Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 14, PRAEFATIO
1 | Dominus qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt [Al. fumabunt] [Psal. CIII], qui loquitur in Deuteronomii cantico: Ego occidam, et ego vivificabo: percutiam et ego sanabo [Deut. XXXII, 39], frequentibus morbis meam quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]. Et oblitum conditionis humanae, crebro admonet, ut hominem et senem, et iamiamque moriturum esse me noverim. |
2 | De quo scribitur: Quid gloriatur terra et cinis [Eccli. X, 9]? Unde qui me subito languore percusserat, incredibili velocitate sanavit: ut terreret potius, quam affligeret, et emendaret magis quam verberaret. Itaque sciens cuius sit omne quod vivo, et quod idcirco forsitan mea dormitio differatur, ut coeptum in Prophetas opus expleam, totum me huic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, mundi huius turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam praesentia cogitans, sed futura: nec hominum famam atque rumusculos, sed Dei iudicium pertremiscens. |
3 | Tuque, Virgo Christi Eustochium, quae aegrotantem tuis orationibus adiuvisti, sanato [Al. sanctam] quoque imprecare gratiam Christi, ut eodem spiritu, quo Prophetae futura cecinerunt, possim in nubem eorum ingredi et caliginem, et Dei nosse sermonem, qui nequaquam carnis auribus, sed cordis auditur; et dicere cum Propheta: Dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui. Quod testimonium quarti et decimi in Isaiam libri, quem nunc disserere cupio, principium est. |