monumenta.ch > Hieronymus > 49
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLVIII <<<     >>> L

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 13, CAPUT XLIX

1 (Vers. 1 seqq.) Audite, insulae, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me. Et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me; et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor [Al. glorificabor]. Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. LXX: Audite me, insulae, et attendite gentes.
2 Post multum tempus stabit, dicit Dominus. De ventre vocavit me, et ex utero matris meae vocavit nomen meum. Et posuit os meum quasi gladium acutum, et sub protectione manus suae abscondit me. Posuit me quasi sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel: et in te [Antea erat, gloriabor. Verum mss. iuxta Graecum ἐνδοξασθήσομαι tum hic, cum in superiori quoque versione praeferunt glorificabor, quemadmodum et ex subnexa expositione Hieronymum legisse colligitur.] glorificabor. Et ego dixi sine causa laboravi, in vanum, et in nihili dedi fortitudinem meam.
3 Propterea iudicium meum apud Dominum, et labor meus coram Deo meo. Scio et haec et inferiora quae dicturi sumus, ad unius capituli scientiam seu intelligentiam pertinere, et omnia ex persona Christi debere accipi. Sed nolui simul omnia proponendo, lectoris onerare sensum; et quod per partes facilius dici potest, magnitudine sui confundere.
4 Unde et utramque editionem posui: ut quod in altera videtur obscurum, alterius lectione reseretur. Post vocationem ergo reliquiarum Israel, et abiectionem in incredulitate populi permanentis, de quibus dixerat: Non est pax impiis, dicit Dominus [Isai. XLVIII, 22], transit ad Ecclesias de gentibus congregatas, et eis sub insularum nomine loquitur. Quae ita persecutorum insidiis, quasi maris fluctibus patent, et ex omni parte saeviente naufragio, tunduntur potius quam moventur.
5 Ac ne quis putet violentam esse expositionem nostram, et non ad gentes pertinere quod dicitur, sed ad Synagogas populi Iudaeorum, sequitur: Et attendite populi, sive gentes de longe, hoc est ab extremis finibus terrae. Vel ut Septuaginta transtulerunt, post tempus multum stabit, hoc est, non hoc tempore quo dicuntur; sed post multa fient tempora.
6 Dominus, inquit, ab utero vocavit me, et de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Quod nunc interim audientibus videtur obscurum, postea autem cunctis gentibus notum fiet, quando Gabriel Ioseph de partu dixerit virginali: Et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum [Matth. I, 21]: Posuit quoque os eius quasi gladium acutum, ut spiritu oris sui interficiat impium.
7 De quo gladio et ipse in Evangelio loquitur: Non veni pacem mittere super terram, sed gladium, malos a bonis separans: Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suum [Matth. X, 34, 35]. Et in umbra, inquit, manus suae protexit me, ut carnis vilitas, divinitatis potentia tegeretur, Angelo ad Virginem nuntiante: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]. Posuit, inquit, me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. Quando dicit, sagittam electam, ostendit Deum habere sagittas plurimas, sed non electas: quae sagittae Prophetae sunt et Apostoli, qui in toto orbe discurrunt. De quibus et in alio loco canitur: Sagittae tuae acutae, potentissime; populi sub te cadent [Ps. XLIV, 6]; et iterum: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis [Psal. CXIX, 41]. Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et Filius Unigenitus est: quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter.
8 Raraque est credentium fides: cui et supra (Cap. XLV, 15) dicitur: Tu es Deus absconditus, et nesciebamus. Qua sagitta et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico Canticorum: Vulnerata charitate ego sum. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel: quia in te glorificabor [Cant. IV, 9]. Servus, quia cum in forma Dei esset, formam servi est dignatus assumere [Philipp. II], et Israel, quia natus est de semine Iudaeorum.
9 Quodque de nullo alio servorum intelligi potest, iungitur: Quia in te gloriabor [Al. glorificabor]. Dicit enim et ipse in Evangelio, Pater, glorifica nomen tuum [Ioan. XII, 28]. Qui in psalmo loquitur ad Filium: Exurge, gloria mea, et exurge, psalterium et cithara [Ps. LVI, 9], id est, omnium virtutum chorus. Dicente autem mihi Patre ista quae retuli, ego respondi ei: Quomodo in me glorificatus es, Pater, quia in vacuum laboravi, et magnam partem populi Iudaeorum ad te revocare non potui? Haec autem universa dicuntur, ut liberum hominis [In Ambrosianis, monstretur arbitrium: veteres editi, monstraretur.] monstraret arbitrium.
10 Dei enim vocare est, et nostrum credere: nec statim si nos non credimus, [Active Impossibilis hoc loco pro impotens sumitur, non passiva significatione. Quomodo vero Deus et possit facere omnia, et tamen potentiam suam nostro arbitrio derelinquat, consentiens Hieronymo Augustinus explicat lib. de Spiritu et Lit. c. 33, n. 58, cum scribit velle Deum omnes homines salvos fieri, non sic tamen ut eis adimat liberum arbitrium. Et Infideles . . . contra voluntatem Dei facere cum eius Evangelio non credunt, experturi in suppliciis potestatem eius, cuius in donis misericordiam contempserunt. Hinc arguas omnipotentem Gratiae operationem illam ab Hieronymo non probari, qualem ultimis hisce temporibus Quesnellius sibi fingit, quae cogat voluntatem ad opus bonum ad quod faciendum dat posse: et quae omnipotentia, ut vult ille, ita est de Gratiae cuiuscumque essentia, ut nulla esse Gratia possit quin efficax sit. Non itaque omnipotentiam Dei Hieronymus negat, neque ἁπλῶς, neque respectu habito ad cor hominis, si velit.] impossibilis Deus est; sed potentiam suam nostro arbitrio derelinquit ut iusti voluntas praemium consequatur. Quia ergo noluerunt per me in te credere, iudicium meum apud te est, quod omnia fecerim quae eis facere debui, dicens in Evangelio: Ego te glorificavi super terram, opere completo quod dedisti mihi ut facerem [Ioan. XVII, 4]; et iterum: Manifestavi nomen tuum hominibus. Et opus meum sive labor et dolor meus (hoc enim significat πόνος) in conspectu tuo est. Flevit enim et in Evangelio Ierusalem [Luc. XIX], et in psalmo ob incredulorum multitudinem, quodammodo frustra passum se esse dicit: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem [Ps. XXIX, 10]? Et iuxta Hebraicum pendens in cruce loquitur: Longe a salute mea, verba [Verba lamentationum mearum. In Psalterio suo Hebraico, sive ex Hebraica veritate converso legit hoc modo, longe a salute mea verba rugitus mei. Quae verba eumdem sensum retinent. MARTIAN. ---Pseudohieron. in hunc Psalmi locum: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Aquila hunc locum sic interpretatus est, Longe a salute mea verba gemitus mei. Symmachus, verba gemituum meorum. Quinta et sexta Editio: verba clamoris mei. Et sane haud occurrit in Latinis codicibus, qui legerit lamentationes.] lamentationum mearum [Ps. XXI, 1]. (Vers. 5, 6 seqq.) Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
11 Et dixit: parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas. Dedi [Vulg. Ecce dedi] te in lucem gentium; ut sis salus mea usque ad extremum terrae. LXX: Et nunc sic dicit Dominus qui formavit me ex utero servum sibi, ut congregarem Iacob ad eum et Israel: congregabor et glorificabor coram Domino et Deus meus erit fortitudo mea.
12 Et dixit mihi: Magnum tibi est ut voceris puer meus, et suscites tribus Iacob, et dispersionem Israel convertas. Ecce posui in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad extremum terrae. Dicente me, In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: quia Iudaei credere noluerunt, et iudicium meum cum Domino est; et opus meum, quod, illo [Ambrosiani codd., quod illo iubente complevi cum Domino meo; et respondit, etc.] iuvante, implevi, cum Domino: respondit mihi Dominus, qui me formavit ex utero servum sibi. Ex quo ostendit eum appellari servum, qui sit formatus ex utero.
13 Qui et in psalmo dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu [Ps. XI, 10]. Quid ergo Dominus dicit ei? Ut reduceret Iacob ad eum qui aberraverat, qui, deserto Creatore, idolis serviebat. Unde et ipse loquitur ad discipulos: In viam gentium ne ieritis, et in civitates Samaritanorum ne intretis; sed ite magis ad oves perditas domus Israel [Matth. X, 5]; et in alio loco: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XV, 24]. Haec igitur voluntas Patris fuit, ut pessimi vinitores missum susciperent Filium, et fructus vineae redderent, qui interfecerunt eum dicentes.
14 Venite, occidamus illum, et nostra erit haereditas [Matth. XXI, 38]; et hoc est quod nunc dicit: Et Israel non congregabitur, id est non revertetur ad Dominum. Satisque miror quomodo vulgata editio, fortissimum contra Iudaeorum perfidiam testimonium alia interpretatione subverterit, dicens: Congregabor et glorificabor coram Domino: cum Theodotio et Symmachus nostrae interpretationi congruant.
15 De Aquila autem non miror, quod homo eruditissimus linguae Hebraicae, et verbum de verbo exprimens, in hoc loco aut simularit imperitiam, aut Pharisaeorum perversa expositione deceptus sit, qui interpretari voluit, et Israel ei congregabitur, hoc est, Deo. Cum verbum Hebraicum LO, in hoc loco non scribatur per LAMED et VAV: quod si esset, significaret, ei vel illi: sed per LAMED et ALEPH [Et vero in hodiernis quoque Hebraeis exemplaribus , non scribitur circillo superimposito et ad marg. , lege ei. Sicque olim Chaldaeus paraphrastes legit. Neque adeo putandus est Aquila lectionem temere in Christianorum odium immutasse.] quod proprie, non sonat.
16 Quia igitur non est reductus Iacob ad Deum, nec Israel congregatus: propterea Filius loquitur illis non credentibus: glorificatus sum in oculis Domini. In me enim omnis mundus credidit: et Deus meus factus est fortitudo mea, qui et consolatus est me tristem super abiectione populi mei; et dixit mihi: Parum est si servias mihi ad suscitandas tribus Iacob, quae suo vitio corruerunt; et ad faeces, sive reliquias Israel convertendas.
17 Hoc enim verbum Hebraicum NESURE sonat. Pro illis enim dedi te in lucem omnium gentium, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam omnes salvi fiunt, usque ad extrema terrae facias pervenire. Illud autem quod in Septuaginta legitur, congregabor, et glorificabor coram Domino, sic intelligi potest, ut congregatus sit Dominus cum credentibus. Quodque sequitur: Dixit mihi: Magnum tibi est ut voceris puer meus, magnum referamus ad hominem et ad puerum, qui comparatione Dei parvus est.
18 (Vers. 7.) Haec dicit Dominus redemptor Israel Sanctus eius ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est: et Sanctum Israel qui elegit te. LXX: Sic dicit Dominus qui eruit te Deus Israel. Sanctificate eum qui despicit animam suam, qui abominationi est gentium, [Duobus tantum verbis, servorum principum. Victorius habet ex Graeco, τῶν δούλων τῶν ἀρχόντων.] qui servus est principum. Reges videbunt eum, et consurgent principes, et adorabunt eum propter Dominum: quia fidelis est Sanctus Israel, et elegit te. Pro eo quod nos diximus: ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum, Theodotio transtulit: ei qui despicit animam, qui abominationi est genti, qui servus est principum: quod manifeste Christi personae convenit.
19 Ipse enim bonus pastor posuit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X], et contempsit eam, qui abominationi est genti Iudaeorum, cui ter per singulos dies sub nomine Nazarenorum maledicunt in synagogis suis. Qui servus fuit principum, et tam humilis ut staret ante Annam et Caipham; et crucifigendus Pilato et Herodi mitteretur.
20 Cui interpretationi Aquila consensit, et ex parte Septuaginta, licet in eo mutaverint sensum, et extenuaverint, [Vitiose erat antea quae. Emendant mss., quod.] quod pro gente, gentes; et pro servo, servos interpretati sunt. Alii vero hoc dici arbitrantur ad gentem Iudaeorum, quae contempsit animam suam, et abominationi est universo mundo; et servit principibus, de quibus scriptum est: Qui devorant plebem meam sicut cibum panis [Ps. XIII, 4]. Sed melior super Christo interpretatio. Quae igitur Pater, redemptor quondam et Sanctus Israel, ad filium loquitur? Reges videbunt et consurgent principes, et adorabunt, quando venerit in gloria Patris cum Angelis suis, et sederit in throno gloriae suae, iudicans vivos et mortuos: tunc omnes adorabunt eum propter Dominum Patrem suum, [Unus Ambrosian. interserit, quia fidelis est.] qui elegit eum. Sive ita intelligendum: Reges quorum cor in manu Dei est, et Ecclesiae Dei principes, adorabunt te: quia fidelis est Dominus, Sanctus Israel qui elegit te. Haec autem omnia ad eum refert, qui contempsit animam suam, qui abominatur a gente, qui servus est principum.
21 (Vers. 8 seqq.) Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas: ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. In viis [Vulg. super vias] pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
22 Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum [Facile assentiar Victorio, emendanti portabit ex Hebraeo . Graeco ἄξει, multisque Latinis Bibliorum mss. codicibus. Hieronymiani tamen potabit constanter praeferunt.] potabit eos. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi. Laudate, coeli, et exsulta, terra: iubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. LXX: Sic dicit Dominus: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui.
23 Et plasmavi te, et dedi te in testamentum gentium, ut constitueres terram, et possideres haereditates desertas. Diceresque his qui in vinculis sunt, Exite, et qui in tenebris, Revelamini: in omnibus viis pascentur, et in omnibus semitis pascua eorum. Non esurient, neque sitient, neque percutiet eos aestus neque sol; sed qui miseretur eorum, consolabitur eos, et per fontes aquarum ducet illos.
24 Ponamque omnem montem in viam, et omnem semitam in pascua eis. Ecce isti de longe venient, isti ab Aquilone et mari: alii autem de terra Persarum. Laetamini, coeli, et exsuliet terra, erumpant montes laetitiam: quia misertus est Deus populi sui: et humiles populi sui consolatus est. Hoc testimonio Apostolus Paulus in secunda Epistola ad Corinthios usus est, dicens: Tempore opportuno exaudivi te: et in die salutis auxiliatus sum tui.
25 Ecce nunc tempus acceptabile, etc. [I Cor. VI, 2]. Si ergo vas electionis ad primi adventus refert intelligentiam quae dicuntur, et nos sequamur expositionis eius vestigia, et instar parvulorum, super adumbratas lineas praeceptoris, litteras imprimamus. Tempus placitum et opportunum, et dies salutis, passio Salvatoris est et resurrectio, quando orabat in cruce: Deus Deus meus, quare me dereliquisti [Matth. XXVII, 46]? Et servavit eum, sive plasmavit, morte superata, deditque in foedus populi Iudaeorum, his videlicet, qui ex illis credere voluerunt: ut suscitaret terram, quae in idololatriae iacebat erroribus, et possideret haereditates dissipatas, sive desertas, quae habitatorem non habebat Deum, et diceret his qui erant in vinculis, exite, qui peccatorum vinculis stringebantur, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V]; et qui erant in tenebris, revelamini. Qui sedebant in tenebris, et in umbra mortis, et lucem videre non poterant.
26 Qui postquam conversi fuerint, et clarum Christi lumen aspexerint, pascentur in viis et in semitis sanctarum Scripturarum, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me [Ps. XXII, 2]. Qui autem in istius modi viis atque semitis pastus fuerit et nutritus, nec esuriet, nec sitiet, neque calorem sentiet solis: et implebitur de illo quod scriptum est: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Ps. CXX, 6]. Ut nec adversa nec prospera huius saeculi sentiat. Siquidem misericors et miserator Dominus, ipse consolabitur et reget eos, et deducet ad fontes aquarum. Sive [Ambrosian., sive portabit illos, etc.] potabit illos ad fontes, de quibus scriptum est: Benedicite Domino de fontibus Israel [Ps. LXVII, 27]. Et in alio loco: Haurite aquas de fontibus Salvatoris [Isa. XII, 3]. Hi fontes in veteri Testamento, et novo sunt.
27 Omniaque offendicula quae credentium poterant impedire gressus, Dominus eis vertet in planum, et excelsa humiliabit, atque humilia sublimabit, ut iter planum habeant atque campestre. Qui sint autem isti quibus praeparetur via, ponit manifestius: Ecce isti de longe venient: et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi. Quatuor plagas orbis ostendens, Orientem et Septentrionem, Occidentem et Meridiem, pro Oriente, longe posuit: pro Australi plaga, in Hebraeo legitur SINIM quod LXX Persarum intepretati sunt. Caeteri ita ut in Hebraeo legitur expresserunt sinim, quod nos interpretati sumus ab Australi [Al. Austro]: illud suspicantes quod mons Sinai in Australi parte positus sit, iuxta Abacuc Prophetam: Deus ab Austro veniet: et sanctus de monte Pharan umbroso et condenso [Abac. III]. Si autem sinim, ut LXX transtulerunt, Persas intelligimus, qui ad Orientem siti sunt, illud quod supra dicitur: Ecce isti de longe venient, ad Austrum referre poterimus.
28 Praecipiturque coelis et terrae, vel his virtutibus quae in coelo morantur et terra, vel Angelis et hominibus, ut Dei concinant laudes. Et qui in excelso virtutum positi sunt, mentis laetitiam iubilo et exsultatione testentur. Quia consolatus est Dominus populum suum, eos qui ex Iudaeis credere voluerunt. Et pauperum humiliumque suorum misertus est: sive omnis populi sui, qui de Oriente et Occidente, Aquilone et Austro ad eum vocatus est, non habens Legem nec Prophetas, nec divitias spirituales: sed desertus, pauper et humilis, cunctis daemonibus subiacebat.
29 (Vers. 14 seqq.) Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego [Vulg. addit tamen] non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper.
30 Venerunt structores tui: [Vulg., destruentes te et dissipantes, a te exibunt.] et qui te destruxerant et dissipaverant, exibunt a te. Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus: quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa, quia deserta tua et solitudines tuae, et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te.
31 Adhuc dicent in auribus tuis, filii [Al. filiis] sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva: et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola: et isti ubi [Vulg. hic non habet, sed Hebraeum quod est ubi, si ut duo verba legas e, pho , et utrumque significat.] hic erant? LXX: Dixit autem Sion: Dereliquit me Dominus, et Deus oblitus est mei.
32 Numquid obliviscetur mulier parvuli sui, ut non misereatur partus uteri sui? Sin autem et horum oblita fuerit mulier: sed ego non obliviscar tui, dicit Dominus. Ecce super manus meas depinxi muros tuos: et coram me es semper. Citoque aedificaberis, a quibus destructa fueras: et qui te dissipaverant, egredientur ex te. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt ad te.
33 Vivo ego, dicit Dominus: quia omnibus his quasi ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi monile sponsae: quoniam deserta tua, et quae dissipata, et quae corruerunt. Nunc angustaberis prae habitatoribus: et longe fient a te qui te humiliaverant. Dicent enim in auribus tuis, filii tui, quos perdidisti: Angustus mihi locus est: fac mihi locum ut habitem. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego autem absque liberis et vidua, et istos quis enutrivit mihi? Ego derelicta sum sola, et isti ubi erant? Ierusalem et Sion quatuor modis in Scripturis sanctis debere intelligi, saepe memoravimus.
34 Uno, iuxta Iudaeos, quam plangit Dominus in Evangelio, Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt [Matth. XXIII, 37]. Et in alio loco: Cum videritis circumdari ab exercitu Ierusalem tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius (Luc, XXI, 20). Secundo, Sanctorum est congregatio, qui in pace Domini et in virtutum specula constituti, recte appellantur Sion, de qua dicitur: Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob [Ps. LXXXVI, 1]. Neque enim fundamenta Iudaicae Sion, quam videmus esse destructam, a Domino sunt dilecta, aut quod a Domino dilectum est, destrui potuit.
35 Tertio appellatur Ierusalem multitudo Angelorum, Dominationum, et Potestatum, et omne quod in Dei ministerio constitutum est. De qua Ierusalem et Apostolus loquebatur: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum [Galat. IV, 26]. Et in alio loco: Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem [Hebr. XII, 22]. Quarto appellatur Ierusalem quam Iudaei et nostri Iudaizantes iuxta Apocalypsim Ioannis, quam non intelligunt, putant auream atque gemmatam de coelestibus ponendam [Apoc. XXI], cuius terminos et infinitam latitudinem etiam in Ezechielis ultima parte [Olim erat descripsi: quamobrem Tillemontius addita haec ab Hieronymo putavit, cum post annum 413, expleto iam in Ezechielem Commentario hocce opus suum relegerat. Quod si minus probetur, rescribendum, Ezechiel in ultima parte descripsit. Nunc restitutam a Martian. lectionem mss. quoque nostri confirmant, et sensus rectissimus probat.] describi. Quae cum ita se habeant, nunc diligentius intuendum est, quae ex quatuor dixerit Sion, Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Nec dubium est quin congregatio Sanctorum, quae prior fuerat in Iudaeis, et a Domino derelicta est, ista commemoret, et voce lacrymabili conqueratur se esse desertam, et Domini auxilio destitutam. Cui respondit Deus, naturali utens similitudine: Si potest fieri, ut mater sui obliviscatur infantis, et ad partum viscerum suorum non flectatur misericordia, et ego obliviscar tui.
36 Plus aliquid dicam: etsi illa oblita fuerit, vincens mentis duritia iura naturae; ego tamen non obliviscar creaturam meam, et Sanctorum animas semper in meo corde retinebo. Scito enim tu, quae te penitus arbitraris derelictam, in meis descriptam esse manibus atque depictam; et muros tuos coram oculis meis iugiter permanere. Ex quo discimus, nequaquam Ierusalem in Palaestinae regione quaerendam, quae totius provinciae deterrima est, et saxosis [Al. saxeis] montibus asperatur, et penuriam patitur sitis, ita ut coelestibus utatur pluviis, et raritatem fontium cisternarum exstructione soletur; sed in Dei manibus, ad quam dicitur: Festinaverunt structores tui. Sive iuxta LXX: Cito aedificaberis a quibus destructa fueras. A Iudaeis enim destructa, a Iudaeis aedificata est.
37 Quae ob culpam Scribarum Pharisaeorumque deserta, ad praedicationem Apostolorum Christi congregata est tam de Iudaeis, quam de gentibus. Sequitur: Et qui te destruxerant et dissipaverant, egredientur ex te: doctores pessimi; ut nequaquam mandata et traditiones sequaris hominum [Matth. XV], sed legem Dei. Diciturque ad eam, ut elevet oculos suos in circuitu, et videat filios qui ei fuerant congregati.
38 De quibus et Dominus loquebatur: Levate oculos vestros, et videte quia iam albae sunt segetes ad metendum [Ioan. IV, 35]. Et ut securos nos faciat: Vivo ego, inquit Dominus (quod iuxta vetus Testamentum, iurandi dicitur consuetudine), quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos, quasi sponsa circumdat monile sibi. Felix qui tanti meriti est, tantaeque virtutis, ut ornamentum dicatur Ecclesiae. Puto autem has diversas significari gratias spirituales, per quas sponsae ornatur ambitio.
39 De qua et in quadragesimo quarto psalmo canitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate [Ps. XLIV, 10]. Quae enim prius deserta fuerant, et dilapsa in solitudines et ruinas, adveniente Christi Evangelio, instaurabuntur et tantam habebunt habitatorum multitudinem, ut eos capere non possint.
40 Ita dumtaxat, ut persecutores fugentur procul, vel hi de quibus supra diximus: Qui destruebant te, et dissipabant, exibunt a te. Filiique sterilitatis tuae quos putabas te penitus perdidisse, et illis [Al. ab illis] te esse viduatam, dicent in auribus tuis: Angustus mihi est locus in synagogis, fac mihi spatium in Ecclesiis, ut habitem latius, ut non comprimar blasphemiis Iudaeorum, ut totum orbem tua mecum capiat latitudo.
41 Tu autem laetitiae magnitudinem non valens ore proferre, in tuo corde tacita cogitabis, et dices: Quis mihi istos genuit? Ego eram sterilis et vidua, deserta atque captiva in populo Iudaeorum, filios habere desieram, multo tempore non pepereram. Post Aggaeum et Zachariam et Malachiam, nullos alios Prophetas usque ad Ioannem Baptistam videram; et quomodo quae fueram sola, et viri auxilio destituta, tantos filios habere nunc coepi? Ut autem sciamus super petram et fundamentum Christi ex utroque populo aedificari Sion, ad credentes Paulus loquitur: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum ipso summo lapide angulari, qui est Iesus Christus. [Ephes. II, 20.] Ex quo perspicuum est, unum esse fundamentum Apostolorum et Prophetarum, Dominum nostrum Iesum Christum.
42 (Vers. 22, 23.) Haec dicit Dominus Deus: Ecce levo [Vulg. levabo] ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent: et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. LXX: Sic dixit Dominus Deus: Ecce elevo super gentes manum meam, et super insulas levabo signum meum, et adducent filios tuos in sinu, et filias tuas in humeris portabunt. Et erunt reges nutricii tui: et principes feminae nutrices tuae: super faciem terrae adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent; et scies quia ego Dominus, et non confundentur qui exspectant me. Ad id quod Ecclesia dixerat: Ego sterilis atque captiva, istos quis genuit mihi? Ego destituta et sola, et isti ubi hic erant? respondit Dominus: Miraris cur ista sint facta? Nequaquam miraberis cum audieris, quia ego ad gentes levaverim manum meam.
43 De qua et Sanctus loquitur: Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam [Ps. CXXXVIII, 4]. Et ipse Salvator: Nemo potest rapere de manu Patris mei [Ioan. X, 29]. Et Apostolus Petrus: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis [I Petr. V, 6]. Ista manus ad gentes levata, ipsa est de qua hic idem Propheta loquitur: Erit radix Iesse, qui exsurget, ut princeps sit gentium: in ipsum gentes sperabunt [Isa. XI, 10]. Nec solum manum suam levabit ad gentes; sed et signum suum exaltabit in populis.
44 Haud dubium quin vexillum crucis, ut impleatur illud quod scriptum est: Laudibus eius plena est terra. Et iterum: In omni terra admirabile nomen eius [Ps. VIII, 1]. Tunc afferent in ulnis, sive in sinu filios Sion, et filias eius portabunt in humeris. Qualis fuit et Lazarus, omnesque sancti qui requiescunt in sinu Abrahae [Luc. XVI], et animae credentium, ad quas Paulus Apostolus loquebatur: Lacte vos potavi [I Cor. III, 2]. Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Et in alio loco: Quasi nutrix foveat filios suos: sic desiderantes vos, cupimus impartire vobis non solum Evangelium Christi, sed et animas nostras [I Thess. II, 8]. Alioquin ridiculum est more Iudaico grandaevos filios et filias in ulnis humerisque portari.
45 Reges autem nutricii, et reginae principesque nutrices, manifeste Apostolos et Apostolicos ostendunt viros: qualis fuit et Abraham, ad quem dicitur: Rex a Deo [Antea corrupte erat, a Deo tuo pro tu: quod mss. praeferunt et Graecus textus.] tu in nobis es [Gen. XXIII, 6]; et quorum cor in manu Dei est [Prov. XXI]: qui dicunt credentibus: Quasi modo nati parvuli, rationabiles, et absque dolo lac desiderate [I Petr. II, 2]. Princeps quoque, id est, ἄρχουσα, quod Sarae nomen sonat: et reginae, sive regina, de qua in quadragesimo quarto psalmo canitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, quotidie Christi nutrit parvulos, et ad perfectam ducit aetatem: omnisque aetas, sexus, et dignitas, [Unus Ambrosian., intrabunt pro adorabunt.] adorabunt Sion propter eum qui habitat in ea.
46 Si enim caput Ecclesiae Christus est, caput adoratur in corpore. Et si ad quosdam dicitur: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius (non quo scabellum adorandum sit; sed quo maiestas pedum illius indicetur), cur non adoretur Ecclesia quae totum Christi corpus amplectitur, ut impleatur illud quod scriptum est in Sophonia: Adorabunt eum [Idem pressius Graeco, adorabunt eum vir de loco suo, omnes, etc.] singuli de loco: omnes insulae gentium [Sophon. II, 11], ut nequaquam more Iudaico tribus per annum vicibus veniant in Ierusalem: sed in loco suo adorantes Dominum, possideant Ierusalem. Quodque sequitur: et pulverem pedum tuorum lingent, hoc significat, quod reges et principes, quidquid in pedibus Ecclesiae, terreni operis adhaeserit, suo sermone tergant atque delingant.
47 Unde et Apostolis praecipitur, ut excutiant pulverem pedum suorum. Et ad Petrum dicitur, quod qui semel lotus sit, non habeat necesse nisi pedes lavare. [Matth. X] [Ioan. XIII]. Per quae omnia discit Ecclesia, non esse alium Dominum praeter eum, quem qui exspectaverint, aeternam gloriam possidebunt.
48 (Vers. 24 seqq.) Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus: Equidem et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui iudicaverunt te, ego iudicabo: et filios tuos ego salvabo. Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob. LXX: Numquid accipiet quis a gigante spolia? Et si captivum duxerit quis inique, salvabitur.
49 Sic dicit Dominus: Si quis ceperit gigantem, accipiet spolia, et accipiens a forti salvabitur. Ego autem iudicium meum iudicabo. Et ego filios meos eruam, et comedent qui tribulaverunt te, carnes suas, et bibent quasi vinum novum sanguinem suum, et inebriabuntur: et sciet omnis caro quia ego Dominus qui erui te, [Rursus idem cum Graeco, et adiutor sum fortitudinis.] et adiutorium fortitudinis Iacob. Dominus noster atque Salvator, qui prius locutus fuerat per Isaiam, ipse in Evangelio eumdem sensum repetit: quomodo potest aliquis intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi primum ligaverit fortem, et tunc domum eius diripiet [Marc. III]? Fortis et gigas, diabolus est, qui omnes gentes suo subiugarat imperio, audens dicere Salvatori: Haec omnia mihi tradita sunt, et dabo tibi ea, si procidens adoraveris me [Matth. IV, 9]. Mundus enim in maligno positus est [I Ioan. V], quem nullus iustorum vincere potuit: nec iuxta Amos, praedam de ore leonis auferre [Amos. III]. Proposita igitur quaestione, quod nullus possit fortem et gigantem vincere, nec salvare quod ab eo raptum erat, respondit Dominus, suo adventu omnia perpetranda: quod scilicet captae prius gentes a gigante tollantur, et omnis illius supellex, universaque [Reponit Victorius spolia pro familia ex mss. suis exemplaribus.] familia Apostolis dividatur.
50 Impleto illo quod scriptum est: Rex virtutum dilecti, et speciei domus dividere spolia. Iste est enim qui ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona in hominibus [Ps. LXVII, 13, 19] [Ephes. IV]: eos videlicet qui prius capti erant in mortem, recepit in vitam. Unde manifestius interpretatus est Symmachus: Sed et captivitas fortis auferetur, et rapinae horribilis salva erit. Fortem atque horribilem diabolum volens intelligi, qui Domini virtute superatus est.
51 Ergo Dominus iudicans eos qui oppresserant Sion, sive iudicans iudicium eius, liberabit filios illius qui capti fuerant a gigante, atque salvabit, et adversarias potestates cibabit carnibus suis, et inebriabit quasi musto, ut nequaquam aliorum nece, sed sua morte saturentur. Et qui carnes sunt, quia Dei spiritum perdiderunt, suis vescantur carnibus.
52 Quod quidem et Sanctus loquitur in Psalmis: Cum appropinquarent mihi qui affligebant, ut comederent carnes meas [Ps. XXVI, 2]. Non enim spiritus qui incorporalis est, sed caro comeditur, ferocium bestiarum morsibus patens. Et tunc dicet Sion: immo omnis caro quae videbit salutare Dei, quod Redemptor atque Salvator eius ille sit qui luctatus est cum Iacob, vel auxiliator fuit virtutis Iacob: ut in passione [Meliori, ut videtur, sensu in Ambrosiano, superatus pro superelevatus.] superelevatus, crucifigentibus benediceret: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt nesciunt [Luc. XXIII, 34].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLVIII <<<     >>> L
monumenta.ch > Hieronymus > 49