monumenta.ch > Hieronymus > 52
Hieronymus, in Isaiam, 1, LI <<<     >>> LIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 14, CAPUT LII

1 (Vers. 1.) Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion: induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem civitas Sancti: quia non adiiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. LXX: Exsurge, exsurge, ÷ Sion: ** induere fortitudine tua, Sion, et induere gloria tua, Ierusalem civitas Sancta. nequaquam ultra adiiciet, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Rursum et in hoc loco nomen Sion, ut superius a LXX, additum est, et idcirco iugulatum veru. Cui ergo supra (Cap. LI, 9) dixerat: Elevare, elevare, consurge, Ierusalem: nunc eidem loquitur: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Quae sit autem Sion, sequens versus ostendit: Induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem. Hoc diximus, ut Ierusalem et Sion unam probemus urbem. Praecipiturque ei, ut lugubria vestimenta deponat, et induatur his quae habuit antequam biberet de manu Domini calicem furoris.
2 Appellaturque civitas sanctuarii, hoc enim sonat CODES propter templum, quod in ea conditum fuit. Sive Sancti, propter notitiam Dei: vel sancta, quia sola in orbe terrarum acceperat legem. Unde et post resurrectionem Salvatoris apparuerunt corpora mortuorum in civitate sancta. Quae utique propter blasphemiam et missas in Dominum manus, sancta esse non poterat [Matth. XXVII]. Quodque promittitur, si surrexerit post ruinam, et induta fuerit fortitudine et gloria sua, nequaquam ultra transiturum per eam incircumcisum et immundum, hoc significat, quod et Paulus Apostolus dicit: Quae participatio iustitiae cum iniquitate? Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infidele? Quis consensus templo Dei cum idolis [I Cor. VI, 14, 15]? Quae quidem, ut exponere coepimus, et ad animae statum universa referuntur. Quod si per poenitentiam pristinum robur receperit, vocetur habitaculum Sancti, et fiat Templum Dei, et nequaquam per eam incircumcisus et immundus λογισμὸς transeat.
3 De quibus dictum est: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo [Ps. XVIII, 13, 14]. Omnia autem quae promittuntur Sion et Ierusalem, non ut Iudaei somniant ad lapides illius et cineres favillasque dicuntur, ut instauretur in pristinum statum: sed ad populum Ierusalem, qui occidit Prophetas, et lapidavit eos, qui ad se missi erant [Matth. XXIII], et ad extremum etiam in Dei filium misit manus.
4 Qui corruens in passione Christi, in resurrectione illius suscitatus est: quando multa millia crediderunt de Iudaeis, et reliquiae salvae factae sunt. Eadem et de Ecclesia possumus dicere, quae visio pacis et specula, si in haeresim corruerit, iubetur exire et pristinae fidei ornamenta suscipere. Et si fuerit suscitata, sanctitatis ei et continentiae praemia promittuntur, ut nequaquam per eam transeat incircumcisus et immundus.
5 Quod non ad carnis concisionem atque praeputium, sed [Unus Ambrosian., Sed ad animae immunditiam referri potest.] ad operum immunditiam, sive munditiam referri potest, ut incircumcisos et immundos vocemus, qui corporis voluptati et libidini serviunt. Denique ad circumcisos carne, non spiritu loquitur Ieremias: Omnes gentes incircumcisae carne sunt: filii autem Israel incircumcisi sunt cordibus suis [Ierem. IX, 26]. Et beatus Apostolus de virginitate et continentia ac nuptiis disputans, iecit in medio: Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium.
6 In praeputio vocatus est, non circumcidatur [I Cor. VII, 18]. Quod mihi videtur aliis verbis dicere: Absque uxore vocatus est, et crediderit, non ducat uxorem. Vel econtrario: habens uxorem, in Christum credidit, nequaquam divortium faciat. Quem sensum, non solum in circumcisione et in praeputio, sed in libertate ac servitute custodit, ut liberos vocet virgines et continentes, servos qui uxori debitum reddant. Neque enim [Ars scilicet adducendi praeputii Hieronymo non innotuit, unde et hoc fieri posse inficiatur, et Apostoli sensum detorquet in allegoriam. Sic lib. I contra Iovin. n. 21, de Circumcisione loquens, quam repetiverat Iosue: Nam, inquit, si iuxta litteram illud accipimus, penitus stare non potest, non enim excisa pellicula iterum nascitur. Mox etiam illud quod de Filiis Tobiae in Machabaeorum libris scribitur, quod fecerint sibi praeputia, ut Graecis essent similes, non satis vera interpretatione diluit. Iosephus autem, auctor certissimus, luculenter tradit, quod Menealus et Tobiae filii ad Antiochum profecti, τὴν τῶν αἰδοίων περιτομὴν ἀπεκάλυψαν ὡς ἂν εἶεν καὶ περὶ τὴν ἀπόδυσιν Ἕλληνες. Circumcisionem adduxerunt, ut etiam nudi similes Graecis essent. Nec ipsi Hebraei diffitentur, qui eius artis Esaum inventorem tradunt: ut taceam illustrium Medicorum tum veterum, puta Celsi lib. VII, cap. 25, Galeni Meth. Med. lib. XIV, cap. 16, Dioscoridis lib. III, cap. 51, tum recentiorum testimonia, quae ad laudatum ex lib. contra Iovin. locum annotavimus.] potestatis nostrae est praeputium adducere post circumcisionem, iuxta eos qui in Machabaeorum libro dicuntur sibi fecisse praeputia: quod de nascentibus filiis, et non de patribus dicitur.
7 Aut qui liber vocatus est, magis servus est Christi [Ibid., VII, 22], cum in Christi baptismate nulla sit differentia Iudaei, ethnici, Graeci, et Barbari, viri et mulieris, liberi ac servi.
8 (Vers. 2, 3.) Excutere de pulvere: consurge sede, Ierusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. LXX: Excute pulverem, et exsurge, Ierusalem. Solve vinculum colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine pecunia redimemini. Nequaquam ad Ierusalem, id est, ad ruinas lapidum illius, et cineres ac favillas Prophetae esse sermonem, sed ad populum qui habitet in ea, et quod propter effeminationem animi filia nominetur, sequens versus ostendit, in quo ait: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Vere enim captivus est populus Iudaeorum, qui usque hodie Nabuchodonosor portat iugum, et peccatorum ac blasphemiarum suarum strictus est funibus: qui gratis est venditus, et nihil fecit dignum propter quod possit redimi.
9 Cui et supra dicitur: Ecce peccatis vestris venundati estis: et in iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram. Causasque reddit, cur venundati sint, cur abiecti. Quia, inquit, veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui audiret. Ex quo manifestum est, ideo errori et daemonibus eos traditos, quia non audierant clamantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis [Matth. XI, 28]. Redimentur autem qui voluerint credere, nequaquam argento et pecunia, sed pretioso Christi sanguine, ut audiant per Apostolos: Gratia vobis et pax [Rom. I, 7]. Non enim ob merita, sed ob gratiam et fidem Christi Deo reconciliati sumus. Animae quoque dicitur, quae vitiorum polluta sordibus, candorem pristinae conversationis amiserat, ut excutiat pulverem cum Apostolis, qui adhaesit pedibus eius [Matth. X]. Neque enim fieri poterat, ut quae prostrata subiecerat cervices suas foris transeuntibus: et media terrae sociaverat, dixeratque: Humiliata est in pulvere anima mea, adhaesit terrae venter meus [Ps. XLIII, 25], non imaginem terreni acceperit.
10 A qua nos revocat Apostolus, dicens: Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis [I Cor. XV, 49]. Unde qui in carne sunt, placere Deo non possunt [Rom. VIII]. Non quo carnis natura damnetur, cuius conditor Deus est, et in qua plurimi placuerunt Deo, regnantque cum Christo: sed quo opera carnis repudientur, de quibus idem Apostolus loquitur: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato [Rom. VII, 14]. Denique ad huiuscemodi homines dicit: Ubi autem zelus et aemulatio in vobis est, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis [I Cor. III, 3]? Et econtrario ad sanctos: Vos autem non estis in carne: siquidem Spiritus Dei habitat in vobis. Excutitur ergo pulvis, de quo scriptum est: Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam [Ps. XXIX, 10], ut solvantur vincula colli nostri; et nequaquam audiamus: nervus ferreus collum tuum; sed cum sponsa mereamur audire: Quam pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis: collum tuum sicut monilia [Cant. I, 9]. Et iterum: Circumdedi armillas manibus tuis, et monile collo tuo; ut gravi onere liberati, et recipientes ornamenta pristina, captivi esse cessemus: redempti ab eo, qui venit praedicare captivis remissionem. Et de quo scriptum est (Supr. XLV, 13): Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet, non cum pretio neque cum muneribus. Cui sensui et Petrus Apostolus congruit: Scientes quoniam non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione, patribus tradita, sed sanguine agni immaculati [I Petr. I, 18].
11 (Vers. 4 seqq.) Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus? Quoniam ablatus est populus meus gratis: dominatores eius inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
12 Propter quod sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. LXX: Quia sic dicit Dominus: In Aegyptum descendit populus meus, prius ut peregrinaretur ibi: et in Assyrios violenter abducti sunt; et nunc quid erit hic, dicit Dominus? Quia ablatus est populus meus, gratis admiramini, et ululate.
13 Haec dicit Dominus: Propter vos semper nomen meum blasphematur in gentibus. Propterea sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, adsum. Arguit populum Iudaeorum, et ventura praedicit. Quod qui voluntate sua in Iacob descendit ad Aegyptios, et tempore necessitatis ac famis peregrinatus est in terra Gessen [Gen. XLVII]: postea ab Assyriis, quos in nullo laeserat, calumniam sustinuerit; et in Babylonem captivitate translatus sit [IV Reg. XVII, 25]. Unde infert: Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus? Et est sensus: nihil habeo reliqui propter quod in hac regione permaneam, de qua populus meus ablatus est gratis, et venditus peccatis suis, et quasi oryx rete comprehensus, vel viribus Romanorum, vel diaboli laqueis, quibus vinctus hucusque retinetur.
14 Ut autem ista paterentur, dominatores eorum ac magistri inique egerunt; qui iuxta Symmachum et Theodotionem, ululabunt; iuxta Aquilam, flebunt, cum tormentis traditi fuerint. Ipsi enim sunt qui adversum Salvatorem populum concitarunt, ut consona voce clamarent: Crucifige, crucifige talem [Ioan. XIX, 15]. De quibus et ante iam dixerat: Ipse Dominus veniet cum senioribus populi et cum principibus eius. Vos autem quare succendistis vineam meam et rapina pauperis in domibus vestris [Is. III, 14]? Quamobrem iuxta Septuaginta loquitur ad eos: Propter vos semper nomen meum blasphematur in gentibus. Et sciendum quod, in gentibus, non habeatur in Hebraeo, sed absolute, nomen meum iugiter blasphematur, ut subaudiatur, in synagogis vestris: qui diebus ac noctibus blasphemant Salvatorem, et sub nomine, ut saepe dixi, Nazarenorum, ter in die in Christianos congerunt maledicta.
15 Illis itaque blasphemantibus et maledicentibus Domino, populus eius de quo crebro iam dictum est, id est, populus Christianus, sciet nomen illius qui venturus est in nomine Patris. Et propterea sciet, quia ipse qui prius locutus est per Prophetas, praesens erudiet populos. Iuxta Septuaginta loquitur ad Israel Deus, quod in Aegyptum voluntate descenderit.
16 Dicente in Deuteronomio Moyse: In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum [Deut. X, 22]: et ab Assyriis captivi violenter abducti sunt. Unde dicitur ad eos: Et nunc quid estis hic? quid facitis in terra Iudaea, qui post necem Prophetarum, in Dei Filium misistis manus? Aut certe ad Angelicas potestates, et praesides Templi Angelos loquitur Deus: Quid hic facitis, cur non relinquitis populum blasphemantem? quod et Iosephus refert [Lib. VI Antiq. Iudaic. c. 12]: apertis repente ianuis Templi, et sponte reseratis, quas multi homines claudere vix poterant, vocem de adytis Templi exisse dicentium: Transeamus ex his sedibus. In quo consideranda sermonum proprietas, quod non dixerint, recedamus, sed transeamus ad populum gentium.
17 Unde et velum Templi a summo usque deorsum scissum est in duas partes, ut omnes Iudaeorum caeremoniae panderentur, et eo tempore impleretur, quod in hoc eodem Propheta dicitur: Ex Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. Et iudicabit inter multas gentes usque in longinquum [Isai. II, 3, 4]. In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum [Ps. XVIII]. Et in omni loco Deo offertur incensum, et hostia munda [Mich. III], quando propheticus sermo completus est: Recordabuntur et redibunt ad Dominum omnes fines terrae: et adorabunt in conspectu eius omnes familiae gentium; quoniam Domini regnum est, et ipse dominabitur gentium [Ps. XXI, 28 seqq.]. Unde dicitur ad principes Iudaeorum: Admiramini, et ululate, quoniam vos causa estis ruinae populi.
18 Porro iuxta anagogen hoc possumus dicere, quod descendat in Aegyptum huius saeculi populus Dei propria voluntate, quando amator magis voluptatum quam Dei est, et non audit illud propheticum: Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium [Isai. XXXI, 1]. Qui cum vitiis fuerit delinitus, et habitaverit in loco aquarum et fluminum, qui castitatis non habet siccitatem: tunc violenter tradetur Assyriis, ut dominentur ei, qui eum postea in peccato arguant atque convincant.
19 Ipsi sunt enim et inimici et vindices, de quibus loquitur ad Israel: Et nunc quid tibi est et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon: et quid tibi est et viae Assyriorum, ut bibas aquam fluminum [Ier. II, 18]. Qui igitur descendit in Aegyptum, et de excelso Ierusalem ad humiliora delapsus est: vadensque Iericho, alteram Aegyptum, a latronibus vulnera plura suscepit, dicitur ad eum: Et nunc quid vobis est hic? quid in terra et in Ecclesia Dei vos esse simulatis, qui studio atque omni desiderio descendistis in Aegyptum, et ab Assyriis possidemini, captique estis: et ululare magis ac lugere debetis; quia propter vitia vestra atque peccata, nomen Dei blasphematur in gentibus? quibus in Ezechiele dicitur: Contaminastis nomen meum in gentibus [Ezech. XXXVI, 20]. Et quomodo in Evangelio discipulis loquitur Dominus: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis [Matth. V, 16]: sic econtrario, cum mala opera fecerimus, nomen Dei propter nos blasphematur in gentibus.
20 Idcirco qui habet scientiam nominis Dei, et quod ad imaginem et similitudinem illius sit conditus, non ignorat, in luce versabitur. Et erit in die, de qua exultavit Abraham quod vidisset eam [Ioan. VIII]; de qua et sanctus loquitur David: Haec est dies quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea [Ps. CXVII, 24]. Qui enim illuminaverunt sibi lucem scientiae, et habent lumen sempiternum, quod credentibus repromissum est: Erit tibi Dominus lux aeterna [Isai. LX, 20], in die honeste ambulant, et sunt filii lucis et diei; et cognoscunt eum qui dicit ad Moysen: Vade, dic filiis Israel, qui est misit me [Exod. III, 14]: et quem in sanctis ante cognoverant, etiam sibi adesse cognoscent.
21 (Vers. 7, 8.) Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, et annuntiantis bonum: praedicantis salutem, et dicentis Sion: Regnabit [Al. Regnavit] Deus tuus. Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem: simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. LXX: Sicut hora super montes: sic pedes evangelizantis auditum pacis, evangelizantis bona: quia auditam faciam salutem meam, dicens: Sion regnabit Deus tuus.
22 Vox custodientium te exaltata est, et voce simul laetabuntur, quia oculi ad oculos videbunt, quando misertus fuerit Dominus Sion. Consequenter de eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar, ecce adsum, nunc Propheta testatur quod ipse super montes Evangelium praedicarit, id est, super Apostolos, de quibus scriptum est: Appropinquate montibus aeternis [Mich. II, 9, sec. LXX]; et quorum doctrina illuminatio Dei est.
23 Unde ad eum in Psalmis dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis [Ps. LXXV, 5]. Hic annuntiavit et praedicavit pacem his qui erant longe, id est, gentibus; et prope, hoc est, Iudaeis: mundum reconcilians Deo, de quo sub nomine Salomonis in psalmo canitur: Orietur in diebus eius iustitia, et multitudo pacis, donec auferatur luna [Ps. LXXI, 7]. Et in hoc eodem Propheta de puero qui natus est, et de filio qui datus est nobis, cuius principatus in humero eius, et vocabitur magni consilii Angelus, post reliqua dicitur (Supra, IX, 7): Et pacis eius non erit terminus. Ipse est enim pax nostra, qui pacificavit omnia per sanguinem crucis suae in coelo et in terra.
24 Qui locutus est Apostolis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Et annuntiavit nobis bona, non quae a Philosophis appellantur indifferentia; sed quae vere bona sunt, quae dat Pater petentibus se, id est, omnes gratias Spiritus sancti. Denique alter Evangelista in eodem loco scribit: Quanto magis Pater vester qui est in coelis, dabit Spiritum sanctum petentibus se [Luc. XI, 13]? Haec bona quae credentibus Dominus pollicetur: Audite me et comedetis bona; et delectabitur in bonis anima vestra; et non solum bona, sed salutem omnibus nuntiavit, quam ipse praebuit qui dicit Sion, id est, Ecclesiae: Regnabit [Al. Regnavit] Deus tuus. Unde et Apostolus loquitur ad Sanctos: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis desideriis eius [Rom. VI, 12]. Et de peccatoribus scribens: Mors, inquit, regnavit ab Adam usque ad Moysen [Rom. V, 14]. Quodque sequitur: Vox speculatorum tuorum, sive custodum tuorum, Apostolos significat, de quibus et in alio loco (Infra, LXII, 6) ad Ecclesiam loquitur Deus: Super muros tuos constitui custodes, qui numquam tacebunt, recordantes Domini, qui exaltabunt vocem de sublimibus disserentes. Unde dicitur ad eos (Supra, XL, 9): Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion.
25 Exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem. Isti pari Deum voce laudabunt, et oculis videbunt ad oculos. Quod aliis verbis Apostolus dicit: Facie ad faciem [I Cor. XIII]; quando Sanctus canit: Oculi mei semper ad Dominum [Ps. XXIV, 15]. Et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo [Ps. XX, 1]. Et Dominus respondebit ei: Oculi enim Domini super iustos, et aures illius in precem eorum [Ps. XXXIII, 16]. Hoc quod Septuaginta transtulerunt, sicut ὥρα, id est, hora super montes: sic [Al. Sicut] pedes evangelizantis auditum pacis, et reliqua, Paulus sequens sensum Hebraicae Veritatis, ponit in Epistola ad Romanos: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem [Rom. X, 15]: Apostolos intelligi volens, quorum Dominus lavit pedes [Ioan. XIII], ut mundi et pulchri essent ad praedicandum, et in toto orbe discurrerent, brevique doctrina Christi implerent mundum.
26 Ὥρα autem, id est, hora, iuxta Septuaginta, et ambiguitatem sermonis Graeci, aut tempus significat, aut pulchritudinem. Si tempus, illi aptabitur: Tempore opportuno audivi te, et in die salutis adiutor tui fui [Isai. XLIX, 8]. Unde infert Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Opportuno enim tempore pro cunctis sanguinem fudit: quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti erant.
27 Non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum [Ps. XIII]: ut pro omnibus gustaret mortem, quia omnes peccaverant, et indigebant gloria Dei [Rom. III]. Si autem pulchritudinem ad illud referamus, quod in psalmo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum [Ps. XLIV, 3]; (quid enim pulchrius quam ut forma servi fieret forma Dei, et sederet et regnaret cum Christo in coelestibus?) potest ὤρα secundum Graecae linguae latitudinem cura dici, et sollicitudo, iuxta illud quod Sanctus ait: Multiplicabis me in anima mea, in virtute tua [Ps. CXXXVII, 4]. Pro mulplicabis me, in Graeco dicitur πολυωρήσεις με, quod est, multa cura et sollicitudine me dignum habebis. Et alibi: Secundum altitudinem tuam ἐπολυώρησας filios hominum [Ps. XI, 9]: quod aliis verbis Graece dicitur, [Vulgati hactenus τὴν ὤραν ὠράσω, multum implexo sensu, nulloque ad sequentia respectu. Restituimus ex Ambrosiano πολλῆς ὤρας tertio verbo, quod in mss. non est, et negotium facessebat, expuncto. Ex quo verus exsurgit concinnusque sensus, multae curae, hoc est, sollicitudinis dignos fecisti.] πολλῆς ὤρας, τοῦτ᾽ ἔστι, φροντίδος ἠξίωσας. Sed haec superflua sunt; et speciosi magis pedes Christi vel Apostolorum accipiendi, quod, praeter Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, Paulo eorum interpretationem probante.
28 (Vers. 9, 10.) Gaudete et laudate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum: redemit Ierusalem. Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. LXX: Erumpant laetitiam simul deserta Ierusalem, quia misertus est Dominus eius, et eruit Ierusalem.
29 Revelabit Dominus brachium sanctum suum in conspectu cunctarum gentium. Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Ducto in captivitatem populo Iudaeorum, et urbe succensa, aut rarus erat in Ierusalem, aut nullus habitator. Postquam autem qui prius loquebatur in Prophetis, et erat in principio apud Deum, Deus Verbum habitavit in nobis, et caro factus est, instaurata sunt deserta Ierusalem; et venit ille de quo scriptum est: Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet: ut nequaquam plangatur ab Ieremia: Quomodo sedet sola civitas quae erat plena populis: facta est quasi vidua quae erat multiplicata in gentibus [Thren. I, 1]; sed audiat David canentem, In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus tamquam consolati [Ps. CXXV, 1, 4]. Et post paululum: Facti sumus laetantes. Et ut sciamus nequaquam haec dici de populo Iudaeorum, sed de omnibus qui per apostolos in Dominum credituri sunt, ponit et dicit: qui consolatus est eam, sive misertus est eius, et qui eruit vel redemit eam, ipse paravit sive revelavit brachium sanctum suum, in conspectu omnium gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Ex quo perspicuum est, exstructa per Apostolos spirituali Ierusalem, id est, Ecclesia, quae a Iudaeis fuerat derelicta, revelari brachium Domini cunctis gentibus, et videre salutare eius omnes fines terrae. Quod dupliciter intelligitur. Aut enim revelat Pater brachium suum cunctis gentibus, aut filius revelat fortitudinem suam.
30 De quo scriptum est: Virtus enim ab eo egrediebatur et sanabat omnes [Luc. VI, 19]. Et iterum: Sensi virtutem exisse de me quae sanavit haemorrhousam [Marc. V, 30]. Quod autem Filius Dei, Patris dextera appelletur et brachium, multa sunt testimonia, e quibus pauca dicemus: Salvabit [Al. Salvavit] sibi dextera eius, et brachium sanctum illius [Ps. XCVII, 2]. Et alibi: In brachio meo gentes sperabunt [Isai. LI, 5]. De quo Iacob dicit: Hic erit exspectatio gentium [Genes. XLIX, 10]. Et octogesimus octavus psalmus: Tuum brachium cum potentia. Hoc brachio eduxit Dominus populum Israel de terra Aegypti.
31 De quo ad Apostolorum principem loquebatur: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelaverunt [Pronomen tibi, quod mss. supplent, et Matthaei textus, antea deerat. Passim vero alia huiusmodi leviora, lectore non admonito, castigamus.] tibi, sed Pater meus qui est in coelis [Mat. XVI, 17]. Et Apostolus Paulus de se [Galat. I, 15]: Quando, inquit, placuit Deo, qui separavit me de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me. Quod autem cunctis gentibus omnes terrae terminos copulavit, qui visuri sunt salutare Dei, illud ostendit quod et in alio loco dicitur: Convertimini ad me ab extremis terrae, et salvi eritis [Isai. XLV, 22]; et per Ieremiam: Ad te gentes venient ab extremis terrae [Ier. XVI, 19]; et iterum: Recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes familiae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium [Ps. XXI, 28 et seqq.]; ut non solum varietas gentium singularum, sed et omnes mundi cardines credituri praenuntientur in Christo.
32 Iuxta id quod ipse loquitur: Cum autem praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, tunc erit finis [Matth. XXIV, 14]. Alii summitates et extrema terrae, eos intelligi volunt, qui non in media terra, sed in extremis eius instar rotarum finibus consistentes, humilia deserunt et ad excelsa festinant.
33 (Vers. 11-13.) Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio eius, mundamini qui fertis vasa Domini. Quoniam non in tumultu exibitis: nec in fuga properabitis. Praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. LXX: Recedite, recedite, egredimini inde, et immundum nolite tangere: exite de medio eius: separamini qui portatis vasa Domini, quia non cum tumultu exibitis, neque cum fuga ibitis: sed praecedet vos Dominus, et qui congregat vos Deus Israel. Et hoc Iudaei sic disserere conantur: Exite de Babylone, et idola eorum derelinquite.
34 Exite de medio illius, et vasa quae Nabuchodonosor, capta Ierusalem, tulerat [IV Reg. XV], Cyro laxante captivos sub Zorobabel et Esdra (Esdr. I), referte in templum; nec sicut prius de Aegypto cum tumultu et timore fugistis, ita egredimini de Babylone; sed cum pace et voluntate regis Persarum atque Medorum, in quo Domini voluntas apparuit, qui protexit et congregavit vos.
35 Alii quae de Babylone diximus, de Romano regno interpretantur, quod in adventu Christi qui eos liberaturus sit, haec omnia compleantur. Nos autem audientes supra: Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Et: Revelabit Dominus brachium suum in conspectu omnium gentium: Et, videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri, nequaquam hoc de Iudaeis, sed de Apostolorum omniumque Sanctorum intelligimus choro. Quibus praecipitur, ut recedant de Ierusalem, et in toto mundo Evangelium praedicent, dicente Domino Salvatore: Ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]: ut nequaquam cum Iudaeis blasphemantibus maneant, in quorum necem Romanus paretur exercitus; sed pollutos derelinquant: et separentur ab eis atque mundentur, qui portant vasa Domini. Templum enim sunt Spiritus sancti [I Cor. III], et magnae domus vasa aurea et argentea.
36 Qualis fuit Apostolus Paulus, qui vas electionis dicitur [Act. IX], praeparaverat enim se in vas pretiosum et aptum in ministerium Dei. Vel certe hoc dicendum, quod vasa Domini, armatura Dei sit spiritualis. De qua et Paulus Apostolus loquebatur: Induite vos armatura Dei [Ephes. VI, 11], et per singula enumerat: loricam iustitiae, et clypeum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui interpretatur verbum Dei.
37 Ad haec addit, cingulum veritatis, et calceatos pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et in alio loco: Deponentes ergo opera tenebrarum, induamur arma lucis [Rom. XIII, 13]. Sequitur: Non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Neque enim ut victi de Ierusalem, sed ut victores recesserunt: ut qui quotidie praedicantes in Templo Evangelium Dei, multa millia Iudaeorum Christi fidei subiecerant, etiam mundum illius Evangelio subiugarent.
38 Praevium enim habebant Dominum, qui congregaret eos, Deum Israel, hoc est, de orbe terrarum unum gregem faceret, ut impleretur illud quod Dominus in Evangelio in Patrem loquitur [Ioann. XVII, 21]: Da, ut sicut ego et tu unum sumus: sic et isti in nobis unum sint: ut eodem sensu et eadem sententia, repugnantia inter se vitia atque contraria deserentes, unam apprehenderent solamque virtutem.
39 Neque enim vitia et perturbationes invicem se sequuntur: quod de virtutibus dicitur, in quibus nec [Pro Graeco verbo ὑπερβολαὶ, quod substituunt mss., antea erat minus commodo sensu ὑπερβάσεις, quae vox proprie transgressionem, sive violationem praecepti sonat.] ὑπερβολαὶ sunt, nec ἐλλείψεις, id est, nec plus nec minus, sed omnia temperata.
40 Porro in vitiis universa contraria sunt, ut pavor audaciae, impietati superstitio, luxuria parcitati.
41 Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi: sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma illius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas: super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non erat [Vulg. est] narratum de eo, viderunt; et qui non audierant, contemplati sunt. LXX: Ecce intelliget puer meus, et exaltabitur, et [Malim cum Victorio, et Graeco δοξασθήσεται, glorificabitur.] gloriabitur valde. Sicut stupebunt super te multi: sic in gloria erit ab hominibus species tua, et gloria tua a filiis hominum: sic mirabuntur gentes multae super eo, et continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, intelligent. Ne ulla legentibus ambiguitas relinquatur, quis sit ille qui dixerit: Ego qui loquebar, ecce adsum; et quod sit brachium sanctum Domini, quod cunctis gentibus revelatum est, Deus omnipotens Pater perspicue docet: Ecce intelliget servus meus sive puer meus, de cuius differentia supra diximus. Intelliget autem, non ut verbum Dei, atque sapientia; sed ut servus et puer.
42 Qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est accipere: factus obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis [Philipp. II]. Quamobrem exaltavit eum, et donavit illi nomen super omne nomen. Qui loquitur in psalmo: Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum [Ps. XV, 7]; et de quo David canit: Qui fecit coelos in intellectu [Ps. CXXXV, 5]. Ipse est enim sapientia atque intelligentia, qui proficiebat quasi puer aetate atque sapientia: de quo loquitur et Petrus: Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati volentis eum dimittere.
43 Vos autem sanctum et iustum negastis [Act. III, 13, 14], de quo et supra scriptum ostendimus: Ego testis, dicit Dominus, et puer quem elegi: super ipsum stupebunt plurimi [Isai. XLIII, 10], cum illius signa perspexerint. Et hinc erit maius miraculum, quod inglorius erit inter homines aspectus eius: non quo formae significet foeditatem, sed quo in humilitate venerit et paupertate.
44 Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est; et credentibus dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]: de quo et Clemens vir apostolicus, qui post Petrum Romanam rexit Ecclesiam, scribit ad Corinthios: Sceptrum [S. Clementis verba sunt ex Epistola I ad Corinthios usque ad verbum humilitate: non vero usque ad subsequentis periodi obedirent, quod Martianaeus putavit.] Dei Dominus Iesus Christus, non venit in iactantia superbiae, cum possit omnia, sed in humilitate.
45 Intantum ut verberatus a ministro sacerdotis, responderit: si male locutus sum, argue de peccato; sin autem bene, quid me caedis [Ioan. XVIII]? habens duodecim Angelorum millia, quae illius nutibus obedirent. Iste asperget gentes multas, mundans eas sanguine suo et in baptismate Dei consecrans servituti. Super ipsum continebunt reges os suum, et principes saeculi, quorum omnis sapientia crucis praedicatione subversa est: et qui non habuerant Legem et Prophetas, et quibus de eo non fuerat nuntiatum, ipsi videbunt et intelligent.
46 De quibus loquitur et Salvator: Beati qui non viderunt et crediderunt [Ioan. XX, 29]. In quorum comparatione, Iudaeorum duritia reprehenditur, qui videntes et audientes, Isaiae in se vaticinium compleverunt, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes aspicietis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt [Isa. VI, 9, 10].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, LI <<<     >>> LIII
monumenta.ch > Hieronymus > 52