Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 14, CAPUT L
1 | (Vers. 4 seqq.) Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus. Dominus Deus [Vulg. addit meus] auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quia non confundar. LXX: Dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui verbum. |
2 | Posuit me mane, addidit mihi aurem ad audiendum; et disciplina Domini aperit aures meas. Ego autem non renuo, neque contradico. Dorsum meum dedi ad flagella, et genas meas ad alapas. Faciem autem meam non averti a confusione sputorum. Et Dominus auxiliator meus est, propterea non sum confusus: sed posui faciem meam sicut fortissimam petram, et sciam quoniam non confundar. Iudaei hoc capitulum a superioribus separantes, volunt ad Isaiae referre personam, quod se dicat a Domino accepisse sermonem, quomodo lassum errantemque populum sustentet, et revocet ad salutem; et in morem parvulorum, qui matutinis horis erudiuntur, a Spiritu sancto audiat quid loquatur: seque non contradixisse eius imperio, sed Domino sciscitante: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? respondisse ei: Ecce ego, mitte me (Isai, VI, 8). Et quia dixerit: Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus Legem Dei nostri, populus Gomorrhae [Isai. I, 18], intantum dura perpessum, ut non solum verborum contumeliis, sed et plagarum doloribus fuerit expositus. |
3 | Attamen se conscientia iubentis Dei nequaquam esse perterritum; sed iuxta id quod Ezechieli dicitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi faciem tuam [Ezech. III, 8, 9], universos eorum impetus contudisse. |
4 | Hoc illi dixerint, qui omni ratione conantur de Christo evertere prophetias, et ad perversam intelligentiam prava interpretatione torquere: quasi si et haec de Isaia scripta sint, possint alia super Christo auferre testimonia, quae ita perspicua sunt, ut clarum sui cunctorum oculis lumen infundant. Ad personam igitur Domini, in qua et superior finitus est liber, etiam ista referenda sunt: quod iuxta dispensationem assumpti corporis eruditus sit, et linguam acceperit disciplinae, ut sciret quando deberet loqui, quando reticere. |
5 | Denique qui in passione tacuit, per Apostolos, et Apostolicos viros, in cuncto orbe nunc loquitur. Magnaeque scientiae est, dare in tempore conservis cibaria, et audientium considerare personas. Unde et Apostolus Paulus, his qui Prophetarum fidem non recipiebant, auctorum suorum loquitur testimoniis: sicut quidam de vestris poetis dixerunt: Huius et genus sumus [Act. XVII, 28]: Aratum significans. Rursumque de Comico: Corrumpunt mores bonos confabulationes malae [I Cor. XV, 33]; et Epimenidis versum hexametrum: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri [Tit. I, 12] . Qui si metrorum ordinem atque mensuram in translatione non servant, sciendum est in Graeco eos pedibus currere. |
6 | Hoc autem faciebat, quia acceperat linguam disciplinae, ut sciret quando oporteret loqui verbum. Cui addita est auris per gratiam, quam per naturam non habebat: ut intelligamus nequaquam aures corporis accipi debere, sed mentis: de quibus et in Evangelio Dominus loquebatur: Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8]. Quae disciplina et eruditio aperuit aures eius, ut scientiam Patris ad nos usque transmitteret; qui non contradixit ei, sed factus est obediens usque ad mortem, et mortem crucis [Philip. II]. Ita ut poneret corpus sive dorsum suum ad plagas; et pectus Dei capax flagella conciderent, genasque suas non averteret ab alapis. |
7 | Quod illum a ministro principis Sacerdotum sustinuisse non dubium est: ita ut certatim et Iudaeorum populi illuderent. Qui percussus atque consputus, non erubuit, sed quasi agnus ductus ad victimam est; et quasi ovis coram tondente non aperuit os suum. Quod autem Filius iuxta suscepti corporis sacramentum a Patre audierit quid loquatur, in Evangelio plenius discimus, in quo ipse ait: Et qui misit me Pater, mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. Et iterum: Sicut audio, sic iudico [Ioan. VIII, 28; V, 30]. |
8 | (Vers. 8, 9.) Iuxta est qui iustificat me: quis contradicit [Vulg. contradicet] mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. LXX: Qui iuxta est, iustificat me: quis est qui iudicetur mecum, resistat mihi simul? Et quis est qui iudicium ineat adversum me? appropinquet mihi. Ecce Dominus auxiliator meus, quis affliget me? Ecce omnes vos quasi vestimentum veterascetis, et quasi tinea comedet vos. Si quis, inquit, me putat iuste addictum cruci et aliquod fecisse peccatum, resistat mihi. Quis est qui iudicetur mecum, ut non potentia maiestatis meae, sed ratione superetur? Iudicatur autem quis cum Domino, non auctoritate regnantis, sed comparatione virtutum: quomodo et Apostoli iudicant duodecim tribus Israel, et Ninivitae, ac regina Saba populum Iudaeorum. |
9 | Iuxta quem sensum ad Ierusalem dicitur: Iustificata est Sodoma ex te [Ezech. XVI, 52]. Quia igitur nullus potest iustificari praesente Domino, omnes quasi vestimentum veterascent [Ps. CI]. Quod autem inveterascit, perditioni proximum est. Et quasi tinea, ait, comedet eos. Conscientia videlicet peccatorum; et zelus gentium salvatarum. |
10 | De quo in fine huius voluminis dicitur: Vermis eorum non morietur. Et in Michaea contra perversos principes: Auferam bona eorum quasi tinea excomedens, et ambulans super regulam in die speculationis [Mich. VII, 4, sec. LXX]. Et in Proverbiis: Tinea ossium cor intelligens [Prov. XIV, 30, sec. LXX]. Pro tinea, in praesenti loco Symmachus, rubiginem: Aquila vermem, interpretati sunt. |
11 | (Vers. 10, 11.) Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi eius? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei: speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. LXX: Quis est in vobis qui timeat Dominum, exaudiat vocem pueri eius: qui ambulant in tenebris non est eis lux. Confiditis in nomine Domini, et innitimini super Deo. Vos me flagellastis, vos meam faciem conspuistis: ego tamen ad poenitentiam provoco persecutores meos. |
12 | Nolo enim mortem populi peccatoris, sed tantum ut revertatur et vivat [Ezech. XXXIII]. Et dico: quis est inter vos qui timeat Dominum, et audiat vocem servi vel pueri, id est, Filii eius? quorum aliud assumptae carnis est, aliud naturae. Nec vero parum putemus esse timere Dominum, iuxta illud quod in Proverbiis dicitur: Principium sapientiae timor Domini [Prov. IX, 10]. Perfecta quippe dilectio, foras mittit timorem: quia timor poenam habet. |
13 | Qui autem timet non est perfectus in charitate. Sed hic timor pro timiditate, et εὐλαβείᾳ ponitur; de quo et alibi legimus: Beatus qui omnia metuit [Prov. XX], propter εὐλάβειαν hoc est, propter timiditatem: quos vulgo appellant timoratos in religione Dei. |
14 | Protegit enim Dominus iter eorum; et viam timoratorum custodit. De hoc timore scriptum est: Timor Domini omnia superat. Et alibi: Non est inopia timentibus eum [Eccli. XXV, 14] [Ps. XXXIII, 10]. Denique post multos virtutum gradus ad huiuscemodi timorem Domini pervenitur. Loquitur enim sermo divinus sub persona magistri et patris, discipulum erudientis et filium: Si invocaveris sapientiam, et intelligentiae dederis vocem tuam, et si quaesieris eam quasi pecuniam, et quasi thesauros investigaveris eam: tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei reperies [Prov. II, 3]. Iste est timor qui animas sanctorum integras ac pudicas purasque conservat, de quo dicitur, Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Ad quem nos divina eloquia cohortantur: Timete Dominum, et date ei gloriam [Apoc. XIV, 7]. Qui igitur sic timet Dominum, audiat vocem servi vel pueri eius, qui ambulavit in tenebris, et non erat ei lumen; qui non habuit speciem nec gloriam, sed in similitudine carnis peccatricis suscepit formam servi, ut peccatum in carne superaret. |
15 | De hoc dicitur, quia speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum: ut quidquid humanae fragilitatis est, divina maiestate corroboret atque sustentet. Hoc iuxta Hebraicum. Caeterum secundum Septuaginta de peccatoribus dicitur, qui noluerunt obedire voci Filii eius, et in tenebris gradiuntur erroris, et idcirco non habent lucem. |
16 | Neque enim fieri poterat, ut in perversam animam introiret sapientia. Qui nescierunt nec intellexerunt; et ideo in tenebris ambulant. Non enim fecerunt opera Domini atque mandata, nec seminaverunt sibi iustitiam, neque vindemiaverunt vitem, ut accenderent sibi lumen scientiae. Qui enim desiderat sapientiam, servet mandata, et Dominus tribuet eam illi. |
17 | Unde et ad Deum dicitur: Lux praecepta tua. Et alibi: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos [Ps. XVIII, 9]. Praecipiturque impiis ut confidant in Domino, et peccatis ruentes, illius innitantur et sustententur auxilio. |
18 | (Vers. 11.) Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. LXX: Ecce omnes vos ignem accenditis, et confortatis flammam; ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis; propter me facta sunt haec vobis. In moerore dormietis. Nihil prodest exhortatio; nec post scelera spes salutis est. |
19 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt [Ps. XIII]; omnes sibi ignem succendunt, flammamque corroborant. Habent enim in se fenum, ligna, stipulam, spinas, ac tribulos, ac lolium, quae aeterno tradantur incendio. Unde et in Proverbiis scriptum est: In multis lignis viget ignis [Prov. XXV, 21]. Sin autem parvulus ignis grandem materiam comprehendit; grandis flamma quanta populabitur? Dicitur et in Epistola quae fertur ad Hebraeos, de terra, quae proferens spinas et tribulos, reproba sit, et maledictioni proxima, finisque illius in combustionem [Heb. VI, 8]. Ergo qui accincti sunt flammis atque circumdati, et sibi incendium roboraverunt, provocantur ad salutem, et dicitur ad eos: Ambulate in lumine ignis vestri: et in flammis quas succendistis, ut in poenis atque suppliciis discant Dei potentiam, et redeant ad salutem. |
20 | Significat autem Iudaici populi vastitatem, qua Romanis traditi sunt, et captivitatis iugum hucusque sustinent. De manu enim Christi haec facta sunt omnia, et in moerore ac doloribus dormient; quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei filium recipere voluerunt. Unde loquitur ad eos: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Hoc est quod et Apostolus ait: Pervenit enim super vos ira in finem [I Thess. II, 16]. Hoc capitulo discimus, pro qualitate peccati, ignem sibi unumquemque succendere. |
21 | Et quomodo in eodem manentes loco, et si dici potest lectulo, alii sani sunt, alii febrium succenduntur ardoribus, ex diversitate humorum atque pituitae diversa supplicia sentientes: sic ignis qui a peccatoribus succenditur, materiam in peccatis habet, et in iniquitate, de qua scriptum est: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen siccum vorabitur incendio [Isai. IX, 18]. |