1 | Crebro, Eustochium, dixisse me novi, Apostolos et Evangelistas ubicumque de veteri Instrumento ponunt testimonia, si inter Hebraicum et Septuaginta nulla diversitas sit, vel suis, vel Septuaginta Interpretum verbis uti solitos. Sin autem aliter in Hebraico, aliter in veteri editione sensus est, Hebraicum magis, quam Septuaginta Interpretes sequi. Denique, ut nos multa ostendimus posuisse eos ex Hebraeo, quae in Septuaginta non habentur; sic aemuli nostri doceant assumpta aliqua de Septuaginta testimonia, quae non sunt [Al. sint] in Hebraeorum libris: et finita contentio est. |