1 | Quanta mysteria septimus post decimum numerus, ad quem nunc Explanationum in Isaiam pervenit liber, in Scripturis sanctis contineat, vellem, virgo Christi Eustochium brevi sermone percurrere. Sed quia non possum omnia in omnibus locis dicere, hoc strictim admoneo, quod psalmus, qui huius numeri titulo praenotatur, sit pueri Domini David, et cecinerit verba Cantici, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, et dixerit: Diligam te, Domine, fortitudo mea, et reliqua. |
2 | Puer autem Domini ille est, cui Pater loquitur in Isaia: Magnum tibi est vocari puerum meum [Isai. XLIV]. Et in alio loco: Ecce puer meus quem elegi, et dilectus meus in quo complacuit sibi [Al. mihi] anima mea [Isai. XLII, 2]. Iste puer qui interpretatur, fortis manu, in die qua liberavit eum Dominus de manu Saul; qui in lingua nostra, expetitum, vel infernum sonat, et ab omnibus inimicis suis, qui clamaverunt contra eum: Crucifige, crucifige talem [Luc. XXIII], quando ad Patrem victor ascendit fulvis vestibus de Bosra, inter caetera triumphantis locutus est verba: Eripe me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium. |
3 | Populus quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi [Ps. XVII, 44, 45]. Rursumque de populo Iudaeorum: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis [Ibid., 46]; quibus et Elias dixerat: Usquequo claudicatis utroque pede [II Reg. XVIII, 21]? Denique quod difficile in aliis reperitur, hic psalmus tam in Samuelis, quam in Dierum historia continetur [II Reg. XXII]. Qui de uno numero ad hebdomadem per incrementa proficiens, venit ad vicesimum octavum psalmum, qui et ipse inscribitur David, in consummationem tabernaculi, quando Angelis imperatur: Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum. Et omnia baptismi salutaris et Ecclesiae mysteria concinuntur: Vox Domini super aquas: Deus maiestatis intonuit: Dominus super aquas multas, vox Domini in virtute [Ps. XXVIII, 1]: Et post paululum: Vox Domini praeparantis servos, et revelavit condensa, et in Templo eius omnes dicent gloriam [Ibid., 3, 10]. Atque ut multitudinem credentium demonstraret, intulit: Dominus diluvium inhabitare fecit: et sedebit Dominus rex in aeternum. Rursumque octavo addito sacramento, tricesimum sextum psalmum efficit litteratum, cuius principium est: Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Cuius expositio, non praefationis, sed proprii voluminis est. Et ne multa nunc replicemus, usque ad quintum decimum numerum per augmenta succrescens, in quo psalmi graduum sunt, et vas electionis apud Petrum Hierosolymis commoratur, centesimum vicesimum efficit numerum, qui primi in Christum fuere credentes et cum Apostolis coenaculum fidei conscenderunt [Act. V]: descenditque super eos Spiritus sanctus [Galat. I]. Postque usque ad septimum decimum numerum ordine gradiens, et Evangelicam possidens dignitatem, praecipiente Domino de dextris partibus, centum quinquaginta tres pisces magnos capit, et in Ecclesia collocat [Ioan. XXI]. Cui et nunc Isaias propheta loquitur. |