monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 16, PRAEFATIO

1 Egregia disertissimi oratoris sententia est, Felices essent [Al. esse] artes, si de illis soli artifices iudicarent. Ac ne a profanis tantum sumere videar exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis verbis Propheta demonstrat: Beatus qui in aures loquitur audientium [Eccles. XXVI, 12]: Qua felicitate tu, filia Eustochium, me compotem esse fecisti; nam cum anterioris libri praefatiunculam legeres, in qua asserui, Apostolos et Evangelistas ea tantum de Septuaginta Interpretibus, vel suis, vel eorum verbis ponere testimonia, quae cum Hebraico consonarent: si qua autem ab aliis addita sunt, omnino negligere: illico mihi non parvam quaestiunculam detulisti, quod scilicet octo versus, qui leguntur in Ecclesiis, et in Hebraico non habentur, tertii decimi psalmi, Apostolus usurparit, scribens ad Romanos: [Sepulcrum patens et guttur eorum. De illis octo versibus vide editionem nostram tom. I, col. 843 et col. 1336, tam in contextu Psalmorum, quam in nostris annotatiunculis. MARTIAN.] Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio et infelicitas in viis eorum: Et viam pacis non cognoverunt: Non est timor Dei ante oculos eorum [Rom. III, 13 seqq.]. Quod cum audissem, quasi a fortissimo pugile percussus essem, coepi tacitus aestuare, et stuporem mentis vultus pallore signare. Hebraeus, inquam, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, eruditusque ad pedes Gamalielis, aut ignoravit haec, aut eorum, qui lecturi erant, abusus est ignorantia [Philipp. VI, ] [Act. XXII, 3]. Quorum alterum ineruditi, alterum callidi est ad malitiam, nec eius qui dixerit: Et si imperitus sermone, non tamen scientia [II Cor. XI, 6]; et iterum: in simplicitate et sinceritate annuntiavi vobis verbum [II Cor. I, 12]. Tandem in memet reversus, unius diei spatium postulavi, ut responsio mea nequaquam argumentum humani esset ingenii, sed fructus assiduae lectionis. Itaque omnem Scripturam mente perlustrans, animadverti, sicut omnis pene ad Romanos Epistola de veteri structa est Instrumento, sic et hoc testimonium [Pseudo-Hieronymus in Breviar. addit etiam ex Deuteronomio testimonium illud ab Apostolo ex parte desumptum: haud equidem scio quam vere: sed certe versiculos veloces pedes eorum, etc., non modo, ut Hieronymus monet, ex Isaia LIX, 7, sed etiam ex Proverb. I, 16, componitur. Verum plura hac de re ad eum psalmi locum in Breviario annotabimus.] de Psalmis, et Isaia esse contextum (Vers. 11). Nam duo primi versus: Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, quinti psalmi sunt (Vers. 11.) Illud autem quod sequitur: Venenum aspidum sub labiis eorum, centesimi tricesimi noni Psalmi est (Vers. 4.) Rursumque quod dicitur: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, de nono psalmo sumptum est (Vers. 29.) Tres autem [Ad meliorem latinitatem Victorius, versiculos, scilicet reperi et paulo infra, Scripturae pro in Scriptura.] versiculi qui sequuntur: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio et infelicitas in viis eorum: Et viam pacis non cognoverunt, in Isaia propheta reperi, quos in decimo sexto explanationis eius libro, quem nunc dictare cupio, expositurus sum.
2 Ultimus autem versus, id est, octavus: Non est timor Dei ante oculos eorum, in tricesimi quinti psalmi principio est. Nec in hoc cuiquam videatur esse diversum, si quod in suis locis numero dicitur singulari, ab Apostolo pluraliter dicatur, qui scribebat ad plurimos, et in unum sensum multa cogebat exempla. Arbitror solutam quaestionem tuam, et nostram regulam super translatione veteris Instrumenti concussam magis esse quam motam.
3 Et non tam Apostolum de psalmo tertio decimo sumpsisse, quod in Hebraico non habetur, quam eos qui artem contexendarum inter se Scripturarum Apostoli nesciebant, quaesisse aptum locum, ubi assumptum ab eo ponerent testimonium, quod absque auctoritate in Scriptura positum non putabant. Denique omnes Graeciae tractatores, qui nobis eruditionis suae in Psalmos Commentarios reliquerunt, hos versiculos veru annotant atque praetereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi, nec esse in Septuaginta Interpretibus, sed in editione Vulgata, quae Graece κοινὴ dicitur, et in toto orbe diversa est.
4 Sed iam tempus est, ut coepto incumbamus operi, reliqua persequamur.
Hieronymus HOME