Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 17, CAPUT LXI
1 | (Vers. 1 seqq.) Spiritus Domini Dei [Vulg. abest Dei] super me, eo quod unxerit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos [Vulg. contritis] corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem: et annuntiarem [Vulg. praedicarem] annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes. |
2 | Ut ponerem lugentibus Sion: et darem eis coronam pro cinere: oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. LXX: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde: praedicare captivis remissionem et caecis ut videant: vocare annum acceptabilem Domino, et diem retributionis: consolari omnes lugentes: dare lugentibus Sion: dare eis gloriam pro cinere, unctionem laetitiae lugentibus, habitum gloriae pro spiritu moeroris. Ille qui supra dixerat: Ego Dominus in tempore congregabo eos, sive iuxta Hebraicum: Ego Dominus in tempore eius, subito faciam istud, loquitur consequenter, Spiritus Domini Dei super me: non quod Dominus Deus habeat Dominum Deum, sed quod iuxta dispensationem carnis assumptae dicat ea quae humilia sunt. |
3 | Ad quem Psalmista iam dixerat: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis [Ps. XLIV, 8]. Quando enim consortes nominantur, naturam carnis intellige: quia Deus consortes substantiae suae non habet. Et quia erat unctio spiritualis, et nequaquam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Iudaeorum; idcirco prae consortibus, id est, caeteris sanctis unctus esse memoratur. |
4 | Cuius unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Iordane, et Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, et mansit in illo [Ioan. I]. De quo et hic idem Propheta dicebat: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis [Isai. XI, 1, 2]. Unde et Salvator cum venisset in Nazareth, in quo nutritus erat postquam baptizatus est in Iordane, ingressus est iuxta consuetudinem in die sabbati synagogam eorum. |
5 | Cumque surrexisset ad legendum, datus est ei liber Isaiae prophetae, quo aperto, invenit scriptum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me: praedicare captivis remissionem, et caecis visum: dimittere fractos in libertatem, praedicare annum Domini acceptum. Quando convolutum librum reddidit ministro, et sedit; et omnium oculi qui erant in synagoga, attendebant eum, coepitque ad eos dicere: Hodie completa est Scriptura haec in auribus vestris, et omnes testimonium prabebant ei, et mirabantur super sermonibus gratiae, qui egrediebantur de ore eius. Si ergo illo completa est tempore prophetia, quomodo quidam ad consummationis referunt tempora quae dicuntur: nisi forte possumus hoc dicere, quod tunc ex parte completum sit, plenius esse complendum, quando omnis populus Dei fuerit iustus? Nunc enim ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: Cum autem venerit quod perfectum est, ea quae ex parte sunt, destruentur [I Cor. XIII]. Unctus est igitur Spiritu sancto, ut annuntiaret pauperibus, sive mansuetis, dicens eis in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam eorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Ibid. 4]. Et missus est ad sanandos eos, qui corde contriti sunt [Luc. IV], et dicunt: Cor contritum et humiliatum Deus non despicit [Ps. L, 19]. Sive iuxta Symmachum et Theodotionem, ad alliganda vulnera peccatorum, praedicare captivis remissionem, caecis ut videant, vel clausis apertionem, quod manifestius interpretatus est Symmachus, vinctis solutionem. De quo, immo ad quem supra dicitur: Ecce posui te in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris [Isai. XLII, 6, 7]. Annum autem acceptabilem, et diem retributionis, omne praedicationis eius quo in carne versatus est, tempus intellige. |
6 | Quod et Apostolus Paulus in primo Salvatoris interpretatur adventu, dicens: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis [I Cor. VI, 2]. De quo supra plenius diximus (Ad. cap. LX). Sin autem retributio non in meritis bonorum, sed in poenis accipitur peccatorum, iuxta quod dies dicitur ultionis, de Iudaico populo sentiendum est, in quem post passionem eius, statim Dei ira pervenit. |
7 | Consolatusque est omnes lugentes, dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]; ut poneret lugentibus Sion et daret eis gloriam coronamque pro cinere. De quibus fuit et apostolus Paulus qui lugebat Sion atque dicebat: Tristitia enim est mihi et dolor continuus [Rom. IX, 2]: Et iterum: Optabam ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, et propinquis iuxta carnem qui sunt Israelitae [Ibid., 3]. Et propterea lugentes atque plangentes, pro cinere oleum gaudii susceperunt, videntes de Iudaeis plurimos credidisse, et stolam accipere mundissimam, pro lugubri vestimento. |
8 | (Vers. 3-5.) Et vocabuntur in ea fortes iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generationem et generationem. Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum, agricolae et vinitores vestri erunt. LXX: Et vocabuntur generationes iustitiae: plantatio Domini in gloriam. |
9 | Et aedificabunt desertas sempiternas, quae desolatae fuerant prius, suscitabuntur, et innovabunt civitates desertas, desolatas in generationes, et venient alienigenae, et pascent oves tuas, et aliarum gentium aratores et vinitores. Postquam et Apostoli, et Apostolici viri pro cinere et moeroris spiritu, oleum gaudii, et pallium, sive iuxta Septuaginta, stolam gloriae laudisque susceperint: tunc vocabuntur generationes iustitiae, plantatio Domini gloriosa: vel iuxta Hebraicum ELE, per extensam utramque syllabam, fortes, Deique iustitiae, aut [Al. ut] plantatio Domini ad glorificandum: ut cum glorificati fuerint, vel ipsi glorificaverint Dominum, aedificent desertas a saeculo civitates, et ruinas antiquas suscitent, tam populi Iudaeorum, quam cunctarum gentium, qui non solum aedificandi et instaurandi urbes habebunt scientiam; sed et pastores erunt optimi, ut repulsis antiquis pastoribus, quibus per Ezechielem dixerat Deus: O pastores Israel, numquid pascunt semetipsos pastores, et non magis oves [Ezech. XXXIV, 2]? Audiant cum apostolo Petro: Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17]. Mirumque in modum de caementariis atque pastoribus transibunt in agricolas, id est, in aratores et vinitores ut possint cum Apostolo dicere: Dei aedificatio, Dei agricultura sumus [I Cor. III, 9]. Denique Scribas et Pharisaeos, vinitores et agricolas Iudaeorum, Salvator interrogat, quid faciat vinitoribus malis et agricolis? Illisque respondentibus: Malos male perdet, et vineam dabit aliis agricolis [Matth. XXI, 41]; intulit; Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius [Ibid., 43]. Quae res interpretatione non indiget. |
10 | Quotus enim quisque Ecclesiarum princeps est de Iudaeis, et non de alienigenis, atque externarum gentium hominibus? qui ante idolis servientes, et alieni a testamento Dei, ac peregrini a promissionibus illius, spem non habentes; et sine Deo in saeculo, nunc praesunt Ecclesiis, et dura corda gentilium, priusque indomita, ad fructus ferendos aratro fidei edomant; ut sementem doctrinae Domini, bonorum operum ubertate multiplicent. |
11 | (Vers. 6, 7.) Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis, in gloria earum superbietis. Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam: propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, quia ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in haulocausto. LXX: Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri. Fortitudinem gentium comedetis, et in divitias earum eritis admirabiles. |
12 | Sic terram secundo possidebunt, et gaudium sempiternum erit super caput eorum. Ego enim sum Dominus, qui diligo iustitiam: et odi rapinas ex iniquitate. Aedificatores urbium desertarum et pastores gregum, qui ipsi sunt aratores et vinitores, hoc est, filii peregrinorum, ipsi quoque sunt sacerdotes Dei, ad quos Propheta nunc dicit: Vos autem vocabimini sacerdotes Domini, et ministri Dei nostri, dicetur vobis: haud dubium quin Ecclesiarum principes significet. |
13 | Vel certe de Apostolis intelligendum est, ut sit ordo: Cum caementarii, pastores, aratores et vinitores de gentibus fuerint Ecclesiis praepositi, vos de quibus dictum est: Reliquiae salvae fient [Rom. IX, 27]. Et: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus [Isai. IV, 9], vocabimini sacerdotes, et ministri Dei quales erant et filii David. |
14 | De quibus Scriptura dicit: Filii autem David erant sacerdotes Dei [II Reg. VIII, 18]. Isti fortitudinem gentium comedent, et in divitiis earum admirabiles erunt. Corona enim patrum gloria liberorum, et profectus populi, epulae sacerdotum [Prov. XVII]. De istiusmodi divitiis Paulus scribebat ad Corinthios: Gratias ago Deo meo per Iesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ut in nullo indigeatis in ulla gratia [II Cor. I, 4 seqq.]. Fortitudo autem gentium triumphus est Martyrum: et nos in eorum gloria superbi sumus, non ea superbia quae in vitio est, cui Deus resistit, ut humilibus det gratiam; sed ea quae pro potentia et gloria accipitur [Iacob. IV]. Unde et Moysi cornuta facies erat [Exod. XXXIV], qui dicere poterat: In te inimicos nostros cornu ventilabimus [Ps. XLIII, 6]. Et pro superbia gloriae, interpretatus est Aquila, καὶ ἐν δόξῃ αὐτῶν πορφύρᾳ ἐνδύσεσθαι, id est, purpura vestiemini; ut insigne regii decoris ostenderet. |
15 | Quodque sequitur: Pro confusione duplici, et pro rubore laudabunt partem suam, quod in Septuaginta non habetur, sic mihi explanandum videtur. Pro eo quod duplicem habebatis confusionem, tam super populo Iudaeorum, qui a Deo recesserat, quam super nationibus, quae idolis serviebant, videbitis eos conversos ad timorem Dei, laudare partem suam. |
16 | Haud dubium quin Dominum, de quo loquebatur et sanctus: Pars mea Dominus [Ps. LXXII, 26]. Hoc autem nemo potest dicere, nisi qui aliam partem non habet. Quia igitur vos super eis duplicem habuistis confusionem et ruborem peccati eorum, super quo ipsi non erubescebant, propterea in terra sua, id est, in terra mitium atque viventium, duplicia possidebunt: cum et praesentibus crediderint, et futuris. |
17 | Et habebunt laetitiam sempiternam. Pro quo in Septuaginta legitur, sic terram secundo possidebunt. Et gaudium sempiternum erit super caput eorum, ut qui possederant terram in Iudaeae angustissimis finibus, postea universum orbem possideant. De qua terra Pater loquitur Salvatori: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ps. II, 3]. Hoc autem praestitit Dominus, qui diligit iudicii veritatem, et odio habet rapinam in holocausto. |
18 | Pro quo Septuaginta transtulerunt, rapinam de iniquitate: quasi aliqua sit rapina quae non ex iniquitate consistat. Ergo quod dicit, hoc est: Magis Deus iustorum diligit paupertatem, quam divitum munera, quae de rapinis sunt et iniquitate. |
19 | (Vers. 8, 9.) Et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis. Et scietur [Vulg. scient] in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. LXX: Et dabo laborem eorum iustis, et testamentum aeternum ponam cum eis. |
20 | Et scietur in gentibus semen eorum, et nepotes eorum in medio populorum. Omnis qui viderit eos, cognoscet illos, quia isti sunt semen benedictum a Deo. Deus qui diligit iustitiam atque iudicium, et detestatur holocausta violenta (quidquid enim de rapinis est, quasi mercedem scorti reputat, et pretium canis,) [Al. carnis] ipse eorum qui secundo possederint terram, et quos duplici laetitia coronarit, laborem dabit iustis, sive ut melius habetur in Hebraico, in veritate: ut nequaquam sicut in Lege umbra veritatis, sed ipsa sit veritas. |
21 | Et pactum feriet sempiternum, non quale Moysi dederat, quod praeteriit; sed pactum Evangelii, de quo loquitur Christus: Coelum et terra pertransibunt, verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 35]. Et tunc scietur in gentibus semen Apostolicum, et omnes futurae generationes suscipient sementem doctrinae Dei: nequaquam illud dicentes, in quo populus prius circumcisionis errabat dicens: Quid enim aliud, nisi semen quaerit Deus? Omnis qui viderit eos, prima fronte cognoscet, quia semen sit cui benedixerit Dominus. Quis enim ex ordine vitae, mansuetudine, continentia, hospitalitate, cunctisque virtutibus non intelligat populum Dei? Et quis non e contrario detestetur cruentas Israelis manus, adversum quos imprecatur Propheta, dicens: Imple, Domine, facies eorum ignominia [Ps. LXXXII, 17]. |
22 | (Vers. 10, 11.) Gaudens gaudebo in Domino, et exsultavit [Vulg. exsultabit] anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis et indumentis iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat: sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. LXX: Gaudio laetabuntur in Domino, exsultet anima mea in Domino. Induit enim me vestimento salutis, et tunicam laetitiae circumdedit mihi. |
23 | Sicut sponsum mitra, et sicut sponsam ornavit mundo muliebri, et sicut terram efferentem florem suum, et sicut hortus semina sua germinat: sic Dominus Deus profert iustitiam et laudem in conspectu omnium gentium. Principium capituli iuxta LXX, qui dixerunt: Gaudio laetabuntur in Domino, fini superioris capituli copulatur. |
24 | Iuxta Hebraeos vero alterius capitis exordium est, in quo introducitur Ecclesia, Christi respondere sermonibus: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nequaquam in patribus, sicut Iudaei gloriabantur, dicentes: Semen Abraham sumus, et nemini umquam servivimus [Ioan. VIII, 33]; sed in Deo, Scriptura dicente: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una [Act. IV, 32]. Redditque causas laetitiae: Quia induit me vestimento salutis, et indumento, sive tunica iustitiae atque laetitiae, quae Hebraice dicitur MAIL, ornavit atque circumdedit. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, induimur Christo, et habemus tunicam iustitiae: qui factus est nobis sanctitas, iustitia, et redemptio [Galat. I]. Ponitque similitudinem duorum in Ecclesia agminum, perfectorum atque incipientium [I Cor. I]. Perfectos sponsi comparat pulchritudini; incipientes sponsae assimilat ornatui. |
25 | Perfectus erat Paulus, qui quasi sponsus decoratus corona atque coronandus, sive, ut Aquila transtulit, ἱερατευμένος στεφάνω, quod in lingua nostra dicitur, sacerdoti portans coronam, loquentis in se Christi auctoritate dicebat: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae [II Tim. IV, 7]. Et in alio loco: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus [Philipp. III, 15]. Incipiens autem erat comparatione plenitudinis, quando ex persona incipientium loquebatur: Cum essem parvulus, sicut parvulus loquebar, sicut parvulus sapiebam, sicut parvulus cogitabam [I Cor. XIII, 11]. Et iterum: Ex parte videmus, et ex parte cognoscimus, donec veniat quod perfectum est [Ibid., 9]. Et ideo sponsae assimilatur ornatui, quae ornatur mundo muliebri, sive ut caeteri transtulerunt, vasis, vel monilibus suis. Ponitque alterius comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. |
26 | Sicut terra profert germen suum, et coelestibus pluviis irrigatur: et sicut hortus semen suum germinat, qui fontium atque fluviorum aquas desiderat: sic, inquit, Dominus germinabit iustitiam atque laetitiam coram cunctis gentibus: nequaquam coram Israel, ut supercilium decutiat Iudaeorum; sed cunctis gentibus, quae in Ecclesia congregantur. |