monumenta.ch > Hieronymus > 47
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLVI <<<     >>> XLVIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 13, CAPUT XLVII

1 (Vers. 1 seqq.) Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet mihi homo. LXX: Descende, sede super terram, virgo filia Babylonis, sede in terram.
2 Non est solium filiae Chaldaeorum, quoniam nequaquam ultra vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, mole farinam. Revela operimentum tuum, denuda canos, discooperi tibias, transi flumina: revelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua. Quod iustum est de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus. Quomodo in Ezechiele sub figura navis et omnis instrumenti eius, Tyri ornatus exponitur, quae negotiationibus dedita est [Ezech. XXVI], et propter aquarum abundantiam rex Aegypti draco appellatur, et squamae illius iuncusque ac papyrus et pisciculi describuntur, et Ierusalem cum idolis fornicationem scortorum ac lupanaris similitudo testatur: sic in praesenti loco sub persona captivae mulieris, quae quondam regina fuerit, Babylonis servitus indicatur: diciturque ei ut descendat de regni superbia, et in pulvere sedeat. Virgo autem appellatur et filia: vel quia omnes homines creatura Dei sumus; nec est Babylonis iuxta haereticos natura damnabilis: vel ob luxuriam et ornatum urbis quondam potentissimae, quae cum senuisset, et vicina esset occasui, virgunculam, et puellam se esse iactabat.
3 Licet ex eo quod iuxta LXX scriptum est, filia Babylonis, non ipsam Babylonem quidam, sed Romanam urbem interpretentur, quae in Apocalypsi Ioannis [Apocal. XIV] et in Epistola Petri [II Petr. V], Babylon specialiter appellatur, et cuncta quae nunc ad Babylonem dicuntur, illius ruinae convenire testentur, contra quem vocanda sit avis, Deique iustitia: ut postquam Sion, id est, Ecclesia salvata fuerit, illa pereat in aeternum.
4 Dicitur ergo Babyloni reginae et filiae Chaldaeorum (a Chaldaeis enim condita est) quod nequaquam ultra vocetur mollis et tenera et deliciis affluens, quae cunctarum gentium manibus portabatur; ita ut terrae plantas vix imprimeret: praecipiturque ei ut tollat molam, et molat farinam, quod est durae captivitatis, et extremae servitutis indicium; ut quae quondam regina fuerat, postea molendae farinae operi serviat. Sed quia sequitur: Denuda turpitudinem tuam, etiam mola ab Hebraeis figuraliter intelligitur, quod scilicet in morem scorti, victorum libidini pateat.
5 Illudque quod in Iudicum libro de Samson scribitur [Iudic. XVI], ad molam eum a Philisthiim esse damnatum, hoc significare volunt, quod pro sobole [Ambrosian., robustissimorum. Sunt vero qui Hieronymo hinc dicam impingunt, quod frustra Isaiae verba in obscoenum sensum interpretetur, cum inter captivitatis damna et labores, pistrinum quoque fuisse, nemo nesciat, et non ad prostituti corporis infamiam, sed contumeliae causa captivi, vilissimaeque conditionis servi denudarentur. At haec Hieron. non suo sensu loquitur, sed Hebraeorum figuralem expositionem esse ait. Nec ea quidem abnormis, quandoquidem notum illud Iob XXXI, 13: Uxor mea molat alteri: pro scortum alteri sit. Et Horat. lib. I, satir. 2, v. 35, alienas permolere uxores dixit. Vide Festelium, Adversar. lib. II, Buxtorfii Catalecta, cap. 138.] robustissimus virorum, hoc in allophylas mulieres facere sit compulsus. In eo ubi nos interpretati sumus, denuda turpitudinem tuam, pro quo LXX transtulerunt, revela operimentum; Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, [Samthech, Qua auctoritate veteres editiones hic pro Samthech, legant Schimlathech, nullus video. Hoc tantum dixerim, falsam huiusmodi et confictam vocem non posse stare cum Hieronymi contextu, qui conceptis verbis nos docet Theodotionem posuisse ipsum verbum Hebraicum Isaiae Samthech, vel Semmathech, ut Aquila legebat. Graeca similiter Symmachi mutant in hunc modum, τὴν σιώπησὶν σου, quod, etc. MARTIAN. ---Idem Ambrosianus Samtheaec: Aquila, Simmathec. Quod porro pro τὸ σιωπηλόν σου (in Ambrosiano ΤΟ CΙΩΠΕΛΟΝCΟΥ; in Sangerm. apud Montfauc. corruptius, τὸ σιωπωλενόν σου) veteres vulgati libri τὴν σιώπησίν σου praeferebant, ex alia Symmachi editione fortassis desumptum est.] SAMTHECH; Aquila SEMMATHECH; Symmachus τὸ σιωπηλόν σου: quod nos exprimere possumus taciturnitatem tuam, quod taceri debeat prae verecundia.
6 Quod quidem et in Cantico Canticorum legimus, ubi sponsae pulchritudo describitur: ad extremum infert: Absque taciturnitate tua [Cant. IV]: nolentibus qui interpretati sunt transferre nomen, quod in sancta Scriptura sonaret turpitudinem. Recteque contra Babylonem inverecundis utitur nominibus (licet nulla sit turpitudo, humani corporis membrum vocare nomine suo), cui praecipitur ut nudet pectora, et crura ac femina aperiat, et vadat in captivitatem, videaturque ignominia eius, et opprobrio pateat sempiterno. Et hoc Dominus fecisse se dicit, ut ultionem caperet de ea, quae oppressit populum suum, et nullum pro ea audiat precatorem, qui iram Domini suo lenire conetur occursu.
7 Significat autem Angelum gentis Babyloniae praesidem, qui cum caeteris Angelis loquitur: Curavimus Babylonem, et non est curata. Quod autem Septuaginta transtulerunt, quod iustum est de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus, subauditur Babylonem: vel certe hoc quod iustum est, et ablatum de Babylone. Disputant Stoici, multa re turpia, prava hominum consuetudine, verbis honesta esse, ut parricidium, adulterium, homicidium, incestum, et caetera his similia. Rursumque re honesta, nominibus videri turpia; ut liberos procreare, inflationem ventris crepitu digerere, alvum relevare stercore, vesicam urinae effusione laxare: denique non posse nos, ut dicimus, a ruta rutulam, sic ὑποκροιστικὸν mentae [Erat olim mentam a menta, quod Martianaeus loci huius sensum minime assecutus, dum emendare contendit, de ridiculo errore depravat, substituens mente, ut sit sensus non licere mentis diminutivum facere. Res vero clamat, de ruta et menta herbis sermonem hic esse, sciuntque omnes, non licere sicut a ruta rutulam, ita a menta mentulam ὑποκοριστικῶς dicere. Cicero lib. IX Fam. epist. 22, quem locum S. Doctor. alludit: Ruta et menta, inquit, recte utrumque dicitur: volo mentam pusillam ita appellare ut rutulam; non licet. Alia nempe est, eaque obscoena eius nominis in diminutivo significatio. ---Mente facere. Hic quoque pro mente, ponunt mentam, a menta facere. Quae lectio sensum alium ac falsum obtrudit, ut legenti manifestum esse poterit. MARTIAN.] facere. Ergo SEMMATHEC, quod Aquila posuit, ut diximus, verenda mulieris appellantur.
8 Cuius etymologia apud eos sonat, sitiens tuus; ut inexpletam Babylonis indicet voluptatem.
9 (Vers. 4 seqq.) Redemptor noster Dominus exercituum, nomen illius. Sanctus Israel. Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non vocaberis ultra domina regnorum, iratus sum super populum meum, contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias. Super senem aggravasti iugum tuum valde, et dixisti, in sempiternum ero domina: non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. LXX: Dixit qui eruit te Dominus sabaoth, nomen eius, Sanctus Israel.
10 Sede compuncta, ingredere in tenebras, filia Chaldaeorum: nequaquam ultra vocaberis fortitudo regni: iratus sum contra populum meum, contaminavi haereditatem meam. Ego dedi eos in manum tuam, tu vero non dedisti eis misericordiam: seni [Al. senis] aggravasti iugum valde, et dixisti, in aeternum ero domina: non intellexisti haec in corde tuo, neque recordata es novissimorum. Primus versus iuxta Septuaginta cum superioribus copulatur, ut sit sensus: Et haec faciet qui eruit te Dominus sabaoth, nomen eius Sanctus Israel.
11 Porro iuxta Hebraicum, ex persona populi Propheta loquitur, quod haec fecerit contra Babylonem Dominus exercituum, cuius nomen sit Sanctus Israel. Rursumque ad ipsam Babylonem sermo dirigitur. Sede tacens, sive compuncta, et tuorum criminum recordare. Ingredere tenebras: quia prae confusione et ignominia lucem ferre non sustines: nequaquam vocaberis, non unius regni, sed nec omnium regnorum domina.
12 Simulque quia occulta quaestio nascebatur: cur irasceretur Deus adversus Chaldaeos, quos ipse misit ad capiendum Israel: respondit, iratum se contra populum suum, corripere eos voluisse, non perdere, verberare, non occidere. Illos autem abusos esse crudelitate sua, et plus imposuisse plagarum quam Dei ultio flagitabat: magnumque Babyloniae crudelitatis indicium est, ne senibus quidem pepercisse, quorum aetas etiam inter hostes venerabilis est.
13 Sed et hoc signum superbiae, quod praesenti felicitate decepta, futurorum non cogitarit ambigua. Ergo semper in prosperis debemus cavere ventura: nec traditos nobis opprimere, qui ad hoc erudiuntur, ut meliores fiant.
14 (Vers. 8, seqq.) Et nunc audi haec, delicata et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. Et venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementer [Vulg. vehementem]. Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me: sapientia tua et scientia tua haec deceperunt te, et dixisti in corde tuo: ego sum, et praeter me non est altera.
15 Veniet super te malum, et nescies ortum eius, et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare, veniet super te repente miseria, quam nescies. Duo simul venient Babyloni, sterilitas et viduitas, ut nec filios habeat, id est, subiectos sibi populos; nec virum, quem regem possumus intelligere: quae dum non sperat, repente sustinuit.
16 Neque enim poterat arbitrari quod Persae, nullius ante fortitudinis, eam, Cyro regnante, superarent, et suae subiicerent potestati. Quae perpessa es, inquit, non solum propter superbiam et abundantiam cunctarum opum atque delicias, sed et propter multitudinem maleficiorum tuorum, et incantatorum tuorum, in quibus habuisti fiduciam. Et veniet super te malum quod antea nesciebas, et cuius ignorabas ortum. Sive ut Septuaginta transtulerunt: Veniet super te perditio, et nescies: fovea, et incides in eam: ut quae cunctis gentibus parabas captivitatis malum, ipsa incidas in foveam quam parasti. Quae perspicua sunt, cito sermone transcurrimus.
17 (Vers. 12 seqq.) Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fieri fortior. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
18 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: non liberabunt animas suas de manu flammae: non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum: sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te. LXX: Sta nunc in incantationibus tuis et in multis maleficiis tuis, quae discebas ab adolescentia tua, [Sic habent mss. ad Graecum exemplar ἃ δυνήσῃ ὠφεληθῆναι. Antea erat, quae non prodesse tibi possunt.] si prodesse tibi possunt: et laborasti in consiliis tuis: stent et salvam te faciant astrologi coeli, qui contemplantur stellas: annuntient tibi quid venturum sit super te.
19 Ecce omnes quasi phrygana in igne comburentur: et non eruent animam suam de flamma; quia habes carbones ignis, sedebis super eos. Hi erunt tibi in adiutorium. Laborasti in commutatione tua ab adolescentia: homo in semetipso erravit: tibi autem non erit salus. Habuisse Babylonem omnemque Chaldaeam, incantatorum et angurum, et hariolorum et Gazarenorum studium, quos nos aruspices appellamus, Danielis Prophetae lectio probat, qui ad eorum consilium, cuncta reges Babylonios fecisse commemorat.
20 Pro eo quoque quod nos iuxta Symmachum et Theodotionem interpretati sumus: Stent et salvent te augures coeli, Septuaginta manifestius transtulerunt, Stent et salvam te faciant astrologi coeli; qui vulgo appellantur mathematici, et ex astrorum cursu lapsuque siderum, res humanas regi arbitrantur.
21 Unde et Magi de Oriente venerunt, Domini stellam se vidisse dicentes, vel ex artis scientia, [Recole quae supra annotavimus in c. XIX, vers. I.] vel ex vaticinio Balaam Prophetae sui, qui in Numeris dixerat: Orietur stella ex Iacob, et homo de Israel [Num. XXIV, 17]. Isti igitur qui supputant menses, annosque dinumerant, et horarum momenta librantes, futurorum scientiam pollicentur, dicant tibi quid super te Dominus cogitaverit, illisque tacentibus, quid venturum sit, Propheta respondit: Ecce facti sunt quasi stipula, ignis devoravit eos; ut qui salutem aliis promittebant, sua ignorarent supplicia: nec dubium quin, ardente urbe, habitatores eius vorax flamma consumpserit.
22 Quodque sequitur: Non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum, sic Hebraei edisserunt. Nullam habent caloris scientiam, nec illuminantem sensum, qui eorum tenebras possit discutere, et frigus erroris expellere. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta transtulerunt: Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adiutorium; nisi forte possumus hoc dicere, quod multo utilior sit ignis et incendium Babyloni, quam fuerunt magi et Gazareni, astrologi et incantatores.
23 Hic enim eos per poenas atque supplicia ad poenitentiam provocat; illi per errorem ducunt ad superbiam. Omnis labor eius et negotiatores illius, quos magos intelligimus, hoc profecit, ut unusquisque sua erraret via; et ipse perditus salutem alteri non praeberet. Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, utrum Babylon malae naturae sit, an bonae? Si malae dixerint, quod eos responsuros esse non dubium est, quomodo provocatur ad poenitentiam, et dicitur ei: Sede compuncta, intra in tenebras, filia Chaldaeorum. Ac deinceps post enumerationem peccatorum et criminum, Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adiutorium? Et quid sibi velit quod infertur iuxta eosdem Septuaginta: Laborasti in commutatione ab adolescentia? Quae est ista commutatio? Utique de bono in malum.
24 Ex quo perspicuum est, natura bonos, voluntate malos fieri. Denique infertur: Homo in semetipso erravit, non natura, sed mentis arbitrio.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLVI <<<     >>> XLVIII
monumenta.ch > Hieronymus > 47