quoque ut bos comedet paleas, quando viri disertissimi, et quondam apud saeculum potentes, Scripturarum se tradunt rusticitati, ut nequaquam saeculari pascantur eloquentia, quae instar mellis stillat de labiis meretricis, sed vilitatem et paleas sequantur historiae, donec multo labore atque industria mereantur ad frumentum sensuum pervenire. De quibus paleis et frumento Ieremias loquitur: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus [Ierem. XIII, 28]? Et considerandum, quod non bos vertatur in rabiem, sed leo mutetur in mansuetudinem.
97 Serpens etiam qui observabat hominis calcaneum, et cuius ab homine observabatur caput, nequaquam aliorum nutrietur interitu, sed terram, sive pulverem quasi panem comedet [Genes. III]. Aut certe sic intelligendum, quod diabolus qui prius hominum mortibus pascebatur, eos tantum comedat, qui pulvis ac terra sunt: per quae omnia demonstratur malorum in bonum commutatio, qui innoxii erunt, antiqua feritate deposita: non foris, sed in monte sancto Domini, hoc est, in Ecclesia, et in confessione eius montis, a quo vulneratus est princeps Tyri, et qui excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit orbem [Daniel. II]. Interrogemus in hoc loco Iudaeos, et omnes qui sub nomine Christiano adhuc paleas comedunt Scripturarum, quae ventilabro Domini a tritico separatae, vento tradentur et flammis, quae beatitudo sit aestimanda, ut in mille annorum regno, in Sion monte, civitate Christi praesentis Ierusalem; et in Templo augustissimo, lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines simul comedant, pariterque commorentur? et his [Al. hi] tantum innoxii sint, qui in monte sancto Domini habitaverint? Ex quo intelligimus omnes, qui extra montem fuerint, occidendos.
98 Nudabitur ergo lupis, leonibus, ursis, pardis atque serpentibus, et caeteris bestiis universus orbis; et immensi saltus, et Aegyptiae vastitas solitudinis, quae venenatorum animantium fertilis est, et pro summa felicitate civitas sancta non solum hominum, sed et bestiarum atque serpentium erit habitaculum, ut iuxta superiorem prophetiam, habitet lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo, et oves cum ursis simul morentur [Isai. XI]; et puer parvulus regat eos, et infans ab ubere mittat manum in foramen aspidis, et in caverna sua interficiat regulum.
99 Causaque sit tantae felicitatis, quia repleta est omnis terra scientia Domini.
100 (Cap. LXVI---Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. LXX similiter. Ne montem sanctum intelligeremus Sion, et Iudaico operiremus errore, qui putant exstruendam Ierusalem, et omnia quae Dominus pollicetur, ibi explenda carnaliter, aufert nobis hanc suspicionem; et ponit testimonium, quo usus est Stephanus primus martyr in Christo adversum Iudaicam contentionem [Act. VII]. Salomon aedificavit ei domum, haud dubium quin Deo; sed non in manufactis excelsus habitat, sicut Propheta ait: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum. Et Paulus in eodem volumine: Deus qui fecit mundum, et qui in eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat [Act. XVII, 24]. Si enim instar sedentis in solio atque regnantis, coelum thronus eius est, et terra scabellum pedum illius, quomodo parvo claudetur loco, qui complet omnia, et in quo sunt omnia? Unde et Moyses: Ne dicas, inquit, in corde tuo, Longe est: Deus enim in coelo sursum, et super terram deorsum: et non est alius praeter eum Deus [Deut. IV, 39]. Et Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, illic es: si ad inferna descendero, ades [Psal. CXXXVIII, 7]. Cui et Ieremias ex persona Dei congruit, dicens: Deus appropinquans ego: et non de longe Deus.
101 Numquid latere quis poterit in absconditis, et ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo [Ierem. XXIII, 23, 24]? In ipso enim omnes sumus et movemur [Act. XVII]. Hoc autem dicit, ut Iudaicum convincat errorem, qui putant invisibilem, et incorporalem, et incomprehensibilem Deum, templo Ierusalem posse concludi.
102 Quod quidem et ipse Salomon, exstructor Templi, in oratione sua ad Dominum prolixius confitetur [III Reg. VIII]. Ac ne arbitremur coelo quoque et terra Dei magnitudinem metiendam, in alio loco de eo legimus: Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo [Isai. XL, 12]. Per quae ostenditur Deus et forinsecus, et intrinsecus, et infusus, et circumfusus, dum et solio ambiente non concluditur, et pugillo concludit ac palmo.
103 Qui non solum coeli et terrae, sed et invisibilium creator est Angelorum, et Archangelorum, Dominationum, Potestatum, et cunctorum hominum, de quibus Apostolus loquitur [Coloss. I]: quae omnia Dei manus operata est. De qua et Iob et Psalmista commemorant: Manus tua fecit me, et plasmavit me [Iob. X, 18; psal. CXVIII, 73]. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
104 De quo rursum Ioannes: In mundo, ait, erat; et mundus per ipsum factus est [Ioan. I]. Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt [Psal. XXXII]. Et hoc quod Scriptura Geneseos mystico sermone demonstrat, dixit Deus, et fecit Deus [Genes. I]. Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
105 Nullusque locus est requietionis Domini, nisi iste quem Propheta subnectit.
106 (Vers. 2, 3.) Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolum [Vulg. idolo]. LXX: Et super quem respiciam, nisi humilem et quietum, et trementem sermones meos? ÷ Iniquus autem ** qui immolat vitulum quasi percutiens virum. Sacrificans de grege, quasi qui occidat canem. Qui offert similam, quasi qui sanguinem suillum. Qui dat thus in memoriale, quasi blasphemus. Sublato altari Temploque terreno, quod humana construxerat manus, recte auferuntur et victimae Iudaeorum, ne forsitan dicerent: Non tam stulti sumus, ut Deum putemus loco posse concludi; sed in separato ad sacrificandum loco, Deo victimas immolamus, quae lege praecepta sunt.
107 Habitator igitur coeli, immo Creator omnium qui in terris templum habere se denegat, humilem et quietum, et trementem sermones suos hominem libenter assumit in templum, iuxta illud Apostoli: Vos autem estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Si quis violat templum Dei, violabit illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 16, 17]. Quicumque ergo humilis est et quietus, et tremens sermones Dei, ipsum respicit Dominus; et de ipso dictum intelligi potest, quod sub terrae nomine prophetatur: Terra tremuit et quievit, cum resurgeret ad iudicium Deus [Psal. LXXV, 9, 10]. Habitatores enim eius, pro quibus μετωνυμικῶς terra dicitur, considerantes iudicium Dei, quietem agunt a malis operibus; et sedentes in domo, [Cod. Ambrosian. serreno pro aeterno.] aeterno requiescunt sabbato, ne moveant se ad opus servile peccati, sicut aedificatores turris moverunt quondam de Oriente pedes suos, et ortum veri luminis reliquerunt.
108 Nec audierunt illud quod ad Cain dicitur: Peccasti, quiesce [Genes. IV]. Sed iuxta Proverbia Salomonis: Qui audit Deum, habitabit [Aliter annotante Victorio, confidenter, ἐπ᾽ ἐλπίδι, est in Graeco Prov. I, in spe, καὶ ἡσυχάσει ἀφόβως ἀπὸ παντὸς κακοῦ. Corrupte legebatur prius, quiescet absque timore et omni malo.] confidens, et quiescet absque timore ab omni malo [Prov. I, 33]. Iste est humilis atque pauperculus, et contritus spiritu, tremensque sermones Domini, de quo scriptum est in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Et alibi: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [Psal. XL, 1]. Et rursum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me [Isai. LXI, 1]. Quodque sequitur in editione Vulgata: Iniquus autem, in Hebraico non habetur, sed simpliciter iungit et dicit: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Quod et in alio scriptum est loco: Misericordiam volo, et non sacrificium: scientiam magis Dei, quam holocaustum (Osee VI, 6). Et per Malachiam: Omnia quae oderam, faciebatis: operientes lacrymis altare meum: numquid dignum est ut respiciam ad sacrificium vestrum, et suscipiam placabile quid de manibus vestris [Malach. II, 13]? Audiant Iudaei quod Deus non quaerat sacrificia, sed offerentium animum.
109 Et qui mactat, inquit, pecus, quasi qui excerebret canem. Unde et per Moysen scriptum est: Non offeres mercedem meretricis: neque pretium canis in domo Dei tui. [Deut. XXIII, 18]. Pulchreque canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem. Simulque consideremus quod non dixerit: Qui immolat arietem, quasi qui immolat canem; sed occidat, inquit, canem. Quod verbum non ponitur in sacrificiis, sed in his quae trucidantur illicite.
110 Qui offert oblationem et sacrificium, quasi qui sanguinem suillum offerat. Quod et ipsum Lege prohibetur, tales sunt caeremoniae Iudaeorum [Levit. XI, ] [et Deut. XIV]. Qui thus tribuit quasi blasphemus, immo quasi benedicens idolo. Potest autem et hic esse sensus: Post Filium meum qui venit mansuetus et pauper, sedens super pullum asinae, nolo carnes, victimas detestor, sacrificia Iudaeorum, umbras Legis reprobo, quia delectabilis mihi est veritas Evangelii [Zach. IX, ] [et Matth. XXI, ] [et Luc. XIX, ] [et Ioan. XII,]. Sin autem hoc dicitur, quod post fulgur Evangelii, vetus religio cesset in nube: quid respondebunt, qui credentes ex Iudaeis arbitrantur absque noxa sui posse carnaliter offerre sacrificia?
111 (Vers. 4.) Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Unde et ego eligam [Antea erat illusores, contradicentibus ipsius quoque Hieronymianae versionis mss.] illusiones eorum, et quae timebant, adducam eis. Quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quae nolui, elegerunt [Vulg. egerunt]. LXX: Et ipsi elegerunt vias suas, et abominationes suas anima eorum voluit: et ego eligam illusiones eorum, et peccata retribuam eis.
112 Quia vocavi eos, et non obaudierunt: locutus sum, et non audierunt. Et fecerunt malum in conspectu meo, et quae nolebam elegerunt. Immolare bovem, mactare arietem, offerre sacrificium, thura succendere, quae ita habet Deus, quasi homicidium, et oblationem canis: et suillum sanguinem atque blasphemiam ipsi elegerunt; et ut talia colerent, eorum arbitrii fuit; iuxta quod dicit per Ezechiel: Dedi eis iustificationes non bonas, et praecepta non bona [Ezech. XX, 11]. Et in viis, inquit, suis ambulaverunt, non in via Domini.
113 Et abominationes suas anima eorum voluit, ut amatores magis essent sui, quam amatores Dei. Quam ob causam, illis eligentibus vias suas, et non eum qui dicit: Ego sum via [Ioan. XIV, 6], et Dominus elegit illusiones, sive illusores eorum, [Victor. quae, et consequenter ἐμπαίγματα ex ipsis LXX substituit pro ἐμπαῖκται atque eo inquit verbo usi sunt LXX etiam psal. XXXVII: Et lumbi mei impleti sunt ἐμπαιγμάτων illusionibus. Verior nihilosecius impressa est lectio, et ad orationis seriem et mss. fidem concinnior.] qui Hebraice dicuntur THALULE, id est, ἐμπαῖκται, ut constituat principes pessimos, et omnia mala eorum, sive quae timebant, pariter adducat.
114 Causasque reddit, cur traditi sint Scribis et Pharisaeis illusoribus suis, de quibus primus psalmus iuxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non sedit: quos appellant Septuaginta pestilentes: quales fuerunt filii Eli, filii pestilentiae, pro quo in Hebraico scriptum est BELIAL [Al. BLIAL], hoc est, diaboli.
115 Quia, inquit, vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quae nolui, elegerunt. Quos versus secundo ponit in praesenti loco, et supra, ubi dicitur: Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: quia vocavi, et non respondistis [Isai. LXV, 12], et caetera similiter. Quod testimonium, quo sensu accipi debeat, ibi dictum est.
116 (Vers. 5.) Audite verbum Domini, qui tremitis ad sermonem [Vulg. verbum] eius. Dixerunt fratres vestri qui oderunt vos, [Abiiciunt, inquit Victorius, non abiecerunt legendum est, nam et Vulgata editio servat hoc tempus, dum legit: Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abiicientes propter nomen meum. Et Hieronymus dum ait, Qui oderunt, et separant vos. In quem sensum LXX habent, Qui oderunt vos, et abominantur. Nec mirum cum sic quoque in Hebraico legatur .] et abiecerunt propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. LXX: Audite verbum Domini, qui tremitis sermonem eius.
117 Dicite fratribus vestris, qui oderunt vos, et abominantur ut nomen glorificetur Domini: et appareat in laetitia eorum: et illi confundentur [Al. confundantur]. De quibus ante iam dixerat: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? ipsis praecipit ut, contemptis victimis Iudaeorum, et omni Scribarum ac Pharisaeorum tumore despecto, transeant ad eius cultum, quem vocantem illi audire noluerunt, atque contempserunt, et fecerunt malum in conspectu eius.
118 Nec hoc praeceptorum fine contentus est, sed imperat eis mandatum Evangelii [Luc. VI], ut diligant inimicos suos, benefaciant his qui oderunt se, et orent pro persecutoribus suis, et imitentur clementiam Patris, qui oriri facit solem suum super iustos et iniustos: Ut videntes, inquit, opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]. Quod post generalem intelligentiam [Corrupte antea erat spiritualiter pro specialiter.] specialiter Apostolis praecipitur et apostolicis viris, ut diligant Iudaeos persecutores suos, et eos qui se abominantur, in loco fratrum habeant, dicentes cum Petro: Viri fratres et patres, audite; et Paulo apostolo: Tristitia mihi est, et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt Israelitae [Rom. IX, 2]. Glorificatur autem nomen Domini, quando viderint homines persecutorum ferociam nostra frangi patientia, et verberantem manum, alterius malae obversione confundi.
119 Quibus in Evangelio praecipitur: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]; et in Apocalypsi Ioannis: Timete Deum, et date ei gloriam [Apoc. XIV, 7]. Paulus quoque scribit ad Corinthios, provocans eos ad continentiam: Ut glorificetis Deum in corpore vestro [I Cor. VI, 20]. Et rursum: Sive comeditis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite [I Cor. X, 31]. Unde et Dominus maledicentibus non remaledicebat [I Petr. II]: et pro persecutoribus precabatur.
120 Quod autem praecipit: Dicite fratribus vestris [Matth. XXVIII, 10], non simpliciter accipiendum est, alioquin multi fratres vocant, et in corde non retinent charitatem, de quibus scribit Apostolus: Deum confitentur se scire, operibus autem negant [Tit. I, 16]. De quibus et Dominus loquebatur: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est [Matth. VII, 21]. Sicque stare potest illa sententia: Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Nam cum haeretici dicant Dominum Iesum, et multi in resurrectione dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus [Matth. VII, 22]? Respondebit eis Dominus: Recedite a me, nescio vos, operarii iniquitatis. Ergo dicere, non sermone, qui facilis est, sed affectu et operibus comprobatur. Ex quibus discimus, eumdem esse utriusque Testamenti Dominum qui praecipit, ut si viderimus iumentum inimici nostri cadere sub onere suo, non transeamus, sed levemus cum eo, et si bovem aut asinum invenerimus errantem, reddamus ei [Luc. XV, ] [Matth. XVIII]. Haec iuxta LXX. Porro iuxta Hebraicum, hic mihi sensus videtur: Audite, Apostoli, audite, discipuli mei, qui tremitis verbum Domini, narrabo quid dixerint fratres vestri qui oderunt, et separant vos, et arbitrantur alienos, non propter mala vestra; sed propter nomen meum, qui immundos existimant cunctos de sua in me gente credentes, et dicunt: Recede a me, quia immundus es. Quid ergo est quod eos dixisse commemorat: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra? Cuius versiculi hic sensus est: Quid nobis humilem introducitis Deum? quid crucifixum et virum dolorum, et scientem ferre infirmitates? volumus eum in sua (ut dicitis) maiestate conspicere regnantem: suspiciemus et in sua gloria triumphantem, humilem atque deiectum videre non possumus. Statimque infert: Ipsi autem confundentur, subauditur, qui loquuntur talia, qui non intelligunt mysteria Scripturarum, malisque suis sentient eius potentiam, quem pro humilitate contempserant.
121 (Vers. 6.) Vox [Vulg. populi] fremitus de civitate, vox de Templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. LXX pro fremitu, clamorem posuerunt, et caetera similiter. Volumus scire quae sit confusio Iudaeorum, qui dixerunt: Glorificetur Dominus, ut vestram laetitiam videamus, et triumphos regis vestri, nequaquam cassis promissionibus, sed oculis contemplemur.
122 Vox, inquit, clamoris de civitate: haud dubium quin Ierusalem significet Romano exercitu circumdatam, et in tres partes intus seditione divisam, quando unus Templum obtinuit, et omnia prius sancta possedit, forinsecus contra hostes, intrinsecus contra cives dimicans. Eo tempore et in urbe, et in Templo, tam sacerdotum et Levitarum, quam vulgi ignobilis, mulierumque ac puerorum ululatus auditus est, quando reddidit Dominus retributionem inimicis suis, implens comminationem qua dixerat: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Luc. XIII, 35]; et illam prophetiam: Dereliqui domum meam. Quando praesides templi consona Angeli voce dixerunt: Transeamus ex his sedibus. De quibus [Vide quae annotavimus in epist. 18 ad Damasum num. 9, et in epist. 46, Paulae et Eustochii ad Marcellam, num. 4, atque alibi: quibus in locis Hieronymo Eusebium ostendimus imposuisse. Hic autem rectius saltem cum Iosepho sentit: Vide Chronicum ad an. Christi XXXIII, et quae ibi observamus.] non solum Iosephus, Iudaicae scriptor historiae, sed multis prius saeculis Psalmista testatur, dicens: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate [Psal. LIV, 10], quae circumdedit muros eius tota die et tota nocte, ita ut subverteretur civitas [Mich. III], et impleretur aliud vaticinium: Sion quasi ager arabitur: et Ierusalem quasi casula in cucumerario relinquetur [Isai. I, 8].
123 (Vers. 7.) Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum. Quis audivit unquam tale? quis vidit huic similem [Vulg. simile]? Numquid parturiet terra in die una: aut parturietur [Vulg. parietur] gens simul? quia parturivit et peperit Sion filios suos: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus. LXX: Antequam parturiens pariat: antequam veniat dolor parturientium, effugiat, et peperit masculum. Quis audivit tale, et quis vidit simile? Si parturivit terra in die una; aut si nata est gens simul, quia parturivit et peperit Sion parvulos suos. Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es mei, dicit Dominus.
124 Nonne ego parientem et sterilem feci, dicit Deus tuus? Clamore resonante de Ierusalem et Templo eius, quando obsessa atque subversa est, et inimicis Christi, qui [Maluit Victorius restitui Brixianorum codicum ope eum pro Deum, eum scilicet Christum.] Deum regem suscipere noluerunt, recipientibus pro impietate sua atque blasphemiis aeterna supplicia, Ecclesia in nomine Domini congregata, de qua in psalmo dicitur: Homo natus in ea: et ipse fundavit eam altissimus [Psal. LXXXVI, 5], antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus eius, genuit masculum.
125 Non enim multo tempore, ut populus Iudaeorum per Abraham, et Isaac, et Iacob, et duodecim Patriarchas, et rursum per liberos eorum ac nepotes crevit in maius, sed ad Evangelicam praedicationem statim omnis mundus concepit, et parturivit, et peperit masculum, quem Pharao et Herodes conabantur occidere, qui et in Moyse, et in Christo salvatus in Aegypto est.
126 Denique Abraham et Isaac masculos habuere liberos, et Iacob multorum filiorum pater, unam genuit filiam, pro qua dura perpessus est [Genes. XXXIV]. Quod si filiae Salphaad Dei sententia recipiunt haereditatem patris [Num. XXVII], hoc considerandum est, quod pater earum in peccato suo mortuus sit, qui nullum filium genuit, et Moyses nihil super eis ausus fuerit iudicare, sed retulit ad Dominum, qui eas ne inopes permanerent, iussit fratribus copulari.
127 Geneseos quoque narrat liber (Cap. VI), quod postquam coeperunt homines multi fieri, qui numerus semper in vitio est, et filiae eis natae sunt, acceperunt eas, non Angeli, sed filii Dei, de quibus orti sunt gigantes: sive ut in Hebraeo scriptum est ἐπιπίπτοντες, id est, irruentes. Econtrario ad sanctum dicitur: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae [Psal. CXXVII, 3]. Et iterum: Videas filios filiorum tuorum [Ibid., 6]. Peperit igitur Sion, hoc est, reliquiae ex Israel et Apostolorum credentium fides, masculum Dominum Salvatorem, qui in toto simul orbe generatus [Verbum est Victorius ex Florentinis codicibus suffecit, quo sine mutilus, et qui intelligi non posset locus illi visus est. Caeterum et ut alicuius doctrina, pro aut ex iisdem mss. substituit.] est, quod nullus audivit, quod nulla narrat historia, aut alicuius doctrina, ut omnes in brevi tempore crederent nationes.
128 Et de universis gentibus, una gens fieret Christianorum, de qua et Paulus loquitur: Si qua in Christo nova creatura vetera transierunt; ecce facta sunt nova [II Cor. V, 17]: iuxta illud quod alibi scriptum est: Et adorabunt in conspectu eius omnes familiae gentium: quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Omnes enim, ait, gentes quas fecisti, venient, et adorabunt coram te, et glorificabunt nomen tuum [Psal. XXI, 28 et seqq.]. De quo dicit Iacob: Ipse est exspectatio gentium [Gen. XLIX, 10]. Et Psalmista: Spes omnium finium terrae [Ps. LXIV, 6]. Et idem Isaias quem nunc edisserimus: Erit radix Iesse, et qui surget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt [Isai. XI, 10]; implentibus Apostolis quod praeceptum est: Docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19], ut nascatur novus populus, de quo et vicesimus primus psalmus canit: Annuntiabunt coeli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus [Psal. XXI, 32]. Et iterum: Populus qui creabitur, laudabit Dominum [Psal. CI, 19]. Hic autem populus uno creatus est die, quem illustrat sol iustitiae, dicente Scriptura: Erit tibi Dominus lux sempiterna [Isa. LX, 19]. Possumus hoc quod dicitur: Orietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos, et ad illud tempus referre, quando una die tria millia [Verba et quinque millia codd. Ambrosiani ignorant.] et quinque millia de Iudaico populo crediderunt [Act. II]. Dicitur quoque in eodem Actuum Apostolorum libro quod de universis gentibus quae sub coelo sunt, fuerint in Ierusalem, qui audiebant variis linguis loquentes magnalia Dei (Ibid.). Quodque sequitur iuxta LXX, Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es mei, dicit Dominus. Nonne ego parientem et sterilem feci, dixit Deus tuus, manifestius in Hebraico ponitur, cui et reliqui interpretes congruunt: Numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus, secundum illud quod alibi dicitur: Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculum, non considerat [Psal. XXXIX, 9]; quod scilicet qui omnes homines creavit ex nihilo, possit de universis gentibus unam partem in se credentium Ecclesiam facere.
129 Denique in vicesimo octavo psalmo, ubi nos legimus: Vox Domini concutientis desertum [Psal. XXVIII, 8], in Hebraeo scriptum est: Vox Domini parere faciens desertum (Iuxta Hebraeum), ut deserta prius Ecclesia generet, et perficiantur cervi apertis saltibus atque contritis. Porro iuxta LXX hic sensus est, quod uno tempore ad praedicationem Evangeliorum, una gens totius orbis oriatur.
130 Per multos prophetas saepe promisi, et non meministi promissionis meae, o urbs quae clamoribus es plena: o Templum quod a Domino derelictum est: o popule, cui reddidi vicissitudinem suam. Nonne ego, inquit, feci parturientem et sterilem; [Victor. interserendum contendit ad sensus perspicuitatem id est.] quae prius fuerat sterilis, postea parturivit et peperit? De qua in psalmo scribitur: Qui habitare faciat sterilem in domo, matrem filiorum laetantem [Psal. CXII, 9]. Vel certe rerum ordo conversus est: Pariens facta est sterilis, et quondam sterilis peperit plurimos, quia Domini ista sententia est.
131 (Vers. 10.) Laetamini cum Ierusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis eam. Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis, et deliciis affluatis, ab omnimoda gloria eius. LXX: Laetare, Ierusalem, et conventum facite omnes qui diligitis eam. Gaudete gaudio omnes qui lugetis super eam, ut sugatis et impleamini ab ubere consolationis eius, ut postquam suxeritis, delectemini ab introitu gloriae eius. Apostolis praecipitur et apostolicis viris, qui diligunt utramque Ierusalem, et eam quae corruit plangentibus atque lugentibus, et illam quae surrectura est omni desiderio praestolantibus, ut gaudeant cum ea et in ea, quae aedificata sit vivis lapidibus, qui volvuntur super terram, et in rotarum Cherubim similitudinem, sequuntur spiritum praecedentem: non in his qui in aeternos cineres dissoluti sunt.
132 De quibus Dominus loquebatur: Amen, amen dico vobis, non permanebit lapis super lapidem, donec compleantur omnia haec [Matth. XXIV, 2]. Gaudete, inquit, cum ea gaudio, universi qui lugetis eam. Quales supra Petrum et Paulum apostolos docuimus, et omnes qui exspectabant redemptionem Israel, ut sugant et repleantur uberibus consolationis eius.
133 Neque enim poterat fieri, ut quae genuit masculum, et erat puerpera, careret lactis abundantia in educationem eius gentis et parvulorum, qui simul nati fuerant, ut praeberet eis duo ubera, nequaquam ut prius in Aegypto, fracta et iacentia, sed integra et virginali decore stantia, veteris ac novi Instrumenti, ad praebendum rationale lac.
134 De quibus sponsus ad eam loquitur: Bona ubera tua super vinum [Cant. I, 1]. Isti erant, de quibus specialiter dicebant: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. Et hoc notandum, quod qui parvuli sunt, consolationis indigent lacte, et adhuc in mortali versantur loco. Qui vero post lac consolationis ad solidum profecerint cibum, deliciis affluent veritatis, et scientia omnimodae gloriae, quae Hebraice dicitur ZIZ. Pro qua LXX introitum; Symmachus pinguedinem; Theodotio, multitudinem interpretati sunt.
135 Hoc diximus, ut psalmi septuagesimi noni verbum panderemus ambiguum, in quo scriptum est: Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam [Psal. LXXIX, 14]. Pro eo enim, ubi in nostris [Coniunctio et, quae sensui omnino necessaria est, deerat.] et Graecis codicibus legitur μόνιος ἄγριος id est: singularis ferus, in Hebraico scriptum est ZIZ SADAI: quod Aquila transtulit, [Antea legebatur παντοδαπὴν renuentibus mss. et Eusebio, qui et παντώδαπον χώραν omnigenam terram apud Aquilam legit.] παντόδαπον χώρας, hoc est, omnimodum regionis, ut significaret non solum a Romanis, sed a cunctis gentibus [Unus Ambrosian., Ierusalem esse vastatam.] Israelem esse vastatum. Introitus autem gloriosus Ecclesiae ille intelligendus est, de quo scribit Ioannes apostolus: Et in duodecim portis erant duodecim margaritae, et plateae civitatis auro mundo sicut vitrum perspicuum [Apoc. XXI, 21]. Istas margaritas prohibet Dominus mitti ante porcos [Matth. VII], quas negotiator bonus cum in Prophetis invenerit et Apostolis, pergit ad unum pretiosissimum margaritum, non priores abiiciens, sed per illas quaerens pretiosius [Matth. XIII].
136 (Vers. 12.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego [Legit Victor. declino, et mox Ad ubera pro ab ubere, qua de lectione haec disserit. Hic locus diu me torsit, legebatur enim antea: Ab ubere portabimini. Quam lectionem multi ex mss, sacrorum bibliorum codices retinent. Impressi autem omnes veteres constanter legunt: Ad ubera portabimini. Augebat dubietatem, quod Hieronymus in Commentario neutram videtur agnoscere lectionem, sed illam potius quae LXX est, et magis Hebraicae veritati adhaeret, quam nos quoque primo secuti sumus, hoc est, in humeris portabimini; Quod est Hebraice et Graece ἐπ᾽ ὢμων ἀρθησονται in humeris portabuntur. Tandem post longam mentis concertationem, vulgatam Hieronymi editionem retinere magis placuit. Cum forte verius sit, non quid ipse, sed quid LXX transtulerint, eum in Commentario posuisse. Huic autem sententiae minime adversatur, quod latus, non uber significet, quippe cum uber dicitur, aut Nam etsi, non ignorem, Hieronymum ubique pro latere vertisse; ut Gen. VI, Exod. XXV, XXVI, et I Regum XX, tamen praecedens verbum, quod sugere significat, movere potuit sanctissimum virum, ut latus, pro ubere hic acciperet, quemadmodum accepit supra, cap. LX, ubi illa verba, hoc est, in latere nutrietur, ipse transtulit, lac sugent. Portari autem ad ubera magis proprium est, quam portari ab ubere. Cui significationi vox minime contrariatur. Nam illa quoque ad interdum significat, ut psal. XVII, Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum, nec exaudivit eos. Ab ubere autem minime illum transtulisse reor, nisi praecedenti verbo uber iunxisset, dicens: quam sugetis ab ubere. Portabimini, etc.] declino super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ab ubere portabimini, et super genua blandientur vobis. LXX: Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo ad eos quasi fluvius pacis, et quasi torrens inundans gloriam gentium.
137 Parvuli eorum in humeris portabuntur, et super genua consolabuntur. Exstructa per Apostolos Ierusalem, et instaurata in priorem statum, postquam filii et habitatores eius uberibus fuerint consolati, et lactis abundantia ad delicias pervenerint veritatis, per quas [Idem ait, introitur, Medicei cod. lectio melior est quam pervenitur: exponit enim mystice illa LXX verba, Ut postquam suxeritis, delectemini ab introitu gloriae eius.] pervenitur ad gloriam Dei: tunc Dominus declinabit super eam fluvium pacis, de quo crebro diximus: Flumen Dei repletum est aquis [Psal. LXIV, 10]. Et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 5]; ut pace omnia possidente, et nationum cessantibus bellis, de quibus Scriptura dicit: Dissipa gentes quae bella volunt [Psal. LXVII, 32], torrens doctrinarum Dei irriget arva credentium.
138 Tunc filii eius, sive parvuli (ut LXX transtulerunt) in humeris portabuntur, et super genua consolationem accipient. In humeris, de quibus et in priori prophetia dictum est, et quos Iacob [Sic mss. retinent et vulgati libri. Victorius tamen interpretatur maluit pro imprecatur, quam impropriam lectionem vocat. Interpretatur enim, inquit, Iacob suum illud dictum, supposuit humerum, ad labores scilicet, ut late prosequitur Hieronymus.] imprecatur filio suo Issachar: Quia supposuit humerum suum ad laborandum [Gen. XLIX, 15], et vocatus est vir agricola.
139 Sudore enim et labore nimio ad ubertatem fructuum pervenimus. Unde et ad Sion per Ieremiam dicitur: Da cor tuum in humeros tuos [Ierem. XXIV, 7], ut a mandatis intelligat Dominum, imitans eum, de quo scriptum est: Iesus coepit facere et docere [Act. I, 1], ut non otiosa sit fides, sed per opera currat ad praemium. Genua autem et sinus quid significent, et supra breviter exposui, et nunc Abraham exemplum docere nos poterit, in cuius sinu Lazarus requiescit, et omnes de Oriente et Occidente venientes, qui accumbent cum Abraham, Isaac et Iacob.
140 (Vers. 13, 14.) Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt. Et cognoscetur manus Domini servis eius, et indignabitur inimicis suis. LXX pro servis, posuerunt timentes; pro inimicis, incredulos: caetera similiter.
141 Misericordiam Creatoris in creaturas suas, exemplo matrum discimus, quae liberos amore in sinu nutrientes, omnem superant charitatem. Denique volens Deus ostendere, quomodo diligat quos creavit: Numquid obliviscetur, ait, mulier, ut [Negandi particulam Victor. interserit, ut non misereatur: nihil diverso sensu.] misereatur sobolis uteri sui? sed et si illa fuerit oblita, ego tamen non obliviscar tui [Isai. XLIX, 15]. Quem sensum et illud habet Evangelicum, in quo Dominus loquitur ad Ierusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII, 37]? Et Deuteronomium, in quo tale quid resonat: Sicut aquila protegit nidum suum, et pullos suos desideravit: expandens alas, suscepit eos, et portavit in humeris suis [Deut. XXXII, 11]. Aiunt qui de animantium scripsere naturis, omnium quidem bestiarum, et iumentorum, et pecudum aviumque ingenitum esse in filios pullosque suos affectum, sed maximum esse amorem aquilarum, quae in excelsis et inaccessis locis nidos collocant, ne coluber fetus [Idem Ambrosian. videat pro violet, et Anethitem, pro Amethisten, quod quidem positum mendose suspicor.] violet. Amethisten quoque inter pullos eius lapidem reperiri, quo omnia venena superentur.
142 Si hoc verum est, recte affectus Dei in suas creaturas aquilis comparatus est, qui omni custodia protegit liberos suos, ne draco et coluber antiquus, diabolus et Satanas obrepat novellis fetibus, ut ad nomen lapidis, qui ponitur in fundamentis Sion, omnes adversariorum frangantur insidiae. Haec autem Ierusalem, in qua consolabuntur a matre filii, et in genibus palpabuntur, illa est, de qua scribit Apostolus: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum [Galat. IV, 26]. Cuius consolationis lacte saturatus, consolabatur caeteros, qui eius sermonibus indigebant, dicens: Benedictus Deus, [Occursus eiusdem nominis Pater librarium facile deceperit, ut oculo properante, haec intermedia eius testimonii verba praetermiserit, Pater Domini nostri Iesu Christi, quae Victorius quidem ex Apostoli textu hic supplet; in nullo tamen e nostris mss. reperire est. Statim quoque sufficit vocem nostra ex eodem textu, ubi dicitur, in omni tribulatione nostra.] Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione, ut et nos possimus consolari eos, qui in omni sunt tribulatione, per consolationem, qua ipsi consolamur a Deo [I Cor. I, 3]. Qui postquam fuerint consolati, dicetur ad eos: Et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, sive orientur, aut iuxta Symmachum, florebunt [Ioan. XVI, 22]. Videbunt autem, haud dubium quin Deum, quae vera laetitia est.
143 De quibus Dominus loquebatur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Cuius visio perfectum est gaudium, quod in plenae fidei corde versatur: et ossium germinatio subsequitur, de quibus ante iam diximus. Quorum si lector oblitus est, recurrat ad explanationem pristinam. Melius est enim illum scripta relegere, quam nos dicta replicare.
144 Et nota, inquit, erit manus Domini servis eius, vel timentibus eum, et comminabitur inimicis, sive incredulis suis. Manus autem vel pro potentia accipitur, quod possit Deus omnia facere, quae promittit, iuxta illud quod ex persona Dei Moyses loquitur ad Pharaonem: Nunc mittam manum, et percutiam te, et populum tuum interficiam, et deleberis de terra [Exod. III, 20]. Et rursum ipse ad eumdem tyrannum: Ecce manus Domini erit super iumenta tua [Exod. IX, 4]; de qua ad Deum Psalmista dicebat: Manus tua gentes interfecit, et plantasti eos [Psal. XLIII]. Aut certe manus Domini Christus intelligendus est, de quo et supra legimus: Manus mea fecit haec omnia. Quam notam faciet Dominus servis suis et timentibus se, et comminabitur incredulis et inimicis suis, ut aliis promittat praemia, aliis supplicia comminetur.
145 In quo consideranda verborum proprietas, quod non dixerit: Inferet inimicis suis; sed comminabitur, ut per comminationem deterriti, et ipsi ad Domini transeant servitutem.
146 (Vers. 15, 16.) Quia ecce Dominus in igne veniet: et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Quia in igne Dominus diiudicatur [Vulg. diiudicabit], et in gladio suo ad omnem carnem: et multiplicabuntur interfecti a Domino. LXX: Ecce Dominus quasi ignis veniet, et quasi tempestas currus eius, reddere in furore ultionem suam: et increpationem in flamma ignis.
147 In igne enim Domini iudicabitur omnis terra: et in gladio illius cadet universa caro: multi vulnerati erunt a Domino. Manus Domini, quae nota fiet servis eius, et timentibus eum, ipsa comminatur incredulis, sive inimicis eius, ut si non egerint poenitentiam, sustineant quae sequuntur: Ecce enim, inquit, Dominus in igne veniet, et quasi turbo sive tempestas currus eius. Quas debemus intelligere Angelicas potestates, quando venturus est Dominus in gloria Patris cum Angelis suis, iudicare vivos et mortuos: non quo Dominus ignis sit, sed quo sustinentibus poenas, esse ignis videatur.
148 Et licet Moyses dixerit [Deut. IV, 24], idipsum Apostolo confirmante [Hebr. XII, 29]: Deus ignis consumens est. Attamen Salvator, exprimens divinitatis substantiam, ait: Spiritus est Deus [Ioan. IV, 24]. Inter spiritum autem et ignem, secundum intelligentiam corporalem, multa diversitas est. Quod si ignis, aut spiritus est, quomodo oculos, et aures, et manus, et pedes, et ventrem, et caetera corporis membra habere dicitur, cum haec spiritus ignisque non habeant? Ignis ergo consumens appellatur Deus, ut quidquid in nobis vitiorum est, fenum, ligna, stipulamque consumat, et spinas, id est, sollicitudines saeculi huius, quas pro bono semine terra attulit infecunda, de qua ad Hebraeos dicitur: Quae autem affert spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius finis consumptio est [Hebr. VI, 1]. De hoc igne et in Evangelio Dominus loquebatur: Ignem veni mittere super terram [Luc. XII, 49]. Et supra legimus: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen aridum consumetur igni [Isai. IX, 18], et omnia zizania, quae inimicus homo superseminavit, dormiente patrefamilias [Matth. XIII]. De quo et in Epistola Iacobi scribitur: Parvus ignis quam grandem succendit materiam [Iac. III, 5]! Et in Proverbiis: In multis lignis viget ignis [Prov. XXVI, 20]. Quamquam in eo quod Proverbium est, aliud possit intelligi [Eccli. XXVIII]. Hunc puto ignem sedisse super linguas Apostolorum omniumque credentium, quando linguis variis loquebantur, et omnes erroris fugabat tenebras, et illuminabat corda eorum, qui recipiebant sermonem Domini [Act. II]. Quod autem sequitur: Quasi tempestas currus, sive quadrigae eius, Psalmorum edisseremus exemplis, in quibus scriptum est: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non tacebit.
149 Ignis ante eum ardebit: et in circuitu eius tempestas valida [Psal. XLIX, 3, 4]. Et alibi: Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium [Psal. LXVII, 18]. His curribus et equis Elisaeus erat circumdatus, quos puer eius videre non poterat. Unde ait: Domine, aperi oculos pueri huius ut videat.
150 Et apertis, inquit, oculis, vidit currus, et quadrigas, et equos per circuitum [IV Reg. VI, 17]. Hoc curru igneo et Elias raptus ad coelum est, quando clamabat Elisaeus: Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga eius [IV Reg. II, 12]. Haec autem universa narrantur, non quo Deus aut currus habeat, aut quadrigas, aut equorum velocitate portetur; de quo alibi scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum [Psal. CIII, 3]; sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum iudicantis; sic quando ad vindictam venit, ut debellet adversarios suos, in habitu victoris et triumphantis ostenditur.
151 De furore Domini crebro diximus, quod sic accipi debeat quomodo oblivio eius, et poenitentia, et contristatio, et affectus caeteri, qui Dei non conveniunt maiestati. Et in hoc igitur igne et furore, in his curribus et in flamma ignis iudicabitur omnis caro, sive ipse Dominus cum creaturis suis, ut non potentia, sed iudicii veritate videatur ferre sententiam iuxta illud quod in Michaea prolixius, et in quinquagesimo psalmo brevius dicitur: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum fueris iudicatus [Psal. L, 5]. Gladius autem quo omnis caro est iudicanda, ille accipiendus est, de quo et prius diximus, et nunc dicemus ex parte: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit [Psal. VII, 13]. Hunc gladium punitorem carnis peccatricis omniumque vitiorum, Israelitae in manus Pharaonis datum queruntur; dicuntque Moysi et Aaron: Videat Deus vos et iudicet: quia abominabilem fecistis odorem nostrum coram Pharaone: ut daretur gladius in manu eius, et interficeret nos [Exod. IV, 21]. De hoc gladio et in Amos scriptum est: Gladio interibunt omnes peccatores populi (Amos IX, 10): cum utique et alia sint genera poenarum. Quidquid ergo pungit, et percutit, et torquet, et cruciat, in Scripturis sanctis gladius appellatur, quo gladio vulnerabuntur sive interficientur, qui Dei non fecerint voluntatem; et omisso lumine veritatis, tenebris se erroris involverint.
152 De quibus scriptum est in Ieremia: Si mutabit Aethiops pellem suam [Ierem. XIII, 23]. Et in Sophonia: Et vos Aethiopes vulnerati, sive interfecti gladio meo eritis [Soph. II, 12]. Omnem loci istius continentiam, quo sensu accipienda sit, Apostolus prolixius edisserit, scribens ad Romanos: Iuxta duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua.
153 His quidem qui iuxta patientiam operis boni, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Qui autem ex contentione et increduli sunt veritati, acquiescunt autem iniquitati, ira et furor, tribulatio et angustia super omnes homines qui operantur malum, Iudaei primum et ethnici [Rom. II, 5 seqq.].
154 (Vers. 17.) Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post [Martianaeus qui ad Canonem Hebraicae Veritatis annotaverat, in emendatis omnibus libris mss. Commentariorum S. Hieronymi unam pro ianuam haberi, ianuam tamen hic satis oscitanter retinuit. Nos e contrario tametsi nullo adiuti mss. suffragio, unam reposuimus ad Hieronymianae versionis fidem. Nam et subnexa S. Patris expositio sic ab eo lectum, seu Latine redditum docet, ubi statim ad Symmachi et Theodotionis sensum exponit de his qui sanctificantur in hortis alter post alterum. Et manifestius in fine capituli, ubi post unam intrinsecus de Christo explicat, Qui non foris, sed in domo UNA et INTUS comeditur. Caeterum et in Hebraeo archetypo scimus scribi post unum, quamquam Massorethicum ad libri marginem notet, quod minus quidem idoneo sensu a Iudaeis legitur: sed tamen unam genere feminino significat.] unam intrinsecus: qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. LXX: Qui sanctificantur et purificantur in hortis et liminibus: comedentes carnem porcinam, et abominationes, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Symmachus et Theodotio hunc locum ita interpretati sunt.
155 Qui sanctificamini et lustramini in hortis alter post alterum, inter eos qui comedunt carnem suillam, et abominationem, et murem, simul deficient, dicit Dominus, volentes ostendere, non ipsos comedere carnem suillam, et abominationem, et murem, qui sanctificantur in hortis alter post alterum; sed eos qui lustrantur versari cum eis, qui comedunt quae prohibita sunt.
156 Arguit autem sermo divinus populos Iudaeorum, immo Scribas et Pharisaeos, quos et Dominus arguebat, dicens: Vos estis qui iustificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem scit corda vestra, quoniam quod in hominibus excelsum est, abominatio est apud Deum [Luc. XVI, 15]. Unde increpabat eos atque dicebat: Vae, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, et intus pleni estis immunditia [Matth. XXIII, 25]. Et iterum: Qui estis sepulcra dealbata: intus autem pleni estis ossibus mortuorum, et omni spurcitia [Ibid., 27]: qui ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant [Ps. LXI]: qui Domino loquebantur pacifica, et molliebant verba sua super oleum, ipsi autem erant iacula, de quibus rectissime dicebatur: Populus hic labiis me honorat: cor vero eius longe est a me [Isai. XXIX, 13]. Praeceperat autem per Moysen Deus [Num. XIX], ut si quis praeventus fuisset in peccato; vaccae rufae aspersus cinere, et aliis expiationis modis, per sacrificia et victimas rediret ad Templum, quod illi negligentes, in locis deliciarum et voluptatum, hoc est, in hortis amoenissimis, vel baptisteria exstruebant, vel piscinas ad areolas irrigandas: adulteria et omnem libidinum turpitudinem, simplicibus aquis abluere se putantes, quibus rectissime illud aptabitur: Et noctem flumine purgant (Horat.). Nec alicui videatur incongruum, si quae geruntur turpiter, manifestius explicentur in correctionem eorum, qui talia committere non erubescunt, quae turpe est et dicere, dum scortis adhaerent in modum canum, et masculi in masculos exercent turpitudinem, retributionem peccati in semetipsos recipientes.
157 Qui haec opera faciunt, voluntate et sceleribus cum his sunt, qui carnem suillam comedunt, et omnia quae Lege prohibentur, et murem, quem nos glirem vocamus, vel iuxta Orientis provincias μυωξοὺς. Et illi igitur qui haec comedunt, et hi exercentes omnem turpitudinem, talia agunt quae et ethnici forte non faciunt, pariter consumentur [Levit. XI]. Secundum tropologiam possumus dicere: Omnes voluptatis magis amatores, quam amatores Dei, sanctificari in hortis et in liminibus, quia mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos impietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu: nec comedunt carnem Iesu, neque bibunt sanguinem eius.
158 De quo ipse loquitur: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam [Ioan. VI, 55]. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V]. Qui non foris, sed in domo una et intus comeditur.
159 (Vers. 18, 19.) Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes in mare [Al. mari], in Africam, in Lydiam [Obtinebat antea tenentes pro tendentes manifesto veterum librariorum lapsu, quem cavet Hebraicum exemplar, et Hieronymiana versio, nec patitur subnexa huius loci expositio: Lud autem Lydos vocant, quorum coloni Hetrusci, qui nunc Thusci appellantur, quondam mittendarum sagittarum peritissimi, et nunc dicuntur tendentes sagittam.] tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, ad insulas longe: ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. LXX: Et ego opera eorum, et cogitationes eorum novi, et venio congregare omnes gentes et omnes linguas: et venient et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum: et emittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes, in Tharsis et Phud, et Lud et Mosoch et Thobel, et in Graeciam, et in insulas longe, qui non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam. Priusquam exponam quid significet enumeratio gentium plurimarum, breviter de interpretationis varietate dicendum est. Tharsis [Confer Epistolam in nostra recensione 37, ad Marcellam: hosque ipsos Commentarios, supra, lib. 1, cap. 2, et quae ibi annotamus. Adde si lubet, Commentar. in Ionam cap. I, et de gentium nominibus Quaestiones in Genesim cap. X.] lingua Hebraea, mare appellatur; et (ut aiunt) Indiae regio: licet Iosephus, littera commutata, Tarsum putet nuncupari pro Tharsis, urbem Ciliciae, ad quam Ionas de Ioppe fugiens, ire cupiebat (Ionae I). Phud autem, sive Phul, Libyes, omnisque Africa usque ad mare Mauritaniae, in qua fluvius hodie qui Phud dicitur, et cuncta circa eum regio Phutensis appellatur. Lud autem Lydos vocant, quorum coloni Hetrusci, qui nunc Thusci appellantur, quondam mittendarum sagittarum peritissimi, et nunc dicuntur tendentes sagittam. Pro quo in Hebraico legitur MOSCHE CESETH quod absque Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, tendentes arcum: Et Septuaginta posuerunt μοσὸχ, nomen pro verbo interpretantes. Quod si accipiatur, Cappadocas [Conferas haec vetustarum gentium nomina, atque origines cum his quas enarrat tomo tertio in Quaestionibus Hebr. in Genes. cap. X, 2 et seqq.] significat: quorum metropolis Mazaca, quae postea a Caesare Augusto, Caesarea nomen accepit.
160 Qui nescio quid volentes, etiam in Genesi (Cap. X) ultimum filium Aram, id est, Syrorum Damasci, qui appellatur Mes, interpretati sunt μοσὸχ: pro quo nos rectius Moeonas transferimus. Thubal autem sive Thobel, aut Italia interpretatur, aut Iberia, hoc est, Hispania, ab Ibero flumine, unde et hodie Hispaniarum regio appellatur Celtiberia. De quibus pulchre Lucanus (Lucan, lib. IV): Gallorum Celtae miscentes nomen Iberis: quos nos possumus Gallohispanos dicere.
161 Graeci autem, qui sermone Hebraico appellantur Iavan, Ionas significant: unde et Graeci Iones, et mare Ionium. Et hoc considerandum, quod maxime Orientales de Iaphet posuerit nationes, uno filiorum Noe: licet in Tharsis et Phud, Sem quoque et Cham id est, Indiae et Africae nominum fuerit recordatus, ut totum orbem ostenderet.
162 Venit ergo Dominus, ut opera et cogitationes congreget singulorum. Ex quo discimus non solum opera, sed et cogitationes esse in die iudicii iudicandas. Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V]. De quibus dicitur: Nunc circumdederunt eos cogitationes suae: quando iudicabit Dominus abscondita hominum secundum Evangelium Iesu Christi; ut illud quod Apostolus scribit, veritate iudicii comprobetur, invicem cogitationibus accusantibus et satisfacientibus, in die qua iudicabit Deus abscondita hominum [Rom. II, 15]: ut cogitationes nostrae omnes uno tempore congregatae iusto [Victor., iustum iudicem probent, ex aliquot mss. cui et Pauli testimonium concinit ad Roman. II.] iudice probentur, dum aut accusat nos nostra conscientia, aut satisfacit pro delicto, utrum plura sint peccata, an bona opera: et utrum vetera, an nova: utrum deleta poenitentia, an novis sceleribus instaurata, quando dicit Dominus: Vias eorum dedi in capita eorum: et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9). Qui finxit sigillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum [Ps. XXXII, 15.] De quibus et in alio loco legimus: Tu cognoscis corda hominum solus [II Par. VI, 30]. Nemo enim scit quae sint in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo [I Cor. II]. Unde et per Ieremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe, dicit Dominus: Numquid abscondet se in absconditis homo, et ego ignorabo [Ier. XXIII, 23]? Denique ad Scribas dicitur et ad Pharisaeos: Vos estis qui iustificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem cognoscit corda vestra [Luc. XVI, 15]. In quo considerandum, quod non dixerit, Pater, iuxta haereticorum blasphemias, ne Filium videretur excludere, sed Deus: quod Patri Filioque commune est.
163 In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 1, 2]. De quo idem Ioannes scribit: Ipse autem Iesus non credebat se eis, quia sciebat omnes, et non habebat necesse, ut aliquis testimonium daret ei de homine: ipse enim noverat quid esset in homine [Ioan. II, 24, 25]. Cui et illud congruit: Sciens autem Iesus cogitationes eorum [Luc. VI, 8]. Et in alio loco: Sciens autem Iesus malitiam eorum [Matth. XXII, 18]. Ac ne aliqua sit dubitatio, haereticis calumniam facientibus de Verbo Dei, quod noverit omnia, in Epistola quae ad Hebraeos scribitur, prolixius dicitur: Vivens est enim sermo Dei, et evidens et acutus super omnem gladium bicipitem, et dividens usque ad partitionem animae et spiritus, artuum quoque et medullarum, et iudex cogitationum et sensuum cordis.
164 Nullaque est creatura invisibilis in conspectu eius. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis illius, de quo nobis sermo est [Hebr. IV, 12]. Postquam autem omnes cogitationes in unum fuerint congregatae, accusantes nos vel defendentes: tunc omnes gentes et linguae cum cogitationibus suis pariter adducentur in medium.
165 Linguas autem iuxta apostolum Paulum, non solum hominum legimus, sed et Angelorum [I Cor. XIII]. Ex quo intelligi datur, omnes creaturas a Domino iudicandas, non solum super terram, sed in aere et in coelestibus, iuxta quod ipse in superioribus dixerat: Inebriatus est gladius meus in coelo, ad terramque descendet [Isai. XXXIV, 5]. Venient autem omnes, ut videant gloriam Dei: et ponet in eis signum, quod in Ezechielis principio sub THAU litterae Hebraicae interpretatione monstratur [Ezech. IX]. Quo signo qui fuerit impressus, manus percutientis effugiet.
166 Hoc et postes domorum in Aegypto signabantur, quando pereunte Aegypto, solus Israel mansit illaesus [Exod. XII]. De hoc signo quod Achaz rex Iuda nolebat accipere, Isaias propheta testatur: Propterea dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet et pariet [Isai. VII, 14]. Unde et Propheta quod promissum fuerat, deprecatur: Fac mecum signum in bonum [Psal. LXXXV, 17]. Et in alio loco: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugerent a facie arcus [Psal. LIX, 4]. Hoc nobis ad Patrem ascendens Dominus dereliquit, sive in nostris frontibus posuit, ut libere diceremus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7]. Quod autem sequitur: Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes: et singulas enumerat, videtur expositioni nostrae esse contrarium. Si enim de die iudicii dicitur: quomodo rursum ad primum recurrit Salvatoris adventum, quando Apostoli diriguntur ad gentes, et audiunt a Domino: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19.] Quod ita solvitur: Iudicii praedicatur dies, immo comminatur, ut metu futurae poenae, recipiant Salvatoris adventum et Apostolorum Evangelium, qui ante mittendi sunt.
167 Pulchre autem dixit: Et mittam ex eis qui salvati fuerint [Isai. LXVI, 18]. Nisi enim Dominus nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus. Et Apostolus: Reliquiae, inquit, salvae factae sunt [Rom. IX, 27]. Isti mittuntur ad gentes in Tharsis, et Phud, et Lud, et Mosoch, et Thobel, et Graeciam, et insulas plurimas quae longe sunt, et quae non audierunt nomen Domini, neque viderunt gloriam eius.
168 De quibus iuxta historiam supra diximus ([Unus Ambrosian., plantatio gaudii. In lib. Nomin. Hebraicorum ex Genes., Tharsis, exploratores laetitiae, sive gaudium.] [ exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur: Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri (Matth. XXV, 21] [). De quo et Petrus apostolus scribit: Exultate gaudio ineffabili et glorioso (I Petr. I, 8] [); ut laudemus Deum dicentes: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV, 2]. Quodque sequitur, Phud [In eodem Nominum libro, Fud, Libya, sive oris declinatio.] [ interpretatur, oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus: Os meum annuntiabit iustitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum (Psal. LXX, 15] [). Et rursum: Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11] [). Lud quoque in lingua nostra, utilitas vertitur, et Mosoch, 791] extensio, et Thubal, sive Thobel, ductus ad luctum, vel conversus, [Vitiose antea legebatur sub una etymologia conversus ad universa. Eadem quae nos restituimus Hieronymi verba sunt lib. Nominum de Genesi. Thobel, sive Thubal ductus ad luctum, vel conversus, aut universa.] [ aut universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad futura extendantur.&satz_en1=0&satz_en2=0&satz_en3=0&satz_en4=0&satz_en5=0&satz_von=0&satz_bis=0&domain=&lang=&von=text&inframe=1&jumpto=De quibus iuxta historiam supra diximus (Ad cap. XII). Nunc stringenda est anagoge. Tharsis interpretatur, 789] [ exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur: Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri (Matth. XXV, 21] [). De quo et Petrus apostolus scribit: Exultate gaudio ineffabili et glorioso (I Petr. I, 8]; ut laudemus Deum dicentes: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione [Psal. CXXV, 2] [). Quodque sequitur, Phud 790] [ interpretatur, oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus: Os meum annuntiabit iustitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum (Psal. LXX, 15] [). Et rursum: Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11]. Lud quoque in lingua nostra, utilitas vertitur, et Mosoch, [Interpretatur in lib. Nominum, Mesech prolongatio, sive defectio, aut certe compressus.] [ extensio, et Thubal, sive Thobel, ductus ad luctum, vel conversus, 792] [ aut universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad futura extendantur.#De quibus iuxta historiam supra diximus (Ad cap. XII). Nunc stringenda est anagoge. Tharsis interpretatur, 789] [ exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur: Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri (Matth. XXV, 21]. De quo et Petrus apostolus scribit: Exultate gaudio ineffabili et glorioso [I Petr. I, 8] [); ut laudemus Deum dicentes: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV, 2] [). Quodque sequitur, Phud 790] [ interpretatur, oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus: Os meum annuntiabit iustitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum (Psal. LXX, 15]. Et rursum: Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi [Psal. XXXIX, 11] [). Lud quoque in lingua nostra, utilitas vertitur, et Mosoch, 791] [ extensio, et Thubal, sive Thobel, ductus ad luctum, vel conversus, 792 aut universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad futura extendantur." target="_parent">Epist. 12]. Nunc stringenda est anagoge. Tharsis interpretatur, [Unus Ambrosian., plantatio gaudii. In lib. Nomin. Hebraicorum ex Genes., Tharsis, exploratores laetitiae, sive gaudium.] exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur: Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri [Matth. XXV, 21]. De quo et Petrus apostolus scribit: Exultate gaudio ineffabili et glorioso [I Petr. I, 8]; ut laudemus Deum dicentes: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione [Psal. CXXV, 2]. Quodque sequitur, Phud [In eodem Nominum libro, Fud, Libya, sive oris declinatio.] interpretatur, oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus: Os meum annuntiabit iustitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum [Psal. LXX, 15]. Et rursum: Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi [Psal. XXXIX, 11]. Lud quoque in lingua nostra, utilitas vertitur, et Mosoch, [Interpretatur in lib. Nominum, Mesech prolongatio, sive defectio, aut certe compressus.] extensio, et Thubal, sive Thobel, ductus ad luctum, vel conversus, [Vitiose antea legebatur sub una etymologia conversus ad universa. Eadem quae nos restituimus Hieronymi verba sunt lib. Nominum de Genesi. Thobel, sive Thubal ductus ad luctum, vel conversus, aut universa.] aut universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad futura extendantur.
169 Lugeantque antiqua peccata, et trahantur ad luctum atque tristitiam, quae ducit ad vitam. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt [Matth. V]. Et convertantur omnes ad Dominum, ut postea transeant ad gratiam, et sciant dictum ab Apostolo: Gloria, et honor, ex pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco [Rom. II, 10]: quoniam non solum Iudaeorum Deus, sed et gentium.
170 Porro illud quod dicitur: Et insulis procul, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, illis convenit, de quibus supra legimus: Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent [Isai. LV, 5]. Et iterum: Apparui his qui me non interrogabant: inventus sum ab his qui me non quaerebant [Isai. LXV, 1]. Dixi: Ecce adsum, his qui non invocabant nomen meum.
171 Insulas autem significari, vel totius orbis gentes, vel Ecclesias in toto orbe dispersas crebro diximus.
172 (Vers. 20.) Et annuntiabunt gloriam meam [Vulg., gloriam meam gentibus, absque in particula.] in gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus. LXX: Et annuntiabunt gloriam meam in gentibus: et adducent fratres vestros de cunctis nationibus donum Domino, cum equis et rhedis, in lampenis mulorum, cum umbraculis in sanctam civitatem Ierusalem, dicit Dominus. Hi qui salvi fuerint, et missi ad varias nationes, et ad eos qui non audierant primum, neque viderant gloriam Domini, annuntiabunt eam cunctis gentibus, et adducent fratres populi Iudaici, quorum reliquiae salvae factae sunt, munus Domino de universis gentibus: vel ipsos qui idololatriae errore contempto, veri Dei notitiam sunt secuti, vel qui de toto orbe ex Israel populo crediderunt.
173 Ad quos scribit et apostolus Petrus [I Petr. I]. Adducent autem in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Pro carrucis, quas solus interpretatus est Symmachus, quem nos in hoc loco secuti sumus, Aquila, Septuaginta et Theodotio, mulos, transtulerunt. Et ubi posuere Septuaginta, cum umbraculis, quae nos dormitoria interpretari possumus, vel basternas, alii voce consona transtulerunt [Ambrosian. φορίους; alii mss. Martianaeo inspecti φορίοις.] φορεῖα quae nos varii generis interpretamur vehicula: ubi autem Septuaginta et Theodotio dixerunt, lampenas, pro quibus Symmachus, lecticas interpretatus est, Aquila, σκεπαστὰ posuit, quod et ipsum lecticas opertas pellibus significat.
174 Hoc de varietate translationum dictum sit. Equos autem, et quadrigas, et lecticas, et mulos atque carrucas, et diversi generis vehicula, Angelica possumus intelligere ministeria, de quibus alibi ad Deum dicitur: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus [Abac. III, 8]. His equis, curribus et quadrigis Elias raptus ad coelum est, et Eliseus circumdari se atque servari, nescienti puero demonstravit [IV Reg. II]. Et Zacharias vidit in nocte: Ecce vir ascendens super equum rufum: et iste stabat in medio duorum montium umbrosorum: et post eum equi rufi, et sturnini, et varii, et albi, et dixi, inquit, Quid sunt isti, Domine? Et ait ad me Angelus qui loquebabatur in me: Ego ostendam tibi quid sint isti.
175 Et respondit vir qui stabat in medio montium, et ait ad me: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram [Zach. I, 8-10]. Ioannes quoque in Apocalypsi haec se vidisse testatur: Vidi coelum apertum, et ecce equus albus: et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, et iustitia iudicans, et bellator.
176 Oculi autem eius quasi flamma ignis: et super caput eius diademata plurima: habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; et amictus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen eius Verbum Dei: et exercitus in coelo sequebatur eum in equis albis, vestitus bysso albo atque mundissimo, et de ore eius egrediebatur gladius acutus, ut in ipso percuteret gentes [Apoc. XIX, 11 seqq.]. Equo rufo sedebat Dominus atque Salvator, humanum corpus assumens, cui dicitur: Quare rubra sunt vestimenta tua? Et: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulva vestimenta eius de Bosra [Isai. LXIII, 2]. Et sequebantur eum variorum colorum equi, vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, vel varii in virtutibus, vel candidi in virginitate.
177 Equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et incorruptum corpus assumpsit. Et quicumque eum sequebantur, candidis utebantur equis, incorruptis videlicet immortalibusque corporibus. Longum est, si velimus, utrumque explanare testimonium: hoc solum dicam, quod diversa vehicula, quibus homines adducuntur ad fidem, Angeli sint, vel sancti viri qui de hominibus in [Ne Origeniano sensu dici putes, ut hominum exuta natura, Angelicam induant, quam saepe Hier. sententiam reprobat, ac sibilo explodit: luculentissime autem epist 75, ad Theodoram, num. 2: Quando, ait, dicitur erunt sicut Augeli in coelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. Neque enim scriptum est, erunt Angeli: sed sicut Angeli: ubi similitudo promittitur, veritas denegatur. Erunt, inquit, sicut Angeli, id est similes Angelorum: ergo homines esse non desinent. Inclyti quidem et Angelico splendore decorati; sed tamen homines, ut et Apostolus Apostolus sit, et Maria Maria: ut confundatur haeresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut quae certa et moderata sunt, auferat.] Angelos profecerunt. Quod autem unusquisque nostrum habeat Angelos, multae Scripturae docent, e quibus illud est: Nolite contemnere unum de minimis istis: quia Angeli eorum vident quotidie faciem Patris, qui est in coelis [Matth. XVIII, 10]. Et puella Rode Petrum apostolum nuntiante, alii Angelum ipsius esse credebant [Act. XII]. Sin autem hoc de minimis dicitur, et de uno homine, quanto magis de omnibus sanctis, et praecipue de Apostolis sentiendum est? quorum Angeli quotidie vident faciem Patris, iuxta illud quod scriptum est? Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum [Psal. XXXIII, 8]. Et Iacob de se loquitur: Angelus qui liberavit me. Isti sunt qui ascendunt et descendunt super filium hominis.
178 Qui veloces sunt in fide, equis vehuntur: qui multiplices in gratia, quadrigis: qui consolatione indigent, tectis lecticis et umbraculis, ut audire mereantur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Psal. CXX, 6]. Mulos autem in Scripturis sanctis dupliciter accipimus: vel in sterilitate et continentia, qualibus sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur, fortis manu: alter, pacificus; vel in mala parte, de quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]; quibus praepositus erat Doec [I Reg. XXI]. Carrucae autem, pro quibus (ut supra diximus) Septuaginta, tecta vehicula, caeteri vehicula simpliciter transtulerunt, illi intelligendi, de quibus Apostolus loquitur: Invicem onera vestra portate [Galat. VI, 2]. Porro lampenae, splendentia sanctorum intelligenda sunt corpora, et animae fide Domini illuminatae, quibus dici potest: Vos estis lux mundi [Matth. V, 14]. Hic autem omnis apparatus illo proficit, ut ingrediamur sanctam civitatem Dei, sive sanctum montem Domini Ierusalem: non illam quae occidit Prophetas, et quae lapidat missos ad se; sed Ierusalem coelestem, de qua crebro diximus: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra [Galat. IV, 26]. Et iterum: Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Ierusalem coelestem [Hebr. XII, 22]. Quod vel de praesenti Ecclesia possumus intelligere, quae toto orbe per Apostolos congregata est, vel de futura: ut impleatur illud quod Apostolus sancto Spiritu prophetavit: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aere, et sic semper cum Domino erimus [I Thess. IV, 16]. Iudaei et Iudaici erroris haeredes Ebionitae, qui pro humilitate sensus [Vide quae superius in caput I Isaiae vers. 3 observamus de Ebionitarum nomine.] nomen pauperum susceperunt, omnesque mille annorum delicias praestolantes, equos et quadrigas, et rhedas, et lecticas, sive basternas, et dormitoria, mulosque et mulas, et carrucas, et diversi generis vehicula sic intelligunt, ut scripta sunt.
179 Quod videlicet in consummatione mundi, quando Christus Ierusalem regnaturus advenerit, et Templum fuerit instauratum, et immolatae Iudaicae victimae, de toto orbe reducantur filii Israel, [Nequaquam super equos, etc. Addunt editi ante nos libri, nequaquam assumptis alis: sed Sarraco Gallico, covinisque Belgicis et equis Cappadociae atque Hispaniae, ac rhedis Italiae, et matronae eorum lecticis referantur atque basternis. Quae pericope in nullo legitur exemplari manuscripto, unde adulterina nobis videtur. Putavit autem Marianus Victorius in Scholiis Sarracum et Covinum, esse equorum species, cum Sarracum sit species vehiculi, Gallice un Haquet, Covinus autem sit etiam genus vehiculi notum non Britannis solum, sed Belgis quoque et Germanis. Erat porro Covinus currus falcatus. Vide Pomponium Melam et Lucan. lib. I. Haec genera vehiculorum minime sensui conveniunt, probe demonstrant adventitia esse ac supposititia verba. MARTIAN.] nequaquam super equos, sed super mulos Numidiae. Qui autem senatoriae fuerint dignitatis, et locum principum obtinuerint, de Britannis, Hispanis, Gallisque extremis hominum Morinis (Virgil. VIII Aeneid. sic vocat Morinos), et ubi bicornis finditur Rhenus, in carrucis veniant, occurrentibus sibi cunctis gentibus, quae eorum servituti fuerint praeparatae.
180 (Vers. 21.) Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. LXX: Quomodo si offerant filii Israel victimas suas mihi cum Psalmis in domo Domini: et ex eis sumam sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. Qui ad gentes, ait, directi fuerint, et annuntiaverint eis gloriam meam, sic adducent fratres vestros de universis nationibus munus Domino, cum equis, et quadrigis, et lecticis, et mulis, et carrucis, et diversis vehiculis in montem sanctum Ierusalem, quomodo solebant filii Israel, dum eorum staret religio, et Templi caeremoniae servarentur, offerre victimas cum Psalmis in domo Domini.
181 Sive ut habetur in Hebraeo, et omnes voce consona transtulerunt, in vase mundo: quod et usque hodie offerunt in Domo Dei, quae est Ecclesia, filii Israel qui mente conspiciunt Deum, hostias spirituales cum fructibus atque virtutibus animae suae in vasis mundis, hoc est, in sanctis corporibus. De quibus Apostolus scribit: An ignoratis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis [I Cor. III, 16]? Et assumam, inquit, ex eis sacerdotes et Levitas, dicit Dominus: ut qui salvati fuerint, gentibus praedicarent.
182 De quibus unus loquebatur: Sic nos reputet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei [I Cor. IV, 1]. Et Lucas evangelista: Sicut tradiderunt, inquit, nobis, qui a principio viderunt et ministri fuerunt sermonis. De quibus et supra legimus: Vos eritis mihi sacerdotes Domini [Isai. LXI, 6]. Quomodo enim in abscondito Iudaeus est, qui spiritu circumciditur [Rom. II], de quo scriptum est: Nos sumus Circumcisio, qui spiritu Deo servimus [Philipp. III, 3], et offerimus spirituales victimas placentes Deo, psallimusque spiritu et sensu: sic et sacerdotes et Levitae in abscondito sunt, qui non seriem generis sequuntur, sed ordinem fidei.
183 Vel certe non dicit de Apostolis et apostolicis viris, qui principes fuerunt Ecclesiae ex populo Iudaeorum, sed de enumeratis supra gentibus, de mari, de Africa, de Libya, de Cappadocia, de Italia, de Graecia, de cunctis insulis, quarum habitatores primum non audierant Dominum, nec viderant gloriam eius, et postea vertentur in sacerdotes, ut qui fuerant cauda, sint caput, et qui caput, vertantur in caudam.
184 (Vers. 22, 23.) Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro, ut adoret coram [Vocem mea, quae et in Hebraeo resonat , deerat vero in Martianaei editione, Ambrosiani codd. cum Victorio supplent.] facie mea, dicit Dominus. LXX: Sicut enim coelum novum et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
185 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret in conspectu meo in Ierusalem Dominum. Quando dicit: Assumam ex eis in sacerdotes et levitas, ostendit vetus sacerdotium praetermissum, quod tribui Leviticae debebatur, ubi non est electio, sed ordo naturae, et series est familiae per posteros descendens.
186 Translato enim sacerdotio necesse est, ut et Legis translatio fiat, et electio ad eos pertineat, quibus nequaquam iuxta sanguinem, sed iuxta merita atque virtutes sacerdotium defertur, qui venient de insulis gentium, et gloriam Domini nuntiabunt. Et adducentur in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Quomodo autem coelum novum, et terra nova erit, et nova Ierusalem, ut nequaquam dicatur: Coelum et terra pertransibunt [Matth. XXIV, 35]. Et iterum: Involvetur coelum quasi liber: et corruptione dissipabitur terra [Apoc. VI, 14]: sic in omnibus novis, novus fiet et populus Dei, dicente Scriptura: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova [Isai. XLIII, 19]. Et in alio loco: Si qua in Christo nova creatura [II Cor. V, 17]. Eritque et populus novus; primitiae enim Christus, deinde qui sunt Christi, in adventu eius: coelumque et terra nova, de quibus inter octo beatitudines dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
187 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 3, 4]. Siquidem omnis creatura nunc subiecta est vanitati in spe, propter eum qui subiecit eam [Rom. VIII]. Liberabuntur autem a servitute corruptionis in gloria filiorum Dei, qui fient de hominibus filii eius, et stabunt in conspectu illius semper, et nomen eorum iugiter permanebit, ut nequaquam illis gens succedat alia, quod factum est in Iudaeis; sed maneant in aeternum.
188 Et erit, inquit, mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: ut de carnalibus sabbatis, mensibusque fiant spiritualia sabbata delicata, qui sabbatismus Dei populo reservatur. Et mensis spiritualis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo curret ordine, ut efficiat mensem, id est, kalendas, quae Graece appellantur νεομηνίαι, hoc est, mensis novi exordium. apud quos initium kalendarum, non iuxta solis cursum, et diversa mensium spatia, sed iuxta lunae circuitum incipit et finitur.
189 Haec est luna, de qua in laude veri Salomonis dicitur: Et permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum [Psal. LXXI, 5]. Quae in Cantico Canticorum appellatur electa: Quae est haec quae processit quasi diluculum, pulchra ut luna, et electa ut sol admirabilis [Cant. VI, 9]? Aiunt Physici, et quorum curae est de coelestibus disputare, lunam non habere proprium lumen, sed solis radiis illustrari.
190 Ab ea enim semper orbis parte completur et fulget, a qua soli vicinior est, nec umbra terrae obscuratur: quod et poeta uno versiculo demonstravit (Virgil. I Georg.): Nec fratris radiis obnoxia surgere luna.
191 Si hoc verum est, et nos tropologice possumus dicere, Ecclesiam quae pace et persecutionibus crescit atque decrescit, et oppressa tentationum tenebris rursum pristinum lumen assumit, habere splendorem a sole iustitiae, et hoc esse quod dicitur: Splendebit luna quasi sol [Isai. XXX, 26]; habitatoresque eius iustos fulgere quasi solem in regno patris sui.
192 Et per hos menses semen Domini, quod instauratum est in aeternum, venire ad solemnitates suas, quas sanctus mystico ore resonabat, dicens: Annos aeternos in mente habui, et meditatus sum [Psal. LXXVI, 6]. De sabbato autem, quod significat requiem, pleno sermone tractavimus (Epist. 56), in eunuchorum advenarum prophetia. Et nunc breviter est dicendum, eos venire in neomeniis et in sabbatis, qui sex diebus in quibus factus est mundus, transcensis atque praeteritis, festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. De his solemnitatibus credentes Paulus apostolus instruebat, dicens: Umbram enim habens lex futurorum bonorum [Hebr. X, 1]. Et iterum: Ne quis ergo vos iudicet in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbrae futurorum [Coloss. II, 16]. Si autem haec in umbra futurorum bonorum, et in imagine praecesserunt, omnis lex spiritualiter intelligenda est, de qua idem dicebat Apostolus: Scimus quia lex spiritualis est [Rom. VII, 14], cuius mysteria et David nosse cupiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII, 18]. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV]. De quibus omnia celeri disputatione percurrere, non est huius temporis. Si enim nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II], quomodo nos totius Legis quasi universi orbis descriptionem in brevi tabella conamur ostendere? Quodque sequitur: Veniet omnis caro, ut adoret in conspectu meo in Ierusalem, sciendum quod in Hebraico non sit scriptum, Ierusalem: ut decutiamus supercilium Iudaeorum; sed tantum, in conspectu meo, ut sermo Domini compleatur, dicentis in Evangelio: Amen amen dico vobis: quoniam veniet hora, quando neque in monte isto, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem [Ioan. IV, 21]. Et iterum: Spiritus est Deus. Et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare [Ibid., 24]. Et illud Apostoli: Levantes sanctas manus in omni loco [I Tim. II, 8]. Omnis autem caro non populum Iudaeorum, sed omne hominum significat genus, iuxta illud quod supra dictum est: Videbit omnis caro salutare tuum [Isai. XL, 5]. Et in Ioele: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae [Ioel. II, 28]. Et in Zacharia: Timeat omnis caro a facie Domini [Zach. II, 13]. Et in Psalmis: Ad te omnis caro veniet [Psal. LXIV, 2]. Quod aliis verbis in alio psalmo dicitur: Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt in conspectu tuo, et glorificabunt nomen tuum, Domine [Psal. LXXXV, 9]. Mensem ex mense, et sabbatum ex sabbato, in quibus veniet omnis caro, ut adoret Deum, ridicule interpretantur χιλιασταὶ, quos nos dicere possumus Milliarios: ut qui in vicino sunt, omni sabbato veniant in Ierusalem; qui longius, per menses, id est, kalendarum orbe completo, qui valde procul, per annos singulos, hoc est, diebus Paschae sive Tabernaculorum, iuxta illud quod in Zacharia dicitur: Ascendens ab anno in annum, ut adorent Dominum regem exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum [Zach. XIV, 16]. Et ut maiorem risum praebeant audientibus, quod in ultimo eiusdem prophetae volumine scribitur: Et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo, sic interpretantur, ut negotiatores in mille annis esse desistant, quia omnia nascantur in omnibus locis, quo scilicet nec nos indigeamus folio amomo, et pipere, nec Indi a nobis pulegium desiderent.
193 (Vers. 24.) Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. [Haec verba LXX similiter, suffecimus ex Ambrosiano ms. Et vero hoc uno abludunt LXX ab Hebraeo quod omittunt usque ad satietatem, si modo unicum verbum , quod proprie nauseam sonat, tanta licet periphrasi circumscribere, usque ad satietatem visionis.] LXX similiter. Omnis caro quae adoratura est in conspectu Domini, vel in Ierusalem coelesti, vel in omni loco in quo levantur mundae manus, egredietur, ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati fuerint in Deum.
194 Quod vel de Iudaeis intelligi potest, de quibus dictum est: Filios genui et exaltavi: ipsi autem me spreverunt: vel de omnibus qui habentes notitiam Dei in cordibus suis, aversi sunt in vanitatem, ut adorent creaturam potius quam Creatorem. Egredientur autem non loco, sed intelligentia. Neque enim cadavera mortuorum possunt intus esse cum Domino.
195 Quod si omnis caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Dominum, aeternis tradentur ardoribus, in utramque partem verae carnis erit resurrectio. Vermis autem qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur, a plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos: quare vitio suo atque peccato caruerint electorum bono, iuxta illud quod dicitur: Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina [Psal. XXXI, 4]. Et in Proverbiis: Tinea ossium cor intelligens [Prov. XXV, 20]. Et iterum sub obelo: Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: sic moeror excruciat cor viri (Ibid.). Ita dumtaxat, ut non negent [Confer hanc expositionem cum proxime subsequenti, quam calumniose traducunt vulgo, quasi praevaricatorum impiorumque hominum supplicia sensisset S. Doctor finem aliquando habitura; ut nihil interim dicam de aliis passim ac ferme luculentioribus testimoniis, cuiusmodi est illud paulo superius: In eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore poenas patietur aeternas.] praevaricatorum, et Dominum negantium aeterna supplicia, dicente Domino in Evangelio: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Et in alio loco: Ligate manus eius et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 13]. Si manus audivimus [Al. ligamus] et pedes, et tenebras exteriores, quae oculorum poena est lumen Dei non videntium; et fletum, qui utique et ipse ad oculos pertinet; et stridorem dentium: miror quosdam aereum corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem introducere: quia Dominus potentia maiestatis suae, ad Apostolos clausis ingressus est ianuis [Ioan. XX]. Qui certe et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu; et hoc ipsum apostolo praebuit Petro: ut qui fide ambulabat, infidelitate postea mergeretur; cui dictum est: Quare dubitasti, modicae fidei [Matth. XIV, 31]? Ignis quoque iuxta id accipiendus, quod et vermis, qui tamdiu succenditur, quamdiu habet materiam, qua vorax flamma pascatur.
196 Si quis igitur habeat in conscientia sua zizania, quae inimicus homo, dormiente patrefamilias, superseminavit, et haec ignis exuret, haec vorabit incendium [Matth. XIII]. Et omnium Sanctorum oculis, eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro, et argento, et lapide pretioso, aedificaverunt super fundamentum Domini, fenum, ligna, stipulam, ignis pabulum sempiterni. Porro qui [Plane igitur iniuriosi in Hieronymum sunt, qui eum consentire calumniantur illis, qui terminum habitura malorum hominum tormenta somniant, et probare conati sunt. Liquet enim, non suo illum sensu, sed tantum ex Commentatoris officio testimonia in eam partem hic recitare. Sensisse autem illum orthodoxe tum haec ipsa verba, tum inferior contextus probat: siquidem duas veluti classes damnatorum probe distinguit, quarum una aeterno, altera temporali supplicio torquenda sit; sed quae his aut illis obtingat, debere nos, Dei solius scientiae derelinquere, qui novit, quem, quomodo, et quamdiu debeat iudicare. Quod adeo subdit in fine, peccatorum, atque impiorum, et tamen Christianorum, quorum opera igni probanda sunt, atque purganda, moderatam arbitrari se, et mixtam clementiae sententiam iudicis, manifestum est de iis dici, quos scelerum poenituerit, et purgatorius ignis mundabit. Econtrario Diaboli et omnium negatorum, atque impiorum qui dixerunt in corde suo, Non est Deus, non dubitat aeterna esse tormenta, in eamque damnationem venire et impios Christianos, qui operibus Deum negaverint, si in peccato praeventi fuerint. Nec alio sensu docuit Dialogo I contra Pelagianos num. 28: Diabolum et satellites eius, omnesque impios et praevaricatores perire perpetuo; Christianos vero, si in peccato (leviore scilicet, et iuxta illud quod alludit Pauli testimonium I Cor. III, 13 et 14, quod Purgatorio igne mundari queat) praeventi fuerint, salvandos esse post poenas. Videsis et quae in hunc locum annotavimus, ut ab errore in quem pariter trahebatur, de finiendis aliquando damnatorum cruciatibus, immunem ostenderemus. Nam quod aiunt nonnulli, hosce Hieronymi Commentarios in Isaiam prae oculis habuisse Augustinum, cum eum errorem, tametsi tacito pro reverentia tanti viri nomine, impugnat, lib. de Fide et Operibus, et in Enchiridio, de Fide, Spe et Charitate, multum ab omni veritatis specie distat; quae enim ibi Hipponensis episcopus diluit ac refutat nefariae eius opinationis argumenta, adductaque Scripturarum testimonia, alia plane ab his sunt, quae ex aliorum sensu Hieronymus recitat: ut hac etiam ratione perspicuum sit, Augustinum nihil in Hieronymi scriptis unquam invenisse huic errori consentaneum.] volunt supplicia aliquando finiri, et licet post multa tempora, tamen terminum habere tormenta, his utuntur testimoniis: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet [Rom. XI, 25]. Et iterum: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur [Galat. III, 22]. Et in alio loco sanctus loquitur: Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec iustificet causam meam, et auferat iudicium meum, et educat me in lucem [Mich. VII, 9]. Et rursum: Benedicam te, Domine: quoniam iratus es mihi. Avertisti faciem tuam a me, et misertus es mei [Isai. XII, 1]. Dominus quoque loquitur ad peccatorem: Cum ira furoris mei transierit, rursum sanabo [Ps. XXX, 20]. Et hoc est quod in alio loco dicitur: Quam grandis multitudo bonitatis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quae omnia replicant, asseverare cupientes, post cruciatus atque tormenta, futura refrigeria, quae nunc abscondenda sunt ab his, quibus timor utilis est: ut dum supplicia reformidant, peccare desistant.
197 Quod nos Dei solius debemus scientiae derelinquere, cuius non solum misericordiae, sed et tormenta in pondere sunt; et novit quem, quomodo, aut quamdiu debeat iudicare. Solumque dicamus, quod humanae convenit fragilitati: Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me [Psal. VI, 1; XXXVII, 1]. Et sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo: Non est Deus [Psal. XIII, 1], credimus aeterna tormenta: sic peccatorum [In vetustiori Ambrosiano ms., Sic peccatorum, etiam Christianorum, quorum, etc., verius, opinor, ad Hieronymi mentem, sensumque eorum quae modo disputata sunt de cruciatibus damnatorum.] atque impiorum et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementiae sententiam iudicis [I Cor. III, 13].
Hieronymus HOME



   
monumenta.ch > Hieronymus > 65