monumenta.ch > Hieronymus > 44
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLIII <<<     >>> XLV

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 12, CAPUT XLIV

1 (Vers. 1 seq.) Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. Haec dicit Dominus, faciens et formans te ab utero auxiliator tuus. Noli timere, serve [Al. servus] meus Iacob, et Rectissime quem elegi. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.
2 Et germinabunt inter herbas, quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. Iste dicet, Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua, Domino: et in nomine Israel assimilabitur. LXX: Nunc autem audi, Iacob puer meus, et Israel quem elegi. Ego Dominus Deus, qui feci te, et plasmavi te de ventre, adhuc habebis auxilium.
3 Noli timere, puer meus Iacob, et dilecte Israel quem elegi, adhuc ego dabo aquam in siti qui ambulant in inaquoso: ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos. Et orientur ut in medio aquae fenum, et sicut salix iuxta praeterfluentes aquas. Iste dicet Dei sum: iste clamabit in nomine Iacob. Et alius scribet in manu sua, Dei sum ego, et in nomine Israel clamabit. Ubi accusatur populus Iudaeorum ob incredulitatem atque blasphemiam, absque ulla nominis dignitate, puris appellatur vocabulis: Non me invocasti, Iacob, nec laborasti in me, Israel; et iterum: Dedi ad internecionem Iacob, et Israel in blasphemiam (Supra, XLIII, 22, 28). Ubi autem ad Apostolorum chorum, qui ex Iudaeis est, sermonem facit, iunguntur et nominum privilegia.
4 Audi, Iacob serve meus, et Israel quem elegi: ut prima sit servitus, secunda electio. Haec dicit Dominus, factor et formator tuus, qui ab utero auxiliatus est tui [Genes. XXV]: ut adhuc in ventre matris plantam fratris arriperes. Sive qui in principio nascentis Ecclesiae te de persecutoribus conservavit.
5 Noli timere crudelitatem eorum, serve meus Iacob, et Rectissime quem elegi. Alio nomine Israelem vocat; ISURUN enim verbum Hebraicum, caeteri εὐθύτατον, sive εὐθῆ, id est, rectissimum, et rectum interpretati sunt: soli LXX dilectissimum, iungentes de suo, Israel. Proprie enim iuxta Hebraeos et litterarum fidem, ISRAEL, rectus Dei dicitur. Vir autem videns Deum [Non in elementis, etc. Pudeat nunc clericos ac caeteros calumniatores Hieronymi, qui putabant sanctum doctorem non satis calluisse linguam Hebraeam, quod cum Graecis passim in suis Commentariis nomen Israel interpretatum dixerit virum videntem Deum. MARTIAN. ---Confer Quaestiones in Genesin, col. 357; librum quoque tertium contra Pelagianos num. 8; et si tanti sunt, quae nos quoque ibi annotamus.] non in elementis, sed in sono vocis est.
6 Unde et liber Geneseos appellatur [Ambrosian. ΕΥΘΥΣ. Eadem porro sensit Hieronymus tum alibi, cum praecipue in cap. VIII Ezechielis, ubi: Unde, inquit, et Geneseos liber ex eorum (Abraham, et Isaac, et Iacob) vocabulo nomen accepit: quae Iudaeorum opinio est, Genesim designari arbitrantium, ubi liber Recti, Iosue X, 13, et II Samuel, I, 18, laudatur.] εὐθεῖς id est, iustorum, Abraham, Isaac, et Israel. Noli igitur timere, Iacob et Israel, quia effundam aquas super sitientem et aridam, de qua saepe dictum est: Et effundam, sive ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, quae ex aqua et Spiritu Sancto in baptismate renascetur.
7 Quam et in Evangelio Salvator promisit, dicens: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Statimque infertur: Hoc autem dicebat de Spiritu Sancto, quem credentes accepturi erant [Ioan. VII]. Comparat quoque in baptismate renascentes herbis virentibus, et salici quae iuxta fluentes aquas oritur: et contra rerum naturam affert fructus, quae prius sterilis erat, vel cuius semen in cibo sumptum, steriles facit.
8 Quod quidem in primo psalmo legitur: Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructus suos dabit in tempore suo, et folium eius non decidet. Alii inter herbas et renascentes salices duplicem vocationem intelligunt: ut in herbis populus nationum sit; in salicibus, hi qui ex Israel crediderunt.
9 Simulque describit varietatem credentium: Alius dicet, Domini ego sum, qui iustitiae opera in se esse confidit: alius vocabit, subauditur, peccatores ad poenitentiam in nomine Iacob; ut et ipsi supplantent vitia atque peccata. Alius scribet manu sua, [Prima hac vice, quippe cum Hebraeus textus laudetur, pro Dei sum, Victorius rescribit Domino.] Dei sum. Sive ut LXX transtulerunt, scribet in manu sua, Dei sum: ut novo tyrocinio servitutis Christi se militem glorietur.
10 Et in nomine Israel assimilabitur. Non enim omnes ex Israel, sed magna pars ex gentium multitudine, in nomine Israel assimilabitur: ut recipiat Legem et Prophetas, omnesque gratias Spiritus Sancti, quae Israel populo repromissae sunt.
11 (Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus rex Israel, et redemptor eius Dominus exercituum: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? vocet et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quae futura sunt [Cum negandi particula legerat Martian., non annuntient, contra sacri textus, nedum mss. fidem.] annuntient eis. Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi: vos estis testes mei.
12 Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes eius confundentur: fabri enim sunt [Praepositio ex deerat. Piget vero istiusmodi restitutionum minoris momenti lectorem subinde admonere.] ex hominibus: convenient omnes, stabunt, et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est: in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius extendit normam [Al. formam], formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et circino tornavit illud: et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo.
13 Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: succendit, et coxit panes. De reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
14 Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit. Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem eius Deum fecit, et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt, ne videant oculi eorum, ne intelligant corde suo.
15 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: Medium eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes. Coxi carnes, et comedi, et de reliquo eius idolum faciam, ante truncum ligni procidam, pars eius cinis est: cor insipiens adoravit [Al. adorabit] illud: et non liberavit [Al. liberabit] animam suam, neque dicet: forte mendacium est in dextera mea. Post praedicationem Apostolorum, vocationem gentium, Salvatoris adventum, et effusionem Spiritus Sancti, quem cunctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro varietate meritorum alius dicet, Domini ego sum: alius vocabit in nomine Iacob: alius scribet manu sua se esse Domini, et cum ortus sit de infideli turba gentilium, in nomine assimilabitur Israel, ut relictis idolis, unius Dei cultor sit: incipit altera περικοπὴ, quam totam simul proposuimus, ne unius sensus divideremus continentiam.
16 Et quia Septuaginta in hoc capitulo exceptis paucis verbis non discrepant ab Hebraico, nostra editione contenti sumus, qua intellecta, noscentur et caeterae. Est autem sermo contra illius temporis idololatras, quo Isaias propheta ventura populis nuntiabat, et arguit eos, qui Dei omnipotentis religione contempta, simulacris ligneis inclinentur, et adorent opera manuum suarum. Curramus ergo per singula. Haec dicit Dominus rex Israel, qui in me crediturus est, et redemptor eius, qui Filii mei suscipiet adventum: Dominus exercituum atque virtutum, et Omnipotens. Hoc enim in Hebraico sonat SABAOTH. Ego sum primus, et ego novissimus, ego Α et Ω; et absque me non est Deus, quia puer quem elegi, in me Deus est.
17 De quo supra dixi: Ecce puer meus, quem elegi: electus meus, quem suscepit anima mea: iudicium gentibus proferet: et in nomine eius gentes sperabunt. Nec dicit se esse solum, sed praeter virtutem suam atque sapientiam nullum esse externum Deum, deorumque multorum opinionem, et simulacra condemnans: Quis, inquit, similis mei est? Vocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae, qui cuncta ratione libraverim, ex quo feci hominem super terram.
18 Nec hoc solum volo, sed quaero etiam scientiam futurorum. Unde tu, Israel, cuius et rex et redemptor sum, noli timere simulacra, quae esse nihil, in Sina monte didicisti. An forsitan Creator est alius, quem ego non noverim? Aut praeter hunc alter est mundus, qui ignoti Dei monstret potentiam? Neque vero ea solum quae fiunt, sed et illi qui faciunt, habebuntur pro nihili.
19 Cumque vindictae tempus advenerit, nequaquam poterunt eos manuum suarum opera liberare, quae caeca et insensibilia confundunt artifices suos. Quis enim possit hoc credere quod ascia, lima, et terebro malleoque formetur Deus? Et vel in prunis simulacra fundantur; vel norma, runcina, et angularibus, circinoque in deos repente consurgant? Praesertim cum fame et siti artificis, artis vilitas demonstretur.
20 Fit enim lignea statua, humanam exprimens speciem, et quanto pulchrior fuerit, tanto Deus putatur angustior. Ponitur in fano, et aeterno clauditur carcere, quae longo tempore crevit in saltibus, et pro varietate arborum, cedrus et ilex et quercus vel pinus fuit. Mirumque in modum segmenta eius atque rasurae mittuntur in focum, ut calefaciant artificem Dei, et coquant diversa pulmenta: pars autem altera formatur in Deum, ut opere completo, adoret illam factor suus, et operis sui imprecetur auxilium; nec intelligit, vel recogitat, immo nec carnis, nec mentis aspicit oculis, quod non possit esse Deus, cuius pars igne combusta est: nec hominis manu fieri divina maiestas.
21 Pleniusque super irrisione idolorum propheticus sermo contexitur, quae facilis intelligentiae sunt, nec laciniosam, immo superfluam expositionem desiderant. Super quo et Flaccus scribit in Satira, deridens simulacra gentium (Satir. VIII, lib. I). Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum: Cum faber incertus scamnum faceretne Priapum. Maluit esse deum: deus inde ego, furum aviumque, Maxima formido. . . . . . . . . . . . . Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri, et ad hereseωn principes, qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii, artifici corde componunt, et venerantur ea quae a se sciunt esse simulata.
22 Nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adoratione deceperint. Qui quaestum putant esse pietatem, et devorant domos viduarum [I Tim. VI], abutentesque vulgi imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia et terebro, lima et runcina formant Deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici venustate: quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum [Philipp. III].
23 (Vers. 21 seqq.) Memento horum Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Revertere ad me: quoniam redemi te. Laudate, coeli, quoniam [Vulg. addit misericordiam] fecit Dominus: iubilate, extrema terrae, resonate, montes, laudationem, saltus, et omne lignum eius: quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur [Al. glorificabitur]. LXX: Memento horum, Iacob et Israel; quoniam puer meus es tu: formavi te puerum meum: et tu, Israel, ne obliviscaris mei.
24 Ecce enim delevi sicut nubem iniquitates tuas: et sicut caliginem peccata tua. Revertere ad me, et redimam te. Laetamini, coeli, quoniam misertus est Deus Israelis. Canite tuba, fundamenta terrae, clamate, montes, laetitiam: colles et omnia ligna quae in eis sunt, quoniam redemit Deus Iacob: et Israel inclytus erit. Cum haec se ita habeant, et idola hominum scias esse figmenta, o Iacob, et puer meus Israel, ne obliviscaris Creatoris tui, tibique ipsi iniuriam facias, ut incurveris operi manuum tuarum.
25 Quae quia in adventu pueri mei, quem elegi, penitus destruenda sunt; propterea tota mentis aviditate cognosce, quod sicut nubes et caligo, et nebula, vel solis calore dissolvitur, vel vento raptante tenuatur: ita iniquitates tuas, et universa peccata, quibus prius me offenderas, dissolvi faciam.
26 Tu tantum revertere ad me, et age poenitentiam, quia redimendus es pretioso sanguine. Quod si feceris, scias in salute tua coelos terramque laetari, et omnia elementa concinere. Sive angelos qui morantur in coelis, et alias potestates, quibus terrae fundamenta portantur. Vel certe Apostolos et Prophetas, de quibus loquebatur et Apostolus: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum [Ephes. II, 20]. Montes quoque et silvae, sive colles, qui pro varietate virtutum prima et media loca et ultima possederunt, iubentur iubilare, et tuba canere, scientes quod redemerit Dominus Iacob, et in Israel conversione laetetur, sive ipse Israel ab errore conversus, inclytus fiat.
27 (Vers. 24 seqq.) Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum, et hariolos in furorem vertens: convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Qui dico Ierusalem: habitaberis [Al. aedificaberis], et civitatibus Iudae: aedificabimini, et deserta eius suscitabo.
28 Qui dico profundo: desolare, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro: pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Ierusalem: aedificaberis; et templo: fundaberis. LXX: Sic dicit Dominus qui redemit te, et formans te ex utero. Ego Dominus, qui compleo omnia: extendi coelum solus, et [Legimus firmavi ex Graeco ἐστερέωσα, et Victorio: antea erat formavi.] firmavi terram. Quis alius dissipavit signa pythonum, et divinationes de corde? qui averto prudentes retrorsum, et consilium eorum stultum facio.
29 Et statuo verbum pueri mei, et consilium Angelorum eius verum probo. Qui dico Ierusalem, habitaberis: et civitatibus Iudae: aedificabimini, et deserta illius orientur. Qui dico abysso, desolaberis, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro, ut sapiat, et omnes voluntates meas faciat; qui dico Ierusalem, aedificaberis: et domum sanctam meam fundabo. Destructis idolis et iniquitatibus Israel, peccatisque deletis, quando omnis simul creatura gaudebit; et iuxta Evangelii fidem [Luc. XV], super poenitentia peccatorum Angeli laetabuntur in coelis, describitur potentia Dei, quod nequaquam ei grande sit redimere Iacob, et Israel instaurare cor rectum, quem formavit ex utero.
30 Et si hoc alicui non parvum videatur, non sit illi difficile qui extenderit coelos solus. Iuxta quod alibi legitur: Qui extendit coelum quasi pellem [Ps. CIII, 2]. Non quo Filius excludatur ab extensione coelorum: Omnia enim per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est [Ioan. I, 3], sed quo, ut saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola.
31 Nam et in Proverbiis Salomonis ex persona Christi Dei virtutis [Al. virtus] Deique sapientiae [Al. sapientia] dicitur: Quando parabat coelum, ego eram cum eo [Prov. VIII, 27]. Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt [Ps. CXLVIII, ps. XXXII, 9]; et: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius virtus eorum [Psal. XXXII, 6]. Haec frequenter ingerimus, ne ulla blasphemandi Christum haereticis occasio relinquatur.
32 In stabilitate quoque terrae, quando illius fundamenta solidabat, nullus erat cum Deo, praeter eum qui erat in eo. Iste igitur tantus ac talis, cum praefiniti mysterii tempus advenerit, ut cuncta idola destruantur, et Dei solius notitia praedicetur in mundo, omnia vaticinia divinorum, et pythonum, et hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet atque subvertet; et sapientiam philosophorum, quae et ipsa erroris pars maxima est, stultam esse monstrabit: dum nequaquam humanis cogitationibus, Dei probantur comprehendisse sapientiam.
33 Qui etiam verbum pueri, sive servi sui, de quo supra diximus, et consilium nuntiorum eius, rebus explebit: Apostolorum scilicet omniumque doctorum, qui voluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt. Ipse ergo qui est tanta facturus, cuius potentiam brevi sermone descripsi, etiam ad Ierusalem, quae destruenda erit a Babyloniis, nunc dicit antequam destruatur, quod rursum habitetur a populis: et civitatibus Iudaeae, quod instaurentur [Al. instaurarentur], qui et solitudines illius suscitabit, ut omnia cultoribus impleantur.
34 Qui igitur dicit Ierusalem et Iudaeae et desertis eius, quod habitetur et aedificetur et suscitetur, hic dicit profundo sive abysso, id est, Babyloni, desolare et flumina tua arefaciam, omnem regum potentiam. Sive quia profundum et abyssum dixerat, recte per translationem, et flumina posuit, de quibus et Psalmista decantat: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus [Ps. CXXXVI, 1]. Et qui Ierusalem instaurat, et Babylonem destruit.
35 Dicit quoque Cyro regi Persarum, qui primus destruxit Babylonem atque Chaldaeos: pastor meus es, sive ut Septuaginta transtulerunt, ut sapiat. Cuius differentiae causa manifesta est. Verbum enim Hebraicum ROI si per RES litteram legamus, intelligitur pastor meus; si per DALETH, sciens vel intelligens meus, quarum similitudo parvo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur. Scriptum est in Esdrae principio, quod ad edictum Cyri regis Persarum atque Medorum, populi Israel sit laxata captivitas, et remissi in Ierusalem, qui redire voluerunt sub Zorobabel filio Slathiel, et Iesu filio Iosedec sacerdote magno.
36 Huic enim Dominus inspiravit ut suam faceret voluntatem, et illius praecepta compleret. Signanterque addidit, qui dico Ierusalem, aedificaberis, et Templo, fundaberis. Sub Cyro enim iussum est, ut aedificaretur Ierusalem et Templum, cuius tantum illo vivente iacta sunt fundamenta. Caeterum sub Dario, anno illius secundo, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, Templum aedificari coeptum est.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLIII <<<     >>> XLV
monumenta.ch > Hieronymus > 44