monumenta.ch > Hieronymus > 63
Hieronymus, in Isaiam, 1, LXII <<<     >>> LXIV

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 17, CAPUT LXIII

1 (Vers. 1.) Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. LXX: Quis est iste qui venit de Edom, fulvis vestibus de Bosor? [Corrupte inquit Victor: Sic legitur pro Hic etiam in commentario, quippe cum Hebraice sit , Graece οὗτος, Latine iste.] Sic formosus in stola sua, violentia cum fortitudine. Omnem hunc locum ab eo loco, ubi iuxta LXX dicitur: Illuminare, illuminare, Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Cap. LX, 1), usque ad praesens capitulum, ubi dicitur: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? multi nostrorum referunt ad finem mundi, in quo sive carnaliter, sive spiritualiter (diversa enim sententia plurimorum est) explenda contendunt. Nos autem quia et supra in hoc eodem capitulo legimus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, annuntiare pauperibus misit me: quod Dominus atque Salvator, lecto Isaiae volumine, in Synagoga Iudaeorum super se expletum esse monstravit dicens: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris [Luc. IV, 21]; et nunc de eodem dicitur, quod post passionem ad Patrem cruentus ascenderit, necessitate compellimur, omnia quae dicuntur, in primo accipere Salvatoris adventu.
2 Neque enim fieri potest, quod plerique nostrorum facere nituntur, ut varientur tempore, quae operibus copulata sunt; nec negamus sudoris esse maximi, haec omnia sibi coniungere, et sic spiritualiter explenda in consummatione monstrare, ut in Christo et iuxta carnem et iuxta spiritum, iam completa doceamus. Quia igitur venit filiae Sion Salvator, cuius merces cum eo est, et opus illius coram illo; et egressus est iustus ut splendor, et Salvator accensus est ut lampas, gavisusque sponsus super sponsa sua Ecclesia, immo exsultavit super eam Deus suus, qui ipse et sponsus et Dominus est: propterea secundum assumptionem carnis, et passionem crucis dicitur ad eum: Ut intingatur pes tuus in sanguine [Ps. LXVII, 24]. Et sub Iudae vocabulo in Genesi prophetatur, Iuda, te laudabunt fratres tui: Manus tuae in cervicibus inimicorum tucrum, [Gen. XLIX, 8 et seqq], adorabunt te filii patris tui.
3 Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum [Gen. XLIX, 8, 9]? Et iterum: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam; lavabit vino stolam suam, et sanguine uvae pallium suum [Ibid., 11]. Iste est quem Angelicae potestates videntes ad Patrem ascendere cruentum, imperant caeteris Angelis, et ab eis audiunt: Levate portas, principes, [Ex Graeco ἄρατε πύλας οἱ ἄρχοντες ὑμῶν, et Vulg. edit. vestras pro vestri Victor. posuit.] vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae.
4 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio [Psal. XXIII, 7, 8]. Et iterum: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae [Ibid., 10.] Haec praemisimus, ut cum aliis testimoniis etiam praesens capitulum congruere doceamus. Unde et in Cantico dicitur Canticorum: Fratruelis meus rubicundus et candidus [Cant. V, 10]; rubicundus in passione; candidus in resurrectione.
5 Interrogant igitur Angeli, rei novitate perterriti (Mysterium enim passionis et resurrectionis Christi secundum apostolum Paulum [I Cor. II], cunctis retro generationibus fuerat ignoratum). Quis est iste qui de terra [Nomen Edom, quod hic deerat, supplemus ex Ambrosiano ms. in quo mox est adveniat pro advenit.] Edom cruentus advenit? EDOM quippe in linguam nostram et terrenus et cruentus exprimitur. Tinctis vestibus de Bosra? Quod multi pio errore lapsi, putant de carne Domini intelligi: id est, BASAR, quod verbum si carnem significaret, scriberetur per mediam litteram SIN, nunc autem per SADE scribitur, et interpretatur firma atque munita: quod vel de Ierusalem accipimus [Psal. LIX, 11]. quae firmissimis muris fuit ante circumdata, in qua passus est Dominus; vel de inferno, de quo in quinquagesimo nono et in centesimo septimo psalmo scriptum est: Quis deducet me in civitatem munitam [Psal. CVII, 11]? in qua clausae sunt animae mortuorum, et circumdata est firmissimis custodiis.
6 Sciendum quoque quod iuxta historiam BOSRA non sit in Edom, sed in Moab. Sequitur: Sic formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. De quo et quadragesimus quartus psalmus canit: Formosus decore prae filiis hominum. Accingere gladio tuo super femur tuum, [In aliquot mss., potentissimum. Confer quae annotavimus in epist. 106, ad Sunniam et Frerelam, ad hunc psalmi locum.] potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna [Psal. XLIV, 3-5]. Pro quo Septuaginta transtulerunt, violentia cum fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat.
7 Ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum. LXX: Ego qui loquor iustitiam, et iudicium salutaris. Respondit Dominus interrogantibus Angelis: Quaeritis qui sim, qui ad coelos cruentus ascendam, et sanguis quo aspersus sum, non mihi deformitatem tribuerit, sed decorem? Ego sum cui Pater tradidit omne iudicium [Ioan. V]. De quo et Psalmista dicebat: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis [Psal. LXXI, 1]. Qui loquor iustitiam: ut malis mala, et bonis retribuam bona; qui veni pugnare contra adversarias potestates, et captivis praedicare remissionem, et vinctos de carcere liberare, ut et adversarii poenas, et captivi sentiant libertatem.
8 (Vers. 2.) Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua [Ambrosian., quasi calcantium in torculari.] sicut calcantium torcular? LXX: Quare rubra sunt vestimenta tua, et indumenta tua sicut calcantium torcular, plenum conculcatum? Ubi nunc dicitur, rubrum, in Hebraeo legitur EDOM. Ergo et supra ubi scribitur Edom, non loci vocabulum est, sed nomen sanguinis.
9 Rursum autem Angeli sciscitantur et dicunt: Didicimus quod tu sis, qui loqueris iustitiam, et salus omnium in tuo sit iudicio constituta. Nunc scire volumus, quare vestimenta tua sint velut musto tincta, aut quid causae exstiterit, ut tunicam quae desuper texta est, et scindi non potest, et de utero virginali tantum candorem habuit, quantum nullus fullonum possit facere super terram, sanguine cruentares? Magis enim tibi clementia convenit, quam crudelitas: magis candor, quam cruor. Quibus respondit Dominus, non uno versiculo, ut prius, sed multis verbis: ut omnia doceat ignorantes, ne rursum quaerere compellantur.
10 (Vers. 3 seqq.) Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea pollui [Vulg. inquinavi]. Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit.
11 Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat qui adiuvaret. Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. Septuaginta pro eo quod nos diximus, torcular calcavi solus, interpretati sunt, plenum conculcatum, quod magis cum superiori capitulo legendum est, quam ut sit sequentis principium.
12 Caetera sic transtulerunt. Et de gentibus vir non est mecum, et conculcavi eos in furore meo, et confregi eos quasi terram, et deduxi sanguinem eorum in terram, et omnia vestimenta mea inquinavi. Dies enim retributionis venit eis, et annus redemptionis adest. Aspexi, et non erat auxiliator: consideravi, et nullus qui praeberet auxilium; et eruit eos brachium meum, et furor meus advenit, et conculcavi eos in ira mea, et deduxi in terram sanguinem eorum. Pro torculari quod Hebraice dicitur GETH, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHURA. Sed melius in hoc loco Symmachus, quem et nos secuti sumus.
13 Verbum enim PHURA ambiguum est, et tam torcular, quam lagunculam plerumque significat. Dicendum est itaque de torculari, quod iuxta Scripturae sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Ieremias in Lamentationibus plangens eversionem Ierusalem loquitur: Torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda, ideo ego ploro [Thren. I, 15, 16]. In bonam partem inscribuntur psalmi pro torcularibus octavus et octogesimus tertius. De quibus in suis locis, [Vide praefixam primo tomo generalem praefationem num. 21 et seqq.] si vita comes fuerit, Domino praebente, dicetur.
14 Hoc torcular, in quo et malis supplicia, et bonis praemia a Salvatore calcantur, solus ipse calcavit, nullumque habuit adiutorem. Neque enim Angelus, aut Archangelus, Throni, Dominationes, aut ulla coelestium potestatum, humanum corpus assumpsit, et pro nobis passus est, et conculcavit adversarias fortitudines, atque contrivit: nisi ille qui loquitur in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus [Psal. XI, 1]; in tantum, ut etiam confidentissimus, et in fidei veritate firmissimus apostolus Petrus, timore territus fugerit, immo Dominum negarit [Matth. XXVII]. Quodque sequitur: Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea pollui, nequaquam sic intelligendum, ut daemones et adversarias potestates sanguinem habere credamus: sed tropologice accipienda sunt omnia, quando clementissimus Deus ad erudiendum populum suum, et captivitatis vinculis liberandum, hostes ferire compellitur. Dies enim, inquit, ultionis in corde meo: annus redemptionis meae venit. De quo et supra (Epist. 61) legimus, in bonam partem praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis Deo nostro; et nunc tam in malam quam in bonam.
15 In malam: Dies enim ultionis in corde meo. In bonam: Annus redemptionis meae venit; ut eo tempore quo puniuntur adversarii, Dei populus liberaretur, immo redimatur pretioso sanguine agni qui in Ioannis Apocalypsi dicitur trucidatus. De hac retributionis die et Moyses sancto Spiritu prophetabat: Et retribuet vindictam inimicis, et odientibus se restituet.
16 Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat qui adiuvaret [Deut. XXXII, 41]. Qui et in psalmo dixerat: Et exspectavi qui contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni [Psal. LXVIII, 21]. Ipse enim cum esset in forma Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, sed semetipsum exinanivit [Philipp. II], formam servi accipiens, et factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, et propterea donavit ei nomen super omne nomen, ut salvaret sibi credentes dextera sua; et indignatio eius quae erat contra adversarios, Dei populum liberaret.
17 Sive eruit credentes in brachio suo, et furorem suum ultra non distulit: deduxitque sanguinem eorum in terram, vel daemonum τροπικῶς, vel certe sanguinem Iudaeorum: pro quo caeteri interpretes, contentionem transtulerunt; qui omni studio nitebantur, ut vinctum populum dimitterent.
18 (Vers. 7.) Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem miserationum suarum. LXX: Misericordiae Domini recordatus sum, virtutes Domini recordabor in omnibus quae reddidit nobis: Dominus iudex bonus domui Israel, retribuet nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem iustitiae suae. Finito, ut nos arbitramur primo, ut plerique aestimant secundo Salvatoris adventu, in quo [Satis ingeniose Victorius hunc locum ita reformavit, in quo sub habitu iudicantis, immo pugnantis, suosque, etc. Caeterum et iuxta mss. editorumque librorum fidem minime, aut recte non usque adeo impletus est sensus.] subauditur, iudicantis, immo pugnantis vox, suosque et populi sui adversarios trucidantis, cruentus victorque describitur: incipit alia περικοπή, in qua ex persona populi Propheta loquitur, enarrans beneficia in se Dei, et sui cordis duritiam, ob quam et Ierusalem incendio, et Israel captivitati traditus sit.
19 Quod Iudaei ad Babylonica referunt tempora. Nos autem ordine et ratione monstravimus, de praesenti dici tempore, in quo Romanis serviunt, et excluso Israele, gentium turba successit. Curramus igitur per singula orationis membra, et ea, ne laciniosa sit expositio, breviter edisseramus. Pressus pondere malorum, in nullo alio nisi in Dei misericordia spem habeo; qui facit misericordiam in millia diligentibus se, et extendit misericordiam suam his qui cognoscunt eum.
20 Ex quo ostenditur, diligentibus et cognoscentibus Deum, misericordiam Domini subvenire. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei [Rom. IX]. Et nisi Dominus aedificaverit domum, et custodierit civitatem, in vanum vigilat qui aedificat et custodit eam [Ps. CXXVI]. Ipse enim virtutem tribuet, ut faciamus fortitudinem, et possimus dicere: Fortitudo mea et auxilium, et refugium meum in die malorum meorum [Ierem. XVI]. Quae in praesenti loco, non pro vitiis atque peccatis, sed pro angustiis debemus accipere.
21 Quod autem iuxta Septuaginta sequitur: Virtutes Domini recordabor in omnibus quae retribuit mihi, pro quo in Hebraico, laudes Domini, continentur, signa intelligamus atque miracula, pro quibus ponuntur saepe virtutes, ut ibi: Gloriam meam alteri non dabo, nec virtutes meas sculptilibus [Isai. XLII, 8]. Et alibi: Virtutes eius in insulis nuntiabunt, vel gentibus totius mundi, vel Ecclesiis quae firma mole fundatae sunt, et feriuntur potius quam subvertuntur.
22 Interdum virtus nequaquam pro fortitudine accipitur atque miraculis: sed pro conversatione bona, ut illud est Apostolorum, Petri: Ministrate in scientia vestra virtutem [I Petr. I, 5]; et Pauli: Si qua virtus, et si qua laus [Philip. IV, 8]. Iuxta quod et in alio loco dicitur: Melior est sterilitas cum virtute. Prior virtutis intelligentia Deo: secunda hominibus convenit. Pro eo autem quod nos interpretati sumus: Super omnibus quae reddidit nobis Dominus, quod potest et in bonam et malam partem accipi, Symmachus manifestius in bonorum posuit retributione, dicens: Pro omnibus, in quibus benefecit nobis, et pro multitudine bonitatis, quam super domum Israel exercuit. Pro quo Septuaginta transtulerunt: Dominus iudex bonus domui Israel, retribuit nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem iustitiae suae. Hoc autem non potest dicere, nisi ille qui intelligit iuste sustinere quae patitur.
23 Denique in septuagesimo secundo psalmo, cuius exordium est: Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde, loquitur propheta ex persona eorum, qui Dei iudiciis perturbantur: Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei, pacem peccatorum videns, et caetera, usque ad finem psalmi. Unde apostolus Paulus qui Dominum iudicem bonum iustumque cognoverat, loquitur confidenter: Reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi iustus iudex.
24 Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum Domini et Salvatoris nostri [II Tim. IV, 8]. Nec est inter bonum et iustum, ut haeretici volunt, ulla distantia, eodem scribente: Ergo lex sancta est, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum [Rom. VII, 12], ut videlicet bonitas in genere, et iustitia intelligatur in specie.
25 Quamobrem scribit ad Romanos: Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori [Rom. III. 7].
26 (Vers. 8 seqq.) Et dixit: Verumtamen populus meus est; filii non negantes: et factus est eis Salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et Angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus saeculi. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti [Al. sanctum] eius; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. LXX: Et dixit: Non populus meus, filii nequaquam reprobabunt.
27 Et factus est eis in salutem ex omni tribulatione eorum: non legatus, neque Angelus, sed ipse salvavit eos, quod diligeret illos, et parceret eis, ipse redemit eos, et suscepit illos, et exaltavit omnibus diebus saeculi. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum eius: conversus est eis in inimicum, ipse pugnavit contra eos. Ubi nos interpretati sumus: In omni tribulatione eorum non est tribulatus, quod Hebraice dicitur [Lo, et est negantis, etc. Pro sola hac particula negativa LO veteres editiones integrum ponunt versiculum Hebraicum; ac consequenter obtrudunt aliam vocem cuius nullum exstat vestigium in mss. codicibus, quaeque officit intelligentiae verborum Hieronymi, ut prudenti Critico manifestum erit, si attente editionem novam cum aliis contendere voluerit. Quomodo autem contrario sensu legi possit ipse est tribulatus, facilis est ex Hebraico contextu responsio, ibi enim legitur lo tsar, quod ambiguum est, atque transferri potest, illi angustia, vel non angustia. In omni tribulatione eorum illi angustia, vel, In omni tribulatione eorum non angustia. MARTIAN.] LO, et est negantis adverbium, pro non, legi potest et ipse, ut sit sensus: In omni tribulatione eorum ipse est tribulatus, id est, Deus: ut non solum peccata, sed et tribulationes nostras ipse portaret.
28 Ipse enim infirmitates nostras portat, et pro nobis dolet. Porro Septuaginta posuerunt aliud quod in Hebraeo non habetur, non legatus, neque Angelus, sed ipse salvavit eos: de quo in suo dicemus loco. Dixit igitur Deus qui iustus est iudex domui Israel, et austeritatem iustitiae clementia mitigat iudicantis: Genui quidem filios et exaltavi, et ipsi spreverunt me.
29 Verumtamen quia populus meus sunt, et semel filii nominati, non peribunt in perpetuum; si me spernere et negare desierint, sentient Salvatorem: quia in omni tribulatione eorum ipse tribulatus est. Sive non est tribulatus, ut parumper eos desereret, et nudatos auxilio suo cogeret ad rogandum. Vel certe nequaquam tribulavit eos, sed e contrario, caeteris persequentibus, adiutor fuit, misitque Angelum suum, qui eos de periculo liberaret.
30 Aut iuxta Septuaginta, non per Angelos et Prophetas, et alios sanctos viros salvare voluit populum suum; verum ipse descendit ad oves perditas domus Israel, ut ovem morbidam suis humeris reportaret, et drachmam quae perierat inveniret, et luxurioso filio revertenti laetus occurreret. Propter quod sponsa dicit in Cantico Canticorum: Osculetur me osculis oris sui. Nequaquam per Patriarchas, Moysen, et Prophetas, sed meum corpus assumat, in mea carne versetur, Verbum caro fiat, et sic osculetur me habitans in me, ut sit Emmanuel.
31 Nequaquam igitur ut legatus, nec ut Angelus, sed ipse salvabit eos qui receperunt salutem: non operum merito, sed charitate Dei. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod si prudens lector tacita cogitatione responderit; quare multi non sunt salvati, si ipse salvavit eos, et dilexit, et pepercit filiis suis, et redemit eos sanguine suo, suscepitque et exaltavit assumptos? infertur causa perspicua.
32 Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum eius, sive sancti illius, quod Hebraice dicitur CADESO. Voluit itaque Deus salvare cupientes: et provocavit ad salutem, ut voluntas haberet praemium; sed illi credere noluerunt. Alioquin et de Ioanne scriptum est: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic venit, ut praeberet testimonium luci, ut omnes crederent per eum [Ioan. I, 6]. Nec statim in culpa est, si plures credere noluerunt, sed voluntas [Malunt quidam vocantis legere pro venientis; sed nulla movendae lectionis est causa.] venientis haec fuit, ut omnes crederent et salvarentur.
33 Sin autem qui exasperaverit et afflixerit Spiritum sanctum, vel Sancti eius, id est, Christi, Deum exasperat: eiusdem Spiritus sanctus cum Patre Filioque naturae est. Quamobrem Apostolus praecipit: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis [Ephes. IV, 30]. Qui Spiritus sanctus recedit a corpore subdito peccatis: et in perversam animam non ingreditur sapientia [Sap. I]. Unde et David conscientia peccatorum, ne Spiritum sanctum perderet, precabatur dicens: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me [Ps. L, 13]. Ut autem sciamus, omnem qui exasperat Spiritum sanctum, Deum offendere, et de amico inimicum et hostem fieri, Petrus apostolus significantius in Apostolorum Actibus loquitur: Quare convenit vobis mentiri Spiritui sancto? non estis hominibus mentiti, sed Deo [Act. V, 9]. Iste est Spiritus sanctus, de quo in Evangelio Dominus dicebat: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego petam Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis [Ioan. XIV, 15, 16]. De quo et in Sapientia reperimus, quae nomine Salomonis scribitur: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis [Sap. I, 5].
34 (Vers. 11 seqq.) Et recordatus est dierum saeculi, Moysi, populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in medio eius Spiritum sancti sui? Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio maiestatis suae: qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum. Qui duxit [Vulg. eduxit] eos per abyssos quasi equum in deserto non impingentem. Quasi animal in campo descendens, Spiritus Domini ductor eius fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. LXX: Et recordatus est dierum antiquorum qui eduxit de terra pastorem ovium.
35 Ubi est qui posuit in eis Spiritum sanctum? qui eduxit dextera Moysen brachium gloriae suae. Sic eduxit populum suum per validam aquam in conspectu eius, ut faceret sibi nomen sempiternum. Adduxit eos per abyssum sicut equum per solitudinem, et non laboraverunt. Et sicut iumenta per campum descendit Spiritus a Domino, et dux eorum fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Dominus qui de protectore factus est adversarius populi Iudaeorum, qui ad iracundiam provocaverunt Spiritum sanctum eius, et debellavit eos: ipse recordatus est antiquorum dierum, quando pro eis Moyses in eremo deprecatus est, dicens: Aut dimitte eis hanc noxam: aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti [Exod. XXXII, 31, 32]. Veteris igitur Isaias recordatus historiae, dicit: Ubi est ille Moyses qui eduxit eos de Rubro mari? ubi est pastor ovium? Ubi ille qui cum caeteris pastoribus gregis Domini laboravit? Qui impetravit, et posuit Spiritum Dei oratione et precibus suis, in grege Domini? Aut certe ita intelligendum: ubi est illa clementia Domini, qua quondam misertus est populo suo, ut Spiritus quoque sancti eis gratiam tribueret: Qui eduxit in dexteram partem, non in sinistram, Moysen servum suum brachio maiestatis suae: qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; ut usque in praesentem diem illius potentia narraretur? Duxit enim populum suum per immensas aquarum abyssos, quasi equum per solitudinem, et iumenta per planum, et Spiritus Domini ductor eius fuit, id est, gregis Domini [Exod. XIV]. Spiritum autem hic Angelum debemus intelligere, qui ductor fuit populi Israel, iuxta illud quod scriptum est: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Ps. CIII, 4]. Et in Epistola ad Hebraeos: Isti sunt administratorii spiritus, qui mittuntur in ministerium, propter eos qui possessuri sunt salutem [Hebr. I, 14]. Consideremus illud quod in Actibus Apostolorum scribitur: Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum ultra eunuchus [Act. VIII, 39]: an super Angelo debeamus accipere. Sunt qui Angelum in Spiritu sancto haec fecisse testentur.
36 Manifesta percurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
37 (Vers. 15 seqq.) Attende de coelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum super me continuerunt se. Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Tu Domine pater noster, redemptor noster a saeculo nomen tuum. LXX: Convertere de coelo, et vide de domo sancta tua, et gloriae tuae: ubi est zelus tuus et fortitudo tua? ubi est multitudo misericordiarum tuarum, et miserationum tuarum qua sustinuisti nos? Tu enim es pater noster, quia Abraham non cognovit nos, et Israel non cognovit nos.
38 Sed tu, Domine pater noster, libera nos: a principio nomen tuum super nos est. Qui tanta populo praestitisti, quae superior sermo narravit, ut spiritus quoque tui dignos nos consortio duceres, nunc quoque attende de coelo, et vide opera nostra, si tamen te digna sunt. Quare avertis faciem tuam a nobis? Coelum autem dicitur habitaculum sanctum, et domus gloriae eius [Psal. XLIII], iuxta illud: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 1]; et in alio loco: Qui habitat in coelis, irridebit eos; et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo [Psal. CXII, 1]. Non quo omnipotens Deus, qui tenet coelum palma et terram pugillo, ullo claudatur loco; sed quo quae sanctiora sunt, illius locus et habitaculum esse dicantur.
39 Denique Salomon qui aedificavit domum Dei, ad eum precans loquitur: Coeli coelorum et terra non sufficiunt tibi [Eccli. XVI, 18]. Et in Oratione Dominica dicitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra [Matth. VI, 10]. Ubicumque ergo fit voluntas Dei, illud est habitaculum eius, et domus Dei.
40 Quod autem sequitur, Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Illo testimonio disseramus, quod per Ezechiel ad Ierusalem dicit Deus, quae secuta fuerat amatores suos: Iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te [Ezech. XVI, 42]. Et est sensus: Quia peccavimus et nos odisse coepisti, recessit a nobis zelus tuus, qui non recedit quando loquitur per Zachariam: Zelatus sum Sion et Ierusalem zelo magno [Zach. I, 14]. Unde et in consequentibus ait: Et irascar super gentes quae congregatae sunt adversum eam in circuitu. Recedente autem zelo, recedit et fortitudo Dei, et paternorum viscerum superatur affectus, dum magnitudine peccatorum incredibilis Dei clementia vincitur, ut contineat se super auxilio meo, qui me oppressum videre non poterat.
41 Tu enim, inquit, es pater noster, qui creator es omnium. Nescit nos Abraham, et ignorat Israel, quia te offendimus, nec cognoscunt filios, quos a Deo suo intelligunt non amari. Subita nascitur quaestio, quare Abraham et Israel, hoc est, Iacob posuerit, et Isaac nomen tacitum sit [Gen. XXXII]? Ad quod respondebimus, principio et fine posito, etiam media nominari. Sive ita: Abraham de gentibus vocatus ad fidem est, et pro qualitate prioris et consequentis conditionis, mutationem sortitus est nominis.
42 Iacob quoque ut appellaretur Israel, multo ad id labore pervenit. Unde et Abraham tres habuit uxores, et Iacob quatuor: Isaac vero ab initio usque ad finem nomen possedit antiquum, et Ecclesiae indicans castitatem, una fuit uxore contentus. Isti igitur qui precantur de peccatoribus commutationem in meliorem statum, eorum assumunt similitudinem, quibus laeta post tristia successerunt.
43 Hoc autem est omne quod postulant, ut quia pater eorum est, et hoc eos dignatus est nomine, non obliviscatur filiorum suorum; ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.
44 (Vers. 18, 19.) Quare errare nos fecisti. Domine, in viis tuis: indurasti cor nostrum, ne timeremus te? convertere propter servos tuos tribus haereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio: cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. LXX: Quare seduxisti nos, Domine, de via tua [Nescio, inquit Victorius, quis hanc vocem sancta hic infarserit; deest enim non solum in LXX, verum etiam in Hebraico et Vulgata edit., nec illam ponit Hieron. Tum infra cap. LXV, initio, hoc testimonium citat.] sancta: indurasti corda nostra, ut non timeremus te? convertere propter servos tuos, propter tribus haereditatis tuae, ut modicum possideamus montis sancti tui: adversarii nostri conculcaverunt sanctuarium tuum: facti sumus quasi a principio cum non dominareris nostri: neque invocatum est nomen tuum super nos. Epistola quam scribit Paulus ad Corinthios, cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est, sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet, nunc reprehendit, provocat ad continentiam; nuptias non recusat; retrahit ab idololatria; instruit resurrectionem; digamiae porrigit manum, ne locum tribuat fornicationi.
45 Hoc diximus, ut praesens quoque capitulum, quod omne ex populi Deum deprecantis oratione contexitur, vel iustorum intelligamus esse, vel peccatorum: et nunc laudare Dominum, nunc movere Domino quaestionem, et suam culpam referre in Deum. Unde et post caetera etiam hoc loquuntur: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, vel seduxisti nos de via tua: indurasti cor nostrum ne timeremus te? Non quo Deus erroris causa sit et duritiae, sed quo illius patientia, nostram exspectantis salutem, dum non corripit delinquentes, causa erroris duritiaeque videatur.
46 Unde quibusdam vehementer iratus, a percutiendo manum suspendit, et loquitur: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint (Osee IV, 14). Flagellat enim omnem fillum quem recipit, et ad hoc percutit ut emendet [Hebr. XII]. Denique qui nequaquam filiorum vocabulum perdiderunt, sed per poenas retrahuntur ad poenitentiam, dicit de eis: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis [Psal. LXXXVIII, 33]. Est enim tristitia quae ducit ad vitam, et est tristitia quae ducit ad mortem.
47 Unde et peccator loquitur in psalmo: Declinare fecisti semitas nostras a via tua, et humiliasti nos in loco afflictionis [Psal. XLIII, 19]. Et per quadraginta annos errat populus in deserto; ut priorem viam non inveniat, nec ad Aegyptios revertatur [Num. XXXII]. In Osee quoque sepiuntur semitae Ierusalem, et clauduntur spinis; ne sequatur amatores suos, et necessitate compulsa, revertatur ad virum suum pristinum (Osee II). Et Pharaonis dicitur Deus indurasse cor, ne dimitteret populum eius, et ut decem plagis affligeretur [Exod. IV]. Quam quaestionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos [Rom. IX]. Et nos [In quodam opere perstrinximus. Intelligit epistolam Hedibiae scriptam; nam quaestione 10 hanc disseruit difficultatem. Porro in epistola prima Ecclesiae Lugdunensis de Praedestinatione contra tres Epistolas eiusdem monachi qui eam quaestionem moverat, dicitur ille monachus opinionem suam fulsisse auctoritate beati Hieronymi, in libro de Induratione cordis Pharaonis, quem genuinum esse ex hoc loco probabat. Haec autem epistola scripta circa annum Domini 855 exstat in Bibliotheca Patrum. MARTIAN.] in quodam opere perstrinximus. Convertere, ait, Domine, sive converte nos propter servos tuos, Abraham et Israel, qui non cognoverunt nos, vel quos esse in populo credimus.
48 Quasi ad nihil enim et absque ullo labore populum tuum sanctum possederunt adversarii nostri. Sive converte nos, ut iuxta Septuaginta, paululum possideamus montis sancti tui, quia totum montem tuum possidere non possumus, ut cum partem habuerimus, veniamus ad plenitudinem eius et contemplemur gloriam Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis [Ioan. I]. De quo in hoc eodem propheta dicitur: In novissimis diebus manifestus erit mons Domini [Isai. II, 2]. De eo autem quod supra positum est: Quare errare nos fecisti [Isa. LXIII, 17]? quo sensu accipiendum sit, plenissime docet Ieremias: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti, et potuisti [Al. posuisti] [Ierem. XX, 7]. Dum enim mihi clementiam polliceris, et quasi misericors pater dissimulas duritiam, et artifex medicus abscondis ferrum acutissimum, ne aegrotantem terreas antequam cures, fecisti me negligentem; propter quod et de Ierusalem dicit Deus: Ecce ego seducam eam, et ponam eam quasi desertum, et [Victor. isthaec, statuam eam sicut terram absque aquis, adiecta existimat, uti praecedentium verborum expositionem, cum non modo in LXX, sed et in Hebraeo ac Vulgata Latina desint; atque adeo pro et rescripsit id est.] statuam eam sicut terram absque aquis, et loquar ad cor eius: et dabo possessiones eius inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentiam (Osee I, 14, 15). Consideremus ordinem singulorum: seducit eam, et facit esse desertam, et absque aqua, ut virtutum patiatur sitim.
49 Quae postquam dixerit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea [Psal. XLI, 2], tunc loquetur ad cor eius, et lugentem consolabitur. Et dabit ei possessionem inde, hoc est, de poenitentia et moerore qui operatur salutem. Et humilitas conturbati cordis eius (hoc enim interpretatur vallis Achor) aperit intelligentiam, ne ignoret Creatorem suum.
50 Hostes, ait, nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. Haud dubium quin Templum significet, quod victores calcavere Romani. Et facti sumus sicut in principio antequam vocaremur in Abraham, et dum essemus in Aegypto, non habentes Deum, nec reges, nec principes, nec Prophetas, nec Legem mandatorum Dei [Ose. III], quae omnia post passionem completa sunt Domini, hodieque complentur.
51 Dicentibus enim illis: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25], manet maledictio sempiterna, et non dominatur eorum Deus, neque invocatur nomen illius super eos, dum nequaquam Dei populus nuncupatur.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, LXII <<<     >>> LXIV
monumenta.ch > Hieronymus > 63