monumenta.ch > Hieronymus > 48
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLVII <<<     >>> XLIX

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 13, CAPUT XLVIII

1 (Vers. 1 seqq.) Audite haec, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Iuda existis: qui iurastis [Vulg. iuratis] in nomine Domini, et Dei Israel recordamini, non in veritate neque in iustitia. De civitate enim sancta vocati sunt: et super Dominum [Vulg. Deus] Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen eius. Haec Chaldaeis et Babyloniis ventura praedixi, et necesse est quod per Prophetas meos locutus sum, rebus expleri.
2 Tu autem, domus Iacob, et qui vocamini nomine Israel, et qui de aqua Iuda existis, et caetera quae sequuntur, audi attentius quae dicturus sum. Et notandum quod nequaquam eos appellet Iacob, sed domum Iacob; nec Israel, qui hoc falso appellantur nomine, cum opus non habeant nominis. Et de aquis, inquit, Iuda existis, [Eodem sensu in Ambrosian σεμνοπρεπῶς, quod est, digne, verecunde, sive honeste. ---σεμνοτερῶς aquas, etc. Hoc modo legi oportet ex manuscriptis exemplaribus; non σωμάτικωτερον cum editis libris. Significat autem semnoterôs, cum quadam reverentia et verecunde, sive venerabunde dictas esse aquas pro semine. Codices mss. corrupte legunt CΕΜΝΟΤΙΡΕΤΙΩΣ. MARTIAN.] σεμνοτερῶς aquas vocans pro semine, ut nequaquam eos virtutum Patriarcharum filios ostenderet esse, sed carnium.
3 Et recte aquas Iuda appellavit, quia sola tunc in terra Iudaea adhuc permanebat tribus; et semen David illo tempore regium servabatur. Qui, inquit, iurastis in nomine Domini, non ut honoretis Dominum; sed ut assumpto nomine faciatis iniuriam, dum eum testem vestri vultis esse mendacii, et requiescitis in sancta civitate, et super Dominum Israel innitimini; ut iactetis habitatores vos esse urbis Ierusalem, et Domini sabaoth habere privilegium, cum cassa Iacob, Israel et urbis sanctae, et Dei omnipotentis assumatis vocabula.
4 (Vers. 3, 4 seqq.) Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aenea. Praedixi tibi ex tunc: antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, conflatilia mandaverunt ista.
5 Quae audisti, vide omnia: vos autem [In Vulg. sub interrogandi nota, num annuntiastis?] non annuntiastis. Audita feci tibi nova ex tunc: et conservata quae nescis: modo creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: ecce cognovi ea. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim, quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex ventre vocavi te.
6 Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum: elegi te in camino paupertatis. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. LXX: Priora adhuc annuntiavi: et de ore meo egressa sunt: et auditum factum est: subito feci, et venerunt, scio quia durus es: et nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea: et annuntiavi tibi olim antequam venirent super te.
7 Auditum tibi feci: ne forte diceres, quia idola mihi fecerunt, sculptilia et conflatilia mandaverunt mihi. Audistis omnia, et vos non cognovistis: sed audita tibi feci nova ea nunc quae futura sunt. Et non dixisti, nunc fiunt, et non olim: et non in prioribus diebus. Ne dicas etiam novi ea: neque nosti, neque scis, neque a principio aperui aures tuas.
8 Scio enim quoniam praevaricans praevaricaberis: et iniquus adhuc ex utero vocaberis. Propter nomen meum ostendam tibi furorem meum: et gloriosa mea inferam super te, ut non te interficiam. Ecce vendidi te non propter argentum: erui autem te de fornace paupertatis: propter me faciam, quia nomen meum polluitur: et gloriam meam alteri non dabo. Praedico tibi Babylonios a Medis Persisque superandos, et repente faciam quod minatus sum, ne cum venerint quae praedicta sunt, vel deorum nutu quos colis, vel fortuito ea existimes accidisse. Nec iacto scientiam futurorum, sed ob [Sic Ambros. mss. Antea erat, ob utilitatem.] incredulitatem tuam loquor, cuius cor incredulum et cervicem ferream, ac frontem aeneam ab initio esse cognovi.
9 Ecce audisti omnia quae ventura sunt, et tamen celas silentio veritatem. Nec narro praeterita quibus saepe mea potentia comprobata est, quomodo eduxerim populum de Aegypto, Aegyptios in mari submerserim Rubro, terram repromissionis tradiderim, gentes vobis varias subiugarim. Sed nova quae contra Babylonem facturus sum, nuntio, ut impudens oris tui mendacium confutetur, qui te asseris scire quae nescis.
10 Ab initio enim meorum praevaricator es mandatorum; et de ventre transgressorem vocavit te Deus, quando de Aegypto liberatus, quasi meo ventre conceptus es, et educatus, et eruditus. Caput bovis Aegypti desiderasti, dicens: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Non igitur tuo merito, sed mea misericordia furorem meum distuli, ne penitus interires, et ob laudem nominis mei infrenabo te, ut me quasi iumentum et in frenis equus sequaris invitus.
11 Ecce excoxi te, id est, probavi, quomodo conflatur argentum. Sive non in divitiis, sed in fornace paupertatis probare te volui. Ex quo ostenditur et divitiis et paupertate plerosque tentari, si aut illis male abutantur, aut penuriam nequaquam virtute sustineant. Propter me ergo faciam, ne blasphemetur nomen meum in gentibus, et putent vos non mea ira, sed idolorum suorum auxilio esse superatos.
12 Quodque infert, gloriam meam alteri non dabo, hoc significat, ne idola putentur oppressisse populum Dei. Vel certe cum dicit, alteri non dabo, ostendit se alteri iam dedisse, alteri enim ad distinctionem prioris dicitur. Plerique nostrorum, ut iuxta LXX Interpretes pauca perstringam, de Christi adventu autumant prophetari, quod repente veniat insperatus, et durissimo populo sui demonstret praesentiam; cui numquam Deus aures aperuerit, quia incrassatum fuerit cor eius, et auribus suis graviter audierit.
13 Statimque ut Dominus de utero virginali profusus est, transgressor [Unus Ambrosian., et inimicus pro iniquus.] et iniquus sit appellatus, quaerens eum interficere. Quodque iungit: Propter nomen meum ostendam tibi furorem meum, et gloriosa [Al. gloriam] mea inducam super te, sensu abutitur Apostoli, sive apostolus Paulus [Rom. I] de hoc loco sumit testimonium, ut reveletur ira Dei ad terrendos eos qui peccant, et postea conversis gloria praebeatur: Ecce, ait, vendidi te non in pecunia, sed vendidi in peccatis tuis, et erui te de fornace paupertatis. Propter quod et Salomon [Prov. III] divitias et paupertatem habere non vult, sed tantum necessaria postulat, ne aut illis elevetur cor eius in superbiam, aut in ista compellatur facere quod non vult, et Deum pressus inopia blasphemare. Unde et Apostolus: Habentes, inquit, victum et vestimentum, his contenti simus [I Tim. VI, 8].
14 (Vers. 12, 13 seqq.) Audi me, Iacob et Israel, quem ego voco. Ego ipse ego primus, et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos: ego vocavi [Vulg. vocabo] eos, et stabunt simul. Congregamini omnes vos et audite: quis ex eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum: faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.
15 Ego ego locutus sum et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via eius. Accedite ad me, et audite haec [Vulg. hoc]: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius. LXX: Audi me, Iacob et Israel, quem ego voco. Ego sum primus, et ego in sempiternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit coelum.
16 Vocabo eos, et stabunt simul: et congregabuntur omnes, et audient: Quis eis nuntiavit haec? Diligens te, feci voluntatem tuam super Babylonem: ut auferrem semen Chaldaeorum. Ego locutus sum et ego vocavi. Adduxi eum et prosperam feci viam eius. Adducite ad me, et audite haec: Non a principio in abscondito locutus sum: quando fiebat, ibi eram.
17 Et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius. Quibus ante iam dixerat: Audite haec, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Iuda existis, [Antea erat sub interrogationis nota, numquid ad eosdem, etc.] nunc ad eosdem loquitur, Audi me, Iacob et Israel, quem ego voco. Multi enim vocati, et pauci electi [Matth. XXII]. Unde non electos, quia necdum receperant Salvatorem; sed vocatos nuncupat.
18 Ego sum, inquit α et ω, primus et novissimus, qui vivo, et fui mortuus [Apoc. XXII]; ut vitam ad principium referas, novissimum ad eum, qui mortuus est. Qui se exinanivit formam servi accipiens, et factus est obediens Patri; humiliavit seipsum usque ad mortem, et mortem crucis [Philip. II]. Manus mea fundavit terram. Unde et in Proverbiis loquitur: Deus sapientia sua fundavit terram, et dextera illius mensa est [Prov. III, 19], sive firmavit coelos vel coelum, ut LXX transtulerunt.
19 Vocat autem coelos, ut eius pareant iussioni, et enarrent gloriam illius. Si autem coeli obediunt voluntati Domini, et suo currunt ordine: quid gloriatur terra et cinis [Eccli. X], et ignorat fragilitatem suam? Congregamini omnes vos, et audite, vel coeli, vel universa creatura, vel omnis multitudo Israel.
20 Quae sunt quae iubentur audire? Quod Dominus dilexerit eum, haud dubium quin Cyrum Dariumque significet, qui fecit voluntatem Domini contra Babylonem, et brachium suum exercuit in Chaldaeis. Et ipse locutus est et vocavit eum nomine suo, et adduxit eum, et directa est via eius, ut nullus viribus eius auderet resistere. Unde provocat eos ut accedant et audiant, et Domino praedicente cognoscant venturum esse regem Persarum atque Medorum, qui subruat Babylonem, deleatque Chaldaeos.
21 Et ut haec annuntiet, dicit se Propheta missum a Domino et spiritu eius. Hoc iuxta Hebraeos et eorum opinionem. Caeterum iuxta Symmachum, qui interpretatus est: Quis ei annuntiavit haec? quem Dominus dilexit, qui facit voluntatem eius in Babylone: et iuxta Septuaginta, ut auferat semen Chaldaeorum, ad Domini personam refertur: qui vere dilectus a Patre, et qui fecit omnem voluntatem Patris, et qui subvertit in Babylone, hoc est, in confusione huius mundi omnem semen Chaldaeorum, qui [Vid. quae superius annotantur in c. XLIII, col. 519, not. Mox pro audivit Filium in antiquiss. Ambrosian. est, vocavi te.] daemones interpretantur. Ipse locutus est, et audivit Filium, et adduxit illum, qui loquitur ad credentes: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis [Matth. XI, 28]. Et audite haec quae a principio in abscondito sum locutus, hoc est per aenigmata et mysteria Prophetarum, quod cunctis retro generationibus fuerat ignoratum.
22 Quando fiebant omnia a Patre, ipse erat cum eo, qui adgaudebat, qui etiam nunc dicit: Ego qui semper eram cum Patre, et in Patre, et sine Patre numquam eram, etiam nunc loquor [Ioan. XIV]: et iuxta fragilitatem carnis assumptae dico, quod Dominus Deus miserit me, et spiritus eius: brevique versiculo, Trinitatis nobis ostenditur sacramentum.
23 (Vers. 17, 18 seqq.) Haec dicit Dominus, redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Utinam attendisses mandata mea, facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris. Et fuisset sicut arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius: non interissent, et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. Quia Israeli futura promisit, reddit causas quare eos prius afflixerit: quas si vitaverit, nequaquam similia patiatur.
24 Si, inquit, attendisses mandata mea: ut Septuaginta transtulerunt: vel certe optantis affectu, utinam attendisses mandata mea: quae si fecisses; fuisset sicut flumina pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris: abundantiam omnium rerum copiamque significans. Quodque sequitur: et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius: videtur quidem permanere in populo Iudaeorum, qui usque in praesentem diem, instar vermiculorum pullulant filios et nepotes; sed quomodo hoc in repromissione accipiendum est, cum pacem iustitiamque non habeant? Aut enim iratus est eis, aut placatus.
25 Si iratus, quomodo semen eius quotidie multiplicatur? Si placatus, quomodo serviunt, et pacem iustitiamque non possident? Ex quo perspicuum est de Apostolico dici nunc semine, de quo et supra (" target="_parent">Epist. 1) legimus: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Quod quia illo tempore nequaquam videtur expletum, in Christi completur adventu: et ante faciem illius semen permanet Israelis.
26 (Vers. 20, 21, 22.) Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis: in voce exsultationis annuntiate, auditum facite hoc, afferte illud usque ad extremum terrae, et dicite: Redemit Dominus servum suum Iacob. Non sitierunt in deserto cum educeret eos; aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae. Non est pax impiis, dicit Dominus. Qui supra in eo loco, ubi scriptum est: Ego ego locutus sum, et vocavi eam: adduxi eum, et directa est via eius, super Cyro Darioque intelligunt, etiam haec ad illius referunt tempora; quando egressus est populus de Babylone, et fugit de Chaldaeis; et redemptus est a Domino Deo suo.
27 Hoc quoque quod dicitur: Non sitierunt in deserto cum educeret eos, aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquae: licet secundum historiam expletum docere non valeant; neque enim sub Zorobabel et Ezra venerunt per desertum, et scissa petra praebuit eis aquas, quod de Aegypto exeuntibus accidisse narratur: tamen hyperbolice in similitudinem prioris felicitatis impleta testantur, quando per desertum nationum venerunt in Iudaeam, et de captivitate sunt liberati.
28 Et ut sciamus, inquiunt, non esse de Christo, sed de Cyro prophetatum, iungitur: Non est pax impiis, dicit Dominus: et esse sensum, Perfecta felicitas non erit nisi sub Christo, quod in ultimo tempore reservatur. Porro qui et verius et rectius haec referunt ad Salvatoris adventum (Inf. ad cap. LXI, 1), de quo dicitur: Annuntiare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem [Luc. IV, 18, 19], cohortationem esse intelligunt eorum qui Evangelium annuntiant ipsius Domini Salvatoris, ut egrediamur de Babylone, id est, confusione istius mundi; et fugiamus Chaldaeos, de quibus crebro dictum est: Redemit enim Dominus servum suum Iacob pretiosissimo sanguine suo, et adduxit per desertum saeculi, et aquam scidit de petra.
29 Super qua et Apostolus loquitur: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Scinditur autem sermo divinus, et in multas partes dividitur, ut quem totum suscipere non possumus, sumamus in partibus. Ac ne putaretur ista praedicatio dici omni semini Iacob, et non his tantum qui per Apostolos credituri sunt, infertur et iungitur: Non est pax impiis, dicit Dominus: illis videlicet qui in errore pristino permanserunt; qui non meruerunt bibere de petra. [Glossator codicis Ambrosian., quam et sanguinem lateris Domini baptismum, martyriumque indicasse, etc.] Cuius ut nove loquar, latus lancea vulneratum, aquis fluxit et sanguine [Ioan. I], baptismum nobis et martyrium dedicans.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLVII <<<     >>> XLIX
monumenta.ch > Hieronymus > 48