monumenta.ch > Hieronymus > 45
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLIV <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 12, CAPUT XLV

1 (Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas: et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
2 Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est [Antea addebatur Deus]. Ego Dominus, et non est alter.
3 Formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans malum. Ego Dominus faciens omnia haec. Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed Graecorum plurimos vehementer errare, existimantium scriptum esse: Sic dicit Dominus Christo meo, Domino; ut intelligatur, iuxta illud quod alibi legimus: Pluit Dominus a Domino [Genes. II]. Et: Dixit Dominus Domino meo [Ps. CIX, 1]. Neque enim κυρίω, quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur CHORES, regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit.
4 Et iunctis Medis, agitator bigae, id est, cameli et asini, supra legitur. Iste appellatus est Christus, id est, unctus Domini, quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema et purpura solis Imperatoribus datur: sic apud Hebraeos regnaturi perfundebantur unguento.
5 Unde et Saul Christus Domini dicitur [I Reg. VI]. Et in Psalmis legimus: Nolite tangere Christos meos: et in Prophetis meis nolite malignari [Ps. CIV, 15]. Huius dexteram apprehendit et tenuit, ut nullus fortitudini eius valeret resistere. Legamus Xenophontis octo librorum Cyri maioris historiam, et prophetiam Isaiae cernemus expletam. Quae enim civitas illi non patuit? quae non regum terga subiecit? Qui muri prius inexpugnabiles, non illius obsidione subversi sunt? Unde ad ipsum Cyrum Deus apostropham facit: Dedi tibi thesauros, et absconditas opes cunctarum urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum, praesertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse praedictum. Quod quidem et Iosephus in undecimo Iudaicae Antiquitatis volumine refert, legisse Cyrum ab Isaia de se certo vaticinatum nomine, et idcirco Iudaeos quasi Dei familiares plurimum dilexisse.
6 Haec autem, inquit, tribui tibi propter Iacob servum meum, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi Abraham, Isaac, et Iacob; et multo ante praedixi, ut Isaac et Iosiam: ne putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et in cuius typum et imaginem praecessisti. Tu autem non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non Deum.
7 Accinxi te fortitudine; multarum gentium feci esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum. In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit legentium; ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. Ego, ait, Dominus, et non est amplius extra me. Praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam et sapientiam, quae in me est, nullus est alter Deus. Et haec feci, ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me Deum.
8 Ego Dominus, et non est alter. Pater enim in Filio, et Filius in Patre. Qui loquitur in Evangelio: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Et in Esdrae volumine positum est, scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum, nisi solum Deum Israel. Sive ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem.
9 Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et solus Deus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est, diem et noctem: pacem et malum, hoc est, otium et bellum, per quae significat et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captivitatis, malaque sustinuit servitutis. Et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium receperunt.
10 Quomodo enim luci contrariae tenebrae sunt: ita paci contrarium bellum est. Unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum. Cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Sufficit diei malitia sua [Matth. VI, 34]. Possumus iuxta tropologiam haec et de ecclesiastico viro dicere, cui Deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas contrarias veritati sua disputatione subvertat. Sicut et de Stephano sancta Scriptura commemorat [Act. VI], quod nullus potuerit resistere sapientiae eius, et ut reges, id est, patriarchas singularum haereseωn, suae subiiciat potestati: et aperiat atque confringat, quod prius videbatur dialectica arte conclusum: et in medium proferat arcana haereticorum, superans eos atque convincens, ut Christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II]. Istiusmodi virum vocat Deus ex nomine suo, quia defensor est pueri eius Iacob, et electi illius Israel.
11 Hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cavere debet ne suum putet esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur audire: Accinxi te, et non cognovisti me. Cum enim instructus armatura Apostoli, omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum, qui sit Iacob et Israel Deus: confundetur Marcion, duos deos intelligens, unum bonum, et alium iustum; alterum invisibilium, alterum visibilium conditorem.
12 E quibus prior lucem faciat, secundus tenebras; ille pacem, hic malum: cum utrumque pro diversitate meritorum unus Deus idemque condiderit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLIV <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 45