Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 13, CAPUT XLV
1 | (Vers. 8.) Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. LXX: Laetetur coelum desuper, et nubes spargant iustitiam: germinet terra, et oriatur misericordia, et iustitiam germinet simul: ego Dominus qui creavi te. Duplex huius loci interpretatio est. Quidam enim putant haerere superioribus quae dicuntur, et Cyro rege laxante captivos, coelum terramque laetari: μετωνυμικῶς, pro eo quod est, illos qui in coelo morantur et terra. |
2 | Alii a superioribus separant et proprium capituli huius volunt esse principium, ac de adventu Domini prophetari, quod imperetur nubibus, de quibus supra (Ad cap. V, 6) scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, id est, vineam Israel: et ad quas pervenit veritas Dei, ut pluant mundo iustum sive iustitiam; terraque aperiatur et germinet Salvatorem. |
3 | De qua in Psalmis canitur: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Ps. LXXXIV, 12]: sive iuxta LXX: Terra misericordiam et iustitiam pariter germinavit, ut et peccatores misericordiam, et iusti praemia consequantur. Quodque sequitur: Ego Dominus creavi eum, vel, ego Dominus qui creavi te, non scandalizabitur ad nomen creaturae, qui illum vermem ac servum et germinatum legerit esse de terra. |
4 | (Vers. 9 seqq.) Vae qui contradicit fictori suo: testa de Samiis terrae. Numquid dicit lutum figulo suo, quid facis: et opus tuum absque manibus est? Vae qui dicit patri, quid generas: et mulieri, quid parturis? Haec dicit Dominus, Sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt coelos: et omni militiae eorum mandavi. |
5 | Ego suscitavi eum ad iustitiam: et omnes vias eius dirigam. Ipse aedificabit [Al. aedificavit] civitatem meam: et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus exercituum. LXX: Quid melius feci quam lutum figuli? Numquid arans arabit terram? Numquid dicet lutum figulo, quid facis: quoniam non operaris, nec habes manus? Vae qui dicit patri, quid generas: et matri, quid parturis? Sic enim dicit Dominus Deus, Sanctus Israel, qui fecit ventura. |
6 | Interrogate me de filiis meis, et de operibus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram, et hominem super eam. Ego manu mea firmavi coelum: ego omnibus stellis mandavi. Ego suscitavi eum cum iustitia regem: omnes viae illius rectae. Ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei convertet: non cum pretio neque cum muneribus, dixit Dominus Deus sabaoth. Qui ad Cyri personam volunt referre quae dicta sunt, sic locum istum interpretantur. |
7 | Me ingentia pollicente, quod propter reversionem populi mei in Iudaeam, omnia Cyro regna substernam: Vae ei qui incredulus est, et non putat ventura quae dico, quasi si lutum et testa confracta calumnietur figulum suum, quare facta, vel cur ita facta sit; et opus contra artificis loquatur manus; et patrem ac matrem calumnietur filius, cur in terram naturae lege profusus sit. |
8 | Cum igitur ego Dominus Sanctus Israel plasmaverim Cyrum, et mea iussione generatus sit, superfluum facitis ambigere de futuris; quin potius nosse debetis, quod filios meos, populum Israel, et opus manuum mearum, non vestro arbitrio, sed mea voluntate dispensem: ut qui prius eis tenebras et malum creavi, nunc lucem et pacem tribuam. Ego enim sum Deus, qui non in vacuum creavi terram; ut esset deserta et squalida, sed ut homines habitarent in ea. |
9 | Ego extendi sive firmavi coelos, ut Angelorum essent habitaculum. Stellarumque eos varietate distinxi; et imperavi singulis quo currerent ordine, et dierum ac mensium annorumque diversa spatia complerent. Qui igitur coelum feci et terram, quid magnum est, si unum regem creaverim, qui mea mandata conservet; et omnes vias illius dirigam? Ipse enim iussurus est, ut aedificetur civitas mea Ierusalem, et captivi redeant in Iudaeam. |
10 | Non ob pretium, neque munera, sed ob meam voluntatem, dicit Dominus Deus exercituum. Qui autem coeptam ad Christum refert intelligentiam, sic explanationis suae verba moderatur: Vae eis qui contradicunt Deo, et Christum non putant esse venturum; quasi lutum et testa de testis contradicat figulo suo. Vae qui dicit Omnipotenti Patri, quare tu generas filium, et mulieri sanctae Mariae, quid parturis? De qua scribit et Apostolus [Galat. IV]: Quod Christus factus sit de muliere, factusque sub lege. |
11 | Haec ergo dicit Dominus Sanctus Israel, qui plasmavit in virginali utero Salvatorem, dicens per Gabrielem: Spiritus sanctus veniet super te: et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]: quod autem nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei: interroget me testa, et futurorum secreta perquirat. Et praecipiat mihi, quomodo adoptivos filios, qui in meum Filium credituri sunt, debeam regenerare. Dicit et evangelista Ioannes: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Sin autem ego feci terram, ut habitaretur ab hominibus, et coelos extendi desuper, et eos astrorum varietate decoravi, ut morarentur in terra cultores Dei: quid mirum si Filium meum, iustum regem miserim mundo, sive ab inferis suscitaverim, cuius omnes viae rectae sunt? Peccatum enim non fecit, nec dolus inventus est in ore eius [I Pet. XII]. Qui aedificet civitatem meam super petram, adversum quam portae inferi non praevaleant [Matth. XVI]; et quae in monte posita, latere non possit [Ibid., V]: daemoniacisque prius vinculis alligatos, omnes dimittat liberos, non in pretio neque in muneribus: gratis enim salvi facti sumus, audientibus Apostolis atque facientibus: Gratis accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Nonnulli haec ad Zorobabel referunt, qui eduxit captivos de Babylone, et aedificavit civitatem, et exstruxit templum, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, atque dicentibus: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius complebunt eam [Zach. IV, 9]. Sed nos rectius dicimus et verius, nec Cyrum aedificasse civitatem quae postea exstructa est sub Neemia, nec omnes vias eius fuisse directas. |
12 | Cui supra dictum est: Assumpsi, et accinxi te: et non cognovisti me; et Zorobabel statum, qui sub nutu ac potestate Medorum fuit atque Persarum, omnia quae dicuntur excedere. Neque enim Zorobabel exstruxit civitatem, nec captivitatem dimisit, nec rex appellari potest, qui sub aliis vivens regibus, hoc nomine caruit. Quid sibi autem velint Septuaginta, qui in principio huius capituli transtulerunt: Quid melius feci quam lutum figuli? Numquid qui arat, arabit terram? Scire non valeo: nisi forte Theodotionis sequar editionem, qui pro hoc posuit: Vae ei qui contendit contra factorem suum, arans arantes terram: quod scilicet vulneret in poenitentia corda mortalium, et in morem sulcorum ea subruat atque subvertat. |
13 | Sed et haec frivola interpretatio est. Porro quod figulus, hoc est, Creator noster et factor appelletur Deus, et apostolus Paulus in Epistola loquitur ad Romanos: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam [Rom. IX, 20]? Et in Ieremia prolixius scribitur, qui narrat post caetera: Descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus in rota, et dissipatum est vas quod faciebat in manibus suis. |
14 | Rursumque fecit ex eodem luto aliud vas, sicut placuit in conspectu eius. Et factus est sermo Domini ad me dicens: Si non possum sicut iste figulus facere vos domus Israel, dicit Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli: sic vos estis in manibus meis domus Israel [Ier. XVIII, 3, 4]. Illudque quod scriptum est: ego omnibus stellis praecepi, occasionem quibusdam tribuit, quod astra rationalia sint, et animam sensumque habeant. |
15 | Neque enim, aiunt, praeciperet, nisi intelligentibus: non recordantes quod in Iona scriptum sit: Praecepit Dominus spiritui comburenti (Ionae, IV, 8). Et rursum: Praecepit vermi matutino [Ibid., VII]. Et quod in Evangelio Salvator ventos et mare increpaverit [Luc. VIII], in quibus sensum atque rationem non esse, perspicuum est. |
16 | (Vers. 14, seqq.) Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. |
17 | Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. LXX: Sic dicit Dominus Sabaoth: Laboravit Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et te sequentur vincti manicis, et transibunt ad te, et adorabunt te, et in te orabunt: quoniam in te Deus est, et non est Deus absque te. |
18 | Tu enim Deus es, et nesciebamus: Deus Israel Salvator: confundantur et erubescant omnes adversarii eius, et ambulent in confusione. ÷ Innovamini ad me insulae ** Israel salvatur a Domino salute aeterna: non confundentur neque erubescent usque in aeternum. Et in hoc loco qui sequuntur historiam, dicunt Aegyptum, et Aethiopes gentesque Sabaim, quae trans Aethiopiam sunt, servisse Cyro, et ei gentes ultimas fuisse subiectas: atque ex mirabili intellexisse victoria, quod in eo esset Dominus, et non esset alius praeter eum qui in illo habitaret Deus. |
19 | Sed hoc quod sequitur: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator, quomodo possit Cyri personae convenire, non intelligo. Nisi forte Theodotionis utantur editione, qui transtulit, In te est fortis, et non est alius praeter eum Deus: propterea tu fortis absconditus Deus Israel Salvator. Quodcumque se verterint, non valebunt laqueos veritatis effugere. |
20 | Fac enim esse in Cyro Deum, et non esse alium praeter eum qui sit in Cyro Deus, quomodo Cyri personae dici conveniet, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator? Ergo Deus in quo est Deus, Dominus noster Iesus Christus rectius intelligitur et verius, qui in Evangelio loquitur: Ego et Pater unus sumus [Ioan. X, 30]. Qui Deus appellatur absconditus propter assumpti corporis sacramentum, et Deus Israel Salvator, quod interpretatur Iesus. Hic enim iuxta Angelum Gabrielem salvabit populum suum (Luc I). Confusi sunt et erubuerunt omnes simul. Scribae videlicet et Pharisaei. Et abierunt in confusione fabricatores erroris, qui in toto mundo disseminavere mendacium, ut eum dicerent ab Apostolis furto esse sublatum [Matth. XXVIII]. Israel autem salvatus in Domino salute aeterna, Apostolorum intelligitur chorus, et hi qui per Apostolos crediderunt. Unde dicitur ad eos: Non confundemini neque erubescetis, non solum in praesenti saeculo, sed et in futuro. |
21 | Servisse autem ei Aegyptum, et Aethiopas, et Sabaim, excelsos viros atque sublimes, nemo dubitat, cum ei mundum videat esse subiectum, et ex paucarum nomine nationum, quae habitant in extremis finibus terrae, cunctos coelorum cardines, et omnia terrae littora ei creditura perspiciat. Unde pulchre quasi laborantibus in errore idololatriae, cessare labor Aegypti nominatur. |
22 | Nulla enim gens ita idololatriae dedita fuit, et tam innumerabilia portenta venerata est, quam Aegyptus, de qua supra (XIX, 1) legimus: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. Porro quod in Septuaginta additum est: Innovamini ad me, insulae, sic exponere possumus, ut dicamus Ecclesias de gentibus congregatas innovari in Christo, appellari insulas, quod persecutorum rabiem procellasque sustineant, et fundatae supra petram, nulla turbinum mole quatiantur. |
23 | Hebraei stulta contentione nituntur asserere, usque ad eum locum ubi legitur: Tantum in te est, Deus, et non est absque te, Deus, vel ad Ierusalem, vel ad Cyrum dici. Hoc autem quod sequitur: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator, subito ad omnipotentem Deum apostropham fieri, cum etiam stultis perspicuum sit, unum contextum esse sermonis, nec posse sensum dividi qui in ipso narrationis ordine et ratione coniunctus est. |
24 | (Vers. 18 seqq.) Quia haec dicit Dominus, creans coelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam, ut habitetur [Vul. habitaretur] formavit illam: ego Dominus, et non est alius. Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. Non dixi semini Iacob: frustra quaerite me. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. |
25 | Congregamini, et venite, et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae; et rogant Deum non salvantem. Annuntiate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. |
26 | Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae: quia ego Deus, et non est alius. In memetipso iuravi: egredietur de ore meo iustitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. Ergo in Domino dicet: Meae sunt iustitiae et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel: LXX: Sic dicit Dominus qui fecit coelum: iste Deus qui ostendit terram, et fecit eam, ipse paravit eam: non in vacuum fecit eam, sed ut habitaretur plasmavit eam. Ego sum Dominus, et non est ultra. Non in abscondito locutus sum, neque in loco terrae tenebroso. |
27 | Non dixi semini Iacob, vanum quaerite: ego sum Dominus qui loquor iustitiam, annuntio veritatem. Congregamini et venite, et consulite simul qui salvamini de gentibus; non cognoverunt qui portant lignum sculpturae suae: orant deos non salvantes. Si annuntiant, appropinquent ut sciant simul, quis audita fecit haec ab initio, tunc annuntiatum est vobis. Nonne ego Dominus Deus, et non est alius absque me: iustus et salvans non est praeter me. |
28 | Convertimini ad me, et salvi eritis ab extremis terrae. Ego sum Deus, et non est alius. Per memetipsum iuro: nisi egredietur de ore meo iustitia: sermones mei non avertentur, quia mihi incurvabit omne genu, et iurabit et confitebitur omnis lingua Deo dicens: Iustitia, et gloria ad eum veniet, et confundentur omnes qui separant se a Domino: iustificabitur et in Deo glorificabitur omne semen filiorum Israel. Vocatis Aegypto, et Aethiopia, et Sabaim viris excelsis, per quae monstratur salus universarum gentium barbararum, et totius mundi ad Deum conversio, ostendit Deus iustitiam suam; quod non solum Iudaeorum sit Dominus, sed et gentium. Ipse enim coeli factor et terrae aequaliter omnium Deus est, et non ob aliam causam creavit terram, nisi ut hominum esset habitaculum, qui suum adorarent et intelligerent Creatorem, et idola universa contemnerent. |
29 | Nam et in monte Sina, de excelso eius vertice haec audientibus populis est locutus: Non erunt tibi dii alieni absque me, nec facies tibi idolum [Exod. XX, 3, 4]. Sed melius, ut hoc dictum de Evangelica praedicatione credamus: Moyses enim in abscondita solitudine uni tantum locutus est populo. Apostolorum autem sonus, in universum orbem exiit, et verba eorum usque ad terrae terminos pervenerunt [Psal. XVIII]. Non dixi, inquit, semini Iacob, frustra quaerite me. Coelorum enim illis regna promisi, et primum ad eos locutus sum: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XXV, 24]. Et idcirco locutus sum iustitiam et annuntiavi recta, sive veritatem, ut imaginibus Legis et caeremoniis derelictis, sequerentur Evangelii veritatem. |
30 | Sed quia illi credere noluerunt, et indignos se iudicaverunt salute; propterea dico gentibus: Congregamini de toto orbe; et venite et accedite ad me simul qui salvati estis ex gentibus. Per quod ostendit, non statim omnes gentes esse credituras, sed paulatim et per partes. Denique corripit eos qui in errore pristino permanserunt, dicens: Nescierunt qui levant lignum [Al. signum] sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem. Et est sensus: Non intellexerunt sermones meos, simulacrorum suorum onere praegravati, et sperantes in eis, in quibus nulla est salus. |
31 | Unde Apostolis praecipitur, ut opportune, importune annuntient veritatem [II Tim. IV], et ineant consilium salutis gentium. Hoc autem, id est, ut congregarentur et venirent ex gentibus plurimi qui salvarentur, ab initio locutus est Deus, et cunctorum Prophetarum ora cecinerunt, qui sermone Domini loquebantur, praeter quem nullus est alius. |
32 | Filius enim non absque eo, sed in eo Deus est. Pulchreque iungit: Deus iustus, nequaquam unius gentis, sed universi mundi, cui loquitur: Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae; impleto illo quod Pater Filio repromisit: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Iuratque per semetipsum, quoniam sententia oris sui, et verbum quod protulit semel super salute gentium, nequaquam irritum fiat; sed repromissio eius opere compleatur, dicentis supra: Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae. Iurat autem secundum Apostolum [Hebr. VI], ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, firmam consolationem habeamus; sed et hoc iurat, quod idolis derelictis, omne genu ei flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis per illum iuret lingua mortalium [Philipp. II]. In quo perspicue significatur populus christianus. |
33 | Moris est enim ecclesiastici Christo genu flectere: quod Iudaei, mentis superbiam demonstrantes, omnino non faciunt. Sed et omnis lingua cunctarum gentium barbararum, non in synagogis, sed in Christi Ecclesiis confitetur Deum. Omnis autem lingua Christum confitens, in Domino loquetur, et dicet: Meae sunt iustitiae, et meum est imperium, non populi Iudaeorum. Ad eum cunctae gentes venient, et confundentur qui prius illius Evangelio repugnabant; et iustificabitur atque laudabitur omne semen Israel, quorum praedicatio et sementis fertilissima in toto orbe uberrimos attulit fructus. |
34 | Sive iuxta Septuaginta omnis lingua iurans et confitens Deum, dicet quod iustitia et gloria totius orbis ad eum veniat, et confundantur Iudaei, qui se ab eo separant. Hi autem qui de stirpe filiorum Israel orti sunt, et qui de Apostolorum semine pullulaverunt, et crediderunt in Christo, habeant iustitiam et gloriam sempiternam. |