monumenta.ch > Hieronymus > 56
Hieronymus, in Isaiam, 1, LV <<<     >>> LVII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 15, CAPUT LVI

1 (Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam: quia iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. LXX, pro iustitia, misericordiam transtulerunt, caetera similiter. Gentium vaticinio terminato, quae in adventu sermonis Dei de saliuncula et urtica in cyparissum myrtumque mutandae sunt, loquitur Isaias ad illius temporis auditores, ut faciant cuncta, quae recta sunt, et parent se adventui Salvatoris, quia ipse est iustitia et misericordia Dei.
2 Si enim cogitationes Sanctorum iudicia sunt: et [Duo Ambrosian. mss.: iudicia sunt, quae ad exercitatos sensus, etc.] exercitatos sensus ad discretionem boni ac mali habere debemus, cur non omni tempore custodiamus iudicium, ne despiciamus personam pauperis in iudicio, ne divitis potentia terreamur: sed ita magnum iudicemus ut parvum, scientes iuxta Moysen, quod Domini iudicium sit, qui iudicat iudicantes [Deut. I]; iuxta quod et in psalmo legitur: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat [Ps. LXXXI, 1]. Huic quod nunc dicitur: Custodite iudicium, et facite iustitiam, illud simile est: Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore [Psal. CV, 3]; ut iuste quod iustum est, persequantur.
3 Quamquam in nomine iustitiae, omnis mihi videatur significari locus, quod qui unam iustitiam fecerit, cunctas virtutes implesse dicatur quae invicem se sequuntur, et sibi haerent: ita ut qui unam habuerit, omnes habeat, et qui una caruerit, cunctis careat. Tale quid et quartus decimus psalmus sonat: Qui ambulat immaculatus, et operatur iustitiam [Ps. XIV, 2]. Et alibi scriptum est: Iustitiam discite qui habitatis super terram [Isai. XXVI, 9]. Quod autem Salvator, qui factus est nobis iustitia, et sanctitas, et redemptio, ipse sit misericordia Dei [I Cor. I], sanctorum verba testantur: Et misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam [Ps. LVI, 4].
4 (Vers. 2.) Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud: custodiens sabbatum, ne polluat illud: custodiens manus suas, ne faciat omne malum. LXX: Beatus vir qui faciet haec, et homo qui retinet ista, et custodit sabbata, ut non profanet ea, et servat manus suas, ne faciat iniquitatem. Qui cum apostolo Paulo potest dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus: ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam; postquam factus sum vir, dextruxi ea, quae parvuli sunt [I Cor. XIII, 11]: iste praesentem consequitur beatitudinem, praeteritorum obliviscens, et [Iidem, et in antea se extendens.] in futurum se extendens donec perveniat in unitatem fidei, et cognitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ei psalmus ille valeat coaptari: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum [Ps. I, 1]. Iste igitur vir, et filius interioris hominis, de quo in Levitico crebrius dicitur: Homo, homo [Levit. XVII, 8]: in eo beatus est, quod facit primum, et apprehendet haec: iudicium scilicet atque iustitiam et salutem Domini, quae prope est, et cunctis gentibus revelanda: ut non solum faciat quod praeceptum est, sed stricta teneat manu; et custodiat sabbatum, ne polluat illud: Quod sit autem sabbatum, quod praecepit observandum, sequens versus ostendit: Custodiens manus suas, ne faciat omne malum. Neque enim prodest sedere in sabbato, sive dormire, et epulis inhiare.
5 Sed si bona faciens, quiescat in malis, et iuge iniquitatis habeat sabbatum, id est, otium, eaque tantum faciat, quae ad animae salutem pertinent, et ad omne opus servile non moveat. Qui enim facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII]. Nos autem in libertatem vocati sumus, qua libertate donavit nos Christus [Galat. IV], ut nequaquam operemur cibum, qui perit; sed adhaerentes Domino, dicamus cum Propheta: Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Ps. LXXII, 28]. Efficiamur cum eo unus spiritus, impleamusque sabbata [Ad Graecum τῶν LXX infra cap. LVIII, σάββατα τρυφερὰ, sabbata delicata, rescribit Victor. ro dedicata.] dedicata, ne simus de sex diebus, in quibus factus est mundus, de quibus Apostoli non erant, quibus Dominus loquebatur: Si essetis de mundo isto, mundus utique amaret quod suum est.
6 Nunc autem non estis de mundo isto, quia elegi vos, et idcirco odit vos mundus [Ioan. XV, 19].
7 (Vers. 3.) Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. LXX: Ne dicat alienigena, qui appositus est Domino: Putasne separet me Dominus a populo suo? et ne dicat eunuchus, quia ego sum lignum aridum. Qui humiliter hunc locum intelligunt, ad proselytos ex gentibus et vere eunuchos referunt quae dicuntur, quod et advenae, si legem Domini susceperint, et circumcidantur, et eunuchi, qualis fuit Candacis ille reginae [Act. VIII], qui etiam in itinere otiosus esse non poterat, et dum quaerit interpretem lectionis, Christum reperit quem quaerebat, non sint externi a salute Dei.
8 Hoc autem, inquiunt, dicitur contra Iudaeos, qui nobilitatem iactant generis, et filios Abrahae se esse dicunt, et beatos putant qui habent semen in Sion, et domesticos in Ierusalem [Ioan. VIII]. Nos autem quos supra per saliunculam et urticam et κονύζην et στοιβὴν interpretati sumus (Supra ad cap. LV), in abietem et cyparissum myrtumque conversos, eosdem nunc ac fidem Evangelii intelligimus provocari: quod desperare [Al. desperari] non debeant, si adhaeserint Domino: nec se putent a Dei populo separari.
9 Omnes enim qui in Christo sunt baptizati, Christum induerunt [Galat. V]. Non est Iudaeus et Ethnicus, Circumcisio et Praeputium, quibus in Deuteronomii praecipitur Cantico: Laetamini gentes cum populo eius, id est, Dei qui priorem habuit populum Iudaeorum [Deut. XXXIII, 43]. Qui de Oriente et Occidente venientes, requiescent in sinu Abraham.
10 Hoc est quod et Ioannes Baptista dicebat: Et ne dicatis, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 9]. Et quomodo in proselytis non est ulla diversitas, sed et viri et feminae ad salutem pariter vocantur: sic et in eunuchis qui se castraverunt propter regna coelorum, uterque sexus accipitur; qui mortificaverunt membra sua super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum: donec perveniant omnes in virum perfectum, et dicant cum Apostolo: Nos neminem novimus secundum carnem.
11 Et si cognovimus iuxta carnem Christum, sed nunc iam non novimus [I Cor. V, 16]. [Supplet Victor. ergo ex Hebraeo.] Ergo in eunuchis nequaquam illi intelligendi sunt, quos ardens poeta describens ait (Lucan. lib. X): Nec non infelix ferro truncata iuventus, Atque exsecta virum . . . . . . . . Sed illi de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Qui se castraverunt propter regnum coelorum [Matth. XIX, 12]: quales erant et Apostoli, quibus admirantibus et pro rei difficultate dicentibus: Quis ergo potest salvus fieri? respondit Salvator: Qui potest capere, capiat. Unde et Apostolus de huiuscemodi eunuchis, id est, de virginibus, praeceptum Domini se non habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a Domino, volens omnes esse sicut seipsum: Tempus enim, ait, in collecto est: superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant [I Cor. VII, 29]. Qui enim liber vocatus est a servitute et officio coniugali, iste vere servus est Christi.
12 (Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus eunuchis: Si custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum: et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. LXX: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volo, et tenuerint testamentum meum, dabo eis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis et non deficiet. Duo proposuerat, proselytos et eunuchos.
13 Prius loquitur de eunuchis, datque eis praecepta vivendi, et futurorum praemia pollicetur. Et post eos venit ad proselytos, illis quoque similia repromittens. Loquitur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt, Ecce ego lignum arens [Exod. XXIII], ne se putent subiacere maledicto, quod sterilibus dictum est: Maledictus sterilis qui non facit semen in Israel [Deut. VII]. Si, inquit, custodierint sabbata mea, et de meis praeceptis elegerint ea quae volui, et non ea quae pro audientium imbecillitate concessi, et foedus meum sive testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo mea, et in Templo meo, et in muris firmissimae civitatis meae locum, et nomen melius filiis et filiabus, quod nulla oblivione delebitur.
14 Qui sint eunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quae Dei sunt; quibus loquitur et Sapientia, quae titulo Salomonis inscribitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit stratum in delicto, habebit fructum in visitatione animarum. Et eunuchus, qui non est operatus manu iniquitatem, neque cogitavit contra Dominum mala.
15 Dabitur enim fidei eius electa gratia, et pars in templo Domini delectabilis [Sap. III, 13, 14]. Haec sterilis virginitate fecunda [Al. fecundata] est; hic eunuchus regno coelorum vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos sabbatorum, ut numquam faciat opera nuptiarum [I Cor. VII]. Iste elegit quae Dominus voluit, ut plus offerat quam praeceptum est: ut non indulgentiam Apostoli eius, sed voluntatem consideret.
16 Iste tenet foedus Domini sempiternum, ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad id ipsum revertatur, sed accepturum esse se noverit in domo Domini, quae est Ecclesia eius, locum optimum. Multae enim mansiones sunt apud Patrem [Ioan. XIV]. Et qui eunuchus fuerit, ac fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris eius locum optimum, ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, et pro carnis filiis, multos habeat filios spirituales.
17 Talem fuisse eunuchum, quem Iesus amavit plurimum, Evangelistam Ioannem, Ecclesiasticae tradunt historiae, qui recubuit super pectus Iesu [Ioan. XIII]; qui Petro tardius ambulante, elatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum [Ioan. XX]; qui in secreta divinae se nativitatis immergens, ausus est dicere, quod cuncta saecula nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 2]. Facessat igitur omnis cavillatio Iudaeorum, et risui praebere se cesset, aperiens semiviris regna coelorum, cum pudicitia non in debilitate sit corporis, sed in animi voluntate.
18 (Vers. 6, 7.) Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen eius, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem [Al. tenentes] foedus meum, adducam eos [Victor., in montem sanctum suum.] in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. LXX: Et alienigenis, qui additi sunt Domino servire ei, et diligere nomen eius, ut sint ei in servos ÷ et ancillas ** et omnes qui custodiunt sabbata mea, ut non violent ea, et tenent testamentum meum, inducam illos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. Post eunuchos transit ad alienigenas, quos prius nominaverat, et illis quoque praemia pollicetur: quod si servierint ei, et de servitute transierint ad nominis illius charitatem, sint ei servi: qualis fuit et Apostolus Paulus, scribens in principio Epistolarum suarum: Paulus servus Iesu Christi (Rom, I, 1). Et Moyses famulus Dei [Hebr. III]. Quod autem in LXX additum est: et ancillas, obelo praenotavimus.
19 Neque enim fieri potest, ut in spiritualibus donis sit sexus ulla diversitas: cum in Christo Iesu non sit vir et mulier; sed omnes in eo, unum simus [Ioan. XVII]. De sabbato et foedere sempiterno supra diximus. Qui ergo haec fecerit, adducet eum Deus in monte sancto suo, et laetitia afficiet in domo orationis suae. Mons sanctus, aut dogmata veritatis sunt, Trinitatisque confessio: aut ipse Dominus, ad quem ultimo tempore (iuxta hunc eumdem Isaiam et Michaeam prophetam) gentes plurimae confluent [Isai. II, ] [Mich. IV]. Domusque orationis Ecclesia est, quae in toto orbe dividitur, et non Templum Iudaeorum, quod brevissimis Iudaeae terrae arctabatur angustiis.
20 (Vers. 8, 9.) Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altare meum: quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: adhuc congregabo ad eum congregatos eius: Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. LXX: Holocaustomata eorum et victimae erunt acceptabiles super altare meum.
21 Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus, dixit Dominus, qui congregat dispersos Israel: quia congregabo ad eum congregationem. Omnes bestiae ferae, venite, comedite, omnes bestiae saltus. Differentiam hostiarum et holocaustorum in Levitico plenius discimus. Holocausta sunt, quae super altare integra concremantur. Victimae et hostiae, quarum pars offertur altari, pars sacerdotibus traditur.
22 Non est ergo credendum quod alienigenarum et eunuchorum hostiae, ritu Iudaico requirantur. Sed hoc scire debemus, quod holocausta eunuchi offerant, qui totos se consecrant Deo; victimas autem alienigenae, qui ad tempus vacant orationi, de quibus loquitur Deus: Hostia laudis glorificavit [Al. glorificabit] me; et in alio loco: Immola Deo sacrificium laudis [Ps. XLIX, 14]. De his victimis et holocaustis, per Osee Dominus loquitur: Misericordiam volo et non sacrificium: scientiam Dei, magis quam holocausta, quae offeruntur super altare Domini (Osee, VI, 6). Quod Ioannes in Apocalypsi in coelo se vidisse testatur, sub quo erant animae martyrum [Apoc. VI]. Ex quo unus de Seraphim carbonem forcipe comprehensum ad Isaiae detulit labia purganda [Isai. IV, 6]. Hoc est altare, et hoc tabernaculum, ad cuius similitudinem omnia in Exodo facta referuntur, quibus oblatae sunt victimae spirituales Deo [Exod. XXXVIII]. Alioquin de corporalibus hostiis, et holocaustis [Nonnulli mss., per eumdem (supple prophetam) testatur Deus.] supra idem testatur Deus: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum holocaustomate [Al. holocaustomatibus] arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo.
23 Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. Non uni genti Iudaeae, nec uno Hierosolymae et urbis loco, sed in toto orbe terrarum: nequaquam taurorum et hircorum, et arietum, sed orationis. Quo testimonio Dominus abusus est, loquens contra eos, qui Spiritus sancti sub nomine, columbarum in Templo dona vendebant, et sedebant in cathedris pestilentiae, et habebant mensas nummulariorum [Matth. XXI ] [et Ioan. II], omnia facientes turpis lucri gratia, nescientes illud quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Haec autem futura Dominus repromisit, qui congregat dispersos Israel.
24 Ad quos et Petrus Apostolus scribit Epistolam: de quibus Evangelista loquitur: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quia Iesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum [Ioan. XI, 7], implereturque quod dictum est: Congregatio populorum circumdabit te: [Ambrosiani duo codd., pro hac in excelsum regredere.] propter hanc in excelsum convertere [Psal. VII, 8]. Congregatis autem per Apostolos reliquiis Israel, et in unum redactis gregem his, qui fuerant ante dispersi, omnes bestiae provocantur, ut veniant et devorent Israel, eos videlicet, qui credere noluerunt, de quibus Apostolus: Etenim perveniet super eos finis [Philipp. III]. Et Dominus in Evangelio: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote, quod advenerit eius consummatio [Luc. XI, 20]. Sive hoc dicendum, quod bestiis ad devorandum traditi sunt, quas detestatur Propheta, dicens: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi [Ps. LXXIII, 19]: de his tropologice bestiis, quae partem quamdam Domini devorarunt, et supra (Epist. 9) legimus, Syriam ab ortu solis, et Graecos ab Occidente, qui devorant Israel toto ore.
25 Et in Ieremia: Ovis errans Israel, leones eiecerunt eam: primus devoravit eam rex Assur, et novissimus confringet ossa illius rex Babylonis [Ierem. L, 17]. Potest et hoc dici, quod cum Israel populo rabidae prius gentes provocentur ad fidem, ut desertis saltibus, qui de exercitu Abessalon plurimos occiderunt, veniant ad Ecclesiam et comedant coelestem panem, agnique carne saturentur.
26 (Vers. 10-12.) Speculatores eius caeci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
27 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. LXX: Videte quoniam excaecati sunt omnes: non cognoverunt universi, canes muti non poterunt latrare: somniantes lectulum, amantes dormitationes. Et canes [Victor. impudentis, ex Graeco ἀναιδεῖς τῇ ψυχῇ.] impudentes animae ignoraverunt [Al. ignorant] saturitatem.
28 Et sunt mali nescientes intelligentiam: omnes vias suas secuti sunt. Unusquisque simul a summitate eius. Venite et sumamus vinum, et inebriemur, et sit talis dies crastina, magna amplius nimis **. Ut omnes, inquit, bestiae saltus veniant, et devorent congregatos, sive in locum Iudaeorum, gentium turbae succedant, speculatores eorum in causa sunt, Scribae videlicet et Pharisaei: quia omnes caeci nescierunt Dominum Salvatorem, nec lucem voluerunt videre praesentem.
29 Ad quos Dominus loquebatur: Stulti et caeci, quid est plus, aurum, an altare quod sanctificat aurum [Matth. XXIII, 17]? et iterum: Duces caeci, culicem liquantes, et camelum glutientes [Ibid., 24]; et: Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt [Matth. XV, 14]. Quod autem magistri speculatores vocentur, et supra legimus.
30 In eo enim loco ubi iuxta LXX dicitur: Vox custodum tuorum elevata est [Isai. LII, 8], in Hebraico scriptum est: Vox speculatorum tuorum. De quibus erat Ezechiel, cui loquitur Deus: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel [Ezech. III, 17]. Sed illi speculatores non erant caeci. Denique appellabantur videntes.
31 Isti autem de quibus Propheta nunc loquitur, non solum speculatores caeci, sed et canes muti appellantur, non valentes latrare. Qui enim gregem Domini custodire debebant, et lupos abigere, et latrare pro Domino, diligunt somnia, et daemoniacis visionibus delectantur. Et est sensus: Non possunt loqui veritatem, sed universa mendacia. Nec hoc fine contenti sunt, qui in custodia gregis Domini dormiebant, et latrare non poterant, et amabant cubile, per quae voluptas corporis indicatur; sed apud suos impudentes [Al. impudentis] animae nescierunt saturitatem, qui numquam suo saturantur errore.
32 Qui devorant plebem Domini sicut escam panis, et domos viduarum: gulaeque ac libidini serviunt. Non enim possunt dicere: Mandatum Domini lucidum illuminas oculos [Ps. XVIII, 9], nec nosse quod scriptum est: Sapientia hominis illuminat faciem eius [Prov. XVII, 24]. Et canes muti adversum inimicos, de quibus scriptum est: Nolite sanctum dare canibus [Matth. VII, 6]. Et canes dormientes, qui nesciunt esse praeceptum: Ne dederis somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem [Ps. CXXXI]; et rursum: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit [Matth. XXIV, 42]. Et idcirco dantes locum diabolo, canes impudentissimi sunt, qui numquam saturantur.
33 Vomunt enim quod comederunt, et revertuntur ad vomitum suum [Prov. XXVI]. De quibus et Petrus Apostolus loquitur: Accidit illis verum illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti [II Pet. II, 22]. Quos speculatores et canes eosdem esse pastores, sequens sermo demonstrat: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Verbum enim Hebraicum ROIM [Al. ROEM] quod quatuor litteris scribitur, res et ain et iod et mem, si legatur roim, pastores; si raim, pessimos sonat.
34 Hoc diximus, ut variae interpretationis causas monstraremus. Omnes enim sua quaesierunt, et non quae Dei sunt, nec ambulaverunt per viam Domini [Philipp. II], de qua scriptum est: Quaerite quae sit via bona: et ambulate in ea [Ierem. VI, 16]. Sed iuxta quod in Iudicum volumine legitur: Non erat rex in Israel; unusquisque quod rectum sibi videbatur, hoc faciebat [Iudic. XVII, 6], et proprios sequebatur errores.
35 Quodque sequitur: Unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum: venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius, in LXX Interpretibus non habetur, sed ex Hebraico additum, stellis illuminantibus praenotatur. Denique hos versiculos nullus Ecclesiasticorum Interpretum disseruit, sed quasi patentem in medio foveam transiliunt atque transmittunt. Quod autem dicit, hoc est, quoniam a via Domini declinantes, proprias semitas sunt secuti, propterea ardent avaritia a summo usque ad novissimum, a principibus usque ad plebem, ut postquam coeperint percutere conservos, et comedere ac bibere cum ebriis, dicant: Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate.
36 Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Et erit sicut hodie, sic et cras: et multo amplius [I Cor., XV, 2]. Hoc est quod supra dixit: Nescierunt saturitatem: nec praeterita voluptate [Legimus satiati sunt cum Victorianis mss. pro satiantur.] satiantur, sed futuras delicias parant, multo maiores quam quibus prius fruiti fuerant. Si hoc de principibus dicitur Iudaeorum, propter quos plebs Domini a bestiis devorata est, vitemus exempla peiorum, nec in ebriemur vino, in quo est luxuria, nec voluptatibus obruamur; nec [Multum diverso sensu unus Ambrosian., nec muti ad loquendum contra adversarios, in nostros rabidi, etc.] muti ad loquendum, contra adversarios nostros rabidi canes simus; sed Dei potius quam nostras sequamur vias, et audiamus Scripturam monentem: Sapite de Domino in bonitate [Sap. I, 1]. Et iterum: Intelligentia optima est his qui faciunt eam. Et si canes fuimus, non desperemus salutem, audientes verba Chananaeae dicentis ad Dominum: Etiam, Domine, nam et catelli comedunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum [Matth. XV, 27]. Ob [Idem ms.: Ob quam vocem, misericordiam consecuta.] quam causam misericordiam consecuta, audit a Domino: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Poterat enim dicere cum Propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri [Ps. CXVIII, 32]. Et iterum: Deduc me in via recta.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, LV <<<     >>> LVII
monumenta.ch > Hieronymus > 56