Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 16, CAPUT LVIII
1 | (Vers. 1.) Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. LXX: Clama in fortitudine, et ne parcas: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo peccata eorum, et domui Iacob iniquitates eorum. Finito priori capitulo, in quo pax iustis, et nulla requies impiis nuntiatur, praecipit Deus Isaiae prophetae, ut clamet in fortitudine, et instar tubae exaltet vocem suam, et peccata ac scelera populi Israel dicere non formidet, nequaquam mortem metuens, nec impiorum terricula et convicia; sed magis consideret imperantem Dominum. Et quia surdas aures habeant, et audire vix possint, iuxta Symmachum et Aquilam, guttur suum vertat in buccinam, quae Hebraice dicitur SOPHAR , quam κερατίνην, id est, corneam interpretati sunt. |
2 | Et supra quidem ubi Apostolis dicebatur, In montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere [Isai. XL, 9]; nec buccina assumitur, nec tuba, sed montem iubentur ascendere. Hic autem quia peccatores erant, quibus nuntiandum est, et morabantur deorsum, non iubetur Propheta ut ascendat in montem: sed tantum ut exaltet sicut tuba vocem suam, et eis nuntiet bella ventura. |
3 | Alioquin in die iudicii, quando in resurrectione mortuorum et novissima tuba dicitur, scriptum est, Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: ut quomodo illi ad vocem tubae sunt iudicandi: sic Israel peccato mortuus audiat scelera sua; simulque appellatur populus Dei, ut discat qualem patrem perdiderit, qui etiam peccatorem vocet populum suum. |
4 | (Vers. 2.) Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt: quasi gens quae iustitiam fecerit, et quae iudicium Dei sui non dereliquerit. LXX similiter. Hoc proprie Iudaeis convenit, qui per singulos dies currunt ad synagogas, et Dei legem meditantur, scire cupientes quid Abraham, Isaac et Iacob, quid et caeteri sanctorum fecerint, et libros Prophetarum ac Moysi memoriter revolventes, decantant divina mandata, quibus rectissime illud aptabitur: Quaerent me mali, et non invenient. |
5 | Sic enim scriptum est: Omnis qui quaerit invenit [Mat. VII]: quicumque non invenit, male quaesisse convincitur; Dominus enim invenitur ab his qui eum quaerunt in bonitate, et ostenditur illis qui non sunt ei increduli. Cum igitur iustitiam iudiciumque reliquerint Dei, quibus nominibus Christus ostenditur, dicente psalmographo: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis [Ps. LXXI, 1]: Christus enim factus est nobis redemptio, sanctitas, et iustitia [I Cor. I]: frustra legis iactant scientiam, cum sanctus non in notitia Scripturarum, sed in operibus glorietur, dicens: Viam mandatorum tuorum cucurri, quando dilatasti cor meum [Ps. CXVIII, 31]. |
6 | (Vers. 3.) Rogant me iudicia iustitiae, et appropinquare Deo volunt. Quare ieiunavimus, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in de ieiunii vestri invenietur [Al. invenitur], voluntas vestra et omnes debitores vestros repetistis [Al. repetitis]. Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. LXX: Petunt me nunc iudicium iustum, et appropinquare Deo cupiunt, dicentes: Quare ieiunavimus, et non vidisti? humiliavimus animas nostras, et non cognovisti? In diebus enim ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis affligitis, ad iudicia et iurgia ieiunantes, et percutitis pugnis humilem. Est alia temeritas Iudaeorum, quasi fiducia bonae conscientiae, iudicium postulant iustum, et imitantur sanctorum verba dicentium: Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum [Ps. XXV, 1, 2]. Et iterum: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Et in alio loco: Iudica causam meam, et redime me [Psalm. CXVIII, 154]. Et appropinquare Deo desiderant: cum hoc non in loco sit, sed in affectu, nec mentis otiosae, sed laboriosi operis. Denique quid sit appropinquare Deo, instruit Scriptura, dicens: Quaerite Dominum. Cum autem appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas. |
7 | Appropinquat enim Dominus appropinquantibus sibi, et his qui iuste quod iustum est persequuntur, et possunt dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Ps. LXXII, 28]. Si enim Omnipotens Deus Pater est veritatis atque iustitiae, quicumque est mendax et iniustus, appropinquare Deo non potest, de quo scriptum est: Non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos [Ps. V, 6]. Quare ieiunavimus, inquiunt, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Iniustitiae arguunt Dominum, quod bona opera non respiciat, solamque ventris esuriem, absque opere virtutum ingerunt Deo: non comedentes eos cibos quos creavit Deus fidelibus et his qui cognoscunt veritatem, ut sumant eos cum gratiarum actione: sed illos de quibus scriptum est in Proverbiis: Hi enim aluntur cibis impietatis et vino iniquitatis inebriantur [Prov. IV, 17]. Huiuscemodi epulis saturatus Pharisaeus, inter caetera verba superbiae, his in sabbato se ieiunare iactabat [Luc. XVIII]: qui non biberat vinum de vinea Sorec, sed de vinea Sodomorum, cuius vinum furor draconum est, et furor aspidum insanabilis, et uva eorum, uva fellis: quos Deus arguit per Prophetam: Peccata populi mei comedunt [Ose. IV, 8]. Et rursum: Quare tacuistis impietatem eorum, et iniquitates vindemiastis et comedistis frumentum mendacii [Ose. X, 13]? Quia igitur proposuerant quaestionem Deo, scire cupientes quare ieiunaverint et humiliaverint animas suas, et Deus non respexerit: obliti veteris historiae, cur non respexerit ad munera Cain, qui recte quidem offerebat, sed non recte dividebat cum fratre [Gen. IV], Dei non videns charitatem, dicente Scriptura: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum [Matth. XXII, 39]: propterea respondit Deus, quod non ieiunia reprobet, sed opera quae in ieiuniis fiunt, dicens: In diebus ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, ut non Dei, sed vestras faciatis voluntates, quas Paulus scribens Ephesiis reprobat: Iuxta principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis incredulitatis, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum. |
8 | Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri [Eph. II, 2, 3]. Quodque sequitur iuxta LXX: Et omnes subiectos vobis compungitis, sive affligitis, melius Theodotio et Symmachus transtulerunt, quos nos in hoc loco secuti sumus, Et omnes debitores vestros repetitis. Ex quo ostendit, non esse absque periculo repetere pauperem qui solvendo non sit, et pallium quod pignoris loco tuleris, algenti non reddere debitori, ne clamor eius perveniat ad Deum. |
9 | Qui enim miseretur pauperis, Deo fenerat [Prov. XIX]. Et econtrario qui repetit non habentem, Deo facit violentiam. Atque ut sciamus hunc sensum esse in praesenti loco, etiam in consequentibus in hoc eodem capitulo lecturi sumus: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Haud dubium quin chirographa significet: Quid enim prodest ieiuniis ora pallere, et ad lites et ad iurgia ieiunare, dicente Scriptura, Qui amat peccata, gaudet iurgiis [Prov. XVII, 11]? Servum autem Domini non oportet litigare, sed esse mansuetum [II Tim. II], et imitari eum qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Mat. XI, 29]: ut humilitas non sit affectata, sed cordis, nec gloriam quaerens hominum, sed animae conscientiam. Ieiunatis, inquit, et percutitis pugnis humilem, et alapis verberatis [I Tim. III]. Unde episcopus non debet esse percussor. |
10 | Quomodo enim potest libidinem refrenare, qui nec manum valet cohibere, nec linguam? Huiuscemodi ieiunia et in exordio huius prophetae Dominus arguit, dicens: Ieiunium et otium, neomenias et sabbata, et alias solemnitates vestras odit anima mea [Isai. I, 13]. Unde praecipitur per Ioel: Sanctificate ieiunium: praedicate curationem [Ioel. II, 15]; ut a vitiis ieiunemus, et bonis operibus, curatisque peccatis, fiant sancta ieiunia. Denique sequitur: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo; ut tempore ieiunii vacemus orationi: ne interior homo noster draconis vescatur carnibus, qui datus est in escam populis Aethiopum. |
11 | Et haec dicimus, non quo ieiunia reprobemus, per quae et Daniel vir desideriorum futura cognovit [Daniel. IX], et Ninivitae iram placaverunt Dei (Ionae III), et Elias [III Reg. XIX] ac Moyses [Exod. XXXIV], quadraginta dierum esurie, Dei familiaritate saturati sunt, et ipse Dominus [Matth. IV] totidem diebus in solitudine ieiunavit, ut nobis solemnes ieiuniorum dies relinqueret: sed quo non prosit vacuum portare ventrem, et alia facere quae Deo displicent. |
12 | Atque ut caetera praetermittam, exterminare facies suas, ut appareant hominibus ieiunare [Al. ieiunantes], qui in praesenti gloriam consequentes, excludentur a regno Dei, quia receperunt mercedem suam [Matt. VI]. Unde et Apostolus, si etiam corpus suum tradat martyrio, ut ardeat, sive glorietur (utrumque enim fertur in exemplaribus) absque Dei charitate [I Cor. XIII], quae est in cordis conscientia, frustra se dicit sanguinem fundere. |
13 | (Vers. 4, 5.) Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino? LXX: Quid mihi ieiunatis, sicut hodie ut audiatur in clamore vox vestra? Non tale ieiunium elegi, et diem humiliare animam suam. Neque si incurvaveris quasi circulum collum tuum, et cilicium et cinerem substraveris: nec sic vocabitis ieiunium acceptabile. Ne videatur reprobare ieiunium, quod ipse praeceperat, docet quomodo ieiunandum sit: immo antequam doceat quid sequantur, instruit quid debeant declinare: Ut audiatur, inquit, in excelso clamor vester. Ne ad orationem deferatis clamorem, orantes in synagogis et angulis platearum, ut ab hominibus videamini [Matth. VI], et elevetis vocem in excelsum, et cum Pharisaeo, qui Domini iudicio condemnatur, vestra ieiunia et opera praedicetis [Luc. XVIII]. Propter quae Dominus Pharisaeorum reprobans orationem, docet discipulos quomodo orare debeant [Matth. VI], clauso pectoris sui cubiculo, ut soli loquantur Deo, qui potest silentium cordis audire; ut clament in cordibus suis, Abba pater [Rom. VIII, 15]; et non exterminent facies suas, sed lavent aqua, et caput ungant oleo. |
14 | De quo et Ioannes Evangelista scribit: Et vos unguentum habetis a sancto [I Ioan. II, 20]: quo cum uncti fuerint, etiam ipsi sancti fiant. Non enim quaerit Deus afflictionem solam et humiliationem animae per iniuriam corporis: ut instar circuli torqueat corpus, et colla submittat, ac tristis incedat. |
15 | Iuxta illud quod in Psalmis dicitur: Afflictus sum, et incurvatus usque ad finem: tota die contristatus incedebam [Ps. XXXVII, 9]. Nec ut sacco quis vestiatur, et in cinere dormiat, quod de David et de Achab legimus [II Reg. III] [III Reg. XXI]: sed ut cum istis haec faciat quae sequuntur. Alioquin et Apostolus frequenter ieiunare se dicit [II Cor. VI ] [et XI], et Dominus, cum sponsus a discipulis suis fuerit ablatus, docet eos ieiunaturos [Matth. VI]: et in Psalmis poenitens loquitur: Manducavi sicut cinerem panem meum, et potum meum cum fletu miscebam [Ps. CI, 10]. Et cum mihi molesti essent, induebar cilicio [Ps. XXXIV, 13]. Ex quo discimus haec facienda primum esse quae vult Dominus, et non alia praetereunda. |
16 | (Vers. 6, 7.) Nonne hoc [Vulg. addit est] magis ieiunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes: Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum [Vulg. addit tuam]. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. LXX: Nonne tale ieiunium elegi, dicit Dominus: sed solve omnem colligaturam iniquitatis. |
17 | Dissolve obligationes violentarum cautionum. Dimitte fractos in remissionem, et omnem scripturam iniquam conscinde. Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, operi, et domesticos seminis tui ne despexeris. Postquam docuit quale ieiunium reprobet, ostendit quale libenter accipiat. Dissolve, inquit, colligationes impietatis: solve fasciculos deprimentes: sive ut LXX manifestius transtulerunt, obligationes violentarum cautionum, quas nostri, verbi ambiguitate decepti, id est, συναλλαγμάτων, commutationes pro chirographis interpretati sunt. |
18 | Significat autem chartarum fasciculos, in quibus feneratorum calumniae continentur, et opprimuntur pauperes aere alieno, quae in cunctis urbibus seditionis causa vel maxima est. Unde et Romanus populus vicinos occupat montes, et Tabulae novae, quas Graeci appellant χρέων ἀποκοπάς. Non ergo praecipit Propheta ne exigat unusquisque quod debitum est, maxime quod iuste dedit et iuste repetit: alioquin Tribunitiae esset seditionis assertor. |
19 | Sed ubi iniqua est cautio, ubi opprimuntur pauperes calumnia: ibi fasciculi cautionum, et omnia iniquitatis vincula rumpenda sunt. Vel certe hoc dicendum, quia de ieiuniis sermo est, et ieiunium afflictionem atque humiliationem habet animae: afflictio autem corporis peccatorum indulgentiam deprecatur. Docet Scriptura divina, ut dimittamus debitoribus nostris, ut et Pater coelestis dimittat nobis debita nostra [Marc. XI]. Vetus narrat historia, anno remissionis septimo, vel quinquagesimo, qui est verus Iubilaeus, omnes possessiones redire ad dominos, et reddi servis pristinam libertatem, cunctaque nomina, quae vulgo appellant cautiones, irrita fieri [Levit. XXV ] [et XXVII]. Si [Al. Sin) autem hoc veteri Lege ([Exod. XXI] praecipitur: quanto magis in Evangelio, ubi [Matth. V] omnia quae bona sunt duplicantur: et nequaquam oculum pro oculo, dentem pro dente iubemureruere: sed verberanti praebere maxillam! Atque ut sciamus illud quod supra diximus: Omnes debitores vestros repetitis, de creditoribus scribi, de debitoribus iungitur manifestius: Dimitte eos qui confracti sunt liberos, hoc est, qui paupertate sunt fracti, quos afflixit inopia, ne liberos sinas mendicare. |
20 | Et omne onus quo deprimuntur, rumpe. Pro quo manifestius Septuaginta transtulerunt, et omnem scripturam iniquam conscinde: quod Symmachus transtulit: Et omnem cautionem falsam disrumpe. Sed poterat fieri, ut aliquis diceret: Non habeo debitores, quid facere debeo, ut suscipiatur ieiunium meum? Sequitur: Frange esurienti panem tuum. Non plures panes, ne de paupertate causeris, sed unum panem. |
21 | Nec ipsum totum, sed partem panis: quam si non ieiunares comesurus eras; ut ieiunium tuum non sit lucrum marsupii, sed saturitas animae. Pulchreque addidit tuum, ne de rapina facias eleemosynam: Redemptio enim animae viri, propriae divitiae [Prov. XIII, 6]. Et in alio loco: Honora Dominum de tuis iustis laboribus [Prov. III, 9]. Certe si panem non habes, et esurientium plurima multitudo est, praebe de quo nullum damnum pateris. |
22 | In quo nulla dispendia sunt, pauperes absque tecto, induc in domum tuam. Sive ut in Hebraico habetur, in domum, ut si tuam non habes, inducas in hospitiolum, quod vel mercede conductum, vel beneficio possides. Si videris nudum, operi. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti [Luc. III, 11]. Non enim unam iussit scindi et dividi, quod multi popularis aurae causa faciunt: sed alteram non servari, augens praecepta iustitiae, ut etiam calicem aquae frigidae porrectum habere praemia diceret. Et carnem ait, tuam ne despexeris. Omnis enim homo caro nostra est. |
23 | Et iuxta Evangelicam parabolam, eius qui de Ierusalem descendebat Iericho, et latronibus vulneratus est, ille proximus appellatur qui benefecerit [Luc. X]. Vel certe iuxta Septuaginta qui dixerunt: Et domesticos seminis tui ne despicias, domesticos seminis illos intelligamus, de quibus et Apostolus docet, omnibus faciendam esse eleemosynam, maxime autem domesticis fidei [Galat. VI]. Illi enim caro nostra sunt, et semen nostrum, qui de uno nobiscum parente generantur. |
24 | Ad quos extendebat et Salvator manum, dicens: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei [Marc. III, 34, 35]. Atque ut sciamus unum esse Dominum, et, novi et veteris Instrumenti, eadem et Dominus loquitur in Evangelio de his qui in die iudicii a dextris staturi sunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum praeparatum vobis a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Sitivi et dedistis mihi bibere. |
25 | Infirmus eram, et in carcere, et venistis ad me. Peregrinus, et duxistis me in domum vestram. Et nudus, et vestistis me [Matth. XXV, 34 seqq.]. Illisque humilitate dicentibus, se nihil fecisse Domino Salvatori, respondit: Quamdiu fecistis uni de fratribus meis minimis, mihi fecistis. Iuxta tropologiam haec possumus dicere: Qui ieiunat ab omnibus malis, et vult suum ieiunium respici, non solum declinet a malo, sed et faciat bonum, ut solvat omne vinculum iniquitatis, quo simplices quique credentium, haereticorum fraudibus colligati sunt. Et στραγγαλιὰς, obligationes violentorum tractatuum, quas et in psalmo Propheta demonstrat, dicens: Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem [Ps. CXXIV, 5]. Omnes enim qui haereticorum vinculis alligantur, declinant a Domino; et quasi bos ductus ad victimam; et eligunt atque commutant pro veritate mendacium. Istiusmodi igitur homines, qui sunt fracti iudicio, dimittat vir Ecclesiasticus atque dissolvat; et omnem scripturam haereticorum, de quibus hic idem Propheta dicit: Vae qui scribunt iniquitatem: scribentes enim scribunt malitiam, rapientes iudicium pauperum populi mei [Isai. X, 1, 2], solvat atque disrumpat, ut nequaquam laqueis suis simplices quosque teneant irretitos. |
26 | Et cum hoc fecerit, frangat doctrinae Ecclesiasticae esurientibus panem suum, quod fecit et Dominus, fractos panes Apostolis tribuens, quos eis in septem sportis et duodecim cophinis, nequaquam integros sicut habebantur in Lege, sed comminutos atque confractos in Evangelio dereliquit, ut haberent quod pauperibus largirentur [Matth. XV]. Quos videris non habentes calorem fidei, sed extra Ecclesiam frigoribus infidelitatis algentes, inopes atque peregrinos, induc, ait, in domum Ecclesiae, et operi incorruptionis pallio; ut vestiti Christi tunica, nequaquam maneant in sepulcris, quod de eo legimus, qui possessus a daemonum legione, nudus habitabat in memoriis mortuorum. |
27 | Cumque, inquit, haec feceris et liberalitas tua ad omnes exposita fuerit, specialiter ne despicias domesticos fidei. |
28 | (Vers. 8, 9.) Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua cito [Vulg. citius] orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua: et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. LXX: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitates tuae cito orientur, et praeibit in conspectu tuo iustitia tua, et gloria Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et Deus exaudiet te. Adhuc loquente te, dicet. Ecce adsum. Quando illa non feceris quae praeteritus sermo narravit, et ista feceris de quibus nunc diximus: tunc acceptabile erit ieiunium tuum, et erumpet matutinum lumen tuum; sol videlicet iustitiae, de quo Malachias propheta ex persona Dei Patris loquitur: Orietur vobis timentibus nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pennis eius [Malach. IV, 2]. Qui ibi sol, hic lux dicitur. Sicut enim matutina lux solvit tenebras: ita lumen scientiae et veritatis omnes errores fugat. |
29 | Et sanitates, inquit, tuae cito orientur. Pro quo Aquila, verbum de verbo exprimens, posuit: Et cicatrix vulneris tui cito obducetur; ut scilicet vulnera peccatorum nostrorum ad ortum solis iustitiae, cito obducta cicatrice, claudantur. Pro eo quod Septuaginta transtulerunt τὰ ἰάματά σου, id est, sanitates tuae, Latini interpretes ducti nominis similitudine ἱμάτια, id est, vestimenta posuerunt. |
30 | Unde multi translationis falsitate decepti, ad resurrectionem corporis comprobandam, hoc utuntur testimonio, quo scilicet vestimentum animae corpus accipi velint, quod in die resurrectionis oriatur. Et antecedet, inquit, in conspectu tuo iustitia tua [Gen. XXX, 33, sec. LXX]. Secundum illud quod loquitur Iacob: Exaudiet me cras iustitia mea; et implebitur quod scriptum est: Ecce homo, et opera eius. |
31 | Et gloria Domini circumdabit te, quasi veste pulcherrima, ut glorificeris apud Deum et apud homines. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum, non voce, sed opere; non responsione, sed beneficiis. Quod iuxta litteram et in Evangelio comprobatur, quando dicente ad Dominum leproso, Si vis, potes me mundare, respondit Dominus dicens: Volo, mundare. |
32 | (Vers. 10.) Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris: tunc [Vulg. abest tunc] orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. LXX: Si abstuleris a te colligationem, et ordinationem et verbum murmurationis, et dederis esurienti panem tuum ex animo tuo, et animam humiliatam saturaveris: tunc orietur in tenebris lumen tuum, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Verbum Hebraicum MOTA, quod in Ieremia torques ferrea interpretatur [Ierem. XVIII], in praesenti capitulo bis legitur. In eo enim loco ubi supra iuxta Septuaginta diximus: Dissolve obligationes violentarum commutationum, pro uno verbo MOTA sciamus eos posuisse violentas cautiones, pro quibus Aquila errorem, Symmachus declinationem, Theodotio κλοιὸν, id est, torquem, transtulerunt. |
33 | Rursum in praesenti loco ubi nos vertimus: Si abstuleris de medio tui catenam, et pro catena Septuaginta συνδεσμὸν, id est, colligationem, sive vinculum transtulerunt; Aquila, sicut supra, errorem, interpretatus est; Symmachus in Theodotionis scita concedens [Al. concidens], torquem posuit. Hoc de interpretationis varietate sit dictum. |
34 | Alioquin sensus sic cum superioribus iungitur: Orietur tibi matutina lux, et sanitates tuae cito orientur: et praecedet te iustitia tua, et gloria Domini coronabit te. Deprecantemque statim exaudiet, et se ostendet esse praesentem. Ita dumtaxat, si ad superiora opera haec quoque addideris, ut tollas de te obligationem et catenam qua tua anima colligata est. |
35 | De qua et Petrus loquebatur ad Simonem: In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse [Act. VIII, 23]. Et Paulus dolebat, obligatam cernens idololatriae Atheniensium civitatem. Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V]. De quibus animae vinculis et David precabatur in psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo [Ps. XVIII, 13]. Difficile reperitur qui his non stringatur catenis. |
36 | Raro invenitur anima quae hanc gravissimam torquem non habeat suo collo circumdatam, ad terrena se opera deprimentem, ut nequaquam coelum, sed terram aspiciat. Quod et de Evangelica refertur muliere, quam vinxerat Satanas per annos decem et octo, ut incurvata, coelestia non videret [Luc. XIII]. Si ergo, ait, tuleris de medio cordis tui hanc catenam, et istiusmodi vincula dissipaveris, et σχειροτονίαν, pro qua tres alii interpretes voce consona, extentum digitum transtulerunt: ut non solum malum ipse non cogites, et non facias, sed ne detrahas quidem proximo tuo, et singulos quasi digito notes, et loquaris quod non prodest animae tuae, non tua mala, sed aliorum errores considerans: accipies quae sequens sermo subnectit. Plerique nostrorum χειροτονίαν, id est, ordinationem clericorum, quae non solum ad imprecationem vocis, sed ad impositionem impletur manus (ne scilicet, ut in quibusdam risimus, vocis imprecatio clandestina clericos ordinet nescientes), sic intelligunt, ut assumant testimonium Pauli scribentis ad Timotheum: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis [I Tim. V, 22]. Non est enim peccatum leve, mittere margaritas ante porcos, et dare sanctum canibus [Matth. VII]: et ordinationem clericatus, nequaquam sanctis, et in lege Dei doctissimis, sed asseclis suis tribuere, et vilium officiorum ministris: quodque his dedecorosius est, muliercularum precibus. |
37 | In quo consideranda loquentis in se Christi Apostoli sapientia, qui ut ordinationis periculum demonstraret, iunxit tormenta peccantium: Neque communicaveris peccatis alienis. Sicut ergo in ordinationibus malorum, particeps est peccatorum qui tales constituit: sic in ordinatione sanctorum, particeps est eorum iustitiae, qui bonos elegit. |
38 | Sequitur: Et verbum murmurationis, subauditur, ἀπὸ κοινοῦ, si abstuleris a te. Verbum autem murmurationis est, quando contra nos loquitur Deus: Desinat a me murmuratio populi huius, et non morietur; nostraque peccata referimus ad Deum, ad excusandas excusationes in peccatis, et dicimus: Corporis me superavit ardor, adolescentiae incentiva vicerunt, a Deo talis creatus sum: paupertas coegit ad furtum. |
39 | Itaque si non fecerimus ista quae dicta sunt, et fecerimus ea quae dicenda sunt, ut esurienti, non sicut supra, demus panem nostrum, sed animam nostram, ut eum in quibuscumque possumus adiuvemus, et non quasi ex tristitia et necessitate, sed ex animo tribuamus, accipientes magis, quam dantes beneficium: Hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7], ut animam esurientem sive afflictam non refocillemus ex parte, sed saturemus: et doleamus cum dolentibus, lugeamusque cum lugentibus [Rom. XII], tunc orietur in tenebris lux nostra, ille qui dicit: Ego lux veni in mundum: ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: sed habeat lucem vitae [Ioan. XII, 46]. Lucerna enim corporis nostri est oculus: si simplex fuerit, totum corpus nostrum erit lucidum. |
40 | Si autem qui lux esse deberet, versus fuerit in tenebras; tunc omne corpus tenebrosum erit, et dicetur nobis: Si lux quae in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt [Matth. VI, 23]! Consideremus quantis virtutibus perveniamus ad lucem Dei, ut tenebrae vertantur in meridiem, dicamusque cum sponsa: Ubi pascis, ubi cubas, in meridie [Cant. I, 6]? |
41 | (Vers. 11.) Et requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. LXX: Et erit Deus tuus tecum semper: et impleberis sicut desiderat anima tua, et ossa tua pinguescent. |
42 | Et erunt sicut hortus ebrius: et sicut fons, cui non deficiet aqua. Quod in Alexandrinis exemplaribus in principio huius capituli additum est: Et adhuc in te erit laus mea semper; et in fine et ossa tua quasi herba orientur, et pinguescent, et haereditate possidebunt in generationem et generationes, in Hebraico non habetur, sed ne in Septuaginta quidem emendatis et veris exemplaribus: unde obelo praenotandum est. |
43 | Cum tenebrae, inquit, pectoris tui, orta luce, fuerint dissolutae, et pro nocte palpabili meridies fuerit exorta, tunc semper habitatorem habebis Deum, qui impleat splendoribus animam tuam. De quibus in psalmo legitur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te [Ps. CIX, 4]. Sive saturaberis cunctis quae desiderat anima tua, quia et ipse saturasti animam esurientem, et dicere poteris: Benedic, anima mea, Domino, qui implet in bonis desiderium tuum [Ps. I, 5]; et ossa tua liberabuntur de interitu et igne perpetuo. Sive impinguescent, ut pristinam crassitudinem recipiant, quae fame sermonis Domini attenuata fuerant. |
44 | Quod quidem et iuxta litteram de resurrectione eorum quae casura sunt corporum, intelligere possumus, et de virtutibus animae, quas significans sanctus loquitur in psalmo, Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi [Ps. XXXIV, 10]? De quibus et in Proverbiis scriptum est, Fama bona impinguat ossa [Prov. XV, 30]. Et quibus praemia promittuntur, Sanitas erit corpori tuo, et curatio ossibus tuis [Prov. XVI, 24]. De quibus rursum scriptum est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur [Ps. XXXIII, 21]. Econtrario, qui peccator est, et animae robur perdidit atque virtutem, plangit, et loquitur: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum [Ps. CXL, 7]. Neque enim possumus credere quod ossa peccatorum non in inferno sint, sed iuxta infernum. |
45 | Et fama bona impinguat ossa [Prov. XV, 30], quae ad corporis saginam non pertinet. Sequitur: Et eris, sive erit, id est, aut tu, aut anima tua, sicut hortus irriguus: de quo scriptum est: Fons egrediebatur, et irrigabat omnem faciem paradisi [Genes. II, 6], pro quo in Hebraico hortus legitur. |
46 | Quem fontem non alium possumus dicere, nisi eum cui dicitur, Apud te est fons vitae [Ps. XXXV, 10]: qui indesinenter rigat Ecclesiam suam, et cunctorum corda credentium. |
47 | (Vers. 12.) Et aedificabuntur in te deserta saeculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocabitur [Vulg. et vocaberis] in te aedificator sepium, convertens [Vulg. avertens] semitas in quietem. LXX: Et aedificabuntur tibi deserta a saeculo et erunt fundamenta tua sempiterna in generationes et generationes: et vocaberis aedificator maceriae, et semitas in medio quiescere facies. Non solum, inquit, orietur in tenebris lumen tuum, et tenebrae tuae erunt quasi meridies, et dabit tibi Dominus requiem semper, et eris quasi hortus irriguus, et caetera; sed aedificabuntur in te quae longo tempore deserta fuerant; et in multis generationibus permansura aedium tuarum fundamenta iacientur: ita ut vel tu ipse voceris aedificator sepium atque maceriarum, vel oriatur in te qui sit aedificator sepium, et avertat semitas in quietem, sive iuxta Septuaginta, calles in medio faciat conquiescere. Haec Iudaei et amici tantum occidentis litterae, ad instaurationem referunt urbium Palaestinae. |
48 | Et vel facta sub Zorobabel et Ezra, et Neemia, vel in ultimo tempore futura contendunt: et ad instaurationem Ierusalem et in circuitu civitatum altissima fundamenta iacienda, et tam excelsos muros aedificandos, ut nullus hostium possit intrare, et omnium in eas inimicorum prohibeatur ingressus. Nos autem sequentes coeptae explanationis ordinem, quae deserta fuerant in Iudaeis, dicimus aedificari in Ecclesia, non ad breve tempus, sed in perpetuum, et fundamenta illius ex utroque populo, id est, in duabus generationibus suscitanda. Unde dicebat Apostolus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui: alius superaedificat: unusquisque autem videat quid superaedificat [I Cor. III, 10]; et in alio loco: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus; et iterum: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum [Ephes. II, 20]; et vocandam eam, sive cum qui natus est in ea, aedificatorem sepium. De quo in psalmo legimus: Homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus [Ps. LXXXVI, 5]. Quas sepes atque macerias, hoc enim Graeco sermone significat φραγμοῦς, agro et vineis circumdari Scriptura commemorat: Vineam de Aegypto transtulisti: eiecisti gentes, et plantasti eam; et post paululum: Quare destruxisti maceriam eius: et vindemiant eam omnes qui transeunt viam [Ps. LXXXIX, 9 ] [et 13]? Et in hoc eodem Propheta: Vinea facta est dilecto; quam pulchro sermone describens, intulit: Aedificavi turrem, et maceria circumdedi [Eccles. II, 4]. Quam qui destruxit, iuxta Ecclesiasten, mordebit eum coluber. Quae ideo circumdata est, ut omnium bestiarum in vineam Dei prohibeatur accessus. |
49 | Iste est autem coluber tortuosus, qui decepit Evam in paradiso, quae quia Dei praecepta destruxerat, propterea morsibus eius patuit, et audivit a Domino: Tu observabis caput eius; et ille observabit tibi calcaneum [Genes. III, 15]. In eo loco, ubi nos iuxta Septuaginta interpretati sumus, ne quid innovare videremur, quia vulgatum est testimonium, et vocaberis aedificator sepium, in Hebraico legitur, et vocabitur in te, GODER PHERES quod Aquila interpretatus est περιφράκτης διακοπῆς, quod nos possumus iuxta sensum dicere, qui se opponit Dei iracundiae saevienti. Denique Symmachus transtulit, murum opponens caedenti [I Reg. VII], qualis fuit Moyses et Aaron, et Samuel, qui irae Domini restiterunt, et quasi aedificato muro, indignationi eius posuerunt terminum. |
50 | Quod et Ieremiae dicitur: Ne occurat Domino, ne irae eius velit resistere, et indignationem ita precibus quasi quodam muro intercludere [Ierem. VII]: et Moysi, quasi teneretur ab eo Dominus: Dimitte me, inquit, et percutiam populum istum [Exod. XXXII, 10]. Istiusmodi ergo aedificator maceriarum murorumque et sepium, convertet semitas in quietem, ut nequaquam Dei ira desaeviat, sed placatus sit eis Dominus, et omnes indignationis semitae conquiescant. |
51 | (Vers. 13.) Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo: et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facit vias tuas, et non invenietur [Vulg. invenitur] voluntas tua, ut loquaris sermonem. LXX: Si averteris in sabbatis pedem tuum: ut non facias voluntates tuas in die sancta. |
52 | Et vocabis sabbata delicata sancta Domino: non tolles pedem tuum ad opus, neque loqueris verbum ÷ in ira de ore tuo **. Cui supra dixerat: Nonne hoc est ieiunium magis quod elegi, dissolve colligationem impietatis, solve fasciculos deprimentes, et caetera: etiam nunc praemia repromittit, si facere voluerit quae sequuntur [Exod. XX]; ut hic scilicet cohibeat pedem suum in sabbatis, nec faciat voluntates suas, et diem sanctum Domini suis commaculet voluntatibus [Al. voluptatibus]. Lege praeceptum est, ne in sabbatis opus servile faciamus, ne accendamus ignem, ut in uno sedeamus loco, ut illa tantum faciamus opera quae ad animae salutem pertinent. |
53 | Quod si iuxta litteram accipiamus, penitus impleri non potest. Quis enim potest hoc facere, ut tota die ac nocte sedens in sabbato de uno loco non recedat, immo ne leviter quidem se commoveat; quod si fecerit, transgressor legis sit? Ex uno igitur mandato, quod iuxta litteram impossibile est, et caetera cogimur spiritualiter intelligere, ne faciamus servile opus, et perdamus animae libertatem; qui enim facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII]: ne onus portemus in sabbato, quale portabat ille qui dicit: Iniquitates meae elevatae sunt supra caput meum: quasi onus grave aggravatae sunt super me [Ps. XXXVII, 5]. Ne iniquitas quae sedet super talentum plumbi, in nobis habeat potestatem: ne nos voluptas corporis et libido succendant [Zach. V]: Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee VII); et diaboli iacula ignita sunt, ut sagittent in obscuro rectos corde [Ps. X]. Praecipitur quoque nobis ut arrepto nobis aratro, non respiciamus post tergum: ut tectorum altitudinem conscendentes, nequaquam ad tollenda saeculi vestimenta velimus descendere [Luc. IX]; sed ut audiamus cum Moyse, Tu vero hic sta mecum [Exod. XXXIV, 2]; et sedeamus cum Domino, lassi in via huius saeculi, super puteum Samaritanae et conversionem errantiumque salutem sitientes [Ioan. IV], ut audiamus Apostolum commonentem, State firmi et immobiles [I Cor. XV, 58], ne patiamur illud quod Iudas passus est proditor, qui perdidit locum ministerii sui, et transgressor effectus est, illiusque semper sententiae recordemur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris [Eccles. X, 4]. Qui sic quiescit in sabbato, lavat inter innocentes manus suas, nec movet pedes, ut suas faciat voluntates: iste celebrat sabbata Domini delicata. |
54 | Qui sabbatismus, iuxta Epistolam quae ad Hebraeos scribitur, repromittitur nobis in coelestibus, et gloria praeparatur [Hebr. IV]: ut dum non faciamus vias nostras in sabbato, nec invenitur voluntas nostra, ut loquamur sermonem, quo scilicet nec opere, nec sermone peccemus. Alioquin si haec tantum prohibentur in sabbato, ergo in aliis sex diebus libertas nobis tribuitur delinquendi. |
55 | Quod si stultum est credere, superest ut sabbatum quod interpretatur requies, omni tempore sanctificandum sit a fidelibus, dum non carnis, sed animae faciunt voluntates. Quodque iungitur, iuxta Septuaginta, in ira ex ore tuo, in Hebraico non habetur. Ad hoc sabbatum, omni festivitate celebrandum, Salvator nos provocat in Evangelio, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vobis dabo requiem [Matth. XI, 28]; hoc enim significat ἀναπαύσω ὑμᾶς, ut scilicet peccatorum onera deponentes, sabbatizemus in Christo, et dicamus: Statuit supra petram pedes meos [Ps. XXXIX, 3], illudque vitemus quod sanctus pene sustinuisse se dicit, Mei vero pene moti sunt pedes [Ps. LXXII, 2]. |
56 | (Vers. 14.) Tunc delectaberis super Dominum [Vulg. Domino); et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est. LXX: Et eris confidens super Dominum: et elevabit te super bona terrae, et cibabit te haereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est. Postquam vocaveris sabbata delicata, et non moveris in sabbato pedem tuum ad opus servile faciendum, neque verbum locutus fueris, id est, semper tacueris, et impleveris quod praeceptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum ([Ps. XXXIII, 14]: tunc delectaberis in Domino, et videbis in te esse completum: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [Ps. XXXVI, 4]. Sive fiduciam habebis in Domino, iuxta illud quod scriptum est: Qui confidit in Domino, beatus est. Et in Ieremia: Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes eius [Ierem. XVII, 7]. Et alibi: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine [Ps. CXVII, 8]. Et elevabit te Dominus atque sustollet super altitudines ac bona terrae. |
57 | Terra enim mitium, terraque viventium non est deorsum, sed sursum est. Denique ad Lot de Sodomae et Gomorrae valle fugientem dicitur: In monte salvum te fac [Genes. XIX]. Ad quem postquam pervenit, ortus est ei sol in Segor. De hac terra dicebat Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 4]: et multa alia quae crebro usurpavimus, quorum illud est: Honora patrem tuum, et matrem tuam, et eris longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi [Exod. XX, 12]. Quod iuxta litteram penitus stare non potest. |
58 | Multi enim honorant parentes, et cito moriuntur; et alii parricidae longo vivunt tempore. Ut autem certius noverimus hanc terram esse in sublimibus, tricesimi sexti psalmi breviter recordemur, in quo scriptum est: Mites possidebunt terram, et epulabuntur in multitudine pacis. Post quae infertur: Exspecta Dominum, et custodi vias eius: et elevabit te, ut possideas terram [Ps. XXXVI, 11]: de qua in alio loco canitur, Iusti possidebunt terram, et habitabunt in saeculum saeculi super eam [Ibid., 34]. Quod et ipsum impossibile est. |
59 | Si enim terra pertransibit, haec utique quam incolimus, quomodo in saeculum saeculi iusti habitabunt super eam? Ex quo discimus esse terram, quae in sublimibus sita est. Post quae infertur: Et cibabo, sive, cibabit te Dominus haereditate Iacob patris tui. Sicut enim qui fidem habuerit Abraham, appellatur filius Abraham: sic qui supplantat vitia atque peccata, vocatur filius Iacob. |
60 | Et cuius quis virtutis imitator est, illius appellatur et filius. Bona autem terrae, quae in excelsis sita est, quibus saturatur filius Iacob, illa accipienda sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt [I Cor. II]. De quibus in Epistola scriptum est ad Hebraeos: Qui enim haec dicunt, ostendunt quod patriam quaerant: et siquidem illam quaererent, de qua egressi erant, habebant tempus ut reverterentur ad eam. |
61 | Nunc autem meliorem desiderant patriam, hoc est, coelestem Ierusalem [Hebr. XI, 14 et seqq.]. Ex quo discimus, mille annorum fabulam, in qua rursum nuptiae promittuntur, et cibi, et terrenae vitae conversatio, abiiciendam. Si enim in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum; quia sunt filii resurrectionis [Matth. XXII]; et de ventre ac cibis Apostolus loquitur: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet [I Cor. VI, 13], quomodo rursum incorrupto et spirituali immortalique corpore, carnis pristinae mortalis atque corruptae vitia quaeremus? Et haec dicimus, non quo substantiam glorificati corporis denegemus, sed quo opera pristina in his qui Angelorum sunt similes, penitus auferamus. |
62 | Alioquin et in isto adhuc corpore per ieiunia et continentiam, et perpetuam castitatem et charitatem, imitamur virtutes Angelicas, et tamen substantiam corporum non amittimus. Quae ut omnia futura credamus, sciamus a Deo esse promissa, cuius os locutum est: ut quomodo in manibus opus, et in pedibus incessum, et in ventre generationem, et in auribus oculisque auditum atque intuitum: sic in ore sermonem Dei intelligamus. |