monumenta.ch > Hieronymus > 50
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLIX <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 13, CAPUT L

1 (Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. LXX: Sic dicit Dominus: Qualis est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut cui creditori et exactori meo vendidi vos? Ecce peccatis vestris venundati estis, et in iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram, quia veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui obediret. Post vocationem gentium, et reges ac principes, nutricios et notrices, et captivitatem fortis prius atque robusti, cuius praeda Apostolis distributa est, et post daemonum vesaniam, qui suis saturati carnibus, suoque inebriati sunt sanguine: quando omnis cognovit caro, quod Redemptor et fortis ipse esset Deus Iacob, loquitur ad populum Iudaeorum super Sion, quae prius dixerat: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Putatis mea duritia matrem vestram terrenam Ierusalem esse proiectam, et quod ego mentis rigidae dederim ei libellum repudii, et non potius, quod verum est, intelligitis, illam suo a me vitio recessisse? Dicente enim me ad eam: Quiescite inique agere, discite bonum facere, audire me noluit; sed vertit contra me scapulam recedentem: Unde locutus sum filiis eius: Vae illis, quoniam recesserunt a me.
2 Manifesti sunt qui impie egerunt in me. Et ad ipsam, Erudiet te abscessio tua, et malitia tua corripiet te; et scies quoniam malum tibi sit quod reliqueris me. Sed forsitan libellum repudii ostendere non potestis, et aliquis creditor meus exigens pecuniam, me non habente quod redderem, vos in debiti compensationem suscipit? Non est ita: sed ego ostendam vobis, quamobrem matrem cum filiis dereliquerim.
3 Scelera vestra atque peccata vos daemonibus vendiderunt, ut praesentis saeculi voluptatibus irretiti, et vos parentem, et illa coniugem derelinqueret. Unde adulteram matrem vestram ultra tenere non potui, sed volentem abire permisi. Quod autem peccatis suis unusquisque venundatur, dum proprio arbitrio derelicti, nostra voluntate, vel ad bonum, vel ad malum ducimur, et Paulus apostolus docet: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato [Rom. VII, 14]. Qui enim facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII]. Et quomodo avari atque raptores servi sunt mammonae; sic omne peccatum dominatur peccatoribus. Quibus dicitur: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore [Rom. VI, 12]. Ut autem sciatis, non a me repudiatam matrem vestram; sed voluntate propria recessisse, post multa beneficia humanum corpus assumpsi, et nequaquam per Prophetas, sed praesens locutus sum.
4 Veni, et non erat vir, sive homo. Omnes enim viri et hominis imaginem relinquentes, bestiarum et serpentium sumpsere imagines. Unde et ad Herodem propter malitiam dicitur: Ite, et dicite vulpi huic [Luc. XIII, 32]. Et ad Pharisaeos: Genimina viperarum [Matth. XXIII, 33]. Et ad libidinosos: Equi insanientes in feminas facti sunt [Ierem. V, 8]. Et de voluptuosis: Nolite mittere margaritas vestras ante porcos. Et impudentibus: Neque sanctum detis canibus [Matth. VII, 6]. Et in communi de omnibus: Visio quadrupedum quae erant in deserto [Isa. XXX] Venit itaque Dominus, et non invenit hominem.
5 Homo enim cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est eis [Psal. XLVIII, 13]. Vocavi, inquit, eos quasi rationale animal, et dixi: Inclinate aurem vestram in verba oris mei [Psal. LXXVII], et non audivit populus meus vocem meam. Clamavi, et dixi: Qui sitit, veniat ad me, et bibat [Ioan. VII, 37]. Et alio loco: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis [Matth. XI, 28]. Et non erat qui audiret; unde eis in Evangelio sum locutus: Neque speciem Dei vidistis, neque vocem illius audistis, quia non habetis sermonem eius manentem in vobis [Ioan. V, 37, 38].
6 (Vers. 2.) Numquid abbreviata est, et parvula facta est manus mea, ut non possit [Vulg. possim] redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, morientur in siti. Induam coelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. LXX: Numquid non potest manus mea liberare, aut non praevalet ut erunt? Ecce comminatione mea desertum faciam mare, et ponam flumina deserta, et arescent pisces eorum: eo quod non sit aqua, et morientur in siti.
7 Et induam coelum tenebris, et quasi cilicium ponam operimentum eius. Adversum eos qui putabant Dominum non potuisse liberare populum suum de captivitate, ponit rationem et exempla plenissima. Quod qui mare Rubrum fecit pervium populo suo [Exod. XIV], Iordanis fluenta siccavit, et arescentibus in Aegypto fluviis, pisces vertit in putredinem [Exod. VII]. Et qui tribus diebus in Aegypto tenebras fecit esse palpabiles, ita ut coelum quasi sacco opertum videretur et tenebris: utique potuerit et populum suum de periculo liberare.
8 Sive quia supra dixerat: Veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui audiret, illud possumus dicere, quod qui tantorum signorum patrator est, et coelum terrasque, et maria suo facit servire nutui, etiam ipse crucem evadere potuerit, dicens in Evangelio: An [Ex sacro textu Victor. rescribit, an putas: tum, et exhiberet pro ut exhiberet.] putatis quia non possum rogare Patrem meum, ut exhiberet mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum [Matth. XXVI, 53]? Iuxta anagogen, ad increpationem Domini desertum fit mare, quando omnis huius saeculi amaritudo siccatur, et flumina desolantur, de quibus spiritualis draco dicebat in Aegypto: Mea sunt flumina, et ego feci ea [Ezech. XXIX, 9]. Et de quibus in alio loco legimus: Quid tibi est et viae Assyriorum, ut bibas aquas fluminum [Ierem. II, 18]? Pisces quoque, sagena missa in mari, computrescent, qui a bonis piscibus fuerint separati.
9 Quodque sequitur: Induam coelum tenebris, et quasi cilicium erit operimentum eius, vel omne quod supra nos est, intelligamus coelum, sicut volatilia quae in aere sunt, appellantur coelestia; et adversariae potestates dicuntur esse coelestes, quae inter coelum terramque discurrunt. Vel certe induitur coelum tenebris, quando obtexitur nubibus.
10 Iuxta illud quod scriptum est: Qui operit coelum nubibus, et dat terrae pluviam [Psal. CXLVI, 8]. Et in comminatione siccitatis loquitur Deus: Ponam coelum aeneum, et terram ferream [Deut. XXVIII, 23]. Non quod elementorum natura mutetur, sed quod per aes et ferrum poenarum magnitudo monstrata sit.
11 Aiunt philosophi, non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime sustolli, et solis splendorem abscondere. Ergo non coelum sacco obvolvitur, sed intercluso coeli lumine aer qui subter est, nubis tenebris obscuratur. Possumus coelos obvolutos tenebris, et sacco opertos, sic interpretari, ut dicamus omnes esse sub peccato, et sanctos quoque indigere misericordia Dei.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLIX <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 50