Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 15, CAPUT LV
1 | (Vers. 1.) Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis pecuniam [Vulg. argentum], properate, emite et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? LXX: Qui sititis, ite ad aquam, et quotquot non habetis pecuniam, euntes emite, et comedite, et ambulate, et emite absque pecunia et absque pretio vinum et adipem. |
2 | Quare emitis pecunia , et laborem vestrum non in saturitatem? Verbum Hebraicum OI, de quo supra in prophetia contra Ariel dixeram (Ad cap. 29), quod esset ambiguum, et vel interiectionem vocantis, vel vae, significaret, hic in principio capituli positum, nequaquam plangentis legitur, sed vocantis affectu. |
3 | Quia ergo omne vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem vocem linguamque, quae se armaverat contra scientiam Dei, esse superandam: provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis, et cuius impetus laetificat civitatem Dei, ut bibant aquas de fontibus Salvatoris, qui loquitur ad Samaritanam: Si scires gratiam Dei, et quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere: tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam. |
4 | Aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 10, 14]. De his aquis clamabat in Templo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui biberit de aqua, quam ego dedero ei, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ibid., 37, 38], significans Spiritum sanctum, quem credentes accepturi erant, et de quo Propheta mystico sermone resonabat: Sitivit anima mea ad Deum viventem [Psal. XLI, 2]; et iterum: Apud te fons est vitae [Psal. XXXV, 10]. Qui ipse de se loquebatur: Me dereliquerunt fontem aquae vivae: et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere [Ierem. II, 13]. Has aquas spargunt nubes, ad quas pervenit veritas Dei. |
5 | Sicut scriptum est: Et nubes spargant iustitiam [Isai. XLV, 8, sec. LXX]. Praecipiturque sitientibus, ut nequaquam bibant aquas Sior turbidas, et tumentes gurgites Assyriorum; sed pergant ad aquas Siloe, quae vadunt cum silentio; nec timeant eloquii paupertatem, si argentum forte non habeant [Isa. XLV] [Ierem. II], sed audiant Apostolum dicentem: Gratia salvi facti estis [Ephes. II, 8]; et Dominum ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Mirumque in modum emunt aquas absque pecunia; et non bibunt eas, sed comedunt. Ipse enim et aqua et panis est, qui de coelo descendit [Ioan. VI]. Ergo quod in quibusdam exemplaribus legitur: Emite, et bibite, ab imperitis scriptoribus immutatum est, qui putaverunt esse consequentius, si biberentur potius aquae, quam comederentur. |
6 | Est autem et pecunia pessima, sive argentum, quod reprobat Scriptura, dicens: Pecunia, quae datur cum dolo, quasi testa reputabitur [Prov. XXVI, 23, sec. LXX]; et in alio loco: Argentum vestrum reprobum [Ierem. VI, 30]. Et est argentum quod Dei eloquiis comparatur: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum [Ps. XI, 7]. Spreto igitur illo argento et pecuniis, quibus aquas Domini emere non possumus, pergamus ad eum, qui tenens calicem Sacramenti, discipulis loquebatur: Accipite et bibite, hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum [Matth. XXVI, 27, 28]. Quod vinum miscuit et sapientia in cratere suo, omnes stultos saeculi mundique sapientiam non habentes, provocans ad bibendum: et ut non solum vinum emamus, sed et lac, quod significat innocentiam parvulorum, qui mos ac typus in Occidentis Ecclesiis hodie usque servatur, ut renatis in Christo vinum lacque tribuatur. |
7 | De quo lacte dicebat et Paulus; Lac vobis potum dedi, non solidum cibum [I Cor. III, 2]. Et Petrus: Quasi modo nati parvuli, rationale lac desiderate [I Pet. II, 2]. Unde et Moyses vinum et lac in Christi intelligens passione, mystico sermone testatur: Gratiosi oculi eius a vino, et candidi dentes eius a lacte [Genes. XLIX, 12]. Pro lacte in praesenti loco LXX adipem transtulerunt. De quo sanctus David dicit in psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea [Psal. LXII, 6]; et in alio loco: Cibavit eos de adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos [Psal. LXXX, 17]. Qui adipes non aliud quam mysticam carnem sonant. |
8 | Ad quam Dominus discipulos hortabatur, dicens: Nisi comederitis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis [Ioan. VI, 54]. Unde et in Gethsemani traditus est, quod significat vallem adipeam, sive pinguissimam. Simulque increpat eos, qui sequuntur sapientiam saecularem et perversas haereticorum simulatasque doctrinas, et Pharisaeorum traditiones, omnemque falsi nominis scientiam, quae elevatur contra Deum, et magnis pretiis ac labore continuo appendunt argentum pro ea disciplina, in qua non sunt panes, et sudant pro his cibis, in quibus nulla saturitas est. |
9 | Ex quo ostenditur eam sectandam esse sapientiam, quae non est in foliis ac flore verborum, sed in medullis ac fructibus sensuum; quae non aurem praetervolat, sed animum reficit. Quam ut discamus, non transimus maria, nec magnis sumptibus indigemus, sed prope est verbum in ore nostro, et in corde nostro. |
10 | (Vers. 2, 3.) Audite audientes me, et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum: misericordias David fideles. LXX: Audite me, et comedite bona, et delectabitur in bonis anima vestra. Attendite auribus vestris, et sequimini vias meas: et audite me, et vivet in bonis anima vestra. |
11 | Et constituam vobis testamentum aeternum, sancta David fidelia. Ne quis putaret auditum carnis esse, non mentis, ad quem cohortatur audituros sermo divinus, non carnis illis bona, sed animae pollicetur. Si enim, inquit, audieritis me, bona terrae comedetis [Isai. I, 19]. Sive bonum, qui dicit: Ego sum pastor bonus [Ioan. X, 11]. Et delectabitur in bonis et in crassitudine anima vestra. Ergo bona, quae animae repromissa sunt, non divitiae, et corporis sanitas, et saeculi dignitates, quae etiam philosophi appellant indifferentia, id est, nec bona, nec mala, et pro utentium qualitate variantur; sed illa credenda sunt, ad quae nos cohortatur Deus: Declina a malo, et fac bonum [Ps. XXXVI, 27]. Sin autem bona animae, honestas virtutesque dicuntur; ergo et mala, non paupertas, et infirmitas corporis, et ignobilitas accipienda, sed omnia vitia, quae vere mala sunt. |
12 | Denique Abraham non ideo bona habuit, quia dives fuit, sed quia divitiis bene usus est [Genes. XIII]. Et Lazarus qui postea requievit in sinu eius, non idcirco mala sustinuit, quia cum egestate passus est tormenta morborum, sed malis quae putabantur in saeculo, vera bona est consecutus. Unde et dives ille purpuratus recepit bona sua in vita sua, quae illi erant bona, qui ea arbitrabatur bona [Luc. XVI], et de Lazaro non e contrario dicitur: Recepit mala sua in vita sua; sed recepit mala in vita sua, quae mala non illi, qui patiebatur, sed aliis videbantur. |
13 | Utriusque rei exemplum nobis tribuit beatus Iob, qui nec in bonis nec in malis saeculi victus est, sed omnia pari mentis firmitate sustinuit [Iob. II]. Quamobrem Salomon precatur Deum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi. Constitue autem mihi quae sunt victui meo necessaria et sufficientia, ne saturatus mendax efficiar, et dicam: Quis me videt? aut egens furer et periurem nomen Domini [Prov. X, 8, 9]. Si autem hoc deprecatur, ut nec divitias habeat, nec paupertatem, sed tantum victus necessaria, de quibus et Apostolus dicit: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus [I Tim. VI]: perspicuum est divitias et egestatem, sanitatem et languorem, voluptatem atque cruciatus, nec bona esse nec mala, sed pro sustinentium diversitate bona et mala fieri. |
14 | Ergo non iuxta χιλιαστὰς, opum abundantiam, et delicatos cibos, et crassitudinem corporis, phasidesque et fartos turtures, mulsum, merum, uxorum pulchritudinem, examina liberorum, Dominus animae pollicetur, sed illas delicias, ad quas nos mystice provocat dicens: Delectare, sive deliciis fruere in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [Psal. XXXVI, 4]; et alibi: Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13]; et in alio psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum eius. |
15 | Qui implet in bonis desiderium tuum [Ps. CII, 1 ] [et 5]. Denique infert: Audite me, et vivet anima vestra [Isai. LV, 3]. Omnium bonorum promissio, vita est sempiterna. Quod si volueritis audire, et anima vestra vixerit in aeternum, feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. |
16 | De quibus idem Psalmista cantabat: Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generatione annuntiabo veritatem tuam [Ps. LXXXVIII, 1, 2]. Et ut sciamus quae sint istae misericordiae, sequenti sermone demonstrat: Semel iuravi in sancto meo: si David mentiar, semen eius in sempiternum manebit, et thronus illius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Qui idcirco vocatur fidelis, quia promissa compleverit. |
17 | Pro quibus LXX transtulerunt, sancta David fidelia [Act. XIII, 34]: quod potest pro firmis accipi atque robustis. Ut est illud: Fidelia omnia mandata eius: confirmata in saeculum saeculi [Psal. CX, 8]. Et in alio loco: Deus fidelis, et non est iniquitas in eo [Deut. XXXII, 4]. Et apostolus Paulus: Si negaverimus, inquit, eum, ipse fidelis manet: negare seipsum non potest [II Tim. II, 13]. Et in alio loco scribens ad Timotheum: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus [I Tim. XV]. Hoc autem pactum, quod Dominus pollicetur, non erit breve et unius temporis, sicut fuit populi Iudaeorum, sed manebit in aeternum, ut veniat verus David, et in Evangelio compleantur quae ex Dei persona sunt repromissa: Inveni David servum meum, in misericordia sancta unxi eum [Ps. LXXXVIII, 21]. Cuius manum posuit in mari, et in fluminibus dexteram illius. Quem iuxta Ezechiel, per multa iam saecula dormiente David, appellat servum suum atque pastorem dicens: Suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David [Ezech. XXXIV, 23]. |
18 | (Vers. 4, 5.) Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia [Al. qui] glorificavit te. LXX: Ecce testimonium in gentibus dedi eum, principem et praecipientem gentibus: gentes, quae nesciebant te, invocabunt te: et populi, qui ignorabant te, ad te confugient: propter Dominum Deum tuum Sanctum Israel, qui glorificavit te. Provocaverat ad credendum populum Iudaeorum, ut inclinarent aurem suam, et pactum acciperent sempiternum, quod Dominus David repromiserat, et Abraham, ac semini eius, dicens: In semine tuo benedicentur gentes [Genes., XXII, 18]. Quod apostolus Paulus edisserens, Non dixit, ait, in seminibus: sed, in semine, quod est Christus [Galat. III, 16]. Et quia sciebat, illis non credentibus, credituros esse populos nationum, transit ad gentes; et dicit misisse se Filium suum testem vel testimonium cunctarum gentium, qui praecepta illius atque mandata populis nuntiaret, qui de seipso loquitur: Oportet praedicari Evangelium istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus [Matth. XXIV, 14]. Denique superbientem Pilatum hoc sermone confutat: In hoc natus sum, ut testimonium praebeam veritati [Ioan. XVIII, 37]. De quo apostolus Paulus scribit Timotheo: Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit se redemptionem pro omnibus, testimonium temporibus propriis: in quo ego positus sum praeco et Apostolus [I Tim. II, 5]. Omnia ergo quae dicuntur, ad eum referenda sunt, qui quasi ovis ad victimam ductus est, et quasi agnus coram tondente non aperuit os suum. |
19 | De quo supra dicitur: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]; et: Ipse peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Ad hunc confugerunt, sive cucurrerunt, qui eum antea nesciebant, dicentes: Deus noster refugium et virtus [Psalm. XLV, 1]; et iterum: Domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione [Ps. LXXXIX, 1]. De quorum fide et supra legimus: Quibus non est praedicatum de eo, videbunt: et qui non audierant, intelligent. Iste testis est omnium, quae Pater mundo spopondit et praestitit, cuius mysterium brevi Paulus ad Ephesios sermone comprehendens: Deus, inquit, Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae [Eph. I, 3]: De quo et nunc scriptum est: Propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, qui glorificavit te, et ea gloria, quam habuit priusquam mundus fieret. De qua et Propheta testatur: Apparebit gloria Dei [Hebr. I], qui est splendor gloriae, et forma substantiae eius, quando omnis lingua confitebitur, quod Dominus Iesus in gloria Patris sit [Philip. II]. Qui respondit Filio gloriam, quam prius habuerat, postulanti: Et glorificavi, et glorificabo. De quo et Ioannes apostolus: Vidimus, ait, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis [Ioan. XII, 28; I, 14]. Ergo quando de eo loquitur: Qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, appellatur Pater gloriae: quando autem de eo qui dicit in Evangelio: Quid me persequimini hominem, qui veritatem vobis loquor [Ioan. VIII, 4]? vocatur Deus Domini nostri Iesu Christi. Non quod alter et alter sit (qui multorum error est pessimus), sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc divinitatis suae gloriae, nunc nostrae naturae, quam suscipere dignatus est, loquatur affectibus. |
20 | (Vers. 6, 7.) Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Derelinqunt impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum. LXX: Quaerite Dominum: et cum inveneritis eum, invocate. Et postquam vobis appropinquaverit, relinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et convertatur ad Dominum: et misericordiam consequetur: quia multum dimittet peccata vestra. Quia igitur, ut ante iam diximus, noluistis pactum recipere sempiternum, et misericordias David fideles, quas, vobis nolentibus suscipere, suscepit turba gentilium, moneo vos populares meos ego Propheta, atque contestor, dum tempus est, agite poenitentiam. |
21 | Convertimini ad eum, qui vobis nunc loquitur per Prophetas, qui postea locuturus est praesens. Quaerite eum dum inveniri potest, dum estis in corpore, dum datur locus poenitentiae, et quaerite non loco, sed fide. Quomodo autem quaeratur Deus, in alio loco plenius dicitur: Sapite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite eum: quia invenitur ab his qui non tentant eum: et apparet his, qui non sunt ei increduli [Isai. I, 1, 2]. Unde et nos scientes illud dictum de peccatoribus: Qui longe recedunt a te, peribunt, loquamur ad Dominum: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades [Ps. CXXXVIII, 7, 8]. Et invocemus eum, dum prope est, ne nostris vitiis atque peccatis procul recedat. |
22 | Appropinquat enim appropinquantibus sibi, et filio longo post tempore revertenti, laetus occurrit. Quamobrem sanctus in psalmo canit: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est [Ps. LXXII, 28]. Et Moyses solus appropinquabat ad Dominum [Exod. XX]. Et per Ieremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe [Ier. XXIII, 33]. Appropinquans eis, qui mihi appropinquant fide, et longe recedens ab his, qui a me procul infidelitate discedunt. |
23 | Propter quae dicitur ad credentes: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ac ne hoc putaremus posse sufficere, statim subiungit: Resistite diabolo, et fugiet a vobis [Iacob. IV, 8]. De quo supra dixerat: Adversarius vester diabolus sicut leo circumiens, quaerit quem devoret. |
24 | Adversum quem resistite confortati fide [I Pet. V, 8, 9]. Nec satis est quaerere Dominum, et dum poenitentiae tempus est, invenire, atque invocare eum dum prope est, nisi reliquerit impius vias suas pristinas, et cogitationes antiquas quibus a Domino declinaverat. Tunc enim revertemur ad Dominum, qui miserebitur nostri; et ad clementissimum patrem, qui multus est in misericordiis, et facilis ad ignoscendum, cum cogitationes et vias pristinas reliquerimus, ut postea mereamur audire: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]. |
25 | (Vers. 8, 9.) Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. Sicut enim exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. LXX: Neque enim sunt cogitationes meae, sicut cogitationes vestrae: nec sicut viae meae, viae vestrae, dicit Dominus. |
26 | Sed quantum distat coelum a terra, tantum distat via mea a viis vestris, et cogitationes vestrae a cogitatione mea. Ne putetis, inquit, difficile esse quod spondeo, et vobis incredibile videatur, impium et iniquum posse salvari, vel populum Iudaeorum, vel omnes qui in gentibus nesciebant Deum: hoc considerate, quod multa inter mea vestraque consilia sit differentia, et quanta naturae, tanta voluntatis diversitas [Prov. XIX]. Multae enim cogitationes in corde viri, consilium autem Domini in sempiternum manet. Vos, ut homines, saepe promissi poenitentes, veterem voluntatem novella voluntate subvertistis. |
27 | Dominus enim dissipat consilia gentium, et reprobat cogitationes populorum, et irritas facit voluntates principum [Psal. XXXII]. Cogitationes autem cordis eius a generatione in generationem; et quidquid decreverit, non potest immutari. Vultis scire diversitatem mei vestrique consilii? Quantum coelum loci distat a terra, et aliud Angelorum, aliud hominum habitaculum est, tantum meae cogitationes a vestris consiliis separantur. |
28 | De meis enim cogitationibus dicitur: Inscrutabilia iudicia eius, et investigabiles viae illius [Rom. XI, 33]. Porro de vestris: Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire [Psal. XX, 12]. Et in alio loco: Quodcumque inieritis consilium, dissipabitur, et quidquid locuti fueritis, non permanebit in vobis [Isa. VIII, 10]. Perspicua interpretatione non indigent, idcirco stringuntur potius, quam disseruntur. |
29 | (Vers. 10, 11.) Et quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertetur [Vulg. revertitur]; sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. LXX: Quomodo si descendat pluvia, aut nix de coelo, et non revertatur, donec inebriet terram, et generet et oriatur, et det semen seminanti, et panem ad comedendum: sic erit verbum meum, quod exierit de ore meo: non revertetur donec compleat quae volui, et prosperas faciam vias eius et praecepta mea. Pendent ex superioribus quae dicuntur, et breviter hic sensus est: non sit incredulus populus nationum, quod post tanta scelera impius repente salvetur. |
30 | Non enim sunt cogitationes meae ut cogitationes hominum, et quantum coelum distat a terra, tantum meae cogitationes a cogitationibus hominum separatae sunt. Ego enim clementissimus sum, et multus ad ignoscendum. Vultis et aliam accipere similitudinem? Quomodo imber et nix descendit de coelo, et illuc ultra non revertetur, sed inebriat terram, et infundit eam, et varia semina pullulat, ut plenis segetibus panes in usus hominum procreentur: sic repromissionis meae verbum, quod semel pollicitus sum, et quod egressum est de ore meo, irritum non erit; sed omnia opere complebuntur. |
31 | Iuxta anagogen duplex intelligentia est, quod verbum Domini vel ille sit, de quo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Qui non revertetur ad eum vacuus, nisi Patris fecerit voluntatem; et universa compleverit propter quae fuerat corporatus, et mundum reconciliaverit Deo. Qui de ore procedere dicitur, et de utero ac vulva: non quod Deus haec membra habeat, sed quod nos naturam Domini per nostra verba discamus. |
32 | Vel certe hoc dicendum, quod Evangelicae sermo doctrinae imber appelletur, et pluviae quas fundunt super terram bonam, nubes spirituales, ad quas pervenit veritas Dei. Quem imbrem, et quas pluvias Moyses in Deuteronomii Cantico pollicetur [Deut. XXXII, 1, 2]: Audiat terra verba oris mei: exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea; ut qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metant [Psal. CXXV]. Et qui seminaverint in iustitia et spiritu, metant fructum vitae sempiternae, accipiantque panem doctrinae Evangelicae, de quo in Proverbiis et in Ecclesiaste scriptum est: Aperi oculos tuos, et implere panibus [Prov. XX, 13]; et iterum: Mitte panem tuum super aquam, quia in multitudine dierum tuorum invenies eum [Eccles. XI, 1]. Neque enim credendum est, quod praecipiatur vescentibus, ut ad comedendum hunc panem, quo corpora nutriuntur, oculos aperire debeant, et sic saturari panibus, quos in Abacuc comedit pauper abscondite [Abac. III]. Sed ad panem doctrinae cohortatur Dei, quem, nisi aperuerimus oculos cordis nostri, comedere non possumus. |
33 | De quo saepe scribit et Paulus his, qui fidei et veritatis sermonibus nutriuntur [II Cor. IX]. Praecipiturque doctori, ut panem doctrinae suae mittat super omnem aquam, et cunctis infundat gratiam spiritualem, et sciat quod si fecerit quae praecepta sunt, in novissimo tempore sit praemia recepturus. Satisque videbitur iniustum, ut qui praebet eleemosynam, de iniquo mammona faciat sibi amicos, qui eum recipiant in aeterna tabernacula [Luc. XVI]: et qui spirituales largitur cibos, datque conservis cibaria in tempore suo, non inveniat eos post multa saecula, quae Ecclesiastes appellat dierum multitudinem [Eccl. XI]. |
34 | (Vers. 12, 13.) Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. LXX: In laetitia egrediemini, et in gaudio deducemini. |
35 | Montes et colles exsilient, exspectantes vos in gaudio, et omnia ligna agri applaudent ramis. Et pro στοιβὴ (id est vilissimis stipitibus [Al. stirpibus] ascendet cyparissus: et pro conyza ascendet myrtus. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, et non deficiet. Verbum, inquit, meum non revertetur vacuum, sed postquam compleverit universa, quae volui, et meam in terris fecerit voluntatem, tunc ad me veniet; et implebitur illud, quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Ps. CIX, 1, 2]. In laetitia enim egrediemini de idololatriae sanguine, et deducemini in pace; ut audiatis ab Apostolo: Gratia vobis et pax [Rom. I, 7]. Sive in gaudio deducemini: ut post umbram Legis discatis Evangelii veritatem. Montes enim et colles, quos Angelos intelligere possumus, et Sanctorum animas, quae pro varietate virtutum, montes appellantur et colles, gaudebunt super poenitentibus, et mentis laetitiam saltibus indicabunt. |
36 | Quod et Dominus loquitur in Evangelio: Laetabuntur Angeli in coelo super uno peccatore poenitentiam agente [Luc. XV, 7]. Omnia quoque ligna agri plaudent manu, sive ramis, quae plantata sunt secus decursus aquarum, quae fructum suum dabunt in tempore suo, et folium eorum non defluet (Psal I). De quibus unum lignum loquebatur in psalmo: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini [Ps. LI, 10]. Interrogemus eos, qui simplicem tantum sequuntur historiam, et elixas carnes agni comedunt. Utrum ligna plaudant ramis, et concrepent manu, et illud quod de fluminibus dicitur: Flumina plaudent manu [Psal. XCVII, 8], quo sensu accipiendum sit. Nec solum montes et colles exsilient atque cantabunt; et omnia ligna agri, cui benedixit Dominus, plaudent ramis, et manibus concrepabunt: sed et στοιβὴ quoque et κονύζη sive saliuncula et urtica, in abietem vertentur [Al. vertuntur], ac myrtum et cyparissum. Στοιβὴ iuxta Symmachum et LXX in Hebraeo scribitur NESUS: quem Aquila et Theodotio κονύζην interpretati sunt. |
37 | Est autem κονύζη herba vilissima et amara, odorisque pessimi. Ubi autem Septuaginta transtulerunt κονύζη, quae in Hebraico dicitur SARPHOD, Symmachus vertit, urticam. Utcumque se habet nominum proprietas, hoc dicendum est, quod mala vertantur in bona, et pro vitiis nascantur virtutes, id est, pro iniquitate, iustitia; pro temeritate, fortitudo; pro luxuria, temperantia; pro stultitia, prudentia. |
38 | Demus exempla maiorum: Matthaeus et Zachaeus et publicani, saliuncula erant, et στοιβὴ, et stirpes inutiles, et κονύζη amari saporis, et odoris teterrimi, dicentes: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII, 6]. Isti in Apostolos repente mutati, facti sunt cyparissus, et abies, et myrtus, odoris optimi, et in varia opera necessarii. |
39 | Paulus quoque persecutor Ecclesiae, quando audiebat a Domino: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est contra stimulum calcitrare [Act. IX, 4, 5], urtica erat, habens persecutionis aculeos. Quando autem in toto orbe Evangelium praedicavit, et dicere poterat: Christi bonus odor sumus [II Cor. II, 15], recte cyparissus appellatur, et myrtus. |
40 | Meretrices et publicani praeveniunt Pharisaeos in regno Dei, et latro de cruce transit in paradisum [Matth. XXI]. Ergo illud quod in Evangelio dicitur: Non potest arbor bona facere fructus malos [Luc. VI, 43] [Matth. VII, 18], nequaquam refertur ad naturae proprietatem, ut haeretici volunt, sed ad mentis arbitrium. Denique infertur: Aut facite arborem bonam, et fructus eius bonos. Ex quo perspicuum est, unumquemque propria voluntate facere animam suam [Al. animae suae] bonam vel malam arborem, cuius fructus varii sunt. Sequitur: Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, quod non deficiet. His, qui de malo commutati fuerint in bonum, erit Dominus in nomen et in signum aeternum, ut ex ipsius appellentur nomine Christiani, et crucis eius inurantur cauterio. De quo signo Simeon tenens ulnis parvulum, loquebatur: Hic erit in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur [Luc. II, 34]: de quo et supradictum est: Dabit vobis Dominus signum [Isai. VII, 14]: Et sanctus cantat in psalmo: Fac mecum Dominum signum in bonum [Ps. LXXXV, 17]. Et ipse qui signum est: Cum videritis, ait, signum Filii hominis, quod non deficiet, nec ullo fine mutabitur, sed de praesenti conversatione transiet in futurum. |