Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 16, CAPUT LVII
1 | (Vers. 3, 4.) Vos autem accedite huc, filii auguratricis: semen adulteri et fornicariae super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? LXX: Vos autem accedite huc, filii iniqui, semen adulterorum et meretricis in quo lusistis? super quem aperuistis os vestrum: et super quo eiecistis linguam vestram? Sublato iusto, cuius sepultura in pace est, immo sublato de medio, vos qui estis filii iniquitatis, accedite ad me, et audite quae dicam [Ioan. VIII]. Quomodo enim qui facit iniquitatem, servus est iniquitatis, sic qui iuxta Iudam proditorem, filius est perditionis, appellari potest filius iniquitatis. |
2 | Denique scriptum est de Domino Salvatore: Et filius iniquitatis non apponet ut affligat eum [Ps. LXXXVIII, 23]. Pro iniquitate, sive iniquorum, quod LXX transtulerunt, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit ONENA, quod nos iuxta Symmachum, in auguratricem vertimus, quod scilicet semper Ierusalem, quae est mater audientium, idololatriae dedita fuerit. |
3 | Quamobrem appellat eos semen adulteri, sive adulterorum (de quibus dictum est: Et maechabantur in lignum et lapidem ac meretricis: haud dubium quin eamdem significet, de qua supra legimus: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion [Isai. I, 21]? Super quem, inquit, lusistis, conspuentes faciem eius, barbamque vellentes; et super quem dilatastis et aperuistis os vestrum, et linguam eiecistis, dicentes ei: Samaritanus es, et daemonium habes [Ioan. VIII, 48]? Et iterum: Iste non eiicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum [Matth. XII, 24]. Et postea in passione: Crucifige, crucifige talem [Luc. XXIII, 21]. Et rursum: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Et alibi: Vah, qui destruis Templum, et in triduo instauras illud. |
4 | Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest. Descendat nunc de cruce, et credimus ei [Ibid. 40]. |
5 | (Vers. 4, 5.) Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus subter imminentes [Vulg. eminentes] petras? LXX: Nonne vos estis filii perditionis: semen iniquum, qui vocatis idola subter frondosas arbores: immolantes filios vestros in vallibus in medio petrae? Vos, inquit, ista fecistis, quae praeteritus sermo narravit. |
6 | Qui estis filii scelerati, sive perditionis, qualis fuit et Iudas proditor, qui appellatus est filius perditionis [Ioan. XVII]: et semen iniquum sive mendax atque mendacii, qui delectamini in diis subter omni frondosa arbore, et immolatis filios vestros in torrentibus [Act. VIII]. De quo et Regum ac Paralipomenon narrat historia, quod immolaverint diis filios suos, et in igne consecraverint [IV Reg. XVI ] [et XVII]. Quod quidem et Achab regem Israel, et Manassen regem Iuda fecisse, non est dubium, qui a parricidio liberorum ad Prophetarum sanguinem pervenerunt, de quo et in Osee: Immolate, ait, homines, vituli enim defecerunt (Osee XIII, 2). Sive ut in Hebraeo scriptum est: Immolantes homines, vitulos adoratis. Et in psalmis plenius scribitur: Commixti sunt gentibus, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est eis in scandalum. |
7 | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus, et effuderunt sanguinem innocentem, vel innoxium: sanguinem filiorum et filiarum suarum, et immolaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra sanguinibus, et polluta est in operibus suis [Psal. CV, 35 et seqq.]. Cum ergo manifesta sit historia, quod filii sint interfectores [Al. interfectoris] Christi ista facientium, occurrit quaestio, quomodo filii dicantur filii perditionis, adversum eos qui volunt esse diversas naturas: aliam quae perdita sit et mala, et salvari nequeat; et aliam bonam, quae perire non possit. |
8 | Si enim, ut illi putant, filii perditionis naturae pessimae sunt: quomodo inventum est quod prius perditum fuerat? Denique in parabolis poenitentium, et ovis perdita de centum ovibus, et drachma quae de decem perierat, reperiuntur, et perditus filius invenitur, de quo ad maiorem natu dixerat pater: Iste frater tuus perierat, et inventus est: mortuus erat, et revixit [Luc. XV, 32]. Numquam enim perit, nisi quod prius salvum fuit; et numquam moritur, nisi quod ante vixerat. |
9 | Ergo isti qui nunc appellantur filii perditionis, sive iniquitatis ac sceleris, proprio vitio dereliquerunt Dominum, et de filiis Domini, filii perditionis esse coeperunt, dicente ad eos hoc eodem Propheta: Dereliquistis Dominum, et ad iracundiam provocastis Sanctum Israel [Isai. I, 4]. Possumus haec secundum tropologiam, et super haereticis accipere, qui filii perditionis sunt, et semen pessimum, sive mendacii. |
10 | Ab initio enim mendaces sunt, sicut diabolus, qui est pater eius, qui est pater omnis mendacii. Isti vocant eos quos deceperunt ad idola, sive ad simulacra dogmatum suorum, subter frondosas arbores atque nemorosas, voluptates illis et delicias pollicentes, sive celantes impuritates suas. Unde et Adam postquam peccaverat, abscondit se in paradiso subter arborem, ne Dei pateret aspectui [Genes. III]. Nec dubium est, quin istiusmodi perditionis filii, et semen iniquum, habeant plurimos filios quoscumque deceperint, et occidant in profundis vallibus, et in barathro impietatis subter imminentes petras, quae semper minantur ruinas, quae pro diversitate mendacii, et varietate dogmatum perversorum, plures appellantur petrae. |
11 | Nos autem unam habemus petram, quae semper sequitur populum Dei, de qua bibebat quondam populus Israel, quando familiaritate Domini fruebatur. |
12 | (Vers. 6.) In partibus torrentis pars tua: haec est sors tua, et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium: numquid super his non indignabor? LXX: Haec est pars tua, haec est sors tua: et illis effudisti libamina et his praeparasti hostias. Super his ergo non irascar? Isaiae temporibus conveniunt quae dicuntur: Omnes enim montes, valles, atque torrentes pleni erant cultu daemonum, de quibus loquitur Ieremias: Quod patres ac filii ligna comportent, ignemque succendant, ut faciant chavonas militiae coeli, conterentibus feminis atque miscentibus similae adipem, ut Dominum ad iracundiam provocarent [Ierem. VII]. Nullique dubium quin placentas significent, sive crustulas in manu artificis praeparatas. |
13 | Hoc enim lingua nostra chavonas sonat. De his ex Domini persona, prophetali spiritu, praecinebat Moyses in Cantico Deuteronomii: Irritaverunt me in diis alienis, et in abominationibus suis ad iracundiam provocaverunt: immolaverunt daemoniis et non Deo [Deut. XXXII, 16, 17]. et hoc fecerunt propria voluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum malumve eligere. |
14 | Denique his qui se Deo virtutibus obtulerunt, dicitur: Elegit nobis haereditatem suam: pulchritudinem Iacob quam dilexit [Psal. XLVI, 5]. Et in alio loco: Facta est pars Domini populus eius Iacob: funiculus haereditatis eius Israel [Deut. XXXII, 9]. Et in Actibus Apostolorum refertur, quod in partem sortemque Pauli et Silae plurimi se dederint. |
15 | Qui ergo fuerint pars et sors Domini, sicut Levitae, habebunt partem Domini et dicere poterunt cum David: Pars mea Dominus [Ps. LXXII, 26]. Quae possumus et super haereticorum persona accipere: ipsi enim dimisso cultu Dei, errorum suorum simulacra venerantur, et illis offerunt victimas ac libamina effundunt, facientes abscondite, quae turpe est etiam dicere, et captivas ducentes mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes [II Tim. III]. Cum igitur ista in utraque impietate faciant impii, nonne iustum est Dei contra eos iracundiam provocari? |
16 | (Vers. 7.) Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum. LXX similiter. Quod in excelsis montibus collibusque diis gentium Israel hostias immolarit, et quasi procacissima meretrix cunctis daemonibus divaricarit pedes suos, sacra narrat historia: nullusque fuerit locus qui non idololatriae sordibus inquinatus sit, intantum ut post fores domorum idola ponerent, quos domesticos appellant Lares, et tam publice quam privatim animarum suarum sanguinem funderent. |
17 | Hoc errore et pessima consuetudine vetustatis multarum provinciarum urbes laborant: ipsaque Roma orbis domina in singulis insulis domibusque, Tutelae simulacrum cereis venerans ac lucernis, quam ad tuitionem aedium isto appellant nomine, ut tam intrantes quam exeuntes domos suas, inoliti semper commoneantur erroris. Haeretici quoque, quorum cor elevatur in superbiam, et qui Ecclesiastica humilitate contempta, sibi excelsa promittunt, ascendunt dogmatum suorum montes sublimissimos, et illic suum daemonibus cubile prostituunt. |
18 | Et quia secundum Prophetam, conversi sunt retrorsum, imitantes uxorem Lot [Genes. XIX], mutantur in statuam salis, habentes imaginem Ecclesiasticae conditurae, et saporem penitus non habentes: qui proiiciuntur foras, et in nihil utiles sunt, nisi ut cunctorum pedibus conculcentur. Quamobrem monet Dominus in Evangelio, ut qui aratri stivam tenet, post tergum non respiciat [Luc. VIII]. |
19 | (Vers. 9.) Quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum: et pepigisti cum eis [Vulg. addit foedus]: dilexisti stratum eorum manu aperta; et ornasti te regi [Vul. regio] unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. LXX: Putabas quoniam si recessisses a me, plus aliquid haberes. |
20 | Dilexisti dormientes tecum, et multiplicasti fornicationem tuam cum eis, multosque fecisti procul a te, et misisti legatos ultra terminos tuos, et humiliata es usque ad inferos. Primum Hebraicum disseramus, quod in hoc loco multum distat a LXX. Ad quam supra dixerat: Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et quasi meretricem arguerat, in introitu domorum et in locis tenebrosis, post ostia prostitutam, ut quicumque aedes vellet intrare, haberet ante oculos expositam voluptatem: eamdem nunc quasi uxorem adulteram arguit atque confutat, quod dormiens [Al. dormiente se] cum viro, clam adulterum susceperit, et discooperuerit pallium, immo dilataverit stratum suum, et fecerit pactum, quasi dotis instrumenta conficiens cum adulteris. |
21 | Hoc autem dicit, ut ostendat quod non solum in agris et domibus idola coluerint, sed in Templo quoque posuerint simulacrum Baal, quod Ezechiel quoque perfosso pariete vidisse se dicit. Dilexisti, inquit, stratum eorum manu aperta [Ezech. VIII], ut non erubesceres in peccato tuo, nec fornicationis cuperes abscondere turpitudinem, sed tota libertate peccares. Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti idola tua. Et est sensus: Varia ornamenta quaesisti, ut et visu et odore adulteros provocares. |
22 | Quod autem dicitur: ornasti te regi unguento, dupliciter intelligitur: aut regi Deo, dum his ornaris quae ille dederat, et idolis prostitueris: aut certe regi idolo Ammonitarum, qui appellatur Moloch, et in lingua nostra, regem sonat: quam iuxta LXX in aliis locis Melchom legimus [Sophon. I]. Et misistis legatos tuos procul, ut non solum in vicinarum gentium idolis, sed et in longe positarum haberes studium fornicandi. |
23 | Significat autem Babylonios deos et Aegyptios. Et humiliata es, ait, usque ad inferos. Non ea humilitate quae in laude est, sed qua Ammon sororem suam Thamar humiliaverat [II Reg. XIII]. Et revera grandis humilitas, immo usque ad inferos praecipitatio, de luce et culmine castitatis in tenebras lupanaris, immo in barathrum libidinum praecipitari. |
24 | Cui dicitur in alio loco: Usque ad inferos deduceris. Iuxta LXX, in his quae dissonant, hic mihi sensus videtur: Putasti, meretrix, quod si a me recessisses et iunxisses te amatoribus tuis, plus aliquid invenires? Cui et per Ezechiel loquitur Deus: Omnibus meretricibus dantur mercedes; tu autem dedisti mercedes, et in te perversum factum est istud [Ezech. XVI, 33]. Non solum enim nihil accepisti ab amatoribus tuis, sed etiam ea quae a viro acceperas, perdidisti. |
25 | Quodque sequitur: Dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis, in LXX non habetur. Haec dilexit dormientes secum speculatores caecos, et canes mutos, qui dormientes vident somnia vanitatis. Et multiplicavit fornicationem suam, ut non semel cum uno, sed frequenter et cum plurimis misceretur. Propter quod multos fecit a se longe recedere: Angelos qui in eius praesidiis erant, vel sanctos viros qui ab huiuscemodi meretricis consortio recesserunt. |
26 | Quod quidem et de haereticis possumus dicere, qui derelicto Deo, suos sequuntur errores, et putant se aliquid plus habere cum sequentes mendacia, perdiderint veritatem, et multiplicaverint fornicationem suam, non in uno dogmate, sed in pluribus, et fecerint a se Ecclesiarum praesides Angelos recedere: qui non contenti fornicatione vicina, mittunt legatos ultra terminos suos ad gentilium dogmata et errores gentium barbararum, ut novitate sermonum decipiant audientes. |
27 | (Vers. 10.) In multitudine viae tuae laborasti, et non dixisti: Quiescam: vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti me [Vulg. silet me]. LXX: Multis itineribus tuis laborasti, et non dixisti, desinam: confortata fecisti haec: propterea non rogasti me. Qui ambulat in via una et regia, non laborat, de qua per Moysen praecepit Deus: Via regia ambulabis, et non declinabis ad dexteram neque ad sinistram [Deut. V, 32]. Una via est veritatis, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]: et multae mendaciorum viae, per quas nunc ambulasse arguitur Ierusalem, quarum viarum Deus sciens differentiam, supra loquitur ad errantes: Non sicut viae meae, viae vestrae [Isai. LV, 8], quae dicunt Domino confitentes: Declinare fecisti vias nostras a viis tuis [Ps. XLIII, 19]. Cognita igitur una via regia, videamus quae dextrae viae sint et sinistrae, per quas prohibemur incedere. Via regia temperata [Al. temperantia] est, nec plus in se habens nec minus. |
28 | Verbi gratia, via recta et regia, prudentia est. Declinamus ad dexteram, si plus sapimus quam oportet sapere, et pro prudentia calliditatem diligimus: quia [Al. qua] serpens prudentior erat omnibus bestiis in paradiso [Genes. III]: Et filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis [Luc. XVI]. Ad sinistramque divertimus, quando stulti sumus, et minus sapimus quam necesse est. |
29 | De quibus dictum est: Dixit stultus in corde suo, non est Deus [Ps. XIII, 1]. Pietas quoque et vera religio, via regia est. Declinat ad dexteram, qui superstitiosus est, et meretur audire, Ne sis multum iustus [Eccles. VII, 17]. Ad sinistram, qui negligit cultum Dei, et inter haedos hircosque numeratur. Liberalitas quoque et dispensatio virtus maxima est, a qua declinat ad dexteram, qui parcus est, et non solum aliis, sed ne sibi quidem tribuit quod necesse est. |
30 | Ad sinistram, qui comedit substantiam suam cum meretricibus, et dicit cum Israel: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur [Isai. XXII, 13]. Fortitudo etiam atque constantia via regia est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius et pertinax est: ad sinistram, qui formidolosus et pavidus. Unde vir sanctus per viam rectam gradi cupiens deprecatur: Deduc me, Domine, in via recta [Ps. CXXXVIII, 24]. Et in alio loco: Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem; quoniam ad te levavi oculos meos [Ps. CXLII, 8]. De istiusmodi via et alibi Scriptura commemorat: Quaerite viam bonum, et ambulate in ea, et invenietis purificationem animarum vestrarum [Ierem. VI, 16]. Ierusalem ergo propterea humiliata est usque ad inferos, quia in multis viis laboravit, neque dixit: Emendabo errorem poenitentia; sed e contrario, confortabor incoepto, nec curabo sententiam commonentis: Averte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti [Ierem. II, 25]. Denique sequitur: At illa respondit, ἀνδρίσομαι, id est, agam viriliter, quod nunc verbo alio dicitur: Confortabor. Et quia fecit haec quae praeteritus sermo narravit, ideo non est Dominum deprecata, in suis magis viribus quam in Deo habens fiduciam. Porro quod iuxta Hebraicum ponitur: Vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti, hunc habet sensum et intellectum: Quia rebus omnibus abundasti et affluxisti divitiis, ideo Dominum neglexisti: quas divitias et Salomon habere detrectat, ne obliviscatur Dei [Prov. XXX ] [et XXXI] Et ad Sodomam per Ezechiel dicitur: quia saturata sit panibus, propterea superbivisse [Ezech. XVI]. Non solum autem divitiae, sed et paupertas probat hominem. |
31 | Unde suprascriptum est: Probavi te in camino paupertatis [Isai. XLVIII], in quo et Lazarus probatus est pauper, qui egestatem simul debilitatemque sustinuit [Luc. XV]. |
32 | (Vers. 11.) Pro quo sollicita timuisti: quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. LXX: Quem timens perterrita es: et mentita es mihi, nec recordata es mei. Neque posuisti me in mente tua, et in corde tuo. Et ego te videns despiciam, et non me timuisti. Quia plenis horreis habes fiduciam in divitiis, rogare me noluisti, idcirco timuisti plurimos. |
33 | Non enim poteras dicere: Dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos [Ps. CXVII, 7]; Et iterum: Dominus illuminatio mea, et salvator meus, quem timebo [Ps. XXVI, 1]? Quod et si contra mentis tuae conscientiam dicere aliquando voluisti, mentita es. Quomodo enim me poteras invocare, quae mei non habebas memoriam, neque cogitasti unquam praecepta, dicentis: Honora Dominum, et confortaberis, et absque illo nullum metuas [Eccles. XXXVIII]? Ego enim sum qui, iuxta Symmachum et Aquilam, semper tacui peccata tua, et scelera quaecumque faciebas, quasi non viderem, dissimulatione neglexi, ut si non timore mei, saltem patientia ad me redires. Qui non oculis, sed palpebris interrogo filios hominum. At in econtrario oblita es mei, et audire meruisti: Oblita es legis Dei tui, et ego obliviscar filiorum tuorum (Osce IV, 6). Et iterum: Ipsi ambulaverunt contra me perversi, et ego ambulabo contra eos in furore perverso. Mens quae in LXX cum corde sociatur, non est scripta in Hebraico, sed quasi interpretatio addita, quid in Scripturis cor intelligi debeat. |
34 | (Vers. 12.) Ego annuntiabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. Cum clamaveris, liberent te congregati tui. LXX: Ego annuntiabo iustitiam tuam et mala tua, quae non proderunt tibi. Cum clamaveris, eruant te in tribulatione tua. Qui semper tacui, et quasi non viderem tua peccata, neglexi, nequaquam ultra reticebo, sed dicam quod ante iam dixi: Tacui, numquid semper tacebo? Et annuntiabo iustitiam tuam, et opera tua. |
35 | Quod per ironiam legendum est, velut si quis in sceleribus deprehenso dicat: vide bona opera tua. Propter quod si quando tibi tribulationis tempus advenerit, et coeperis non ad idola quae coluisti, sed ad coelum manus tendere, et Dei implorare auxilium, audiant te illi, et liberent te de periculo quos secura coluisti. |
36 | Quod et per Ieremiam ad eamdem loquitur Deus: Ubi sunt dii tui quos feceras? Resurgant, et salvam te faciant in tempore malorum tuorum [Ierem. II, 28]. Pro eo quod LXX transtulerunt: Eruant te in tribulatione tua; et nos diximus: Liberent te congregati tui, Symmachus transtulit: Eruant te synagogae tuae. Ergo proprie loquitur ad Iudaeos, quod eos synagogarum suarum turba tempore obsidionis liberare non valeat. |
37 | (Vers. 13, 14.) Et omnes eos auferet ventus: tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Et dicam, Viam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. LXX: Istos enim omnes tollet ventus, et auferet tempestas. Qui autem sperant in me possidebunt terram, et haereditate consequentur montem sanctum meum, et dicent: Mundas facite a facie eius vias et auferte offendicula de via populi mei. Iudaei de Babyloniis haec asserunt prophetari, quod illis Dei virtute superatis, populus redeat in Iudaeam, et possideat montem Sion, et omnia itineris impedimenta tollantur, nec ullius gentis patiatur insidias: quia Dominus planam fecerit viam populo suo. |
38 | Et haec sub Zorobabel et Ezra impleta contendunt. Nos autem iungentes superioribus quae dicuntur, hoc asserimus, quod omnia idola quae eos non poterant liberare, tollat ventus atque tempestas, et sint quasi pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae. Eos autem qui habuerint in Domino fiduciam, possessuros terram, de qua in hoc eodem Propheta lecturi sumus: Elevabit te ad bona terrae. Ex quo perspicuum est, hanc terram non deorsum esse, sed sursum. |
39 | Ad quam sanctus, Domino elevante, conscendet, de qua crebro diximus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 4]; et Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXVI, 13]. Mons autem sanctus Dei, ille intelligendus est, de quo ad Hebraeos loquitur, qui scribit Epistolam: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Ierusalem coelestem, et multa millia Angelorum et Ecclesiam primitivorum qui scripti sunt in coelis [Hebr. XII, 22]. Possumus terram et montem Domini, quem sancti possessuri sunt, et Scripturas sanctas intelligere, quas au ferendas a Iudaeis, Domino comminatur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus eius [Mat. XXI, 43]; ut inveniant in eis illum montem, de quo in hoc eodem Propheta [Isai. II], et in Michaea legimus: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini [Mich. IV, 5]. Et ipse Dominus praecepit Apostolis cunctisque doctoribus Ecclesiae, ut quidquid asperum videretur atque difficile, sua interpretatione dissolvant, et intelligentiae viam praebeant, omniaque tollant de medio scandala ut populus Domini absque ullo impedimento quod legit intelligat, et in Dei timore proficiat. De his viis et Ioannes Baptista dicebat: Parate vias Domini, etc. [Matth. III, 3]. Ubi nos posuimus ex persona Dei, et dicam, LXX posuerunt et dicent: hi videlicet qui possidebunt terram, et haereditate consequentur montem sanctum Dei. |
40 | Nec erunt propria salute contenti: sed etiam caeteros ad docendum populos provocabunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Qui autem confidit in me, possidebit terram, et haereditate consequetur montem sanctum meum, et dicet: Rectam viam facite, et reliqua. Eo quod ipse qui terram montemque possederit, caeteros instruat, ut viam Domino parent. |
41 | (Vers. 15.) Quia haec dicit excelsus et sublimis habitator aeternitatis, et sanctum nomen eius: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum. LXX: Haec dicit excelsus, et in excelsis habitans in aeternum: sanctus in sanctis nomen illi. |
42 | Excelsus in sanctis requiescens, et pusillanimis dans patientiam et vitam his qui corde contriti sunt. Coeperat sermo propheticus contra populum Iudaeorum, quorum magistros appellavit speculatores caecos, et canes mutos, et pastores ignorantes intelligentiam, et filios iniquos, et semen adulterorum atque meretricis: post quae venit ad Ierusalem, cui exprobrat fornicationem eius, eo quod dilataverit cubile amatoribus suis, et susceperit eos manu aperta, et ornaverit se cunctis idolis, et miserit legatos procul; ut peregrinis quoque amatoribus frueretur. Qua increpatione finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, et quibus terram montemque promiserat possidendum et quorum reversioni iter iusserat praeparari: haud dubium quin Apostolis ad quorum praedicationem de utroque populo crediderunt. |
43 | Unde a laudibus Dei incipit et quae de reditu populi sui pollicitus sit, sequenti sermone testatur. Haec enim dicit Dominus excelsus atque sublimis, qui habitat in excelsis, et Sanctus in Sanctis, non loco, sed merito eorum in quibus habitat, quorum unus dicit in psalmo: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me [Ps. XXIX, 1]. Et iterum: Exaltare, Domine, qui iudicas terram [Ps. XCXIII, 2]; non quo Deus humanis sermonibus elevetur, sed iuxta illud quod alibi dicitur: Dominus mihi factus est in salutem [Ps. CXVII, 21], etiam humilibus excelsus fiat. |
44 | Qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam [Iac. IV]: ut eos elevet et habitet in excelsis. Excelsus enim Dominus, et humilia prospicit [Ps. CXXXVII, 6]. Et in Evangelio Angeli clamitant: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax [Luc. II, 14]. Et rursum in Psalmis: Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis [Ps. CXLVIII, 1]. Et non solum excelsus habitat in excelsis, sed et sanctus in sanctis. |
45 | Qui dicit in alio loco: Sancti estote; quoniam ego sanctus sum [Levit. XI, 44]. Et quomodo in perversam animam non ingreditur sapientia, neque habitat in corpore subdito peccatis [Sap. I]: sic sanctus in sanctis habitat; et ubicumque sordes fuerint, non potest habitare munditia, dicente sancto ad Dominum: Tu autem in sancto habitas, laus Israel [Ps. XXI, 1]. Unde et nos in oratione audemus dicere: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Et in secundo psalmo legimus: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos [Ps. II, 4]. Christus enim non in his habitat qui terreni sunt, sed in his qui supercoelestes, qui enarrant gloriam Domini, de quibus dicitur: Exaudiat eum de coelo sancto suo [Ps. XIX, 7]. Et iterum: Coelum coeli Domino [Ps. XIII, 16]: in quem sensum et Moyses famulus Dei pari voce consentit: Ecce Domini Dei tui coelum, et coelum coeli [Deut. X]; quod utique non more Iudaico debemus accipere, ut Deus ullo claudatur loco et in coelo tantum habitet, qui ubique diffusus est, et a quo omnia continentur: sed excelsa et coelos, Sanctos merito intelligamus atque Virtutes. |
46 | Iste est enim qui habitat in coelo, de quo in Evangelio scriptum est: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo [Ioan. III, 13]. Iste requiescit in sanctis et habitat in humilibus et in his qui contriti sunt spiritu. De quibus dicitur: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despicit [Ps. L, 19]. Ipse pusillanimis dat patientiam, ut in angustiis constituti, spe futurorum, tribulationem sustineant. Ipse dat vitam, utique his qui peccato mortui erant. De quo dicitur: Apud te est fons vitae [Ps. XXXV, 10]. Qui loquitur in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. |
47 | (Vers. 16.) Non in sempiternum litigabo, neque usque in finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam. LXX: Non in aeternum ulciscar in vos: neque semper irascar vobis. Spiritus enim a me egredietur, et flatum omnem ego feci. Dominus qui in excelsis habitat, et humilia respicit, cuius nomen est sanctum, et requiescit in sanctis: qui sustentat afflictos, et vitam tribuit oppressis [Ps. CXII], haec locutus est: Non semper irascar, nec iugiter indignabor. Qui ad hoc percutio, ut emendem, ideo occido, ut vivificem. |
48 | Misereor enim creaturae meae; et quos ipse condidi, in aeternum perire non patiar. Spiritus quoque meus, qui ex me egredietur, sive qui iuxta Hebraicum, Aquilam, Symmachum et Theodotionem, cuncta circumdat (hoc enim significat περιειληθήσεται et περιβαλλεῖ), vegetator est omnium. Et flatum, sive pluraliter flatus (hoc quippe NASAMOTH sonat), ego feci, de quo alibi scriptum est: Omnis flatus, sive omne quod spirat laudat Dominum [Ps. CL, 6]. De quo spiritu et flatu in principio Geneseos scriptum est: Insufflavit Deus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Tale quid et Iob loquitur: Spiritus Domini qui est in naribus meis, et flatus omnipotentis qui docet me [Iob. XXVII, 3]. Cum ergo a me egrediatur spiritus, et flatu atque inspiratione mea cuncta vegetentur et vivant, non est iustum perire eos in aeternum, qui meo flatu ac spiritu sustentantur. |
49 | Quidam nostrorum hunc esse aiunt spiritum, quo omnis mundus inspiratur et regitur; et cuncta habent notitiam Dei, quem iuxta Stoicos insignis poeta scribens, ait (Virgil. VI Aeneid.): Principio coelum ac terras camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit: totamque infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. et reliqua. |
50 | Alii vero sanctum Spiritum intelligunt, qui in principio ferebatur super aquas, et vivificabat omnia: qui de Patre egreditur, et propter societatem naturae, a Filio mittitur dicente, Expedit vobis ut ego vadam. Nisi enim ego iero, Paracletus non veniet ad vos: sin autem ego iero, mittam eum ad vos [Ioan. XVI, 7]. De quo rursum ait: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui de Patre egreditur [Ioan. XV, 26]. Ne scandalizet quempiam, si Spiritus egredi dicatur ex Patre, cum etiam Filius de se dixerit: Ego de Patre exivi, et veni; neque enim a meipso exivi, sed ille me misit [Ioan. XVI, 28]. De hoc Spiritu loquebatur: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum semper, Spiritum veritatis [Ioan. XIV, 16]. Hic est Spiritus de quo scribit et Moyses: Quis det ut omnis populus Domini sit in Prophetas, et det Dominus Spiritum suum super eos [Num. XI, 29]? Et Ioel ex persona Dei: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae [Ioel. II, 28]. Et Zacharias: Verumtamen verba mea, et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in Spiritu meo, servis meis Prophetis [Zach. I, 6]. Et iterum: Effundam super Ierusalem Spiritum gratiae et misericordiae [Zach. XII, 10]. Multaque alia de utroque Testamento quae nunc longum est repetere. |
51 | Hoc solum dicimus, quod idem Propheta de hoc Spiritu et flatu pariter sit locutus: Haec dicit Dominus Deus qui fecit coelum. Et post paululum: Qui dat flatum populo suo, qui est super eam, et spiritum his qui calcant eam (Isai XLII, 5). |
52 | (Vers. 17 seqq.) Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum, et percussi eum: abscondi, et indignatus sum: et ambulavit moerens [Vulg. abiit vagus] in via cordis sui. Vias eius vidi, et sanavi eum: et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius. Creavi fructum labiorum, pacem, pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. |
53 | Impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Non est pax, dixit Deus. impiis. LXX: Propter peccatum ad modicum quid contristavi eum, et percussi eum: et averti faciem meam ab eo, et contristatus est et ambulavit tristis in viis suis. Vias eius vidi, et sanavi eum: et consolatus sum illum, et dedi ei consolationem veram, pacem his qui longe, et qui prope sunt, dicit Dominus, et sanabo eos. |
54 | Qui autem iniqui sunt, fluctuabunt, et quiescere non poterunt. Non est gaudium impiis, dicit Dominus Deus. Post abiectionem populi Iudaeorum et eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, pollicitus fuerat habentibus in se fiduciam, terram mitium montemque sanctorum, et Apostolis praeceperat: Viam facite populo revertenti, et omnia de medio scandala tollite. Ac ne incredibile videretur, exponit potentiam suam, quod excelsus et magnus facile possit poenitentibus veniam tribuere, et iustum sit, ut Creator misereatur creaturae suae. |
55 | Propter quae iungit, quod iratus sit et contristaverit populum suum: idcirco se fecisse quia peccaverit, et iniquitatis avaritiam habuerit, nec una fuerit iniquitate contentus; sed semper addiderit peccata peccatis. Et percussi, inquit, eum ad breve, ut sanarem, et abscondi, subauditur, faciem meam, ut magis me desideraret, et diceret: Ostende faciem tuam et salvi erimus [Ps. LXXIX, 4]. Indignatusque sum; quod ille sentiens, tristis incessit, dicens: Tota die tristis ingrediebar [Ps. XXXVII, 7]. Et ambulavit moerens, sive conversus in via cordis sui, ut non ad faciem hominum, sed in corde ageret poenitentiam. |
56 | Propterea videns vias conversionis eius, sanavi vulnera, quibus eum ante percusseram. Et reduxi eum ad me, quem prius eieceram, et reddidi ei consolationem veram. Multae enim falsae sunt consolationes, quibus genus decipitur humanum. Sive consolatus sum lugentes eius, dicens in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth, V, 5). Quodque sequitur: Creavi fructum labiorum, hunc habet sensum, implevi quod pollicitus eram, dicens: Vivo ego, dicit Dominus, malo poenitentiam peccatoris, quam mortem [Ezech. XXXIII, 11]. Sive omnia tribui quae antea promiseram. Quae est autem Domini pollicitatio? Pacem meam do vobis: Pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Et hoc est quod nunc ait: Pacem super pacem; non uni tantum genti, sed omni mundo: his videlicet qui erant longe, et qui prope, id est, primum gentibus, et postea his qui ex Israel credere voluerunt. De quibus dicit et Apostolus: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei; sed quia indignos vos iudicastis salute; ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Qui scribens ad Ephesios, et de populo Circumcisionis atque Gentilium plenissime disputans, intulit: Nunc autem in Christo Iesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in Sanguine Christi. |
57 | Ipse est enim pax nostra: qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae, solvens inimicitiam in carne sua, et reliqua [Ephes. II, 13, 14]; et iterum: Et veniens, annuntiavit pacem vobis qui longe, et pacem his qui prope erant [Ibid., 17]. Quoniam per ipsum habemus accessum utrique in uno spiritu ad Patrem: dans pacem super pacem his qui fuerant longe, et qui prope et qui non habuerant Legem et Prophetas: et qui ante susceperant, suscepit eos atque sanavit. |
58 | Impii autem sive iniqui, fluctuabunt, quasi mare fervens, et quiescere numquam poterunt. Quod licet de omni impio possit intelligi, tamen proprie refertur ad populum Iudaeorum, qui consona voce clamavit, et perseveravit in impietate sua, dicens: Crucifige, crucifige talem. Non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Sicut igitur mare fervens quiescere non potest, sed redundant fluctus eius, et revolvuntur ad littora, atque iterum resorbentur, et in se fracti, lutum efficiunt quod pedibus conculcatur: sic impii aeternae conculcationi subiacebunt, quorum nullum est gaudium, et qui nulla pace requiescunt in eo quod impii perseverant. Quidam hunc locum specialiter super Salvatore intelligunt: quod propter peccata mundi ad modicum contristatus sit, dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Et percusserit eum Pater qui loquitur per Zachariam: Percutiam pastorem, et oves dispergentur [Zach. XIII, 7]; qui et ipse de se in sexagesimo octavo psalmo dixerit: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt [Psal. LXVIII, 27]. Et averterit Deus faciem suam ab eo, ut formam servi paulisper acciperet, ambularet tristis, et lugens peccata populi, deplorans et plangens Ierusalem. |
59 | Et qui viderit Pater vias eius, propterea sanaverit eum, qui fuit inter mortuos liber: et caro eius non vidit corruptionem, ut qui percussus est in cruce, sanaretur in resurrectione. Et consolatus sum, inquit, eum, dans ei pro una gente Iudaeorum, universum mundum. Et lugentes eius, subauditur, consolatus sum. Nec dubium quin Apostolos significet. Et complevit fructum labiorum suorum, qui dixerat ei: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ps. II, 8]: pacem super pacem, mundum reconcilians Deo, ut utrumque populum vocaret ad se, et sanaretur a Patre. Impios autem, de quibus supra diximus, comparat mari, quod numquam potest quiescere, sed etiam in summa tranquillitate, fractis ad littora volvitur fluctibus, finisque eius lutum est et conculcatio. |