Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 16, CAPUT LIX
1 | (Vers. 1, 2.) Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat: neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat; sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. LXX: Numquid non potest manus Domini salvos facere: aut aggravata est auris eius, ut non exaudiat? Sed peccata vestra separant inter vos et Deum: et propter peccata vestra avertit faciem eius a vobis, ut non misereatur. Poteram quae nunc facturum esse me dixi: Eris confidens in Domino, et elevabit te ad bona terrae, et cibabit te haereditate Iacob patris tui, et ante complere. Neque enim abbreviata est manus mea, atque contracta, ut eam ad liberandum populum meum extendere nequeam: aut surdas aures habeo, ut exaudire non possim. |
2 | Ex quo ostenditur aures Domini, quae iustos audiunt, et non audiunt peccatores, nequaquam esse nostrarum aurium similes, quae emissam vocem sive iustitiae, sive iniustitiae, aequaliter audiunt; sed peccata, inquit, vestra, quasi quidam in medio murus oppositus, vos et Deum dividunt. Unde et Salvator in passione sua fecit utrumque unum [Ephes. II], et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in sua carne destruxit, ut quos paries diviserat peccatorum, Christi sanguis coniungeret. Qui aperuit paradisi ianuam, quae multo tempore clausa fuerat [Genes. III], et igneum gladium suo cruore restinxit, ut audiret latro: Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Quodque sequitur: Et propter peccata vestra avertit faciem a vobis: ut non audiret, sive ut non misereretur, hoc ostendit, quod fetorem peccatorum et iniquitates eorum ferre non potuerit, sed averterit faciem suam, ne eorum turpitudinem cerneret, et statim percutere cogeretur. Unde peccator Domini vultum videre desiderans, dicit in psalmo: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, usquequo avertis faciem tuam a me [Ps. XII, 1]? Et alibi: Ostende faciem tuam, et salvi erimus [Ps. LXXIX, 4]. |
3 | (Vers. 3, 4.) Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihili [Vulg. nihilo], et loquuntur vanitates. LXX: Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri peccatis. |
4 | Labia vestra polluta sunt iniquitate, et lingua vestra iniustitiam meditatur. Nullus loquitur iusta: neque est iustum iudicium. Confidunt in vanis, et loquuntur vacua, iniquitates atque peccata. Quae supra generaliter nominavit, nunc exponit in partibus. Et considerandum quod nequaquam eis obiiciat idololatriam qua Isaiae temporibus tenebantur, sed effusionem sanguinis, de quo ante iam dixerat: Iustus perit, et non est qui recogitet. Et viri iusti tolluntur, et nemo corde intelligit. |
5 | A facie enim iniquitatis sublatus est iustus: erit in pace sepultura eius, tolleturque de medio [Isai. LVII, 1, 2]. Et quamquam ipsi manus non miserint in Dominum Salvatorem, tamen consona impietatis voce clamantes: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25], mortis eius rei sunt, et habent pollutas manus. |
6 | De quibus idem Propheta testatur, dicens: Si levaveritis manus vestras ad me, non exaudiam. Manus vestrae sanguine plenae sunt [Isai. I, 15]. Labia quoque eorum et lingua loquuntur iniquitatem atque mendacium, ut pro Christo sibi Antichristum repromittant, nec sit ullus in populo qui invocet iustitiam, et iudicet veritatem, sive ut in Hebraeo babetur, fidem, quod scilicet credat in Christo; sed confidunt in nihili, et loquuntur vanitates. |
7 | Unde Apostolus praecipit, ne attendamus Iudaicas fabulas, et mandata hominum aversantium se a veritate [Tit. I]. Vere enim confidunt in nihili, et sequuntur vanitates, in quo impletur Domini vaticinium: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis [Ioan. V, 43]. |
8 | (Vers. 5, 6.) Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem: et ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. LXX: Quia parturiunt dolorem, et generant iniquitatem. Ova aspidum fregerunt: et telam araneae texuerunt. Et qui de ovis eorum comedere voluerit, frangens reperiet putridum, et in ipso regulum: tela eorum non erit in vestimentum, nec operientur operibus suis. Qui Antichristi praestolantur adventum, nec possunt dicere: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram [Isai. XXVI, 18], recte concipiunt dolorem, et parturiunt iniquitatem: ut quem multo labore perquirunt, in iniquitate suscipiant; de quorum scriptum est patre: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem [Ps. VII, 15]. Isti frangunt atque disrumpunt ova aspidum, ut earum venena in sua mente suscipiant, quibus in Evangelio dicitur: Serpentes, genimina viperarum [Matth. III, 7]. Pulchreque ova posuit aspidum atque serpentum, quae ova prius generare dicuntur. |
9 | Et quia non solum malitiae venena in cordibus suis retinent, sed in lege Domini die ac nocte meditantur, aniles fabulas mussitantes, propterea dicitur: Et telas araneae texunt: quibus muscas et culices et parva capiunt animantia; ad quas cum forte quid venerit, quasi per aerem vacuum transvolat. Qui comederit, inquit, de ovis eorum, morietur, hoc est, qui consiliis eorum acquieverit, quomodo Abel acquievit Cain dicenti, Transeamus in campum [Genes. IV, 8], statim interficietur: sive ut Septuaginta transtulerunt: Qui voluerit de ovis eorum comedere, conterens inveniet putridum, et in ipso regulum. Qui enim prima fronte deceptus, ova putaverit gallinarum et aliarum volucrum, quarum esus innoxius est: si fregerit antequam comedat, statim putorem teterrimum fetoremque cognoscet, et quod confotum est, inveniet regulum. |
10 | Sive iuxta Symmachum et Theodotionem, aspidem. Aquila autem viperam posuit; pro qua in Hebraico legitur EPHEE. Qui igitur audiens traditiones Iudaicas, ad escas se mille annorum voluerit praeparare, et repromissionum deliciis irretitus, manum ad ovum extendere: si antequam comedat, hoc est verbis mortiferis acquiescat, voluerit prius considerare quod dicitur, et singulos sermones discutere, eorumque tractare rationem, statim in ipsis reperiet [Al. reperit] Antichristum praeparari. |
11 | Ergo iuxta Hebraicum, qui comederit de ovis eorum, morietur. Qui autem, iuxta Septuaginta, frangere ante voluerit, et diligentius intueri ac videre quid latitet, reperiet fetorem teterrimum, et principem omnium serpentem diabolum, in eorum latitare traditionibus. Et quia supra dixerat: Telas araneae texunt, exponit quod telarum istarum textura non proficiat. |
12 | Labor, inquit, eorum omnisque doctrina non Christi efficit vestimentum, nec pallium quo nuditas animae protegatur, sed casso labore desudant, dicente hoc eodem Propheta: Populus hic labiis me honorat; cor vero eorum longe est a me. Frustra autem me colunt, docentes doctrinas et praecepta hominum [Isai. XXIX, 13]: quae sequentes, negligunt legem Dei. |
13 | Et ut sciamus in tela opera demonstrari, intulit: Neque operientur operibus suis. Quidam locum istum sic edisserunt: Ova aspidum sciderunt, sive ruperunt, id est, mordentes Prophetarum reliquere sermones omnes, et blanda sibi pseudoprophetarum eloquia texuerunt: de quibus qui comederit, a serpente ferietur; et intelliget nihil sibi verba profuisse mendacii. |
14 | (Vers. 7, 8.) Opera eorum opera inutilia: et opus iniquitatis in manibus eorum. Pedes eorum ad malum currunt: et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Cogitationes eorum, cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. Viam pacis nescierunt: et non est iudicium in gressibus eorum. Semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. LXX: Opera enim eorum opera iniquitatis: et pedes eorum ad malitiam currunt. |
15 | Veloces ad effundendum sanguinem innoxium: et cogitationes eorum, cogitationes stultorum. Contritio et miseria in viis eorum: et viam pacis non cognoverunt: et non est iudicium in viis eorum. Semitae enim eorum perversae, quas transeunt, et nesciunt pacem. Ideo non operiuntur [Al. operientur] operibus suis, quia opera eorum opera iniquitatis sunt, quae Apostolus infructuosa cognominat, id est fructus non habentia [Ephes. V]. Et pedes eorum currunt ad malum, et festinant ad effundendum sanguinem innoxium [Prov. I]. Hanc enim et in Prophetarum occisione habuerunt consuetudinem. Ad quos Stephanus loquebatur: Quem enim Prophetarum non sunt persecuti patres vestri [Act. VII, 52]? Et Dominus in Evangelio: Ierusalem, Ierusalem quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt [Matth. XXIII, 37]; et iterum: Veniet super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram: a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter Templum et altare [Ibid., 35]. Unde et supra ad eos dicitur: Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine: et lingua vestra loquitur iniquitatem [Isai. I, 15]. Et per hanc meditationem crudelitatis atque blasphemiae, ad necem Domini pervenerunt. |
16 | Quomodo et Iudas per avaritiae viam venit ad homicidium, immo sacrilegium avaritiae copulatum. Quodque sequitur: Cogitationes eorum cogitationes stultorum: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Et supra: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, Apostolus posuit ad Romanos (Cap. III): quod multi ignorantes, de tertio decimo psalmo sumptum putant, qui versus in editione Vulgata additi sunt, et in Hebraico non habentur. |
17 | De quo plenius in exordio huius voluminis diximus. Recte autem viam pacis ignoraverunt, qui auctorem eius suscipere noluerunt. Ipse est enim pax nostra, qui loquitur ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Et ad Ierusalem: Si scires quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et obsidebunt te, et filios tuos allident ad terram [Luc. XIX, 42, 43]. Qui autem pacem non susceperint, consequenter nec iudicium habent in viis suis. |
18 | Illum de quo supra dictum est: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus quem dilexit anima mea, iudicium gentibus proferet [Isai. XLII, 1]. Sequitur: Viae eorum perversae, non natura, sed propria voluntate. Quidquid enim pervertitur atque curvatur, de recto torquetur in pravum. Omnis doctrina Pharisaeorum subversio veritatis est, per quam qui ambulaverit, non solum non invenit pacem; sed nec cognoscit quidem eam, ut sciat quid quaerere debeat. |
19 | (Vers. 9 seqq.) Propter hoc elongatum est iudicium a nobis: et non apprehendet nos iustitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in tenebris ambulavimus. Palpavimus sicut caeci parietem: et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie, quasi in tenebris: in caligosis [Vulg. caliginosis] quasi mortui. Rugiemus quasi ursi omnes: et quasi columbae meditantes gememus. |
20 | Exspectavimus iudicium, et non erit [Vulg. est]: salutem, et elongata est a nobis. LXX: Propterea recessit iudicium ab eis: et non apprehendit eos iustitia. Cum exspectarent lucem, factae sunt eis tenebrae. Praestolantes eam in tenebris ambulabunt: palpabunt sicut caeci parietem: et quasi non habentes oculos attrectabunt. |
21 | Cadent in meridie, quasi in nocte media: quasi morientes gement: quasi ursus, et quasi columba pariter ambulabunt. Exspectavimus iudicium, et non est: salus longe recessit a nobis. Post accusationem populi Iudaeorum, ex persona eorum Propheta respondit, quid loqui debeant poenitentes, si tamen velint post vulnera recipere sanitatem. Mirorque cur Septuaginta, quasi Propheta de eis loquatur, et non ipsi ad Prophetae verba respondeant, orationem texuerint, cum in consequentibus veritate superati, hoc idem fecerint, dicentes: Exspectavimus iudicium, et non est; salus longe recessit a nobis. |
22 | Multa enim iniquitas nostra in conspectu tuo; et peccata nostra restiterunt nobis, et caetera. In praesenti igitur tempore universa complentur. Elongatum est iudicium a Iudaeis, quod gentibus nuntiatum est. Et non apprehendet eos iustitia, quae a nationibus comprehensa est. Exspectaverunt lucem, dicentes: Emitte lucem tuam et veritatem tuam [Ps. XLII, 3], quae eis per Prophetas fuerat repromissa, et erroris tenebris occupati sunt. |
23 | Sustinebant splendorem; et ambulaverunt in tenebris. Ita Scripturas sanctas, quasi caeci palpantes parietem, verba tantum in eis et folia, non sensum fructumque quaerentes, qui tenetur in litteris. Denique iungit et dicit: Impegimus, sive cademus meridie, quasi in tenebris: in caligosis [Al. caliginosis], quasi mortui. In toto enim orbe, sole iustitiae splendorem rutilante, illi morantur in tenebris, videlicet ut peccato mortui. |
24 | Rugiemus, ait, quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus; ut et crudeles sint pariter et miseri: feri et immanes ad humiles atque subiectos: pavidi atque trepidantes ad eos qui fortiores sunt, quos quasi accipitres perhorrescunt. Legimus et in alio loco: Quasi ursa raptis catulis. Et in Daniele, regnum cruentum in quo sunt tres ordines dentium, ursae ferocissimae comparatum [II Reg. XVII, 8] [Dan. VII]. Et quasi columbae meditantes gememus, absque sensu et intelligentia Scripturarum, tantum verba meditantes, quae decantant memoriter. |
25 | Sed quomodo columbae, de quibus scriptum est: Ephraim quasi columba non habens sensum (Osee VII, 11); et quomodo in Evangelio contra serpentum malitiam, simplicitas ponitur columbarum [Matth. X]: sic in praesenti loco, simplicitas absque prudentia, quae vicina stultitiae est, in sola verborum meditatione monstratur. |
26 | Exspectabunt iudicium, et non erit: salutem, subauditur, exspectabunt et non erit, quia longe migravit ad gentes. In quo notandum, quod omnia futuro dicantur tempore, ut quod nunc Iudaei sustinent, indicetur. |
27 | (Vers. 12 seqq.) Multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis: quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus. Peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus, ne iremus post tergum Domini nostri, ut loqueremur calumniam, et transgressionem concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii. |
28 | Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. LXX: Multa est enim iniquitas nostra in conspectu tuo, et peccata nostra restiterunt nobis. |
29 | Iniquitates enim nostrae in nobis sunt, et iniustitias nostras cognovimus. Impie egimus, et mentiti sumus, et recessimus a Deo nostro. Locuti sumus iniqua, et inobedientes fuimus. Parturivimus et meditati sumus de cordibus nostris verba iniqua. Et recessimus a iudicio, et iustitia longe stetit, quia consumpta est in viis eorum veritas, et per rectum iter transire non poterant. |
30 | Et veritas sublata est: et transtulerunt mentem ut non intelligerent. Reddit causas quare rugierint quasi ursi, et meditati sunt ut columbae; exspectaverint iudicium quod non erat, salutem quae transivit ad gentes: quia multiplicatae sunt, dicentes, iniquitates nostrae in conspectu tuo: a quibus multo tempore averteras faciem, ne eas cerneres, ne ferires. |
31 | Et peccata nostra responderunt nobis, ut reciperemus quod meruimus. Et scelera nostra nobiscum sunt: iniquitatesque cognovimus, quas multo tempore perpetrantes putabamus esse iustitiam. Quae sunt autem iniquitates? Peccare et mentiri contra Deum: sive ut iuxta Hebraicum, Aquila transtulit, negare Deum: quod ad Salvatorem refertur. |
32 | Et reliquimus, inquiunt, Deum nostrum dicentes: Scimus quod Moysi locutus sit Deus: hunc autem nescimus, unde sit [Ioan. IX, 29], ut loqueremur calumniam, Hic si ex Deo esset, non solveret sabbatum [Ibid., 16]. Et: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia [Luc. X, 15]. Et transgressionem, quae significantius Graece dicitur ἀπόστασις, cum aliquis negat Deum et praevaricationis arguitur. |
33 | Concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii, contemnentes legem Dei, et sequentes traditiones hominum: quas illi δευτερώσεις vocant, et quas in nostro corde simulavimus: Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit. Quae enim pars iustitiae et iniquitati? qui consensus Christi et Belial? Stetit iustitia in gentibus, et recessit a nobis, quia corruit in platea veritas. |
34 | Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem [Matth. VII]: quia angustam viam, in qua veritas commoratur, intrare nolebant. Et facta est veritas in oblivionem, de qua scriptum est: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Ps. LXXXIV, 12]. In quo animadvertendum quod crebro veritas nominata sit, ut Christi persona monstraretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium. |
35 | Et qui recessit a malo, praedae patuit. Quod quamquam videatur obscurum, sic edisseri potest: nobis mendacium de nostro corde fingentibus et deserentibus legem Dei, iustitia longe stetit, et veritas corruit in plateis, et aequitas ad nos intrare non potuit, et Filius Dei, qui est veritas, factus est in oblivionem: in tantum ut quicumque a traditionibus Iudaeorum cupierit recedere, statim pateret insidiis et persecutionibus: ita ut caecum a nativitate, qui oculos receperat, expulerint de synagogis [Ioan. IX]. Et post resurrectionem Domini Salvatoris, omnes, qui in eo credebant, persecuti sint atque nudaverint: quibus de toto orbe gentium Ecclesiae ministeria dirigebant, quae per manus Apostolorum distribuerent. |
36 | (Vers. 16, 17.) Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius: quia non est iudicium, et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat. Et salvabit [Vulg. salvavit] sibi brachium suum: et iustitia eius ipsa confirmavit eum. Indutus est iustitia ut lorica, et galeam [Vulg. galea] salutis in capite eius. Indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli. |
37 | Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis, insulis vicem reddet. LXX: Vidit Dominus, et non placuit ei: quoniam non erat iudicium. Et vidit, et non erat vir. Et consideravit, et non erat qui defenderet. Et ultus est eos brachio suo, et misericordia sustinuit. Et indutus est iustitiam quasi loricam, et posuit galeam salutis in capite. |
38 | Et circumdatus est vestimento vindictae, et pallio, quasi retribuens ultionem opprobrium adversariis. Hucusque ex persona populi propheticus sermo contextus est: nunc propheta ex sua persona loquitur. Illis ista dicentibus, vidit Dominus quod poenitentiam ore iactarent, et corde non agerent, et non placuit ei. Quaesivit enim in eis iudicii veritatem, quod ad gentes translatum fuerat, et non reperit. |
39 | Desideravit aliquem iustum virum, qui sibi irato possit occurrere, et non invenit; qui et supra dixerat: Veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret [Isai. L, 1]. Et quia illis in scelere permanentibus, ne unus quidem iustus inventus est: sed omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: et non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. 13], brachio suo atque iustitia, sive misericordia confirmavit eum, ut qui voluerint ab errore converti, non suo merito, sed Dei clementia conserventur. |
40 | Denique indutus est iustitiae lorica, et galea salutis, et vestibus ultionis, et zeli pallio circumdatus: sicque armatus processit ad bellum, ut redderet ultionem inimicis suis: haud dubium quin Iudaeos significet, perseverantes in blasphemiis: et vicissitudinem hostibus suis, quando eos Romanus cinxit exercitus. |
41 | Quibus vincentibus, Dominus pugnasse monstratur. Hoc testimonio usus est Paulus scribens ad Ephesios: et volens nos indui armatura Christi, quo possimus ignitis diaboli iaculis resistere [Eph. VI]. Quodque in Septuaginta Interpretibus non habetur: Insulis vicem reddet, urbes Iudaeae significat, quas Romanus vastavit exercitus. |
42 | Nam et supra (Cap. XX) habitatoribus insulae, id est, Ierusalem Dominus loquitur per Prophetam. |
43 | (Vers. 19, 20.) Et timebunt qui ab Occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit: et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus. Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus: Amodo et usque in sempiternum. LXX: Et timebunt qui ab Occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, nomen inclytum. |
44 | Veniet enim quasi fluvius violentus ira Domini, ÷ veniet cum furore ** et veniet de Sion qui liberet. Et avertet impietates a Iacob, et hoc erit eis a me testamentum, dicit Dominus. Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae dedi in ore tuo, non deficient de ore tuo, et ex ore seminis tui, ait Dominus ex nunc et in aeternum. Postquam Dominus lorica iustitiae, et galea salutis, et vestibus ultionis, zelique pallio fuerit indutus ad pugnam, et venerit ad certamen atque vindictam, ut retribuat hostibus, et reddat inimicis suis, et insulas eorum, id est, urbes viculosque subvertat, tunc alienigenae qui de Occidente et Oriente venturi sunt, ut requiescant in sinu Abraham [Matth. VIII], de quibus et supra (Ad cap. XLIX, 12) dictum est: Ecce isti de longe venient, alii de Occidente, et alii ab Aquilone, et alii de terra Persarum, timebunt Dominum, eo timore qui est initium sapientiae [Eccli. I]. De quo in multis locis legimus, ex quibus pauca ponamus: Beatus vir qui timet Dominum [Psal. CXI, 1]. Et: Non est inopia timentibus eum [Psal. XXXIII, 10]. Et: Timor Domini disciplina et sapientia [Prov. XV, 33]. Et: Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos [Psal. XXXIII, 12]. Et: Beatus homo qui timet Dominum [Psal. CXXVII, 4]. Et: Timor Domini addit dies [Prov. X, 27]. Quod autem repulso Israel, gentium turba succedat, Malachias propheta plenius docet, in quo dicitur ad Iudaeos: Non est voluntas mea in vobis, dicit Dominus Omnipotens. |
45 | Et hostiam non suscipiam de manibus vestris [Malach. I, 10, 11]. Rursumque de multitudine nationum: Ab ortu enim solis usque ad occasum, glorificatum est nomen meum in gentibus. Huius beatitudinis ille auctor est, qui veniet quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. Sive ut Aquila transtulit, quasi flumen angustum, spiritus Domini signaculum eius. Aut Theodotio, quasi fluvius oppugnans, spiritus Domini signatus est. In eo ergo testimonii huius, quod LXX transtulerunt, quasi fluvius violentus, ira Domini veniet cum furore, pars ultima in Hebraico non habetur. Neque enim in repromissionibus Dei, ira furorque ponendus est: cum in caeteris quae sequuntur, beatitudo sit futurorum, et comminatio poenaque peccantium. Iuxta Aquilam autem et Theodotionem, spiritus Domini qui signatus in Christo est, illud confirmat exemplum, quod in Ioanne Evangelista legitur: Hunc enim Deus signavit Pater [Ioan. VI, 27]; de quo ante iam dictum est: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini [Isai. XI, 1 seqq.] Unde et nos dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7]. Et in Ezechiele, virorum gementium frontes THAV, litterae Hebraicae, quae apud eos ultima est, impressione signantur [Ezech. IX]. Sin autem scire volumus, quomodo Spiritus sanctus fluvius violentus sit, Apostolorum acta relegamus, in quibus scriptum est: Cum autem congregati essent pariter, factus est subito de coelo sonus quasi spiritus violentus, et implevit universam domum ubi erant sedentes. Apparueruntque eis linguae dispersae sicut ignis: et sedit super singulos eorum. |
46 | Repletique sunt omnes Spiritu sancto [Act. II, 2, 3]. Sequitur: Veniet redemptor Sion: et eorum qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus. Pro quo Septuaginta transtulerunt: Veniet ex Sion qui liberet: et avertat impietates a Iacob. Si ergo de Sion veniet, qui avertat impietates a Iacob, hoc intelligimus, quod homo natus sit in Sion, et fundaverit eam Altissimus, qui avertit scelera Iacob. |
47 | Sin autem veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus, hic sensus est: Veniet Christus qui redimet Sion sanguine suo. Sive iuxta Hebraicam proprietatem, qui propinquus est Sion, et de Israel stirpe generatus sit, hoc enim GOEL, id est, άγκιστεὺς sonat. |
48 | Ac ne putemus omnem redimi Sion et eam de sceleribus liberari, quae Domini sanguine cruenta [Al. cruentata] est, significanter adiunxit: his qui redeunt ab iniquitate, si voluerint agere poenitentiam, in quibus oratio Domini compleatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 34]. Eorum igitur in Sion redemptio est: et propinquus, qui eum susceperint ex Iacob, et illis pollicetur dicens: Hoc foedus meum cum eis, sive pactum, ut omnes alii transtulerunt, aut testamentum, ut posuere Septuaginta. |
49 | Quod sit autem foedus, pactum, et testamentum, sequens versus ostendit: Spiritus, inquit, meus qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in sempiternum. Quod vel ad Isaiam dicitur, ut mihi videtur, vel ad Dominum, ut plerique aestimant. |
50 | Igitur ad Isaiam sic ordo connectitur: Hoc est pactum Evangelii sempiternum, ut spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, per quae ventura praedices, non de tuo ore discedant, nec de filiorum tuorum ac nepotum, et seminis tui, ut omnis per seriem generatio demonstretur: quod scilicet gratia Prophetarum in Apostolis veniat, et per eos qui de Israel per Apostolos credituri sunt. |
51 | Quod autem infert: Amodo et usque in sempiternum, illi testimonio congruit: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 35]. Hunc locum diligenter Paulus edisserens, scribit ad Romanos, quod non sit distinctio Iudaei et Graeci, sed ipse Dominus omnium, dives in omnibus qui invocant illum [Rom. XI]; et quod non sic crediderint gentes, ut Israel penitus pelleretur. |
52 | Nam et ego, ait, Israelites sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit [II Cor. XXII]. Et post paululum, cum Eliae posuisset exemplum, querentis ad Dominum quod solus esset relictus, et audientis ab eo quod reliquisset sibi Dominus septem millia virorum, qui non curvassent genua ante Baal [I Reg. XIX], intulit: Sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. |
53 | Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Quid ergo est? quod quaerebat Israel, hoc est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt. Qui si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim, inquit, Deus, iterum inserere illos [Rom. XI, 5 et seqq.], non contra naturam ex oleastro, sicut gentium inserta est multitudo; sed secundum naturam in bonam, id est, in suam olivam. |
54 | Et ad extremum posuit, ut ad praesens capitulum perveniret: Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc, ut non sitis apud vosmetipsos sapientes. Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium subintraret: et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui liberet, et avertet impietates a Iacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum [Rom. XI, 25 et seqq.]. Haec idcirco latius prosecuti sumus, ut quidquid repromissionum et legimus, et dicturi sumus, ad Sion et ad Ierusalem, non generaliter ad omnes Iudaeos, sed specialiter ad eos dici intelligamus, qui in Apostolis et per Apostolos electi sunt ex Israel. |