monumenta.ch > Hieronymus > 64
Hieronymus, in Isaiam, 1, LXIII <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 17, CAPUT LXIV

1 (Vers. 1 seqq.) Utinam disrumperes coelos et descenderes: a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. LXX: Si aperueris coelum, tremor apprehendet ex te montes: et liquescent sicut cera a facie ignis liquescit, et comburet ignis adversarios: et manifestum erit nomen tuum in adversariis: a facie tua gentes turbabuntur.
2 Cum feceris gloriosa, tremor apprehendet ex te montes. Quoniam hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum, et facti sumus quasi in principio, quando non invocabatur nomen tuum super nos: propterea deprecamur et dicimus: Utinam disrumperes coelos, et descenderes; et qui semper promitteris, tu aliquando promissa compleres. Hoc autem eo tempore dicebatur, quando necdum Salvator advenerat, nec de utero virginali naturae nostrae atque substantiae assumpserat hominem quem salvaret: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem supercoelestis [I Cor. XV]. Quod si faceres, inquiunt, et aperirentur coeli, sive coelum, ad adventum maiestatis tuae montes defluerent, vel tremor apprehenderet montes, et consumerentur, sicut cera a facie ignis consumitur.
3 Et Ezechieli aperti sunt coeli, et vidit visionem magnam [Ezech. I]. Sed et Moyses in Deuteronomii benedictionibus imprecatur: Aperiat tibi Dominus thesaurum suum bonum, coelum, ut det tibi benedictionem [Deut. XXVIII]. Et in Evangelio [Matth. III] Baptista Ioannes vidisse narratur [Al. testatur] coelos apertos, et Spiritum sanctum super Dominum in specie columbae descendentem. Montes autem qui ad adventum Domini, de quo scriptum est: Deus ignis consumens [Deut. IV, 24], instar cerae consumentur et liquefient, adversariae potestates sunt, et omnes qui se erigunt adversum scientiam Dei.
4 De quibus et in nonagesimo sexto psalmo canitur: Vidit, et commota est terra. Montes liquefacti sunt sicut cera a facie Domini, a facie Dei universae terrae [Psal. XCVI, 4, 5]. Si enim tu descenderes, et tua promissa compleres, tabescerent (iuxta Symmachum) aquae maris et omnem salsuginem earum ignis ille consumeret. De quo et in alio psalmo scriptum est: Sicut deficit fumus, deficiant: sicut consumitur cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei [Ps. LXVII, 2]. Et hoc notandum quod cum aquae maris divino fuerint igne consumptae, tunc notum fiat nomen Domini Salvatoris inimicis eius.
5 De quibus in sexagesimo septimo psalmo dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso; ut quem beneficiis non senserant, urbis suae subversione et propria captivitate cognoscant. Et a facie illius gentes turbabuntur, sive ut significantius in Hebraico dicitur, movebuntur: ut quae prius immobiles erant, veniant ad salutem.
6 Cumque mirabilia fecerit, et ostenderit signa in Evangelio, quae quondam ostendit in Aegypto et in solitudine, confitebuntur se gloriam adventus eius ferre non posse, sive quod tremor apprehenderit montes. Pulchreque iuxta Hebraicum, quasi exauditi essent qui supra fuerant deprecati: Utinam disrumperes coelos et descenderes, a facie tua montes defluerent, postea inferunt: Descendisti, Verbum caro factum es, et habitasti in nobis, vere Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Et ideo a facie tua omnes montes defluxerunt, de quibus supra diximus.
7 Hebraei hunc locum ita edisserunt: Sic comburet ignis iniquos, quomodo aquae fervent ignis ardore; AMASIM enim non consumptionem et tabem, ut caeteri interpretati sunt, sed iniquos intelligi volunt.
8 (Vers. 4, 5.) A saeculo non audierunt: neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti exspectantibus te. Occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis: recordabuntur tui. LXX: A saeculo non audivimus, neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua, quae facies exspectantibus misericordiam: occurrit enim facientibus iustitiam, et viarum tuarum recordabuntur. Paraphrasim huius testimonii, quasi Hebraeus ex Hebraeis, assumit apostolus Paulus de authenticis [Videtur hoc loco impugnare Origenem qui Tract. 35 ad Matthaei XXVII docet, ea quae in Epistola prima ad Corinth. II, 9, exstant ex apocryphis EIiae desumpta. Eius sententiam sic Latine reddit Rufinus: Et Apostolus Scripturas quasdam secretorum profert, sicut dicit alicubi: Quod oculus non vidit, nec auris audivit; in nullo enim regulari libro hoc positum invenitur, nisi in secretis Eliae Prophetae. Hinc etiam Hegesippum accusat Stephanus Gobarus apud Photium, quod falsum esse hoc testimonium putaverit. Ille autem vel in contemptum voluminis apocryphi fecerat, vel cum non negaret verum aliquando exstitisse, ea quae Deus suis praeparaverat, invisa esse, inaudita, et incognita, amplius verum non esse contendebat, post incarnationem Christi, et missionem S. Spiritus, subiungente Paulo, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, etc. Verissime autem Hieron. Gnosticos, et Basilidis discipulos impugnat, quemadmodum annotamus in Epistola ad Desiderium Pentateucho praefixa, quam videsis, et conferas cum illa ad Pammachium de Optimo genere interpretandi.] libris in Epistola quam scribit ad Corinthios, non verbum ex verbo reddens, quod facere omnino contemnit; sed sensuum exprimens veritatem, quibus utitur ad id quod voluerit roborandum [I Cor. II]. Unde apocryphorum deliramenta conticeant, quae ex occasione huius testimonii ingeruntur Ecclesiis Christi.
9 De quibus vere dici potest, quod sedeat diabolus in insidiis cum divitibus in apocryphis, ut interficiat innocentem. Et iterum: Insidiatur in apocrypho quasi leo in spelunca sua: insidiatur, ut rapiat pauperem [Psal. IX, 8]. Ascensio [Sic Epiphanius Haeres. 40, § 2, et Haeres. 67, § 3, ἀναβατικὸν Ἠσαίου vocat. Quam vero Apocalypsin Eliae nominat, ab Anastasio Biblioth. in Latina versione Stichometriae Nicephorianae dicitur Eliae Prophetia.] enim Isaiae, et apocalypsis Eliae hoc habent testimonium. Et per hanc occasionem, multaque huiuscemodi, Hispaniarum et maxime Lusitaniae deceptae sunt mulierculae, oneratae peccatis, quae ducuntur desideriis variis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes [III Tim. III], ut Basilidis, Balsami [Exposuimus haec nomina, ut licuit, ex Hebraicis fontibus, in epistol. 75, ad Theodoram, num. 3, deque Irenaei testimonio, quod infra est, diximus, in quo S. Doctor videtur hallucinatus. Vide ibi notas pag. 449, Epistolam quoque ad Hedibiam Quaest. 10.] atque Thesauri, Barbelonis quoque et Leusiborae, ac reliquorum nominum portenta susciperent. De quibus diligentissime vir apostolicus scribit Irenaeus, episcopus Lugdunensis et martyr, multarum origines explicans haereseωn, et maxime Gnosticorum, qui per Marcum Aegyptium, Galliarum primum circa Rhodanum, deinde Hispaniarum nobiles feminas deceperunt, miscentes fabulis voluptatem, et imperitiae suae nomen scientiae vindicantes (Irenaeus lib. I de Haeres.). Quod autem dicit populus in praesenti, hoc est, numquam se nec auribus, nec oculis cognovisse, quae Deus sanctis suis praeparet in futurum: quod occurrat his qui faciunt iustitiam, et viarum illius recordantur.
10 Porro iuxta Septuaginta dicunt, se numquam Deum alium cognovisse, praeter eum qui vere Deus est, nec alterius talia opera tantaque vidisse, que facturus sit his qui exspectent misericordiam eius, faciantque iustitiam, et viarum illius recordentur. Et quomodo scriptum est: Deum nemo vidit umquam [Ioan. I, 18]. Et iterum: Nemo videt faciem meam et vivet [Exod. XXXIII, 20]? Ergo Deus nequaquam sermonibus explicatur, nec oculis contemplabilis est, sed ab his videtur, de quibus scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8].
11 (Vers. 6.) Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. Et facti sumus ut immundus [Al. immundi] omnes nos, quasi pannas menstruatae universae iustitiae nostrae. Et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. LXX: Ecce tu iratus es, et omnes peccavimus: idcirco erravimus, et facti sumus quasi immundi omnes nos, ut pannus sedentis omnis iustitia nostra: et defluximus quasi folia propter iniquitates nostras: sicut ventus auferet nos. Ordo praeposterus. Non quia tu iratus es, nos peccavimus; sed quia nos peccavimus, tu iratus es.
12 Et quia peccavimus, nobis iratus es, Domine: propterea erravimus, et rectam reliquimus viam. Sive iuxta Hebraicum, qui semper fuimus in peccatis, tua tantum salvabimur misericordia, qui per nos immundi sumus; et quidquid videmur habere iustitiae, panno sedentis, sive menstruatae mulieris comparatur. Pro quo Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit EDDIM quod Symmachus interpretatus est [Martian. κυούσων et mox μαρτυρίων.] κυουσῶν id est, parientium; Aquila μαρτυριῶν, hoc est, testimoniorum: quando sanguis in primo coitu maritali virgini approbatur.
13 Et defluximus, inquit, quasi folia de arboribus, quae propter iniquitates nostras, ventorum flatibus disperguntur. In quo considerandum, quod iustitia quae in Lege est, ad comparationem Evangelicae puritatis immunditia nominetur. Etenim non est glorificatum quod prius glorificatum fuit, propter excellentem gloriam. Unde et apostolus Paulus, qui secundum iustitiam, quae in Lege est, universa compleverat, dicit se omnia duxisse pro damno, ut Christum lucrificaret [Philipp. III], et propter eminentem scientiam Domini nostri Iesu Christi, propter quem cuncta arbitratur quasi stercora, ut Christum lucrifaciat, et inveniatur in eo non habens suam iustitiam, quae ex Lege est, sed per fidem Christi quae est ex Deo iustitia. Est enim iustus qui perit in iustitia sua [Eccles. 7], si post Evangelii veritatem umbras velit exercere legales, et non iuste quod iustum est persequi.
14 Unde iuxta sapientissimum Salomonem, omnis vir videtur sibi iustus, cum in lege versatur: ad quos Dominus loquitur in Evangelio: Vos estis qui vosmetipsos iustificatis coram hominibus [Luc. XVI, 15]. Quod Paulus fugiens ait: Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc iustificatus sum [II Cor. IV, 4]. Ex peccato autem Dei iustitia, de qua idem Salomon loquitur: Intelligite iustitiam veram. Ergo est alia iustitia quae non habet veritatem, et haec est vera iustitia, de qua rursum in Evangelio dicitur: Beati qui esuriunt et siliunt iustitiam [Matth. V, 6]. Quam multi prophetae et iusti desideraverunt videre, et non viderunt [Ioann. VIII]. Abraham autem vidit istam iustitiam, et laetatus est, nequaquam sequens occidentem litteram, sed spiritum vivificantem.
15 Nec mirum haec de hominibus dicere, cum astra quoque Dei iustitiae comparata, non sint munda, et adversum Angelos suos perversum quid excogitaverit [Iob. IV, XV]. Si quis igitur post Evangelium Christi, et adventum filii Dei paedagogae Legis observat caeremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa iustitia panno sordidissimo comparetur, cui et Esther diadema suum, quod erat regiae potestatis insigne, comparat, quod nequaquam voluntate, sed necessitate portabat: Tu scis necessitatem meam: quoniam detestor signum superbiae meae, quod est super caput meum in diebus ostensionis meae: abominor illud sicut pannum menstruum: nec porto in diebus quietis meae (Esther, XIV, 16).
16 (Vers. 7.) Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. LXX: Et non est qui invocet nomen tuum, et qui recordatus apprehendat te. Quoniam avertisti faciem tuam a nobis, et tradidisti nos propter iniquitates nostras. Quia instar foliorum de arboribus fluximus quae ventus arefacta dispergit, propterea nullus inventus est qui invocaret nomen tuum, et consurgens de ruina iniquitatum suarum, apprehenderet vel teneret te, diceretque cum sponsa: Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo illum, et non dimittam illum [Cant. III, 4]. Ventus in Scripturis tripliciter ponitur; aut in tentationum magnitudine, aut in perversitate doctrinae, aut simpliciter ventus, quo nubila congregantur, et aer in nubes cogitur.
17 De tentationibus, illud est Evangelicum: Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non potuerunt subvertere eam: quia super petram stabili erat mole fundata [Matth. VII, 27]. De perversitate doctrinae: Ut non circumferamur omni vento doctrinae in malitia hominum [Ephes. IV, 14]. De vento simpliciter: Et non poterant navigare, erat enim ventus contrarius [Marc. VI, 48]: non quo et hoc non possit sentiri tropologice, sed quo praesenti sensui tantum similitudinem praebeat.
18 Avertente enim Domino faciem suam a nobis, allidimur in manu iniquitatis nostrae, sive tradimur tentationibus propter peccata nostra. Ex quo discimus, quod et iniquitas manus habeat, et omnia peccata, quae nos fortiter strictos tenere desiderant. Unde et in manu linguae mors et vita est [Prov. XVIII]; et sanctus precatur: Non veniet mihi pes superbiae [Psal. XXXV, 12]. Nos autem, quia avertit Dominus faciem suam a nobis, scientes illud quod scriptum est: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Ioel. II, 32] invocemus nomen eius, atque dicamus: Peccatum notum feci tibi, et iniquitatem meam non operui.
19 Dixi pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei [Psal. XXXI, 56]. Et statim habebimus Dominum respondentem: Delevi sicut nebulam iniquitates tuas, et sicut nubem peccata tua [Isai. XLIV, 22], [Victor. ad quem pro atque meliori ferme sensu.] atque dicemus, Ostende faciem tuam, et salvi erimus [Ps. LXXIX, 4]: ut nequaquam simus servi peccati, sed servi tui.
20 Omnis enim qui facit peccatum, servus eius est [Ioan. VIII].
21 (Vers. 8 seqq.) Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis. Ecce respice, populus tuus omnes nos. Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata: domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinam. Numquid super his continebis te, Domine, tacebis; et affliges nos vehementer? LXX: Et nunc, Domine, pater noster tu: nos autem lutum, opera manuum tuarum omnes nos; ne irascaris nobis, Domine, nimis, et ne in tempore memineris peccatorum nostrorum. Et nunc respice quoniam populus tuus omnes nos, civitas sancti tui facta est deserta Sion: quasi solitudo Ierusalem, in maledictionem domus sanctuarii nostri et gloriae, cui benedixerunt patres nostri, facta est igne combusta, et omnia gloriosa nostra conciderunt. Et super omnibus his sustinuisti [Ambrosian. cod. sustinebimus te, Domine, atque ita quidem Complutense exemplar ἀνέξομεν pro ἀνέσχου habet.]. Domine: et tacuisti, et humiliasti nos valde. Si nostra consideremus merita, desperandum est.
22 Si tuam autem clementiam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fondere [Hebr. XII]. Tu enim pater noster es, qui dignatus es dicere: Filius primogenitus meus Israel [Ezech. IV, 22]. Et quamquam lutum simus, et opera manuum tuarum, et fictor noster sis; nec vas figulo valeat respondere, quare sic vel sic factum sit: tamen scientes esse nos filios, audemus dicere: Ne irascaris, Domine, satis. Non iram [Corrupte atque incongruo sensu erat antea vitamus pro vetamus. Ambrosian. cod. emendat.] vetamus, nec ultra patientiam tuam quaerimus, per quam thesaurizavimus nobis iram in die irae.
23 Sed hoc quaesumus, ne irascaris nobis satis, ne tempore ultionis atque vindictae memineris iniquitatis nostrae: sed magis respicias populum tuum, qui quondam tuus appellatus est populus. Et civitatis sanctuarii tui miserearis, in qua invocatum est nomen tuum. Quae civitas appellatur Sion et Ierusalem, quam fluminis impetus laetificat; et in qua quondam fuit specula virtutum et pacis contemplatio [Psal. XLIII]. Domus quoque tua, id est, Templum sanctificationis nostrae et gloriae, in qua laudaverunt te patres nostri, in ruinas et cineres concidit, et incendio vastante, deleta est; ita ut nequaquam in ea offerantur victimae; non Pascha celebretur; non quidquam fiat de caeremoniis, quas tu fieri praecepisti; sed omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
24 Cum haec igitur ita se habeant, numquid, Domine, super his continebis misericordiam tuam, et tacebis adversariis blasphemantibus, et affliges nos atque humiliabis, non more solito, sed nimis? Quae omnia Iudaei Assyriorum et Babyloniorum temporibus putant esse completa. Nos autem iuxta ea quae ex persona Salvatoris sequuntur: Apparui his qui non interrogabant.
25 Inventus sum ab his qui me non quaerebant [Isai. LXV, 1]; ad tempus Romanae victoriae universa referimus, quae Iosephus Iudaicae scriptor historiae, septem explicat voluminibus, quibus imposuit titulum Captivitatis Iudaicae, id est περὶ ἁλώσεως: et superfluum est ea sermone disserere, quae oculis pateant, cum omnia desiderabilia eorum versa sint in ruinas, et Templum in toto orbe celebratum, in sterquilinium urbis novae, quae a conditore appellabatur Elia; et in habitaculum transierit noctuarum: frustraque quotidie dicunt in synagogis suis: Super his omnibus, Domine, [Iterum Ambrosian., sustinebimus, et afflige nos.] sustinebis et affliges nos, atque humiliabis vehementer. Possumus haec referre ad Ecclesiam, vel ad sancti viri animam, quae recte appellari potest specula et visio pacis, quando Pater et Filius et Spiritus sanctus habitaverint in ea.
26 Sin vero vitio, vel nostro, vel populi, huiuscemodi Sion a Domino fuerit derelicta, statim patebit incendio ignitarum diaboli sagittarum: Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum. Et expulso pudicitiae frigore, libidinis in templo Dei flamma grassabitur, ut quidquid in nobis gloriosum prius et inclytum fuit, corruat, deleatur et pereat.
27 Et impleatur illud quod in Psalmis dicitur: Combusserunt igni sanctuarium tuum, profanaverunt in terra tabernaculum nominis tui. Quod solus potest ille restinguere, de cuius ventre fluunt aquae viventis flumina.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, LXIII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 64