monumenta.ch > Hieronymus > 60
    >>> LXI

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 17, CAPUT LX

1 (Vers. 1 seqq.) Surge, illuminare: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. LXX: Illuminare, illuminare ÷ Ierusalem ** venit enim lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
2 Ecce tenebrae operient terram; et caligo super gentes. Super te autem apparebit Dominus, et gloria illius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore tuo. Quid nobis videretur de instauratione Sion et Ierusalem, et cunctis quae ei prophetali vaticinio promittuntur, in fine superioris libri plenius diximus, ubi interpretati sumus, quid significaret ille versiculus: Veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Iacob. Nunc breviter perstringendum est, quid plurimi de hoc loco sentiant, ut errore perspecto, facilius possimus suscipere veritatem. Iudaei et nostri semiiudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Ierusalem, haec in mille annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cedar congregentur, arietesque Nabaioth veniant, ut immolentur super altare Templi, quod fuerit exstructum.
3 De insulis quoque, et maxime navibus Tharsis, volare filias illius ut columbas, auri et argenti divitias conferentes: et aedificari muros Ierusalem ab alienigenis, quibus praesint reges gentium, semperque apertas fore portas civitatis, ut diebus ac noctibus divitiae Ierusalem et victimae deferantur. Et omnia quae deserta sunt cyparisso, et pino, et cedro sectis in Libano, construenda: praecipue Templum Domini, in quo sit laetitia sempiterna: ita ut sugat lac nationum, et regum divitias comedat, tantamque abundantiam rerum omnium fore, ut pro aere, aurum habeant, pro ferro argentum, pro lignis, aes, pro lapidibus, ferrum. Principes quoque illius aeterna pace fruituros, et episcopos praefuturos populis in iustitia, sed et portas futuras anaglyphas.
4 Et quod his maius est, pro sole et luna, ipsum Dominum aeterna luce fulsurum: et pro uno homine habituram eam mille fortissimos viros, et pro parvulis, gentes robustissimas possessuram. Haec illi dicunt, qui terrenas desiderant voluptates, et uxorum quaerunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum [Philipp. III], quorum qui sequitur errorem, sub nomine Christiano Iudaeorum se similem confitetur.
5 Alii autem asserunt haec omnia Iudaeis carnaliter repromissa, si recepissent eum, qui dicit in Evangelio: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12], quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, ut quomodo victimae concessae sunt populo Israel, non quo per se bonae essent, sed ne daemonibus offerrentur: ita et gulosis Iudaeis, nihilque aliud quaerentibus nisi corporum voluptates, ista Dominus pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis, et opum abundantia Filium Dei susciperent, quem quia non susceperunt, repromissiones quoque irritas fieri.
6 Denique Chananaeae pro filia deprecanti: Non veni, inquit, nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XV, 24]. Et discipulis suis: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: ite magis ad oves perditas domus Israel [Matth. X, 5, 6]. Quam ob causam et Apostoli primum in synagogis Dominum nuntiabant, quibus non recipientibus Evangelium, dicunt ad eos: Vobis quidem oportuerat praedicari verbum: sed quia non recepistis salutem, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Lux enim venit in mundum: et magis Iudaei dilexerunt tenebras. Unde et Dominus cum Ierusalem flevisset, adiecit: Si scires etiam tu quae ad pacem sunt tibi [Luc. XIX, 42]. Quam quia non suscepit, intulit: Nunc autem veniet dies super te: et circumdabunt te inimici tui vallo: et coarctabunt te, ad terramque deducent cum filiis tuis [Ibid., 43]. Nos autem iuxta priorem sensum, ad Ecclesiam dici universa credamus: quae primum de Iudaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Apostolos transmisit ad gentes.
7 Cui dicitur: Surge, illuminare; ut quae cecidit in incredulis, surgat in Fidelibus: quae cecidit in synagogis, surgat in Ecclesiis: et postquam surrexerit, illuminetur, ut nequaquam habeant erroris tenebras. Venit enim, inquit, lumen tuum, quod omnes Prophetae pollicebantur, quod iugiter exspectabas, Et gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum, et Templum eius, orta est super te: de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXVI, 2]. Ecce enim tenebrae operient terram, eos qui terrena sapiunt; et caligo populos, sive ut in Hebraico legitur: Tribus: quod proprie refertur ad Iudaeos, de quibus in alio psalmo scriptum est: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel [Ps. CXXI, 4]. Super te autem orietur Dominus, sol iustitiae, et gloria eius in te videbitur: de qua scriptum est: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis [Ioan. I, 14]. Et ambulabunt gentes in lumine tuo. Nos omnes ambulabimus in Apostolorum luce, quae lucet in mundo, et tenebrae eam non comprehenderunt.
8 Et reges, inquit, in splendore ortus tui: quando primum in Christo nata es. Quod et spiritualiter impletur, et carnaliter, ut reges quorum cor in manu Domini est, et quibus non regnat peccatum in mortali corpore [Prov. XXI], ambulent in splendore nascentis Ecclesiae, sive in eo qui ortus est in Ecclesia, et veri regis Christi fidei colla submittant [Rom. VI]. Quod quotidie videmus expleri quando idololatriae errore sublato, et persecutionis rabie, ad fidem ac tranquillitatem Christi, Romani principes transeunt.
9 Sunt qui haec omnia quae nos post primum Salvatoris adventum usque ad consummationem mundi, et ex parte completa, et penitus explenda memoramus, futuro tempore praestolentur, quando subintrante plenitudine gentium, salvandus sit omnis Israel [Rom. XI]. Quorum nequaquam sententia reprobanda est, dummodo spiritualiter haec complenda, et non carnaliter noverimus. Porro nomen Ierusalem et gentium, quod hic a LXX ponitur, in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est, adversum eos, qui asserunt omnia quae dicuntur dici ad Ierusalem.
10 (Vers. 4.) Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati venerunt tibi. Filii tui de longe venient et filiae tuae [Praefert Victor. filiae tuae lac sugent, ex tribus mss. Bibliorum codicibus, et Hieronymi ipsius commentario hic et infra eodem capite ad verba: Pro eo quod fuisti derelicta, vers. 16.] in latere sugent. LXX: Leva in circuitu oculos tuos: et vide omnes congregatos filios tuos. Venerunt omnes filii tui de longe, et filiae tuae super humeros portabuntur. Dicitur ad Ecclesiam, quae primum per Apostolos congregata est Sion, de quibus et in Actibus Apostolorum legimus, quod de universo orbe terrarum viri religiosi fuerint in Ierusalem, qui susceperint sermonem Dei et linguis suarum alienarumque gentium, vel audirent loquentes alios, vel ipsi loquerentur ad caeteros [Act. II]. Et praecipitur ut levent oculos suos in circuitu: quod et Dominus praecepit Apostolis, dicens: Levate oculos vestros, et videte, quia iam albae sunt segetes ad metendum [Ioan. IV, 35]. De Sion enim, et nequaquam de monte Sina, egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
11 Praecipiturque ut elevatis oculis videat suos filios congregatos, qui de longe veniant. Cui et in alio loco dicitur: Gaude nimis, filia Sion, praedica, filia Ierusalem: Ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus [Soph. III, 17]; et, Venient gentes multae ad Dominum: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum [Zach. II, 11]. Nos autem sumus filii qui de longe venimus ad Dominum, peregrini quondam a Testamento Dei et repromissionibus eius, spem non habentes, et absque Deo in mundo. Sed quid dicit Aposlolus? Vos qui eratis aliquando longe, nunc facti estis prope [Ephes. II, 13]. Quodque sequitur: Et filiae tuae in latere sugent, illud significat, quod animae in Christo lactentes, et in baptismate parvulorum, de quibus et Petrus apostolus loquitur, Quasi modo nati parvuli, rationabile et absque dolo lac desiderate [I Pet. II, 2], sugant lac apostolorum.
12 Quibus parvulis atque lactentibus loquebatur et Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Et in alio loco: Quasi nutrix fovens filios suos, sic desiderantes vos cupimus impertire non solum Evangelium Christi, sed et animas nostras [I Thess. II, 7, 8]. Quod autem pro hoc in LXX dicitur, filiae tuae super humeros portabuntur, diligentius attendendum est.
13 Filii enim qui robusti sunt, ipsi per se de longe veniunt, et ad fidem Domini congregantur. Filiae autem quae imbecilliores sunt, et pro fragilitate sexus, necdum in virum venere perfectum, Apostolorum portantur humeris, ut deferantur in sinus Abraham, Isaac et Iacob.
14 (Vers. 5.) Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. LXX: Tunc videbis, [Addunt vulgo editi, et gaudebis, quod neque in mss. nostris, neque in Graeco textu invenitur.] et timebis, et stupebis corde: quoniam transferentur in te divitiae maris, et gentium, et populorum. Cum elevaveris oculos tuos, et filios tuos filiasque prospexeris vel per se venire velociter, vel sanctorum humeris deportari, tunc gaudebis, et in modum fluviorum, aquis subitis inundaberis, et mirabitur, ac stupebit, immo dilatabitur cor tuum, audiens Apostolum: Os meum patet ad vos, o Corinthii. Et iterum: Dilatamini et nos [II Cor. VI, 11]; ne angustia pectoris non possitis habere hospitem Christum, qui dicit in Evangelio: Ego et Pater veniemus, et mansionem faciemus apud eum [Ioan. XIV, 23]. Quod autem additur in LXX, et timebis, in Hebraico non habetur.
15 Nisi forte post gaudii magnitudinem subintravit timor, ne tanto bono careat. An non est gaudium, cernere divitias, et multitudinem maris ad se transferri atque converti, et fortitudinem gentium venire sibi, ut quidquid in saeculo et orbe terrarum est, suum sit; et roborata fide gentium dicat: Omnia possum in eo qui confortat me, Iesu Christo [Phil. IV, 13]?
16 (Vers. 6, 7.) Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi: arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo: et domum maiestatis meae glorificabo. LXX: Et venient tibi greges camelorum, et operient te cameli Madian et Gephar [Al. Epha]: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes: et salutare Domini annuntiabunt.
17 Omnes oves Cedar congregabuntur tibi, arietes Nabaeoth venient, et offerentur placabiles super altare meum: et domus orationis meae glorificabitur. Post divitias maris et fortitudinem gentium, greges quoque camelorum, et dromades Madian et Epha promittuntur Ierusalem, qui omnes venient de Saba, portantes aurum et thus: et, quod his maius est, annuntiantes Domini salutare.
18 Universae quoque oves Cedar congregabuntur Ecclesiae, et arietes Nabaioth venient, sive ut in Hebraico scriptum est, ministrabunt, et offerentur, sive offerent victimas super altare Domini, ut domus eius inclyta fiat. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelorum, omnisque provincia appellatur Saba, unde fuit et Saba regina, quae venit sapientiam audire Salomonis: et ipsa deferens aurum et thus, pacifico regi multa deportans, et ab eo maiora suscipiens [III Reg. X]. Cedar autem regio Sarracenorum est, qui in Scriptura vocantur Ismaelitae. Et Nabaioth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo appellatur, quae frugum inops, plena est pecorum.
19 Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Israeli, totius mundi conversio praedicatur. Madian quippe in hoc loco interpretatur iniquitas. Epha, resolutus, sive effundens. Saba, conversio, vel captivitas. Cedar, tenebrae. Nabaioth, prophetiae. Greges igitur camelorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Ierusalem muneribus, et omnes de captivitate venient, et conversione sua, aurum fidei deferentes, et thus sacrificii.
20 Et per haec munera nequaquam propria salute contenti, proficient, ut etiam caeteris praedicent salutare Dei. Dives ille, qui instar cameli portabat in Evangelio divitiarum pondera, et camelus erat, noluit Domini audire consilia, nec exonerari, ut abiecta sarcina, alis columbae volaret ad coelum; propterea tristis abiit.
21 Et de istius modi camelo Salvator loquitur: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regna coelorum [Matth. XIX, 24]. Difficultatem rei proposuit, non impossibilitatem. Denique sanctae memoriae mater tua Paula, fraterque Pammachius, per foramen acus, hoc est, per arctam et angustam viam quae ducit ad vitam, transierunt ad regna coelorum, latam viam cum sarcinis relinquentes, quae ducit ad tartarum.
22 Immo quidquid habebant, in Domini dona portarunt, implentes illud quod scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae [Prov. XIII, 8]. Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt [Matth. XIX]. Habentes in muneribus principalia, aurum, [Erat antea uno verbo insensum pro duobus in sensu, quemadmodum emendamus post Victorium, cuius omnino rationibus assentimur, tametsi mss. nulli codices suffragentur. Eiusmodi autem sunt eius argumenta. Millies S. Hieronymus aurum pro sensu, et argentum pro eloquio interpretatur. Supr. c III: Muraenulas quae auri et argenti texuntur virgulis, sensu videlicet, et sermonibus Scripturarum. Ierem. IV: Si monili ornaveris aureo, id est, meditationem habueris sensus, et intelligentiae spiritualis. Et X: Iactant grandia et ad decipiendos singulos quos ue quasi aureis sensibus et argenti splendore fulgentibus eloquiis, etc. Ezech. XXXVIII: An putas te argentum et aurum, quod in eloquio sensuque intelligitur Ecclesiae possessurum? Dan. V: Aurei mihi videntur, qui saeculari ratione compositi sunt. Argentei, qui habent eloquii venustatem. Perperam igitur antea legebatur, aurum, incensum, et thus odoris optimi: quid enim hic faceret vox incensi, quae eadem est cum thure, cum solum de auro thureque tractetur, de illis scilicet verbis, Aurum et thus deferentes? Dixit autem aurum sensuum, sicut infra c. LXV vocavit frumentum sensuum, dum ait, donec multo labore atque industria mercantur ad frumentum sensuum pervenire.] in sensu et thus odoris optimi, atque dicentes: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et: Christi bonus odor sumus in omni loco [II Cor. II, 15]; exemplo virtutis suae, quotidie nuntiant salutare Domini, ut omnes oves Cedar congregentur in Ecclesia, et de erroris tenebris ad lucem transeant. Arietesque Prophetarum, de quibus in vicesimo octavo psalmo canitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, veniant et offerantur, sive iuxta Theodotionem, offerant [In recentiori Ambrosiano absque addito se.] se sacrificium Domino, et placabiles hostiae fiant, ut Christi glorificetur Ecclesia.
23 De huiuscemodi ovibus Salvator discipulis loquebatur: Ite ad oves perditos domus Israel [Matth. X, 3]. Et iterum: Meae oves meam vocem audiunt [Ioan. X, 3]. Et in Ezechiele plenius: Ecce ego quaeram oves meas, et visitabo illas: sicut quaerit pastor gregem suum. Haec dicit Dominus: Perditam quaeram, et errantem reducam, et fractam alligabo, et infirmam confortabo, fortemque custodiam, et pascam eas cum iudicio [Ezech. XXXIV, 11, 12]. Et ut nossemus quae essent oves, ponit manifestius: Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum; et isti populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus: et vos o es meae, et oves gregis mei omnes estis, et ego Dominus Deus vester [Ibid., 27, 28]. Si quis ergo in gentibus dives est, salvetur ut camelus, non absque donis, atque muneribus, quo possit verbum Domini praedicare. Si quis simplicitatis ovium et auctoritatis arietum, ascendat vel offeratur in altare Domini ab his qui praevalent, ut domus eius glorificetur.
24 Quod autem in Hebraico scriptum notavimus: Arietes Nabaioth ministrabunt tibi, et offerent super placabili altari meo, proprie super his intelligitur, qui de gentibus electi in sacerdotium, ministri sunt Salvatoris. Si quis autem contentiosus est, et carnaliter haec promissa contendit, respondeamus ei: Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei [I Cor. XI, 16]. Illudque dicamus, quod etiam si carnaliter sunt promissa Iudaeis, tamen sub conditione sunt promissa, ut si suscepissent lumen suum, quod ad eos missum fuerat, tunc etiam ista sequerentur, quod videlicet per desiderium auri, et opum abundantiam, rerumque carnalium, quorum semper ista gens capiebatur illecebris, susciperent ad se missum Filium Dei, quem quia non susceperunt, universa sublata sunt, et suscipientibus spiritualiter reddita haereditas.
25 (Vers. 8, 9.) Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israel, quia glorificavit te. LXX: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et sicut columbae cum pullis ad me? Me insulae exspectarunt, et naves Tharsis in primis, ut adducant filios tuos de longe, et argentum suum et aurum cum eis, propter nomen Domini sanctum: et quia Sanctus Israel glorificatus est. Quia Dominus ingressus est Aegyptum super nubem levem, et nubibus Prophetarum mandavit, ne pluerent super Israel imbrem, ad quos pervenit veritas Dei, miratur Ecclesia de Circumcisionis primum populo congregata, volare ad se gentium turbam toto orbe terrarum.
26 Et assumptis alis Spiritus sancti, festinare, iuxta Symmachum et Theodotionem, ad fenestras suas; iuxta Aquilam ad cataractas suas, ut ingrediantur Ecclesiam. Sive doctores cum discipulis, id est, columbas cum pullis suis volare ad Ecclesiam de insulis gentium, quae iuxta vaticinia Prophetarum exspectabunt Dominum. Naves quoque THARSIS, id est, maris, de quibus in visione Tyri plenius diximus, adducent filios Ecclesiae in principio fidei, aurum argentumque portantes.
27 Corde enim creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. De quo auro et argento in sexagesimo septimo psalmo scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora eius in fulgore auri [Psal. LXX, 14]. Et septuagesimo primo psalmo: Reges Tharsis et insulae munera offerent, et reges Arabum et Saba dona adducent [Psal. LXXI, 10]. Quae omnia deferuntur nomini Domini Dei et Sancto Israel, qui glorificavit eum.
28 (Vers. 10 seqq.) Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. In indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui: et aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non claudentur: ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et gentes solitudine vastabuntur. LXX: Et aedificabunt alienigenae muros tuos, et reges eorum assistent tibi. Propter iram enim meam percussi te, et propter misericordiam dilexi te.
29 Et aperientur portae tuae semper: die ac nocte non claudentur, ut introducant ad te fortitudinem gentium, et reges earum qui adducendi sunt. Gentes enim et reges qui non servierint tibi, peribunt: gentes solitudine desolabuntur. Inter caetera quibus [Alia lectio, quibus aedificatur Ecclesia, magis Victorio placuit, quod magis congruat verbis quae interpretatur: Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos: propterea quod ditari antequam aedificetur urbs nequit.] ditatur Ecclesia, et urbs Salvatoris exstruitur, alienigenae quoque et filii peregrinorum aedificant muros eius, ne hostis possit intrare, nec locum invenire perfidia.
30 Alienigenae autem et peregrini proprie significant populum nationum, qui vere exstruxerunt Ecclesiam Christi: intantum ut reges eorum et principes ministrent, sive assistant ei. Quod vel carnaliter accipitur, vel spiritualiter. Si carnaliter, videmus Caesares Romanos Christi iugo colla submittere, et aedificare ecclesias expensis publicis, et adversus persecutiones gentium atque insidias haereticorum Legum scita pendere.
31 Si spiritualiter, quicumque in eis continentia, eloquentia, sanctitate, principes sunt, et animae imperio carnis subiugant servitutem, ipsi administrant, et assistunt, vel auxiliantur ei, quam saepe propter negligentiam deserit, vel persecutorum percutit virga, ut rursum propter sui misericordiam diligat. Vel certe hoc dicendum, quod afflictam quondam et captivitati traditam in populo Iudaeorum, in vocatione gentium reconciliet sibi, ita ut portae eius semper apertae sint, et nec die nec nocte claudantur, et salvari cupientibus iugiter pateant, id est, ut ei in gaudio, et in tribulatione volentibus credere, introitus non negetur. Et inferatur ad eam fortitudo, sive divitiae gentium; et reges earum ministrent, sive adducantur ei quasi captivi.
32 Quod tunc intelliges, cum videris eloquentissimos adduci ad fidem Christi; et stultam fieri sapientiam sapientium, ac prudentiam prudentium reprobari [I Cor. I]: ut fatuum Dei sapientius sit hominibus. Gentem autem et reges earum, qui servire Ecclesiae noluerint bonam et utilem servitutem, ut in Apostolicam [Idem transferantur concinniori sensu legit.] transferant dignitatem, peribunt ea perditione, quae impiis praeparata est, et quidquid in eis fuerit, redigetur in solitudinem, qui habere noluerunt hospitem Deum.
33 (Vers. 13, 14.) Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israel. LXX: Gloria Libani ad te veniet in cyparisso et pino, et cedro simul ut glorificetur locus sanctus meus, + et locum pedum meorum glorificabo ** Et ibunt ad te timentes filii eorum qui te humiliaverunt, ÷ et irritaverunt te ** et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui irritaverunt te; et vocaberis civitas Domini Sion. Sancti Israel. Multa desunt in Septuaginta, quae ex Hebraeo sub asteriscis posui, et quod addiderunt, obelo praenotavi.
34 Libanus mons Phoenicis est, excelsis arboribus consitus, quas Psalmista describens ait: Vidi impium superexaltatum, et elevatum quasi cedros Libani [Ps. XXXVI, 35]. Et in alio loco: Conteret Dominus cedros Libani [Ps. XXVIII, 5]. Multaque alia quae studio brevitatis praetereo. De hoc quondam Hiram rex Tyri, Salomoni Ioppen ligna mittebat, ad aedificandum Templum Dei [III Reg. V]. De quo etiam nunc Scriptura promittit, abietem et buxum et pinum, sive iuxta Septuaginta, cyparissum et pinum, et cedrum, aut iuxta Aquilam, abietem, thaadaor, et [Pro Thaassur apud Aquilam quoque Thadaar alii egunt, utque videtur rectius, sicque apud Theodotionem, Thaassur pro Theassur. Nomini autem Brais mendum inesse suspicamur, legendumque Brathi: nam vocem , βραθὺ reddit Symmachus Isai. c. LV, 13, et ms. antiquiss. apud Montfauc. hic habet Brati, quae vox illi veterum editionum, quam ineptam vocat Martianaeus, scilicet Prati proxime accedit.] thaassur; vel iuxta Theodotionem, Brais, Thadaar, et Theassur, simul esse caedendas, ut aedificetur templum Sion [II Paral. II]. Quod si ita est, ubi erit aurea et gemmata Ierusalem? ubi uxor Agni? ubi portae duodecim gemmarum varietate distinctae? Nisi forte muros habebit et fundamenta gemmata, et Templum quod ornatius esse deberet, lignis aedificabitur.
35 Qua ratione compellimur omnia spiritualiter accipere, quod abies, cyparissus, pinus, et cedrus, excelsae quondam Libani arbores, glorificaverint Templum Dei, et locum pedum illius, et inclytum fecerint. Ac ne longo sermone sensum traham, vir sanctus et eloquentissimus martyr Cyprianus, et nostri temporis confessor Hilarius, nonne tibi videntur excelsae quondam in saeculo arbores, aedificasse Ecclesiam Dei? Quodque sequitur: Et venient ad te curvi, sive revertentes, filii eorum qui humiliaverunt te: et adorabunt vestigia pedum tuorum, omnes qui detraxerant tibi, de his debemus intelligere, qui non voluntate, sed necessitate sunt Christiani: et metu offensae regnantium, timentibus animis inclinantur. Vel certe quod prius persecutores, postea crediderint. Qualis fuit et apostolus Paulus, qui persequebatur Ecclesiam Dei, et postea vas electionis est appellatus [Act. IX]. Cum haec ita fuerint expleta, ut intret gentium plenitudo, tunc omnis Israel salvus fiet.
36 Et vocabitur vere civitas Domini Sion, Sancti Israel, quae consistit in specula, et de utroque populo congregata est.
37 (Vers. 15, 16.) Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui pertransiret [Vulg. per te transiret], ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generatione: et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Et scies, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob. LXX: Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui auxiliaretur: ponam te exsultationem aeternam, gaudium generationum in generationes.
38 Et suges lac gentium, et divitias regum comedes. Et scies quia ego Dominus qui salvam te feci, et qui erui te, Deus Iacob. Quae prius fuerat derelicta, et odio habita, fractis in te ramis, quia fructum non attulerant: qui idcirco fracti sunt, quia nullus erat qui pertransiret, et ibi praeberet auxilium: de quibus in psalmis dicitur: Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos [Ps. CXXVIII, 8]; propterea ponam te in superbiam sempiternam, sive in exsultationem et gaudium duarum generationum: pro pristinis ramis, aliis insertis de oleastro nationum, qui contra naturam exempli afferent fructus, non prioris amaritudinis, sed dulcedinis, quam de radice sumpserunt. Suges quoque lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Qui locus quem sensum habeat, super plenius exposuimus, disserentes illum versiculum, Filii tui de longe venient, et filiae tuae [Et filiae tuae in latere sugent. Constans error est in antea editis libris, qui et in sacro contextu, et in Commentariis semper legunt. Et filiae tuae lac sugent. Nos ad fidem mss. codicum ubique restituimus in latere sugent. MARTIAN.] in latere sugent. Sive iuxta Septuaginta, divitias regum comedes. Quae divitiae secundum Hebraicam veritatem, ubera sunt regum atque doctorum, quibus nascentium in Christo eruditur et nutritur infantia.
39 Quae cum suxeris et perveneris ad solidum cibum, ut divitias quoque huiuscemodi regum comedas: tunc scies quod ego sum Salvator tuus, qui redemi te sanguine meo, sive Deus fortis Iacob.
40 (Vers. 17 seqq.) Pro aere afferam aurum, pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos in iustitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. LXX: Pro aere afferam tibi aurum, et pro ferro dabo tibi argentum, et pro lignis tribuam tibi aes, et pro lapidibus ferrum.
41 Et dabo principes tuos in pace, et episcopos tuos in iustitia, et non audietur ultra iniquitas in terra tua, neque contritio et miseria in finibus tuis: sed vocabuntur salutare muri tui, et portae tuae sculptura. Eadem res pro locorum qualitate, alteri genus, alteri species. Et ne de artibus, rhetorica ac dialectica dicere quidpiam videar, ponam exempla communia, quae possint simplicem lectorem instruere. Filius meus, qui ad me species est, et me habet genus, filio suo genus est.
42 Dicam et aliud, quod alteri maius, alteri minus est. Centurio gregario milite maior, tribuno minor est. Quinque pauci sunt ad decem: plures ad unum. Ergo in instauratione spiritualis Ierusalem, ligna vertentur in aes, et lapides mutabuntur in ferrum, id est, bruti quondam et insensibiles homines, in eas materias mutabuntur, quae utilitatem aliquam praebeant civitati. Ipsumque aes et ferrum per augmenta virtutum, in aurum argentumque mutabuntur: ut nequaquam utilitatis speciem, sed pretium quoque habeant ac decorem.
43 De auro et argento, quid significent in Scripturis sanctis, saepius diximus. Ponam, inquit, principes tuos in pacem, et episcopos tuos in iustitiam. Pro quo in Hebraico scriptum est: Ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos in iustitiam. In quo Scripturae sanctae admiranda maiestas, quod principes futuros Ecclesiae, episcopos nominavit, quorum omnis visitatio in pace est, et vocabulum dignitatis in iustitia: ut nequaquam accipiant personam in iudicio, nec audiatur quidpiam iniquum in terra Ecclesiae, neque contritio et infelicitas in terminis eius.
44 Ubicumque enim iniquitas est, et iustitia non servatur, et pax perditur, haec omnia consequentur. Sed pro his, ait, omnibus occupabit salus muros tuos, sive salvator, qui in Hebraico legitur IESUS, quod proprie nomen Domini sonat. Ipse enim fortitudo murorum Ecclesiae, quae habet portas in laude Domini: ut qui ingrediuntur eam, primum discant laudare Dominum, et nomen illius confiteri. Quod autem Septuaginta pro laude interpretati sunt γλύμμα, id est, sculpturam, hoc possumus dicere, quod portae Ecclesiae cunctis debeant caelatae esse virtutibus, per quas ingrediamur ad eam.
45 (Vers. 19, 20.) Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. LXX: Et non erit tibi sol ultra in lucem diei, neque ortus lunae lumen praebebit tibi nocte; sed erit tibi Dominus lux aeterna, et Deus gloria tua.
46 Non enim occidet sol tibi, et luna tibi non deficiet. Eritque Dominus lux sempiterna, et complebuntur dies luctus tui. Ex hoc capitulo cogimur omnia quae dicta sunt et dicenda, ad ultimum referre tempus: quando coelo terraque transeuntibus, solis ac lunae cessabit officium. Et erit Dominus ipse lumen perpetuum, ut quae [Pro χιλιαστάὶ in Ambrosian. Iudaei scribitur.] χιλιασταὶ carnaliter asserunt esse complenda, nos spiritualiter futura esse credamus, in qualitate promissionum, non in tempore discrepantes.
47 Quibus breviter respondendum est, quod [Quod si pseudoprophetis. Hunc locum variis modis depravatum reperies apud Erasmum et Marianum: Erasmus enim sensum impium videtur inducere, cum legat, Quibus breviter respondendum est, quod pseudoprophetis, etc. Quare non semper sanctus ille qui dicit, etc. Marianus lectionis difficultate superatus quatuor verba tollit e medio, ut possit legere suo sensu, semper oritur sol iustitiae, ille qui dicit, etc. MARTIAN. ---Idem Ambrosian., quod pseudoprophetis et peccatoribus semper sol occidit meridie. Et e contrario timentibus Deum oritur sol iustitiae: quare semper sanctis, etc. Erasmus hoc uno abludit, quod cum negandi particula legit, quare non semper, etc. Victorius semper oritur sol iustitiae ille qui dicit, etc., qui tamen ope, ut ait, Brixiani codicis expungit quatuor haec verba, quare non semper sanctis (tunc Sanctus), legit vero absque si particula sol occidat. Rectius multo, nullaque inducta mutatione in nostra editione sic dici intelligito, sub interrogandi nota, Quare non continuo Sanctis oriatur sol ille iustitiae, etc.] si pseudoprophetis et peccatoribus sol occidit meridie, et e contrario timentibus Dominum oritur sol iustitiae: quare non semper Sanctis, ille qui dicit: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12], qui lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt [Ioan. I]? Per diem quippe sol non uret nos, neque luna per noctem [Psal. CXX, 6]. Quia habemus Dominum lucem perpetuam, et dies luctus nostri complebuntur, nequaquam plangentibus in subversione Ierusalem, sed laetantibus ex instructione Ecclesiae. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt.
48 Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V]. Ut postquam Domini fuerint carne saturati, eructent sermonem Domini, et dicant opera sua regi [Ps. XLIV].
49 (Vers. 21, 22.) Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum haereditabunt terram, germen plantationis meae: opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. LXX: Populus tuus omnes iusti semper possidebunt terram: custodiens plantationem, opera manuum suarum in gloriam.
50 Qui parvus est, erit in millibus, et qui minimus, in gentem magnam. Ego Dominus in tempore congregabo eos. Finitis diebus luctus atque completis, quando tristitia vertetur in gaudium, populus Sion erit omnis iustus, non ad breve tempus, sed in perpetuum, et quia iustus est, terram mitium possidebit. Nec mirandum si ad recipienda promissionis bona, terram mansuetorum teneat atque viventium, quam Propheta suspirat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13], cum germen plantationis Domini sit, et opus manuum eius ad glorificandum Deum.
51 Omnis enim, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur [Matth. XV]. Sive iuxta Septuaginta, populus custodiens plantationem Dei, et opera manuum Domini, in gloria servabitur Creatoris. De bona plantatione per Ieremiam loquitur Deus: Ego plantavi te vineam bonam, totam veram, quae in Isaia appellatur vinea Sorec [Isa. V]. Et quia Paulus conscientia virtutum loquentis in se Christi, dicere poterat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. XI, 1], ideo ad Corinthios loquebatur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit [I Cor. III, 6]. Plantati enim in domo Domini, in atriis eius efflorescent [Ps. XCI]. Tunc qui parvulus fuit, erit in millia, audiens a Domino: Esto habens potestatem super quinque vel decem civitates [Luc. XIX, 17, 19]; ita ut appelletur χιλίαρχος Et qui cum Apostolo dixerat: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec [Ephes. III, 8], princeps erit magnae gentis in coelestibus, quando tempore constituto miserit Dominus Angelos suos, et congregaverint ad eum omnes Sanctos, a summitate coeli usque ad summum eius [Matth. XXIV]: non solum de Israel, sed et de gentium populo, quem significans loquebatur: Et alias oves habeo quae non sunt de grege isto, et illas oportet me congregare, ut fiat unus grex, et unus pastor [Ioan. X, 16]. Hoc autem subito faciet, ut quando omnia fuerint desperata, tunc in gentem fortissimam congregentur.
52 Quae licet ex parte in Ecclesia quotidie videamus expleri, tamen in mundi consummatione plenius complebuntur, et in secundo Salvatoris adventu.
Hieronymus HOME



    >>> LXI
monumenta.ch > Hieronymus > 60