monumenta.ch > Hieronymus > 53
Hieronymus, in Isaiam, 1, LII <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 14, CAPUT LIII

1 (Vers. 1 seq.) Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus: et desideravimus eum. Despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem; et quasi absconditus vultus eius, et despectus: unde nec reputavimus eum.
2 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros [Vulg. repetit ipse] portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. LXX: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus quasi parvulum in conspectu eius: sicut radix in terra sitienti.
3 Non est species ei neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed species eius inhonorata, et deficiens prae filiis hominum. Homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, quia aversa est facies eius, despecta et non reputata. Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet, et nos reputavimus cum esse in dolore, et in plaga et in afflictione. Post verba Patris, quibus filium suum mundo nuntiaverat esse venturum; et ante scandalum crucis, de quo dicturus erat: Inglorius erit [Addit Victorius inter viros ex Vulgata.] aspectus eius, et forma eius prae filiis hominum, gloriam praemiserat resurrectionis: Exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde: ut humilitate crucis resurrectionis gloriam praeveniret, respondit Prophetarum chorus se implesse officium, et quantum in se fuit, brachium illius atque virtutem omnibus nuntiasse.
4 In eo autem quod dicit: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? raritatem credentium significat ex Iudaeis. Quodque sequitur: Ascendet sicut virgultum coram eo; pro quo LXX transtulerunt, Annuntiavimus sicut parvulum coram eo: pro virgulto, Symmachus, ramum interpretatus est, ut assumptum ostenderet hominem qui processit de utero virginali. De quo infert: Sicut radix de terra sitienti. Pro sitienti, Aquila interpretatus est, invia, ut virginitatis privilegium demonstraret, quod absque ullo humano semine de terra prius invia sit creatus.
5 Iste est de quo et supra legimus: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet [Isai. XI, 1]; ut [Victor., ut nativitatis eius ascensum.] nativitatem eius et ascensum significet in mundo. Sin autem non habebat speciem neque gloriam; sed forma ipsius erat ignobilis et deficiens prae filiis hominum, sive ut habetur in Hebraeo, despectus et novissimus virorum, quomodo in Psalmis dicitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, pulchritudine et decore tuo [Ps. XLIV, 4]? Quod facile solvitur. Despectus erat et ignobilis quando pendebat in cruce, et factus pro nobis maledictum, peccata nostra portabat.
6 Et loquebatur Patri: Deus Deus meus, quare me dereliquisti [Matth. XXVII, 46]? Inclytus autem erat, et decorus aspectu, quando ad passionem eius terra contremuit, saxa dirupta sunt, et fugiente sole, aeternam noctem elementa timuerunt. De quo et sponsa in Cantico Canticorum: Fratruelis meus candidus, et rubicundus, electus de millibus [Cant. V, 10]. Candidus plenitudine ac puritate virtutum, rubicundus in passione, de qua postea lecturi sumus: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulva [Al. fulvida] vestimenta eius ex Bosor; electus de millibus in resurrectionem; ut qui erat primogenitus omnis creaturae, primogenitus fieret ex mortuis.
7 Quod autem infert: Homo in dolore et sciens ferre infirmitatem, sive virum dolorum, et scientem [Verbum ferre hic quoque interserunt Ambrosiani mss.] infirmitatem, verum corpus hominis, et veram demonstrat animam, qui sciens ferre infirmitates, omnes eas divinitate superavit. Et absconditus vultus illius atque despectus, ut humano corpore divina potentia celaretur.
8 De quo supra dictum est: Tu es Deus absconditus, et nesciebamus. Qui vere languores nostros et peccata portavit, et pro nobis dolet, non putative, id est, [Τὸ δοκεῖν, etc. Miraberis antiquorum editorum temeritatem, qui pro τὸ δοκεῖν, quod legunt omnes mss. codices, nobis obtrudunt vocem confictam οἰομὲνως, quae nihil habet affinitatis cum lectione genuina Hieronymiana. Significat autem τὸ δοκεῖν, iuxta apparentiam, secundum apparere et videri. Hinc veterum Manichaeorum et Turcarum hodiernorum errorem redarguimus. MARTIAN.] τὸ δοκεῖν, ut vetus et nova haeresis suspicantur; sed vere crucifixus est.
9 Vere doluit, dicens in Evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Et: Nunc anima mea turbata est [Ioan. XII, 27]. Et nos putavimus eum esse immundum, sive in dolore, ut Septuaginta transtulerunt, pro quo Aquila et Symmachus posuerunt leprosum, Theodotio, flagellatum. Quod aliis verbis Hebraico idiomate lepra intelligitur, iuxta illud quod in psalmo scriptum est: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo [Ps. XC, 10]. Et est sensus: Putavimus eum pro peccatis suis a Deo esse percussum, qui humiliatus est propter nos, et cum latronibus crucifixus. Pro eo quod Symmachus transtulit [Ἐν ἁφῇ ὄντα, etc. Duplicem in hoc loco Hieronymi lapsum et hallucinationem deprehendere sibi visus est, Capellus in Critica sua sacra, exponens istud Isaiae caput LIII, sed frutra vir doctus laboravit, ut ostendi in Prolegomenis ad tomum III. Caeterum, editio Erasmiana contra fidem omnium mss. codicum mutavit verba ἁφῆ et ἁφημένον in ἀλφῇ et ἀλφήμενον. MARTIAN. Enimvero, quod notatum quoque Montfauconio est, secundum eam, quam hic habet significationem, vox ἁφημένον vix usquam reperiatur; derivatur enim ab ἅπτομαι: ex quo ἁφὴ, atque inde ἁφημένος, id est, plaga, aut lepra percussus. ---Haec derivatio nullis grammaticae regulis consonat. Nihil obstare videtur quin legatur ἀφήμενον, sepositum, a praepositione ἀπὸ et participio ἥμενον: leprosis enim commercio caeterorum hominum interdicendi morem obtinuisse nemo non scit. ED.] Ἐν ἁφῇ ὄντα, hoc est, in lepra; Aquila posuit ἁφημένον, id est, leprosum: quod [Ἐν ἁφῇ ὄντα, etc. Duplicem in hoc loco Hieronymi lapsum et hallucinationem deprehendere sibi visus est, Capellus in Critica sua sacra, exponens istud Isaiae caput LIII, sed frutra vir doctus laboravit, ut ostendi in Prolegomenis ad tomum III. Caeterum, editio Erasmiana contra fidem omnium mss. codicum mutavit verba ἁφῆ et ἁφημένον in ἀλφῇ et ἀλφήμενον. MARTIAN. Enimvero, quod notatum quoque Montfauconio est, secundum eam, quam hic habet significationem, vox ἁφημένον vix usquam reperiatur; derivatur enim ab ἅπτομαι: ex quo ἁφὴ, atque inde ἁφημένος, id est, plaga, aut lepra percussus. ---Haec derivatio nullis grammaticae regulis consonat. Nihil obstare videtur quin legatur ἀφήμενον, sepositum, a praepositione ἀπὸ et participio ἥμενον: leprosis enim commercio caeterorum hominum interdicendi morem obtinuisse nemo non scit. ED.] multi non intelligentes, putant relictum, et alii legunt καθήμενον, id est, sedentem. In principio capituli, in quo iuxta Septuaginta dicitur: Domine, quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est [Rom. X], quo testimonio et apostolus Paulus utitur ad Romanos, edisserens illud super Domini passione: Dominus, in Hebraico non habetur, sed pro intelligentia personae, ad quam dicitur, additum est.
10 (Vers. 5-7.) Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in via sua [Vulg. viam suam] declinavit: et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum. LXX: Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras.
11 Disciplina pacis nostrae super eum: livore eius sanati sumus. Omnes quasi oves erravimus, homo in via sua erravit. Et Dominus tradidit eum propter iniquitates nostras, et ipse propter afflictionem non aperuit os suum. Nos, inquit, putavimus eum virum dolorum: sive iuxta Septuaginta, esse in dolore, et percussum a Deo, et propria sustinere peccata.
12 Ille autem vulneratus est propter iniquitates nostras, dicens in psalmo: Foderunt manus meas et pedes [Ps. XXI, 18], ut suo vulnere vulnera nostra curaret, et attritus est, sive infirmatus propter scelera nostra, ut factus pro nobis maledictum, nos liberaret de maledicto. Maledictus enim omnis homo qui pendet in ligno [Deut. XXI, ] [Galat. III]. Unde disciplina pacis nostrae super eum est.
13 Quod enim nos pro nostris debebamus sceleribus sustinere, ille pro nobis passus est, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in terra, sive quae in coelis sunt. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae, solvens inimicitiam in carne sua, et livore eius sanati sumus [Ephes. II]. Ex quo perspicuum est, sicut corpus flagellatum atque laceratum signa iniuriae in vibicibus ac livore portabat: ita et animam vere doluisse pro nobis, ne ex parte veritas, et ex parte mendacium credatur in Christo [Rom. III]. Omnes, inquit, quasi oves erravimus, et indiguimus misericordia Dei, dicentes in psalmo: Erravi sicut ovis perdita [Ps. CXVIII, 176]; quae in Evangelii parabola boni Pastoris atque solliciti humeris reportata est [Matth. XVIII]. Qui sint autem istae oves, sequens versus ostendit.
14 Homo in via sua erravit; sive unusquisque in via sua declinavit, ut proprium sequeretur errorem, et rectam viam deserens, de Crucifixo diversa sentiret. Dominus autem posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, sive tradidit eum pro peccatis nostris; ut quod propter imbecillitatem virium ferre non poteramus, pro nobis ille portaret, qui oblatus est, quia ipse voluit. Non enim necessitate crucem, sed voluntate sustinuit, dicens in Evangelio: Calicem quem mihi dedit Pater, non bibam illum [Ioan. XVIII, 11]? Et ad Petrum qui scandalizabatur [Brevius concinniusque in uno Ambrosiano ms., scandalizabatur ad crucis mysterium, et humano pavore trepidabat.] a crucis nomine, quia non noverat mysterium, et humano pavore trepidabat: Vade retro me, Satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum [Matth. XVI, 23]. Alioquin si non propria voluntate esset oblatus, qui indicare et praedicere poterat proditorem, et Apostolis loquebatur: Omnes vos in hac nocte in me scandalum sustinebitis, poterat eos qui ad se missi fuerant declinare, quibus occurrit intrepidus, et ultro se obtulit dicens: Quem quaeritis [Ioan. XVIII, 4, 6]? Qui statim ceciderunt retrorsum; vocem enim praesentis Dei ferre non poterant.
15 Pulchreque addidit: Et non aperuit os suum. Qui dicenti Pilato: Mihi non loqueris? noluit respondere. Sive iuxta Septuaginta: Afflictus non aperuit os. Aut iuxta Symmachum et Theodotionem, audiens non aperuit os suum.
16 (Vers. 7 seqq.) Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente [Vulg. addit se] obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei [Consentit Hebraeus textus Hieronym. autem versio, percussit eum: Vulg., percussi.] percussit eos. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
17 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. LXX: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit, quia tollitur de terra vita eius? Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem; et [Unus Ambros., et dabit, et quidem δώσει pro δώσω veteres Graeci Interpretes transtulerunt.] dabo pessimos pro sepultura eius, et divites pro morte illius.
18 Quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore suo: et Dominus vult mundare eum a plaga. Hoc testimonium, cum in Actibus Apostolorum reginae Candacis Eunuchus rheda veheretur [Act. VIII et seqq.], et legens non intelligeret, interpretante Philippo super passione et nomine Salvatoris, intellexit, et statim baptizatus, in agni sanguine quem legebat, vir meruit appellari, et [Haec Hieron. acceperit ex Eusebio, lib. II Hist. Eccl. cap. 1, qui pariter ex Irenaeo didicit, lib. III contra Haereses, Missum Eunuchum in regiones Aethiopiae praedicaturum hoc quod ipse crediderat. Adde apocryphorum testimonia, Constit. Apostol. c. XLVII, et pseudo-Abdiae.] Apostolus genti Aethiopum missus est. Qui igitur oblatus est Pilato, quia ipse voluit; et non respondit, ut patibulum pro nobis damnatus ascenderet, ipse sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit.
19 Etenim pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V], quem Ioannes Baptista monstrabat, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I, 29]. Qui et in Apocalypsi Ioannis Evangelistae, agnus occisus saepe memoratur [Apocal. V]. Qui de seipso loquitur in Ieremia [Ierem. XI]. Ego autem sicut agnus innocens, et ductus ad victimam, nesciebam. Cum enim nesciret peccatum, pro nobis peccatum factus est [II Cor. V]. Et sicut agnus cum ducitur ad victimam, non repugnat: sic ille passus est voluntate, ut destrueret eum qui mortis habebat imperium [Hebr. II], humilians se usque ad mortem, et mortem crucis [Philipp. II]. Hic agnus est, in cuius typo immolabatur agnus, cuius cruor linitus in postibus exterminatorem fugabat Aegypti [Exod. XXII]; qui non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit, ut algentes infidelitate, sua veste calefaceret, et audiremus Apostolum nobis loquentem: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]. Et in alio loco: Induimini Christo Iesu [Rom. XIII, 14]. Quodque sequitur: De angustia et de iudicio sublatus est; sive ut LXX transtulerunt, in humilitate iudicium eius ablatum est, illud significat, quod de tribulatione atque iudicio ad Patrem victor ascenderit; sive quod iudex omnium, iudicii non repererit veritatem; sed absque ulla culpa, seditione Iudaeorum et Pilati voce damnatus sit.
20 Unde admiratur Propheta, quod omnium Deus se tradiderit passioni. De quo Paulus loquitur: Si enim [Victorius, cognovissent, ex Graeco textu ἔγνωσαν.] credidissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Sequitur: Generationem eius quis enarrabit? Quod dupliciter intelligitur: aut enim de divinitate eius accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria; de qua ipse loquitur in Proverbiis: Ante omnes colles generavit me [Prov. VIII, 25]; iuxta illud quod alibi legimus: Quis cognovit sensum Domini: aut quis consiliarius eius fuit [Rom. XI, 34]? id est, nullus; aut de partu Virginis, quod difficulter possit exponi.
21 Denique cum Mariae diceretur ab Angelo: Concipies et paries filium, illa respondit: Unde mihi hoc, quia virum non cognovi? Cui rursum Angelus: Spiritus, inquit, sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 31, 34, 35], ut vel ab Angelo, vel ab Evangelista tantum nativitatis huius sacramenta dicantur.
22 Cuius narrator rarissimus est, secundum illud: Quis sapiens, et intelliget haec: intelligens, et cognoscet ea (Osee XIV, 10)? Sin autem prudens lector tacita cogitatione responderit: Et quomodo scriptum est: Nemo novit Filium nisi Pater: et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare? Et qui novit Patrem et Filium, utique et generationis potest enarrare mysterium. Audiat aliud esse nosse, aliud eloqui, quia frequenter quae mente concipimus, sermone explicare non possumus.
23 Ergo et mysterium divinae nativitatis in corpore, possunt sancti, fide magis nosse quam dicere. Alioquin et Apostolus raptus in tertium coelum et in paradisum, audivit verba quae nequaquam valet humana lingua proferre [II Cor. XII]. Sed et Spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus. Istius igitur, cuius generationem aut nullus, aut rarus enarrare potest, sublata est vita de terra; ut nequaquam in terra, sed in coelo viveret.
24 Sive abscissus est de terra viventium, ut impleretur de eo quod scriptum est in Apocalypsi Ioannis: Ego sum primus et novissimus: qui vivebam, et sum mortuus: et ecce vivo in aeternum [Apoc. XVII, 18]; ut post vitam quam vixit in terra mortuus terrae, coelis viveret in aeternum. Quodque iungitur, Propter scelus populi mei percussit eos; sive, iuxta LXX, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem, duplicem sensum habet. Aut enim persecutores et sceleratos populi sui, sua morte percussit: aut propter magnitudinem peccatorum populi, quem semper peculiarem habuit, ductus ad mortem est, ut illos ad vitam sua morte revocaret. Ipse dedit impios, pro sepultura sua; et divitem, pro morte sua.
25 Sive pessimos, pro sepultura eius; et divites, pro morte eius: utrumque populum significans, ut in malis et pessimis, qui ante Dei notitiam non habebant [Rom. IX], ostendatur gentium multitudo: in divitibus, quorum erat Testamentum et Legislatio et Prophetae, Iudaicus populus demonstretur. Ergo idcirco passus est Dominus et sepultus, ut ex utroque populo sibi Ecclesiam congregaret.
26 Sive hoc dicendum, quod Scribas et Pharisaeos, [Verius, ut videtur. Sadducaeorum nomen praetermittunt Ambrosianae chartae.] ac Sadducaeos, sacerdotes et pontifices, qui in populo ante regnabant, et nimiis opibus affluebant, post Domini passionem Romanis tradiderit Deus, et aeternae subiecerit servituti. Iste pro cuius sepultura et morte, impii divitesque sunt traditi, iniquitatem non fecit, nec dolus inventus est in ore eius.
27 Quod de nullo penitus hominum intelligi potest, ut nec opere, nec sermone peccaverit, dicente Scriptura: Nemo mundus a sordibus, nec si unius quidem diei fuerit vita eius. Et, omnes sicut oves erravimus, unusquisque in via sua declinavit [Iob. XXV]: nisi de illo, qui peccata nostra portavit, et pro nobis dolet, et vulneratus est pro iniquitatibus nostris, et afflictus est propter scelera nostra, cuius livore sanati sumus.
28 Super quo et princeps Apostolorum Petrus hoc testimonium edisserens, ait: In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius. Qui cum malediceretur, non maledicebat: et cum pateretur, non comminabatur [I Petr. II, 21 et seqq.]. Dominus autem voluit mundare eum a plaga, quam lancea militis percussus acceperat.
29 Sive conterere eum in infirmitate ac vulnere: de quo et ipse dicebat: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt [Ps. LXVIII, 27]. Et per Zachariam loquitur Deus: Percutiam pastorem, et oves dispergentur [Zach. XIII, 7]. Ergo ut pateretur non fuit necessitatis, sed voluntatis Patris et suae, ad quem ipse dicebat: Deus, ut facerem voluntatem tuam, volui [Ps. XXXIX, 9]. De quo et supra legimus: Oblatus est, quia ipse voluit.
30 (Vers. 10, 11.) Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur. Pro eo quod laboraverit [Vulg. laboravit] anima eius, videbit, et saturabitur: in scientia sua iustificabit ipse iustus servos meos [Al. servus meus] multos, et iniquitates eorum ipse portabit. LXX: Si dederitis pro peccato, [Unus Ambrosian., Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longi temporis, et vult Dominus, etc. Ac certe Aldinum aliaque nonnulla exemplaria Graeca hac serie legunt, δῶτε τὴν ψυχὴν.] anima vestra videbit semen longaevum: et vult Dominus auferre de dolore animam eius, ostendere ei lucem, et formare intelligentiam.
31 Iustificare iustum bene servientem multis: et peccata eorum ipse portabit. Iuxta Hebraicum hic sensus est: Si posuerit pro peccato animam suam ille quem Dominus conterere voluit, sive mundare, videbit semen longaevum, quod seminavit in bona terra. De quo in Evangelio scriptum est: Exivit qui seminat seminare; et iterum: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo [Matth. XIII, 3]. Et voluntas Domini in manu illius dirigetur, ut quidquid Pater voluit, illius virtutibus impleatur, dicentis ad Patrem: Ego servavi eos in nomine tuo quos dedisti mihi.
32 Custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis. [Ioan. XVII, 12]. Semen autem videbit aeternum, et voluntas Patris in manu illius dirigetur: quia laboravit anima eius multo tempore, requiem non inveniens in Iudaeis, et dicens in Evangelio: Vulpes foveas habent: et volucres coeli, nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet [Matth. VIII, 10]. Et in hoc eodem Propheta: Laboravi sustinens [Isai. I, 14]. Quia igitur laboravit, videbit Ecclesias in toto orbe consurgere, et earum saturabitur fide.
33 Denique cum esuriens et sitiens sedisset super puteum Iacob [Ioan. IV], medium diem sole torrente, emptis cibis uti noluit, quia iam Samaritanae, et exeuntis ad eum civitatis Sichem fide satiatus erat. Iuxta quem sensum dicebat inter octo beatitudines: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. In scientia sua, id est, in doctrina, ipse iustus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius: et servus Patris, qui formam servi acceperat, et Domini servierat voluntati, multos iustificabit de tote orbe credentes.
34 Et iniquitates eorum ipse portabit, quas illi portare non poterant, et quarum pondere opprimebantur. Iuxta Septuaginta hoc dicitur: O vos, propter quorum peccata Filius Dei est ductus ad mortem, qui pessimi, et in malo divites, dati estis pro sepultura et morte eius, si volueritis agere poenitentiam, et pro peccatis vestris offerre sacrificium placens Deo, spiritum contribulatum, videbit anima vestra semen longi temporis, ipsum Dominum Salvatorem.
35 De quo in octogesimo octavo psalmo canitur: Semen eius in aeternum permanet, et thronus illius sicut sol in conspectu meo. Et iterum: Ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum illius sicut dies coeli. Quod aliis verbis ad Virginem Gabriel loquitur: Ecce concipies in utero et paries: qui Filius Altissimi vocabitur.
36 Et dabit illi Dominus thronum David patris sui, et regnabit super domum Iacob in sempiternum: et regni eius non erit finis [Luc. I, 31, 32]. Vult enim Dominus auferre de dolore animam eius, qui dixerat: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38], ut crucis contumelia resurrectionis gloria temperetur.
37 Et ostendere ei lucem, ut omnes per se videat illuminatos. Et formare intelligentia, subauditur eum, super quem descenderit spiritus sapientiae et intellectus. Et iustificare iustum, qui bene multis servierit; non enim venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret [Matth. XX], in Petri pedibus [Ioan. XIII], cunctorum Apostolorum peccata abluens.
38 Qui apparuit in carne, iustificatus est in spiritu. De quo et Iudas proditor confitetur: Peccavi, tradens sanguinem iustum [Matth. XXVII, 4]. Et uxor Pilati: Nihil tibi sit et iusto illi: multa enim passa sum hodie in somnis propter eum. Et notandum quod non iustificatus sit, ut de iniquo, iustus fieret.
39 Sed iustus iustificatur, non ut inciperet esse quod non erat; sed ut quod erat omnibus appareret. Iste iustus pro iniquis passus est, ut omnes nos offerret Deo. De quo dicitur ad Iudaeos: Et negastis sanctum et iustum, et petistis ut vir homicida donaretur vobis [Act. III, 14]. Et peccata, inquit, eorum ipse portavit; quasi medicus languores aegrotantium, quo sani non indigent, se hi qui male se habent [Luc. V].
40 (Vers. 12.) Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia: pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. LXX: Propterea ipse possidebit multos, et fortium dividet spolia: pro eo quod contaminata est in morte anima eius, et cum iniquis reputatus est, et ipse peccata multorum suscepit, et propter iniquitates eorum traditus est. Causas reddit cur post passionem multa Christus praemia consequatur.
41 Quia, inquit, passus est, et fecit omnia quae praeteritus sermo descripsit, et iniquitates multorum ipse portavit: propterea dividam ei plurimos, ut pro parte Domini Iacob, et funiculo haereditatis illius Israel, credant in eum de Oriente et Occidente venientes, et recumbant in regno Dei cum Abraham, Isaac et Iacob [Matth. VIII]: impleto illo quod scriptum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ps. II, 8]. De quo et in hoc eodem Propheta legitur, Erit radix Iesse: et qui resurget ut principetur gentium, in ipso gentes sperabunt [Isai. XI, 10]. Isti autem plurimi quondam a fortibus tenebantur; et sub specie asinae et pulli, multos habebant dominos, quibus dixerunt Apostoli: Dominus eos necessarios habet [Matth. XXI, 3]. Qui fortes erant antequam Christus humanum corpus assumeret, et forte superato, diriperet domum eius.
42 Praedam ergo fortium Apostolis suis tradidit atque divisit, ut Petrus, Iacobus, et Ioannes, circumcisi populi principes fierent, et Paulus et Barnabas mitterentur ad gentes, locis, non animo separati, et sub uno Domino in diversa starent acie, ut agminis utriusque victoria, triumphum erigerent Salvatori. Ex quo qui dispensatoriam inter Petrum et Paulum contentionem [Act. XV]. vere dicunt iurgium fuisse atque certamen, ut blasphemanti Porphyrio satisfaciant: et veteris Legis caeremonias in Ecclesia Christi, a stirpe credentis Israel asserunt esse servandas, debent et auream in mille annis exspectare Ierusalem, ut victimas immolent, et circumcidantur, ut in sabbato sedeant, dormiant, saturentur, inebrientur, et surgant ludere, qui ludus offendit Deum.
43 Hoc diximus propter id quod nunc prophetatur: Et fortium dividet spolia [Is. LIII, 12]. Iuxta illud quod in alio loco scriptum est: Cum divideret coelestis [Pro, reges quod mss. restituunt, lectum antea est gentes, quemadmodum in nullo uspiam aut textus, aut versionum antiquarum libro scimus inveniri.] reges in ea. Et iterum: Rex virtutum dilecti, et speciei domus dividere spolia [Ps. LXVII, 13]. Denique super Paulo apostolo, qui de tribu Beniamin erat, iuxta Hebraicum dicitur: Beniamin lupus rapax: mane comedet [Addit Victorius praedam ex sacro textu.], et ad vesperum dividet spolia [Gen. XLIX, 27]. De quibus et ante iam diximus: Laetabuntur in conspectu tuo, sicut qui laetantur in messe, et sicut qui dividunt spolia [Isai. IX, 3], in toto orbe sibi Christi Ecclesias dividentes. Propterea accipiet gentes plurimas, qui venit praedicare captivis remissionem, et captivam prius a diabolo atque daemonibus duxit captivitatem, et dedit eam dono hominibus atque credentibus, quia tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis sive iniquis reputatus est [I Cor. IX]. Si enim Apostolus eius his qui erant sine lege, factus est quasi sine lege; cum non esset sine lege, sed esset in lege Christi: quare non et Christus cum iniquis reputatus sit, ut iniquos redimeret a peccato, et omnibus omnia fieret, ut omnes salvos faceret? Peccata enim nostra portavit in corpore suo [I Petr. II], ligno crucis affigens ea, ut deleret chirographum, quod diabolo et angelis illius feceramus, scriptum manibus animae, id est, operibus eius.
44 De quibus Paulus apostolus loquitur: Et vos cum essetis mortui in peccatis, et in desideriis carnis, vivere fecit cum Christo, donans nobis omnia peccata. Et delens quod adversum nos erat chirographum, quod erat contrarium nobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: spolians principatus, et potestates dehonestavit, confidenter triumphans de eis [Eph. I, 2] [Coloss. II, 14, 15]. Iniquos autem cum quibus reputatus est, Marcus Evangelista latrones intelligit, scribens: Et crucifixerunt cum eo duos latrones: unum a dextris, et alterum a sinistris.
45 Et impleta est Scriptura quae dicit: Et cum iniquis reputatus est [Marc. XV, 27]. Quod [Unus Ambrosian., quod et alias intelligi potest, etc.] et altius intelligi potest, dicente de semetipso Domino: Reputatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber [Ps. LXXXVII, 4]. Vere enim reputatus est inter peccatores et iniquos, ut descenderet ad infernum; qui in multis Scripturarum locis vocatur lacus, et vinctos in carcere liberaret. Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV]. Tantaeque clementiae fuit, ut pro transgressoribus, immo pro persecutoribus suis rogaret in cruce, et diceret: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 34].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, LII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 53