monumenta.ch > Hieronymus > 51
Hieronymus, in Isaiam, 1, L <<<     >>> LII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 14, CAPUT LI

1 (Vers. 1 seqq.) Audite me qui persequimini quod iustum est, et quaeritis Dominum. Attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplivavi eum. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius, et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. LXX: Audite qui persequimini quod iustum, et quaeritis Dominum.
2 Attendite in robustam petram quam excidistis, et in foveam laci quam fodistis. Respicite in Abraham patrem vestrum, et in Saram quae peperit vos, quia unus erat et vocavi eum, et benedixi ei, et dilexi illum, et multiplicavi eum: et te nunc consolabor, Sion. Et consolatus sum omnia deserta eius quasi paradisum, et ea quae ad occidentem sunt, quasi paradisum Domini: exsultationem et laetitiam invenient in ea, confessionem et vocem laudis. Dormientibus in moerore ac dolore perpetuo, qui succenderunt sibi ignem, et flammas robustissimas esse fecerunt, vos qui persequimini iustitiam, et quaeritis Dominum (significat autem Apostolorum et per Apostolos credentium chorum), respicite petram, id est, Abraham patrem vestrum, de quo excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis, id est, Saram quae peperit vos.
3 Et hoc considerate, quia cum [Rescribit Victorius, cum unus centum esset annorum, scilicet Abraham: non unius et centum.] unius et centum esset annorum, et sterilem haberet uxorem, multiplicaverim filios eius quasi stellas coeli, ita ut numerum vinceret multitudo. Si ergo de uno homine tanta populorum nata sunt millia; quid mihi grande est, ut instaurem ruinas Sion, et deserta eius mutem in paradisum voluptatis, et in hortum Domini quem plantavit Deus in Eden contra Orientem: et inveniatur in ea pro diversis arboribus gaudium atque laetitia, confessio et vox laudis? Hoc Iudaei ad Zorobabel tempora referunt, quia post Babyloniae vastitatem instaurata sit Sion, aedificatumque Templum, et antiqua religio reddita. Sed quomodo supra (ad cap. XLIX, 22, 23) dicitur ad Sion: Afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
4 Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. Et: Ecce isti de longe venient, et illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi; quando dicet Sion: Angustus mihi est locus: fac mihi spatium ut habitem, quae mediocritatem excludunt illorum temporum, nec super terrena Ierusalem impleta noscuntur: sic et hic loquitur Dominus ad eos, qui persequuntur quod iustum est, iuxta illud quod alibi dicitur: Quaere pacem, et persequere eam [Psal. XXXIII, 5]; et iterum: Hospitalitatem persequentes [Al. sequentes] [Rom. XI, 13]. Et quaerunt Dominum, ut ex prioribus coniiciat praesentia: cum multo difficiliora iam facta sint, haec quae promittuntur, futura non dubitent. Porro iuxta LXX persecutoribus iustitiae dicitur, ut aspiciant in robustissimam petram, quam exciderunt, et foveam laci quam foderunt, id est, Dominum Salvatorem, de quo Apostolus loquitur: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Et alibi scriptum est: Statuit supra petram pedes meos [Psal. XXXIX, 3]. Et iterum: In petra exaltavit me. Huius enim latus lancea perfoderunt, de quo exivit sanguis et aqua, et huius foderunt manus et pedes, dicente ipso Domino Salvatore: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea [Ps. XXI, 18]. Possumus excisam petram, sepulcrum dicere Salvatoris, in quo conditus est, et resurgens a mortuis, innumerabiles filios genuit.
5 Et appellatus est Abraham, id est, pater multarum gentium. Sicut Sara prius sterilis, interpretatur Ecclesia, quae alio nomine appellatur Sion, quam Dominus consolatus est, et posuit deserta eius quasi paradisum. Plures enim filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Quodque dicitur: Et ea quae ad Occidentem sunt, ponam in paradisum Domini, sive in hortum Dei, significat illud, quod sedentibus in tenebris et umbra mortis lux repentina surrexit.
6 Pro paradiso, in cuius loco nos delicias vertimus, in Hebraico ponitur EDEN, de quo in principio Geneseos scriptum est. Et hoc notandum, quod in Sion, quae comparatur paradiso Dei, aliud esse non debeat, nisi gaudium et laetitia, confessio et vox laudis, ut quod in coelis facturi sunt sancti cum Angelis Dei, hoc etiam in terra iugi in Domini laude meditentur.
7 (Vers. 4, 5.) Attendite ad me, populus meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est iustus meus egressus est salvator meus: et brachia mea populos iudicabunt. Me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. LXX: Audite me, audite me, populus meus, et reges, ad me attendite: quia lex a me egredietur, et iudicium meum in lucem [Deerat vox gentium, quam ex Ambrosianis mss. supplemus, cogente ipso Graeco textu εἰς φῶς ἐθνῶν.] gentium. Appropinquat cito iustitia mea, et egredietur sicut lux salutare meum: et in brachio meo gentes sperabunt.
8 Me insulae exspectabunt, et in brachio meo sperabunt. Semel in Hebraico dicitur: Attendite, secundo iuxta Septuaginta, audite me, audite me; ut doceat nos et auribus corporis, et sensu animae audire debere. Provocaturque gentium multitudo, quae est populus Dei, ut diligenter audiat quae dicuntur, de quo Zacharias: Confugient, inquit, gentes multae ad Dominum, et erunt ei in populum [Zach. II, 11]. Sive ut quidam volunt, populus appellatur reliquiae ex Israel credentium; et tribus, sive gentes, hi qui crediderunt ex multitudine nationum, dicente nationibus Moyse in Deuteronomii Cantico: Laetamini gentes cum populo eius [Deut. XXXII, 43]. Pro tribu, quam nos interpretati sumus, Theodotio, genus: Symmachus, gentem: LXX, reges, transtulerunt. Nos enim sumus, et tribus, et gens, et genus Domini regale et sacerdotale, qualis fuit et Abraham, qui rex appellatus est, et caeteri sancti, de quibus scriptum est: Nolite tangere Christos meos [Ps. CIV, 15]. Quid est quod iubetur audire? Quia lex, inquit, a me egredietur, et iudicium meum in lucem populorum, sive gentium. Hic lex Evangelii ostenditur spiritualis, quae exiet de Sion; non Moysi, quae olim in Sina data est; iudiciumque [Ambrosianus, iudiciumque eius in lucem, etc.] meum in lucem gentium procedet, per quod statuit atque decrevit omnes gentes esse salvandas.
9 Ac ne forsitan putaremus longo post tempore quod promisit esse venturum, infert, prope est iustus meus, sive iustitia. Christus enim a Patre factus est nobis sapientia et redemptio [I Cor. I], sanctitas ac iustitia, et omnia quibus virtus nominibus appellatur. Pulchreque dicitur, iustitia processura, ut nequaquam una gens, sed omnis salvetur orbis.
10 Quod autem Salvator, sive salus, quod Hebraice dicitur [Iesus, etc. Editi antea libri pro nomine Iesus, posuerunt Hebraice Ieschua; cum in textu Hebraico Isaiae legamus hoc capite LI, 5, Iischi, id est, salus mea, vel salvator meus iuxta Hieronymum, qui infra, vers. 6 et 8, Iesehuathi vertit, salus mea. Septuaginta ubique reddunt σωτήριόν μου salutare meum. MARTIAN.] Iesus, appelletur Filius Dei, qui missus a patre est, Simeon tenens puerum in ulnis suis, loquitur: Nunc dimittis servum tuum, Domine, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu omnium populorum, lumen in revelationem gentium [Luc. XI, 29 et seqq.] Quodque sequitur: Et brachia mea populos iudicabunt. Sive iuxta LXX, et in brachio meo gentes sperabunt, vel hoc significat, quod omnes virtute illius iudicentur, vel quod in Christum, qui est brachium et fortitudo Dei, omnes crediturae sint nationes.
11 Dicitur et in alio loco: Tuum brachium cum potentia. Confortetur manus tua, et exaltetur dextera tua [Ps. LXXXVIII, 14]. Et iterum: Cantate Domino canticum novum: salvabit sibi dextera eius, et brachium sanctum illius [Ps. XXVII, 1, 2]. Dextera enim et brachium Domini, ipse est qui prius perditos salvavit sibi, ut nullus periret de his quos ei Pater dederat [Ioan. XVII]. Quod autem insulae, vel animae Sanctorum, quae in persecutionibus mundi istius firma in Deum solidatae sunt fide, vel Ecclesiarum ex gentibus multitudo dicatur, crebro exposuimus.
12 Et sicut brachium Domini, Salvatorem: sic brachia eius quae populos iudicent, omnes sanctos possumus intelligere, in quibus Deus mundum iudicabit.
13 (Vers. 6.) Levate in coelos oculos vestros, et videte sub terram deorsum: quia coeli sicut fumus liguescent, et terra sicut vestimentum atteretur: et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. LXX: Levate in coelum oculos vestros, et inspicite terram deorsum, quoniam coelum sicut fumus firmatum est.
14 Terra autem sicut vestimentum veterascet, et habitatores eius sicut haec morientur. Salutare autem meum in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. Hoc est quod Dominus loquitur in Evangelio: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt [Mat. XXIV, 35]. Et David in psalmo canit: A principio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli.
15 Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent; et sicut pallium involves eos, et mutabuntur [Ps. CI, 26]. Ex quo ostenditur, perditionem coelorum non interitum sonare, sed mutationem in melius. De quibus dicitur: Erit coelum novum, et terra nova: quae ego faciam permanere in conspectu meo [Apoc. XXI, 2]. Si enim de sanctis scriptum est: [Alteram, quam itidem Apostoli lectionem esse testatur noster Hieronymus in Epist. ad Minervium et Alexandrum, praefert hic loci Victorius, veluti contextui et S. doctoris menti commodiorem: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur.] Omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]: et in quatuor psalmorum titulis egitur: Pro his qui immutabuntur: quanto magis hoc de coelo ac sole stellisque credendum est, quando luna solis lumen accipiet et sol septuplo fulgore rutilabit? Unde et omnis creatura congemiscit et parturit, exspectans revelationem filiorum Dei, ut mutetur in melius [Rom. VIII]. Et non solum animae hominum, quae immortales sunt: sed et corpora commutentur in glorificatam substantiam.
16 Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem [I Cor. XV, 53]. Cum autem coelum veterascat et terra, consequenter et ea quae coeli circulo continentur, et homines, qui sunt habitatores terrae, sicut haec morientur: non in interitum sui, sed in [Restituimus abolitionem pro absolutionem ex Victoriani aliquot mss.] abolitionem vilitatis antiquae, et innovationem futurae gloriae; quando fulgebunt iusti sicut sol [Matth. XIII, 43]; et abeuntibus praeteritis atque antiquis, facta fuerint omnia nova.
17 Quidam perire et veterascere, pro abolitione et morte accipiunt. Iuxta illud quod in catholica Epistola legimus: Coeli qui nunc sunt et terra, eodem verbo reservata sunt igni. Et iterum: Elementa ardentia solventur [II Pet. III, 7]. Quae quidem et philosophorum mundi opinio est, omnia quae cernimus igni peritura. Unde et Apostolus: Pertransit, ait, figura mundi huius, contemplantibus nobis, non ea quae videntur, sed quae non videntur.
18 Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna [I Cor. VII, 32]. Tale quid et Ioannes apostolus scribit: Mundus pertransit, et desiderium eius [I Ioan. II, 17]. Et in Hebraico dicitur: Coeli sicut fumus liquescent. Sive iuxta Aquilam et Symmachum, comminuentur in nihili, et in salis modum conterentur et evanescent, quorum prior dixit, [Hactenus obtinuerat non ex mss. lectione, sed ex Erasmi, quem caeteri descripserunt, ingenio, μειωθήσεται et ἁλιώσονται; expresse vero, atque uncialibus litteris Ambrosian. vetustior codex ΗΛΙ;CΘΗCΑΝ et ΑΑΛΛΗ;CΟΥCΙΝ habet; quarum vocum alteram tantummodo in gemino Α et Λ immutamus, sive corrigimus in ἁλίσουσιν. Quae quidem significant in modum salis destrui atque evanescere: tametsi prior passiva, altera activa terminatione ac forma exprimantur. Et vero hoc est quod Hier. notat, utrumque interpretem a deliquio salis traxisse etymologiam. Atque adeo minus illam probamus quam ex aliis mss. Montfauconius extundit lectionem, reponique iubet ἠλοηθήσαν ex ἀλοάω verbo, quod comminuere quidem et frangere significat; minime vero ex salis vocabulo etymon suum ducit.] ἡλίσθησαν; alter, ἁλίσουσιν; quod a comminutione et deliquio salis ἐτυμολογίαν trahere manifestum est.
19 Pro quo miror quid dicere voluerint Septuaginta, coelum sicut fumus firmatum est: si enim firmitas pro robore accipitur, quomodo fumo quod firmum est, comparatur? Nisi forsitan possumus hoc dicere, quod omnis coelorum firmitas et robur et fortitudo, vento inanissimo et fumo, qui in auras solvitur, coaequetur iuxta Ecclesiasten: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas [Eccl. I, 2]. Illudque dicendum, quod si coelum et terra peribunt atque veterascent, qua consequentia habitatores eius sicut ista moriantur atque dispereant; cum animas esse perpetuas, et resurrectura corpora noverimus? Ex quo perspicuum est, coelum et terram non perire, et in nihili redigi; sed in melius commutari.
20 (Vers. 7, 8.) Audite me qui scitis iustum, populus [Vulg. addit meus]: lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum. LXX: Audite me qui scitis iudicium, populus meus: cuius lexmea in corde eorum. Nolite timere opprobrium hominum, et contemptu eorum ne vincamini.
21 Sicut enim vestimentum consumentur tempore, et sicut lanae comedentur a tinea. Iustitia autem mea in aeternum erit, et solus mea in generationes generationum. Qui supra dixerat: Lex a me egredietur, et iudicium meum in lucem gentium: nunc ad eosdem loquitur, qui sciunt iudicium eius, et legem illius habent in cordibus suis, ut omnia cum iudicio faciant, et habeant legem quam per Ieremiam Dominus pollicetur, dicens [Ier. XXXI, 31 et seqq.]: Statuam testamentum novum, non iuxta testamentum quod disposui patribus eorum: sed statuam testamentum, dans leges meas in mentibus eorum: et super cor eorum scribam eas; et ero eorum Deus, et ipsi erunt populus meus: ut nequaquam vivant iuxta litteram, sed iuxta spiritum, instaurantes naturalem legem in cordibus suis, de qua scribit et Apostolus: Cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea quae legis sunt faciunt: isti legem non habentes, sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis [Rom. II, 14]. De qua lege significatur in psalmo: Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
22 Lex Dei eius in corde illius: et non supplantabuntur gressus eius [Ps. XXXVI, 30, 31]. Et quia sciebat spiritus prophetalis, multas persecutiones credentibus fore, exhortatur eos ad fortitudinem, immo ad contemptum eorum qui eos persecuturi sunt. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam [Matth. X, 28]. Et in alio loco: Gaudete, cum omne malum dixerint adversum vos mentientes [Ibid., V, 11]. Sicut enim vestimentum consumitur verme, vel tempore; et sicut lanae a tinea devorantur: sic omne persecutorum opprobrium cum persecutoribus pertransibit.
23 Unde et Apostoli gloriabantur, quod digni essent habiti pro Domino pati contumelias [Act. V]. Gloriabantur autem, quia salus et iustitia Domini, quae eis victoriam et praemia repromiserat, id est, Dominus atque Salvator permaneat in aeternum, sive in utraque generatione prioris populi et posterioris, qui adventum illius receperunt, de quo et supra dicitur: Prope est iustus meus, egressus est salvator meus.
24 (Vers. 9 seqq.) Consurge, consurge; induere fortitudine brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. LXX: Exsurge, exsurge ÷ Ierusalem ** et induere fortitudine brachii tui.
25 Exsurge sicut in principio diei, sicut generatio sempiterna. Nonne tu es quae excidisti latitudinem, dissolvisti draconem? Nonne tu es quae desertum fecisti mare, aquas abyssi multas: quae posuisti profundum maris viam transitus, his qui fuerant liberati et redempti? A Domino enim reducentur, et venient in Sion cum laetitia et exsultatione aeterna.
26 In capite enim eorum laus et laetitia apprehendet eos. Fugiet dolor et moeror et gemitus. Nomen Ierusalem, quod hic a LXX additum est, nec in Hebraeo habetur, nec ullus trium Interpretum posuit, unde obelo praenotandum est, et sic cum superiori sensu sequens capitulum copulandum. Dominus credentes in se fuerat cohortatus, dicens: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Salutemque suam et iustitiam sempiternam eis promiserat in auxilium, quae non est alia praeter Christum, brachium Domini, de quo supra dixerat: Et in brachium meum gentes sperabunt. Unde populus loquitur ad brachium Domini, et eius deprecatur adventum, et promissum implorat auxilium dicens: Consurge, consurge: induere fortitudine, brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis, et omnem tuam exerce fortitudinem, ut qui per multa saecula Sanctos tuos de periculis liberasti, etiam nos tua fortitudine protegas.
27 Tu es enim qui percussisti superbum, vulnerasti draconem, regem videlicet Aegypti Pharaonem, qui et in Ezechiel draco magnus appellatur [Ezech. XXIX]. Tu siccasti mare Rubrum, ut per aquas vehementissimas, et profunda maris, viam tuus populus reperiret, et Aegyptios fugeret persequentes. Qui igitur ista fecisti: nunc quoque redemptos et liberatos sanguine tuo, reduc in Sion, et in coelestem Ierusalem, sive in Ecclesiam quam tibi tuo sanguine praeparasti: in qua cum fuerint, gaudebunt laetitia sempiterna, et dicent: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos [Ps. V, 13]. Habebunt enim gaudium atque laetitiam, fugiente dolore et gemitu. Hoc iuxta Hebraicum. Caeterum iuxta LXX Ierusalem, id est, peccatrix anima provocatur ut induat fortitudinem brachii sui, et priora assumat opera, sicut fuerat antequam caderet: quando in die versabatur et luce.
28 Tu es enim, inquit, quae superasti latam et spatiosam viam quae ducit ad mortem: et dissipasti draconem, colubrum tortuosum: de quo et in Psalmis legitur: Tu contrivisti capita draconum in aquis [Ps. LXXIII, 13]. Memento prioris fortitudinis tuae, quod saeculi huius calcaveris mare, et illud feceris esse desertum, et viam repereris in mediis fluctibus.
29 Unde et Apostolus Petrus per mare huius saeculi transivit ad Dominum, et qui fide ambulabat, coepit infidelitate mergi: nisi quod dextera Domini sustentatus est. Sicut igitur prior victoria Domino auxiliante concessa est: sic et reversis post poenitentiam, et audientibus: Numquid qui cadet, non surget? dicit Dominus [Ier. VIII, 4]. Et, Convertimini ad me, filii convertentes; et ego sanabo contritiones vestras [Ibid., III], ipse porriget manum, et reducet eos in Sion, speculam culmenque virtutum, cum gaudio atque laetitia sempiterna, et ponet in capite eorum laudem atque laetitiam. Sapientis enim oculi in capite eius; et hanc habebunt coronam, istoque diademate protegentur, ut semper gaudeant et laudent Dominum, quia pro dolore, moerore et gemitu successerint gaudia.
30 (Vers. 12, 13.) Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timueris [Vulg. timere] ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? Et oblitus es Dei factoris tui, qui tetendit coelos, et fundavit terram: et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat; et paraverat ad perdendum.
31 Ubi nunc est furor tribulantis? Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem: nec deficiet panis eius. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius: Dominus exercituum nomen meum. Posui verba mea in ore tuo: et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos et fundes [Vitiose erat effundas] terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu. LXX: Ego sum, ego sum ipse qui consolor te.
32 Scito quae fueris et timueris ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum arefacti sunt, et oblitus es Dei factoris tui: qui fecit coelum, et fundavit terram, et timebas semper cunctis diebus faciem furoris tribulantis te, sicut cogitavit auferre te; et nunc ubi est furor tribulantis te? Cum enim salva facta fueris, non stabit, neque permanebit + et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis eius ** quia ego Deus tuus qui conturbo mare, et sonare facio fluctus eius. Dominus sabaoth nomen mihi. Ponam verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te: in qua statui coelum, et fundavi terram; et dicet Sion, populus meus es tu. Credentium populus brachium Domini, qui ipse est Dei virtus Deique sapientia, fuerat deprecatus, ut consurgeret, et sibi praeberet auxilium, et illo pugnante pro sanctis, gaudium atque laetitiam, fugato dolore et gemitu, possiderent. Itaque vel brachium Domini, vel Dominus ipse respondit: Ego sum, ego sum; et nequaquam per Prophetas, sed ipse vos consolabor: Deus misericordiarum, et Pater totius consolationis.
33 Mirorque quomodo, me dicente supra: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis, timueritis persecutorum rabiem, et nescieritis eos esse mortales, qui instar foeni arescunt repente, et pereunt. Et certe eo tempore quo illos metuebas, oblitus es Domini factoris tui. Si enim mei semper memoria in tuo fuisset corde versata, numquam timuisses homines, qui in cinerem dissolvendi sunt. Et cuius oblitus es? Dei qui coelos incredibili virtute suspendit, et terram stabili mole fundavit.
34 Et timuisti adversarios tuos, non ad breve, quod poterat tibi aliqua ex parte concedi; sed iugiter et tota die, ut cum haberes lumen fidei, tenebrae te formidinis possiderent, et eius qui te putabat esse periturum. Ubi est ergo nunc persecutorum superbia? Ubi potentia saecularis, qua in te ore rabido saeviebant? Cito veniet filius meus, gradiens et conculcans adversarios tuos, ut aperiat tibi viam victoriae: sive ut inferos reseret, qui non interficiat usque ad internecionem; sed velit salvare conversos.
35 Denique panis illius, qui interpretatur, Evangelio probante, doctrina, nunquam deficiet, sed semper volentibus ad vescendum patebit. Simulque apostropham facit ad Filium, quem cito promittit esse venturum, et cuius panem dicit esse perpetuum: quod ipse sit iuxta dispensationem carnis assumptae Dominus Deus eius, qui conturbari faciat mare, et intumescere fluctus eius, ut adversum servos suos persecutorum infletur superbia, quae iterum, auxiliante Domino, conquiescat.
36 Dicitque, quod posuerit verba sua in ore eius. Quidquid enim Filius loquitur, verba Patris sunt, et in umbra manus suae protexerit eum. Et idcirco protectus sit ut plantet coelos novos, et fundet terram novam, et dicat ad Sion, hoc est, ad Ecclesiam: Populus meus es tu. Ergo Sion non est alia, nisi populus Dei. Symmachus in eo loco, ubi nos diximus, Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, ita interpretatus est: Cito infernus aperietur, et non morietur in corruptionem, subauditur Christus, qui in quinto decimo psalmo loquitur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. In eo quoque loco ubi nos iuxta Hebraicum et Aquilam vertimus: Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: populus meus es tu, ille sic transtulit: Ponam verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te, in qua plantavi coelum, et fundavi terram, et ut dicam Sion: populus meus es tu. Iuxta LXX, ad omnem credentium dicitur animam, quia creata ad imaginem et similitudinem Dei, suam ignoraverit dignitatem; sed timuerit hominem et filium hominis, qui solum potest corpus occidere, et immortalem se esse nescierit, nec dixerit cum Propheta: Dominus illuminatio mea et salvator meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo [Ps. XXVI, 1, 2]? Et iterum: Dominus adiutor meus, non timebo quid faciat mihi homo.
37 Dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos [Ps. CXVII, 6, 7]. Quid sit autem homo, alio versiculo demonstratur: In Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi caro [Ps. LV, 5]. Unde et nunc dicitur: Timuisti ab homine mortali, et a filio hominis, qui sicut foenum arefacti sunt. Omnis enim caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni [Isai. XL], et territa iudicis potestate, oblita es quod ipse esset protector tuus, qui coelum fecit et terram, et omnia elementa quae cernimus; vel eos coelos qui portant imaginem supercoelestis, et eam terram quae sementem Domini multiplicat.
38 Illud autem || quod supra dicitur: Et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis eius, de Theodotionis editione ex Hebraico additum est. Ipse conturbat mare, et sonare facit fluctus eius cui et in Psalmis canitur: Tu dominaris fortitudini maris et commotionem fluctuum eius tu mitigas [Ps. LXXXVIII, 10]. In Ieremia quoque scriptum est: Me non timebitis, dicit Dominus, et a facie mea non formidabitis, qui posui arenas terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit [Ierem. V, 22]? Turbata sunt maria, quando sagena Domini extraxit piscium multitudinem [Matth. XIII]. Et posuit Dominus verba sua in ore credentis, et in umbra manus suae protexit eum.
39 Qui et in Evangelio loquitur: Quando tradiderint vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini; sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. X, 19, 20]. Et in alio loco dicit ad iustum: Dilata os tuum et implebo illud [Ps. LXXX, 12]. Et iterum: Aperi os tuum verbo Dei: Dominus enim dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Unde ad interiorem Ieremiae hominem loquitur Deus, postquam tetigit os eius: Ecce ego dedi sermones meos in ore tuo [Ierem. I, 9]. Qui poterat cum Psalmista canere: Misit in ore meo canticum novum, hymnum Deo nostro [Ps. XXXIX, 4]. Quis autem haec operatus est omnia, nisi Dominus atque Salvator, qui coelum fecit et terram, et dicit Sion: Populus meus es tu? Quod propriae Ecclesiae convenit de gentibus congregatae.
40 Et in Osee credentibus pollicetur, dicens: Vocabo non populum meum, populum meum: et ipse dicet mihi: Deus meus es tu [Osee. II, 24].
41 (Vers. 17 seqq.) Elevare, elevare, consurge Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad feces. Non est qui [In Ambrosiano, non est qui suscitet eam ex vobis filiis, etc.] sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit: et non est qui apprehendat manum eius, ex omnibus filiis quos enutrivit.
42 Duo sunt quae occurrerunt tibi, quis contristabitur super te? vastitas et contritio, et fames, et gladius: quis consolabitur te? LXX: Exsurge, exsurge, elevare Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem furoris eius. Calicem enim ruinae κόνδυ furoris ebibisti et evacuasti: et non erat qui consolaretur te ex omnibus filiis tuis quos genuisti; et non erat qui apprehenderet manum tuam: neque ex omnibus filiis tuis, quos exaltasti.
43 Duo haec contraria tibi: quis contristabitur tecum? ruina et contritio, fames et gladius: quis consolabitur te? Ierusalem et Sion esse δυώνυμον saepe docui: quarum Sion, quae interpretatur specula, eo quod in monte sita sit, arx vocatur: reliqua autem urbis pars, Ierusalem dicitur, quae prius appellabatur Iebus et Salem: quam nunc Propheta cohortatur ut surgat, quae prius negatione corruerat, dicens in Domini passione: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]: et agat poenitentiam, et captivitatis sentiat malis, cur suum offenderit Creatorem.
44 Solent medici amarissimam antidotum, quae ex gustu nomen accepit, dare stomacho nauseanti, ut noxios humores evomat, et possit coctos cibos atque digestos in alvum transmittere, quos flegmatum magnitudo digeri non sinebat. Igitur et Ierusalem, quae bibit de calice furoris Domini, et de κόνδυ eius, quem Symmachus craterem interpretatus est, et quem iuxta Geneseos librum, Ioseph in sacculo fratris Beniamin iussit abscondi [Genes. XLIV], iubetur de ebrietate consurgere, eo quod biberit, et vacuefecerit, et potaverit eum usque ad feces: quod tres uno indicavere sermone, [Mendose hactenus obtinuit Ἐξεστράπησας pro Ἐξεστράγγισας quod ex vetustiori Ambrosian exemplari restituimus. Et notatum quidem est Montfauconio. Procopii in Isaiam auctoritate hanc lectionem firmari, eamque vocem apud Graecos Interpretes saepius occurrere. Significat vero exsorbuisti.] Ἐξεστράγγισας. Hic est calix de quo in Psalmis legimus: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto.
45 Et inclinavit ex hoc in illud, verumtamen fex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae [Ps. LXXIV, 9, 10]. De quo et ad Ieremiam Deus loquitur: Sume calicem vini meri de manu mea: et propinabis cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent et voment, et insanient a facie gladii, quem ego mittam in medio eorum [Ierem. XXV, 15, 16]. Cumque aliis gentibus, et Ierusalem, urbibusque Iudaeae propinasse se dicat, infert: Sic dicit Dominus Omnipotens Deus Israel: Bibite et inebriamini, et evomite: et cadite a facie gladii, quem ego mittam in medio vestri [Ier. XXV, 27]. Et notandum quod calix iste furoris Domini, gladius eius sit, qui in medio mittitur peccatorum.
46 In quo quaestio nascitur: quomodo post potum, ebrietatem vomitumque et ruinam, in Ieremia dicatur Ierusalem non posse consurgere, et nunc per Isaiam loquatur ad eam: Elevare, elevare, consurge Ierusalem. Quae ita solvitur: Quamdiu quis bibit calicem, et inebriatur, et insanit, vomitque, et corruit, non eum posse consurgere, necdum enim epotavit calicem Domini, nec pervenit ad feces, ut eum usque ad fundum biberit.
47 Nunc autem ad Ierusalem de praeterito dicit tempore: quae bibisti de manu Domini calicem furoris eius: et non, quae bibis. Simulque considerandum, quod non propheta, non Apostolus exinde fuerit in Iudaea, qui eam consolatus sit, et apprehenderit manum eius, et iacentem elevaverit. Ex quo manifestum est, quod post ultimam captivitatem ista dicantur: alioquin in Babylone et post Babylonem, Ezechiel et caeteros Prophetas habuisse eam, narrat historia.
48 Quod autem dicit: Duo sunt, quae occurrerunt tibi, sive duo haec contraria tibi: quis contristabitur super te? Et pro duobus, infert quatuor: vastitatem et contritionem, famem et gladium: illi simile est quod in Psalterio [Verius in uno Ambros., quod in psalmo canitur: Semel, etc. Reliqua ex margine in textum irrepserint.] canitur: Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas || Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua [Ps. LXI, 12, 13]. Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit, et duo audit Propheta, quod omnipotentia illius in utraque parte praevaleat, ut et poenitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quae merentur.
49 Iuxta quod et in alio loco duo occurrerunt Ierusalem, quae singula bina habent. Ruinam enim, sive vastitatem sequitur contritio: famem et gladium interitus. Possumus haec iuxta anagogen, et super anima intelligere peccatrice, quae nolens bibere calicem furoris Domini, dicit in psalmo: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me [Ps. VI, 1]. Si autem biberit, bonum est ei sua sentire supplicia, et audire Dominum dicentem: Cum ira furoris mei transierit, rursum curabo.
50 Et alibi: Numquid qui cadit non resurget, dicit Dominus [Ierem. VIII, 4]?
51 (Vers. 20.) Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. LXX: Filii tui indigentes et dormientes in capite omnium viarum: sicut beta semicocta, pleni furoris Domini, et deficientes a Domino Deo. Pro beta semicocta, reliqui interpretes, orygem captum et illaqueatum, transtulerunt, qui Hebraice appellatur THO, quod genus bestiae nascentis in eremo, [Ambros., inter immunda animalia. Sed notatum et est Martianaeo, , sive , Deuter. XIV, 16, mundis animalibus connumerari. Mox Thorib duobus verbis habet idem ms. pro Thoreth.] inter munda animalia [Levitivo et Deuteronomio ponitur. Nomen sive, Tho non legitur Levitico, sed Deuteronomii capite XXV, 6. Nec hoc voluit dicere S. Hieronymus; sed quod Tho animal, id est, Oryx, aut bos sylvestris, qui ruminat et dividit angulam, sit numeratus inter munda animalia in Levitico cap. XI, et in Deuteronomio cap. XIV. Docet nos vero Hieronymus betam lingua Syrorum dici Thoreth, quo in Lexico Pentaglotto reperire nequaquam potui. MARTIAN.] in Levitico et Deuteronomio ponitur.
52 Pro quo LXX Syra lingua opinati sunt thoreth, quae dicitur beta. Hoc de nomine transeamus ad sensum. Filii tui sicut oryx venatorum laqueis irretitus, dormierunt in compitis et plateis, et super nudam humum nuda membra ponentes, indignationem Domini et increpationem Dei sui, propriis miseriis indicarunt. Porro iuxta Septuaginta: qui noluerint habere divitias spirituales in omni verbo, et scientia, et operibus bonis; sed fuerint pauperes qui non sustinent comminationem, nequaquam habitabunt in domibus, quae virtutibus exstruuntur, sed in principiis viarum, et in exitu tangentes omnia, et omnia relinquentes.
53 Qui recte dormire dicuntur illo somno, de quo scribitur: Dormierunt somnum suum, et invenerunt nihil [Ps. LXXV, 6]. Quo somno consopivit eos rex Assyrius. Et comparantur betae semicoctae, quod genus oleris est vilissimi et fragilissimi. De quibus oleribus puto illud in Psalmis dici: Ne zeleris in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem.
54 Quoniam sicut foenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident [Ps. XXXVI, 1, 2]. Est enim aegrotantium cibus. Qui semel incredulus est, appellatur beta cruda. Qui autem simplici contentus fide, absque ratione et dogmatum veritate facit opera iustitiae, potest dici beta cocta. Porro qui inter vitia atque virtutes medius fluctuat, et duplici corde accedit ad servitutem Dei, iste rectissime vocatur beta semicocta, ad quem et in Apocalypsi Ioannis loquitur Deus: Utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem quia tepidus es, evomam te [Apoc. III, 15, 16]. Qui tepidi et dormientes, pleni sunt furoris Domini, et dissoluti, sive deficientes per Dominum Deum: non quo Dominus dissolutionis eorum causa sit, qui mortem non fecit, nec delectatur in perditione viventium: sed quo qui in Lege peccaverint, per Legem iudicentur, quae operatur iram Dei his qui praevaricatores eius sunt.
55 (Vers. 21 seqq.) Idcirco audi haec, paupercula et ebria non a vino. Haec dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnavit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adiicies ut bibas illum ultra. Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: incurvare ut transeamus, et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam pertranseuntibus. LXX: Propterea audi, humiliata et ebria non a vino.
56 Sic dicit Dominus Deus qui iudicat populum suum: Ecce tuli de manu tua calicem ruinae, κόνδυ furoris mei: et non adiicies bibere illum ultra: et dabo eum in manus eorum, qui te inique oppresserunt, et humiliaverunt: qui dixerunt animae tuae, inclinare ut transeamus, et posuisti aequalia terrae media tua a foris transeuntibus. O Ierusalem, cui dixi: Elevare, elevare, consurge, et age poenitentiam: quia bibisti de manu Domini calicem furoris eius, et epotasti eum usque ad feces: et filii tui, qui in toto orbe dispersi sunt, ductique captivi iacuerunt in plateis, et in capitibus viarum; scito te esse pauperculam et humiliatam, et ebriam, non a vino, sed furore Domini. Idcirco si egeris poenitentiam, et elevata surrexeris, scies calicem soporis et ruinae: sive iuxta Symmachum et Theodotionem, lacerationis et commotionis, de manu tua esse tollendum: et condy, pro quo et in hoc loco Symmachus craterem interpretatus est, te ultra non esse bibituram: sed tradendum adversariis tuis, qui dixerunt animae tuae, incurvare, ut transeamus: illisque dicentibus, voluntate propria incurvata es.
57 Et posuisti quasi terram corpus, sive dorsum: vel iuxta Septuaginta, media et cervices tuas foris transeuntibus. Hoc iuxta historiam dictum sit, quod Ierusalem si elevare se voluerit, atque consurgere, nequaquam bibat calicem furoris Domini, nec patiatur ultra quae prius sustinuit. Caeterum ut veniamus iuxta Septuaginta ad intelligentiam spiritualem, animae dicitur humiliatae vitiis, et ebriae perturbationibus, ut sciat Dominum habere se iudicem, et de omnibus reddituram se esse rationem.
58 Quod si fuerit ad meliora conversa, auferendum calicem ruinae de manibus eius, et craterem furoris Domini, qui supplicia continebat, de quo et Ezechiel dicit ad Ierusalem: Calicem sororis tuae Samariae bibes profundum et latum, ut inebrieris [Ezec. XXIII, 32], tradendum in manibus eorum, qui eam humiliaverant. Haud dubium quin adversarias significet potestates, quae dixerunt animae illius: incurvare, ut transeamus. In quo pariter annotandum, quod non eam incurvaverint, nec vim fecerint, ut prius erecta inclinaretur in terram: sed proprio arbitrio dereliquerint. Illa autem voluntate sua posuerit cervices vel dorsum, sive totum corpus suum, non intus, sed foris, his qui eam conculcaverint.
59 Tale quid et in Evangelio legimus [Luc. XIII], quia decem et octo annis Satanas incurvaverat mulierem, quam Dominus ad statum pristinum erexit, ut posset dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Ps. CXX, I]; et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo [Ps. CXXII, I].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, L <<<     >>> LII
monumenta.ch > Hieronymus > 51