monumenta.ch > Hieronymus > 46
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLV <<<     >>> XLVII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 13, CAPUT XLVI

1 (Vers. 1, 2.) Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrita sunt simul: non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. LXX: Cecidit Bel, contritus est Dagon: facta sunt sculptilia eorum in bestias et iumenta, portatis ea colligata quasi onus laboranti, et deficienti, et esurienti, nec praevalenti simul, qui non poterunt salvare de bello: ipsi autem captivi ducti sunt. [Duo Ambrosiani, Consequenter post vocationem gentium: et mox, idola destruxisse testatur.] Post vocationem gentium, et electionem credentium ex Israel, idola corruisse testatur.
2 Cecidit, cecidit, sive confractus est Bel: quem Graeci Belum, Latini Saturnum vocant. Cuius tanta fuit apud veteres religio, ut ei non solum humanas hostias captivorum ignobiliumque mortalium, sed et suos [Confer Tertullianum, Apologet. c. 9; Minucium quoque Felicem, ut alios praeteream.] liberos immolarent. Nabo autem et ipsum idolum est, quod interpretatur prophetia et divinatio, quam post Evangelii veritatem in toto orbe conticuisse significat. Sive, iuxta LXX, Dagon, qui tamen in Hebraico non habetur.
3 Et est idolum Ascalonis, Gazae, et reliquarum urbium Philisthiim. Et a speciali transit ad generale: Facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Non quo simulacra gentilium in praedam bestiarum et iumentorum exposita sint: sed quo religio nationum, simulacra sint bestiarum, et brutorum animantium, quae maxime in Aegypto divino cultui consecrata sunt.
4 De quibus Virgilius [Aeneid. VIII, 698]: Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis.
5 Nam et pleraque oppida eorum ex bestiis et iumentis habent nomina, κυνῶν a cane, λέων a leone: θμοῦἳς lingua Aegyptia ab hirco, λύκων a lupo, ut taceam de formidoloso et horribili cepe, et [Huc referenda sunt Minucii Felicis verba in Octavio, c. 28: Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum (f. vestrum id est Romanis) non magis Isidem, quam ceparum acrimonias metuunt. Nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos tremiscunt. Theophil. ad Autolicum lib. I: ἤχους αἰσχύνης, sonos turpitudinis, vocat.] crepitu ventris inflati, quae Pelusiaca religio est.
6 Haec, inquit, simulacra quae non possunt salvare portantes, nihil sunt aliud nisi onera sacerdotum, deprimentia eos usque ad lassitudinem. Quae cum captivitas venerit, pro pretio metallorum, de quibus facta sunt, ducuntur prima captiva, et animam suam sive portantium, liberare non possunt. Non quo muta simulacra habeant animam et aliquem sensum doloris, quae insensibilia sunt; sed quo καταχρηστικῶς vocetur anima, et membra earum rerum quae absque sensu et membris sunt.
7 Alioquin et in Proverbiis legitur: In manu linguae, mors et vita. Vel hoc dicendum, quod gravissimum onus in gentibus, error fuerit idololatriae, quae cultores suos deprimebat ad terram, et salvare non poterat, animasque eorum faciebat diabolo et daemonibus esse captivas.
8 (Vers. 1, 3 seqq.) Audite me, domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo. Cui assimilastis me, et adaequastis et comparastis me, et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem, ut faciat Deum: et procidunt et adorant.
9 Portant illum in humeris, gestantes et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur. Sed cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos. LXX: Audite me, domus Iacob, et omnes reliquiae Israel qui portamini de utero, et erudimini a parvulo usque ad senectutem. Ego sum, et donec senescatis ego sum: ego sustineo vos: ego feci, et ego portabo: ego suscipiam, et salvos vos faciam. Cui assimilastis me? Videte, excogitate qui erratis et confertis aurum de sacculo, et argentum in statera appenditis, et conducitis aurificem: fecerunt opera manuum, et incurvati adoraverunt: portant illud in humeris, et vadunt.
10 Si autem posuerint illud in loco suo, manet, et non movebitur: et qui clamaverit ad illud, non audiet, et de malis non liberabit eum. Nequaquam eum appellat Iacob, nec Israel, quod et ipsum absque coniunctione servi et pueri et electi in sugillationem populi dici supra exposuimus: sed multo vilius, domus Iacob, et reliquias Israel, ob propinquitatem carnis et sanguinis, et quasi faeces reliquiarum Israel.
11 Docetque eos instar puerorum atque lactentium, ita a Deo, quasi matris utero, et vulva praegnantis, ex Aegypto esse portatos. Non quo ineffabilis Dei incomprehensibilisque maiestas, aut uterum habeat, aut vulvam, pedesque, et manus, et caetera corporis membra; sed quo nos affectum Dei per nostra verba discamus. Alioquin et in centesimo nono psalmo ex persona Dei hoc idem canitur.
12 In eo enim loco ubi Septuaginta transtulerunt, ex utero ante luciferum genui te, in Hebraeo scriptum habet, MEREHEM quod interpretatur, de vulva. In praesentiarum vero non solum de utero, et de vulva scriptum est, hoc est, MEBETEN et MEREHEM sed MENNI quae praepositio significat ex meo utero, sive ex mea vulva. Et est sensus: Qui vos genui ab infantia, et meo utero vulvaque gestavi, ipse usque ad senectutem protegam, non meam, sed vestram, ut eos doceat divina misericordia esse salvandos.
13 Creator enim omnium parcit creaturae suae, et pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X]. Qui autem mercenarius est, cuius non sunt oves, cum viderit lupum, fugit. Quia igitur feci et genui liberos, ego feram et ipse portabo. Iuxta Septuaginta qui dixerunt: Qui portamini ex utero, et erudimini ab infantia usque ad senectutem, hoc significat, quod frustra legem Dei die ac nocte meditentur, non habentes notitiam Dei, sed hominum ac bestiarum simulacra venerantes: intantum ut correptione indigeant prophetali, per quam loquitur ad eos Deus: Cui assimilastis me, et adaequastis? et reliqua: quod aurum argentumque contulerint, et conducto statuario fecerint idola, et adoraverint opera manuum suarum, quae portentur humeris, et confixa atque stabilita se non valeant commovere, nec prodesse his a quibus coluntur.
14 Manifesta transcurrimus, ut Christi misericordia clausa reseremus.
15 (Vers. 8 seqq.) Mementote istud, et fundamini, et redite, praevaricatores, ad cor. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. Annuntians ab exordio novissima, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae; et locutus sum, et adducam illud, creavi et faciam illud. LXX: Mementote horum, et ingemiscite: agite poenitentiam qui erratis.
16 Revertimini corde, et mementote priorum a saeculo: quoniam ego sum Deus, et non est ultra praeter me. Qui annuntio prius novissima antequam fiant et compleantur, et dixi, omnis voluntas mea stabit, et cuncta quae cogitavi facium. Qui voco ab Oriente avem, et de terra longinqua, de quibus cogitavi: locutus sum, et adduxi: creavi et feci. Quia vos ipse genui, ipse portavi, et ab infantia usque ad senectutem, non vestro merito, sed mea pietate salvamini: deserite idola quae fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini.
17 Agite poenitentiam, ingemiscite pro errore qui vos tenuit; immo fundamini, ne rursum subitus idololatriae vos turbo subvertat: et redite ad cor, id est, ad mentem vestram, qui simulacra venerantes velut furiosi in ligna impingebatis et lapides. Ab initio considerate mundi, quod praeter me nullus sit Deus, nec alius potuerit scire ventura, nisi ego qui per Prophetas nuntio quae facturus sum: ut cum praedicta complevero, divinatione probem divinitatem.
18 Ego enim mysterium quod retro cunctis generationibus fuerat ignoratum, immo consilium meum staturum esse nunc dico; ut cum illud videritis effectum, nullum sciatis Deum, nisi eum qui haec futura cognovit, immo praecepit fieri. Ego sum qui ab Oriente voco avem, [Ambrosian., voco avem Hebraei Cyrum esse regem Persarum.] ut putant Hebraei, Cyrum regem Persarum, sive Darium Medorum principem; et de terra longinqua virum voluntatis meae, qui expleat omnem voluntatem meam contra Babylonem atque Chaldaeos.
19 Sive ut nos verum esse convincimus, Dominum Salvatorem, de quo et Balaam vaticinatur: Orietur stella ex Iacob, et homo ex Israel [Num. XXIV, 17], cuius nomen est Oriens [Zach. VI], quem adoraverunt Magi de Oriente venientes. Hic enim loquitur in Psalmis: Deus, ut faciam voluntatem tuam volui [Psal. XXXIX, 9], de quo locutus est Pater: et sponsionem suam opere comprobavit.
20 LXX, pro eo quod nos de Hebraeo expressimus, virum voluntatis meae, posuerunt, de quibus cogitavi. Ergo iuxta eos vocatas de Oriente aves, Angelorum possumus intelligere ministeria, quae ad imperium Domini in toto orbe discurrunt; qui sunt administratorii spiritus, et mittuntur ob salutem credentium.
21 De quibus et in psalmo canitur: Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem [Ps. CIII, 4].
22 (Vers. 12, 13.) Audite me, duro corde, qui longe estis a iustitia. Prope feci iustitiam meam: non elongabitur, et salus mea non morabitur [Al. minorabitur]: dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. LXX: Audite me qui perdidistis cor, qui longe estis a iustitia. Adduxi iustitiam meam, et salutem quae a me est, tardare non faciam.
23 Dedi in Sion salutem et Israeli gloriam. Quibus supra dixerat: Audite me, domus Iacob, et omne residuum domus Israel. Et iterum: Redite, praevaricatores, ad cor, etiam nunc iuxta Hebraicum propter incredulitatem appellat eos duro corde, et iuxta Septuaginta, qui cor mentemque perdiderunt. Quod secutus vir eruditissimus, et dignus nomine suo Stephanus martyr in Iudaeorum loquitur concione: Dura cervice et incircumcisi cordibus auribusque, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri [Act. VII, 51]. Hi igitur longe sunt a iustitia Dei, quia non crediderunt in eam, quam pro sua clementia Deus fecit esse vicinam, et venire ad terras, nequaquam vult tardare nec procul fieri.
24 Dedit enim Sion salutare suum, et Israeli gloriam suam. Hoc de vaticinio dictum sit futurorum, et de adventu Domini Salvatoris. Caeterum iuxta historiam datur Sion salus, et Israel gloria; quoniam Deus prope fecit suam esse iustitiam, ut vocaret ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis suae, qui Israelis et subversae Ierusalem ulcisceretur iniurias, et Medis Persisque superantibus, Babylonem Chaldaeosque deleret, sicut sequentia Prophetae verba testantur.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLV <<<     >>> XLVII
monumenta.ch > Hieronymus > 46