monumenta.ch > Hieronymus > 62
Hieronymus, in Isaiam, 1, LXI <<<     >>> LXIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 17, CAPUT LXII

1 (Vers. 1 seqq.) Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur. Et videbunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini [Videtur ex sacro textu reponendum nominabit, quod Victor. praefert.] nominavit. Et eris [Vulg. Erit] corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. LXX: Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non relinquam: donec egrediatur sicut lumen iustitia eius, et salutare illius sicut lampas ardeat.
2 Et videbunt gentes iustitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam, et vocabit te nomen novum, quod os Domini nominabit. Et eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Dixerat Dominus atque Salvator, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me [Luc. IV, 18], usque ad eum locum ubi scriptum est: Omnes qui viderint eos, cognoscent, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus [Isai. LXI, 1]. Post quam repromissionem, respondit Ecclesia: Gaudens gaudebo in Domino, quae in tertio graduum psalmo, ex persona populi poenitentis, laeta cantavit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus [Ps. CXXI, 1]; nunc prophetae introducitur persona dicentis: Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam. Diebus, inquit, ac noctibus ora non claudam, nec mea umquam reticebit oratio; sed tamdiu clamabo, et precibus iungam preces, donec veniat qui promissus est, et splendore suo cunctum orbem illuminet.
3 Quis sit iste quem quaerit, quem venire desiderat, ponit manifestius: Donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur. Sive iuxta LXX: Donec exeat sicut lux iustitia eius, et salutare illius sicut lampas [Ambrosian., lampas accendatur et ardeat.] ardeat. Quae dicebat in Evangelio: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]: quae cum in Sion et in Ierusalem fuerit accensa, nequaquam in sola splendebit Iudaea, sed dicetur ad eam: Lumen quod in te est, accensum est; quod egressum est ex Patre, in tuis coepit ardere finibus, et omnes gentes illuminabit [Matth. VI]. Et cuncti reges videbunt inclytum tuum, o Ierusalem et Sion: qui de tua stirpe generatus est, qui in te exaltatus patibulo, omnes traxit ad se: ita ut gentes videant iustitiam eius, qua cunctorum Creator misertus est gentibus: et reges gloriam illius, qua glorificatus in cruce est, et omnia suo imperio regna subiecit.
4 Denique nequaquam vocabitur Ierusalem et Sion, sed nomen novum accipiet, quod ei Dominus imposuerit, dicens ad apostolum Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI, 18]. Quod vocabulum a nomine Domini derivavit, ut dicatur Dominicum.
5 Et populus illius nequaquam veteri nomine appelletur Israel, sed novo, id est, christianus. Eritque quasi corona decoris in manu Domini, et quasi diadema regni in manu Dei sui, quando eam coronaverit turba credentium, et diadema imperii, quod Martyres gemmarum suarum varietate distinxerint, fuerit in manu Dei ut filium suum eorum coronet victoriis.
6 Unde et apostolus Paulus loquebatur ad Sanctos: Gaudium et corona mea.
7 (Vers. 4.) Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua habitata, quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur. LXX: Et nequaquam ultra vocaberis derelicta, et terra tua non vocabitur adhuc deserta. Vocaberis enim voluntas mea, et terra tua habitata. Pro Sion et Ierusalem vocaberis Ecclesia, et Dominicum: pro Iudaeis appellabuntur Christiani.
8 Nec hoc eris vocabulorum fine contenta; sed quae prius vocabaris relicta, quod Hebraice dicitur AZUBA, vocaberis EPESI-BA, quod interpretatur voluntas mea in ea; et terra tua quae prius vocabatur SEMEMA, desolata sive deserta, postea vocabitur BULA, quod Aquila interpretatus est ἐσχημένη; Symmachus et Theodotio συνωκισμένη; Septuaginta οἰκουμένη, quae omnia, habitatam, possessamque significant. Hoc est autem Hebraicae consuetudinis, ut ex eventu rebus vocabula semper imponant: sicut Abram, qui prius dicebatur, pater excelsus: quando audivit repromissionem: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes [Genes. XII, 3] appellatus est pater multarum gentium, id est, Abraham. Et Domino Salvatori supra nomen imponitur: Cito spolia detrahe, velociter praedare [Isai. VIII, 1]. Filii quoque Zebedaei, quorum unus vocem tonitrui emittere poterat [Marc. III]: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1], appellati sunt BANEREEM, quod interpretatur, filii tonitrui. Quod autem sequitur: Quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur, a Septuaginta praetermissum est, causasque reddidit quare appellatur EPHSI, et quare appellatur BULA, quoniam complacuerit sibi Dominus in Sion, et terram ipsius habitabilem fecerit, quae prius Iudaico fuerat errore deserta.
9 Sive hoc ipsum referamus ad Ecclesiam, quae possessa prius ab idolis, deserta fuerat a Deo.
10 (Vers. 5.) Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsa, gaudebit super te Deus tuus. LXX: Et sicut habitans iuvenis cum virgine, sic habitabunt filii tui. Et erit quomodo laetatur sponsus super sponsa, sic laetabitur super te Dominus. Dicit et Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam [Ephes. V, 25]. Cumque in alio loco posuisset exemplum: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, intulit, Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]. Si ergo propter brevitatem temporis, quod in arcto est, sic debent viri habere uxores suas, quasi non habeant: quanto magis inter sponsum et sponsam erit sancta coniunctio? Iste est sponsus de quo in duodevicesimo psalmo canitur: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo [Ps. XVIII, 6]. Et ista sponsa quae crebrius in Cantico scribitur Canticorum, quae non habet rugam nec maculam [Cant. IV]. Quam Paulus desiderat offerre uni viro virginem castam, ut sit sancta corpore et spiritu [I Cor. II]. De qua et sub nomine charissimi, quadragesimus quartus psalmus canit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Vers. 10.) Sicut igitur sponsus gaudet in sponsa, iuvenisque cum virgine, in quibus exemplis sancta coniunctio est: sic Dominus laetabitur in ea, cuius nomina fuerint immutata.
11 (Vers. 6, 7.) Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt: qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in terra. LXX: Et super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte qui numquam tacebunt, recordantes Domini: non est enim vestri similis si correxerit, et faciet Ierusalem gaudium super terram. Propheta dixerat: Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, et caetera usque ad eum locum, ubi nunc capitulum terminatum est: Gaudebit sponsus super sponsa: gaudebit super te Deus tuus. Seque promiserat diebus ac noctibus rogaturum, ut Salvator et Iustus qui promissus fuerat, adveniret, et instar lampadis totum illustraret orbem.
12 Post quae introducitur persona Dei loquentis ad Ierusalem, id est, Ecclesiam primitivorum, et eam quae in Apostolis ac per Apostolos aedificata est: Super muros tuos constitui custodes, quos vel Angelos, vel Apostolos, et omnes principes eius atque doctores accipere possumus. Qui custodiunt muros Ecclesiae, ne adversarius noster diabolus, qui quasi leo rugiens circuit, et quaerit quomodo possit intrare [I Petr. V], occasionem accipiat ad gregem Domini devastandum.
13 Qui custodes nec diebus debent nec noctibus tacere, nec in laetis, nec in trictibus; sed semper Domini clementiam deprecari, ut grex illius et muri Ierusalem custodiantur et vallentur eius auxilio. Unde et ad eosdem custodes atque doctores sermo dirigitur: O vos qui recordamini Domini, eiusque clementiam die ac nocte precibus fatigatis, cavete ne umquam in ore vestro sileat oratio.
14 Ne detis silentium ei, subauditur, Domino; sed semper molesti sitis, opportune, importune, et imitemini interpella tricem duri iudicis. Si enim ille mentis ferociam assidua [Idem Ambrosian., assidua interpellatione deposuit.] imprecatione deposuit, quanto magis Pater coelestis bona dabit petentibus se? Tamdiu autem rogare debetis, donec Ierusalem, quae in Iudaeis concidit, et in exemplum est atque maledictum, in totius orbis terrarum laude versetur.
15 Mirorque quid voluerint Septuaginta, pro eo quod habetur in Hebraeo, ne detis silentium ei, donec stabiliat et ponat Ierusalem laudem in terra, dicere, cuius sensus in superioribus non cohaeret: Non est enim vobis similis, si corrigat, et faciat Ierusalem gaudium super terram. Nisi forte hoc artifici eloquio coaptemus, ut dicatur ad custodes Ecclesiae, nullum eorum similem fore qui praedicatione sua fecerint, ut corrigatur, et fiat Ierusalem gaudium omnis terrae.
16 (Vers. 8, 9.) Iuravit Dominus in dextera sua et brachio fortitudinis suae. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti: quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. LXX: Iuravit Dominus per dexteram suam, et per fortitudinem brachii sui, si ultra dedero triticum meum ut sit in cibum inimicis tuis, et si ultra biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti: sed qui congregaverint, comedent ea, et laudabunt Dominum; et qui congregaverint, bibent ea in atriis sanctis meis. Omnipotens Deus, qui dixerat ad Ecclesiam, Super muros tuos constitui custodes, qui perpetuo non tacebunt, quibusque praecipiam, ut numquam orare desistant, nisi impetraverint quod precantur, nunc iurat per dexteram suam et brachium fortitudinis suae.
17 De quo crebro diximus, quod sit Dominus noster atque Salvator, qui iuxta Apostolum, Dei virtus est Deique sapientia [I Cor. I]. Iurat autem quod triticum et vinum Ierusalem nequaquam cedat in hostium cibos, nec alienigenae labore illius pertruantur; sed quicumque in lacrymis seminaverint, in gaudio metant, et qui messuerint, abiectisque paleis, purum frumentum in horrea congregaverint, ipsi comedant labores manuum suarum, et Dominum aeterna laude sustollant, et bibant vinum in atriis sanctis eius.
18 Quod vel multas apud Patrem intelligimus mansiones, si de futura in regno coelorum accipimus beatitudine, vel certe Ecclesias in toto orbe divisas, in quibus plantati, postea in domo Domini florebimus. Quando autem dicit: Nequaquam ultra dabo triticum tuum inimicis tuis: et vinum tuum alienigenae non bibent, in quo laborasti, ostendit laborem antea Iudaeorum, et omnia opera eorum a daemonibus fuisse possessa, quando inter Deum et idola fluctuabant, quando eis dicebat Elias: Usquequo claudicatis utroque pede? si Dominus est Deus, sequimini illum [III Reg. XVIII, 21]. Et iuxta typicam historiam, quae in Iudicum libro narratur, veniebant Madianitae, et usque ad Gazam fructus eius devastabant, ita ut cibus hominum in escas brutorum animantium verteretur [Iudic. VI]. Hoc est autem triticum, et hoc vinum, quod non comedent nisi laudantes Dominum, et non bibent, nisi in atriis sanctis eius, de quo Dominus in passione dicebat: Amen amen dico vobis, non bibam de genimine vitis huius, donec illud bibam novum in regno Patris mei [Marc. XIV, 25]. Quae ex parte complentur in Ecclesia, quando dicit Dominus discipulis suis: Bibite, amici mei, et inebriamini, fratres, quod vinum laetificat cor hominis [Ps. CIII]. Et in plena luce atque meridie bibitur a Ioseph cum fratribus suis [Gen. IV]. Et complebitur plenius, quando inebriabitur terra benedictionibus Domini.
19 Triticum quoque de quo panis coelestis efficitur, illud est, de quo loquitur Dominus: Caro mea vere est cibus. Rursumque de vino: Et sanguis meus vere est potus [Ioan. VI].
20 (Vers. 10-12.) Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, et eligite lapides, elevate signum ad populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: dicite filiae Sion, Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo. Et vocabunt eos populus sanctus, redemptus [Vulg. redempti] a Domino. Tu autem vocaberis quaesita civitas, et non derelicta. LXX: Ite per portas meas, et viam facite populo meo: et lapides de via proiicite.
21 Levate signum in gentes: ecce enim Dominus fecit auditum usque ad extremum terrae. Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit, habens mercedem suam secum, et opus suum ante faciem suam: et vocabit eum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu autem vocaberis requisita civitas, et non de elicta. Praecepit custodibus murorum Ierusalem, quibus ante praeceperat ne tacerent, ne aliquando orare desisterent, ut transeant per portas Ierusalem, et viam faciant populo.
22 Quod semiiudaei in ultimo tempore, quando post plenitudinem gentium salvandus est Israel, et ad Dominum rediturus, futurum esse contendunt. Alii vero in regno coelorum explendum putant, quando erit vera laetitia, et unusquisque recipiet secundum meritum suum, ac nequaquam Dominum in humilitate conspiciant, sed in habitu sentiant iudicantis, quando veniet super nubes cum Angelorum multitudine, ut reddat unicuique secundum opus suum.
23 Nos autem secundum coeptam explanationem possumus haec et in primo adventu intelligere, ut dicamus praecipi Apostolis et Apostolicis viris, ut ingrediantur et transeant per portas quibus infernus non praevalet, et omnia tollant impedimenta de via, ut absque aliquo scandalo populus Ecclesiam Salvatoris introeat. Unde et Ioannes clamabat in eremo.
24 Ego sum vox clamantis in deserto, sicut Isaias dixit: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius: omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur [Ioan. I, 23] [ad Isai. XL, 3, 4]. Aliisque verbis nunc idem sensus dicitur, Elegit lapides vir Ecclesiasticus, qui omnem emollit de credentium corde duritiam. De quibus idem Baptista dicebat: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 9]. Vel iuxta Septuaginta, proiicit de via lapides qui infideles a credentibus separat.
25 Quod ne putarent Iudaei de se dici, iungitur: Levate signum in gentes, et ad populos nationum, ut nequaquam unius terrae Iudaeae ad salutem provocentur angustiae, sed auditum fiat in extremis terrae, ut passionem omnium Creatoris totus mundus exaudiat. Dicite, inquit, filiae Sion. Quae vel ideo appellatur filia Sion, quia primum orta est ex Iudaeis, de qua dicit in Cantico Canticorum: Filii matris meae pugnaverunt adversum me [Cant. I, 5]; vel certe propterea filia, quia a Deo adoptionis nomen accepit.
26 Quotquot enim susceperunt eum, dedit eis potestatem ut filii Dei fierent [Ioan. I]. Quid est autem quod iubentur magistri atque doctores Sion filiae nuntiare? Ecce Salvator tuus venit, qui in Hebraico dicitur Iesus. Unde et Gabriel ad Ioseph: Et vocabis, inquit, nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum [Matth. I, 21]. Qui Salvator, credentium iudex est omnium, ut reddat unicuique secundum opera sua: iustis praemia; peccatoribus aeterna supplicia [Matth. XVI]. Et vocabit, inquit, eos ipse Dominus atque Salvator. Sive iuxta Hebraicum, vocabunt eos Apostoli et Apostolici viri, populum sanctum et redemptum a Domino, qui redempti sunt Christi sanguine.
27 Ipsa quoque civitas nequaquam appellabitur derelicta, ut prius vocata fuerat, vel in Iudaeis, propter [Corrigit Victor. ex Mediceo codice negationem pro negotiationem, quam profecto falsam lectionem ait esse.] negotiationem? vel in gentibus, propter idololatriam, sed requisita, ut Hebraice dicitur DRUSA; ut pro augmentis et varietate virtutum, nova semper accipiant nomina.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, LXI <<<     >>> LXIII
monumenta.ch > Hieronymus > 62