monumenta.ch > Hieronymus > 43
Hieronymus, in Isaiam, 1, XLII <<<     >>> XLIV

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 12, CAPUT XLIII

1 (Vers. 1 seqq.) Et nunc haec dicit Dominus creans te, Iacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. Cum transieris per aquam [Vulg. aquas], tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te: quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel Salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam, et Saba pro te.
2 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. Noli timere, quoniam tecum ego sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, da: et Austro, noli prohibere: adduc filios meos de longinquo, et filias meas ab extremo terrae. Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, et formavi eum, et feci eum.
3 Educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiabit istud, et quae prima sunt, audire nos faciet? dent testes eorum, et iustificentur: et audiant, et dicant: Vere vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi, ut sciatis et credatis mihi, et intelligatis, quia ego ipse sum.
4 Ante me non est formatus Deus: et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. Ego annuntiavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus. Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud? LXX; Et nunc sic dicit Dominus qui fecit te, Iacob, et creavit te, Israel, Noli timere, quoniam redemi te: vocavi te nomine tuo, meus es tu: et si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient te.
5 Et si transieris per ignem, non combureris: flamma non exuret te: quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israel, salvator tuus. Feci commutationem tuam Aegyptum, et Aethiopiam, et Syenen pro te. Ex quo honorabilis factus es, et in conspectu meo glorificatus es: et ego dilexi te, et dabo homines pro te, et principes pro sapite tuo.
6 Noli timere, quoniam tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere: adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a terminis terrae, omnes qui vocantur nomine meo: in gloria enim mea creavi illum, et plasmavi eum, et feci illum: et eduxi populum caecum, qui habent oculos, et sunt caeci, et surdae sunt aures eius.
7 Omnes gentes congregatae sunt simul, et convenerunt principes earum. Quis annuntiabit haec? aut quae a principio sunt, quis annuntiabit vobis? adducant testes suos, et iustificentur, et audiant et loquantur vera. Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis, quia ego sum: Ante me non fuit alius Deus et [Suffecimus vocem Deus cum Victorio et Graeco cum primis codice.] post me non erit. Ego Deus, et non est praeter me Salvator.
8 Ego annuntiavi, et salvos feci: exprobravi et non erat in vobis alienus. Vos mei testes, et ego Dominus Deus ab initio, et non est qui de manibus meis eruat. Faciam, et quis avertet illud? Hebraei de secundo Salvatoris haec interpretantur adventu, quando post plenitudinem gentium omnis salvandus sit Israel. Nos autem nequaquam putamus ad eos fieri repromissionem, quibus supra dictum est: Quis caecus, nisi pueri mei, et qui surdi, nisi qui dominantur eorum? et excaecati sunt servi Dei. Et rursum: Factus est populus vastatus atque direptus, et his similia.
9 Denique infert: Effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum: et combussit eum in circuitu, et non cognovit, et succendit eum, et non intellexit. Ergo quod supra diximus, duos esse Iacob, et duos Israel, unum carnalem, et alterum spiritualem, eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, et eorum qui receperunt Filium Dei: hoc etiam nunc intelligendum, quod provocetur Apostolorum chorus, et prima Christi Ecclesia de Iudaeorum populo congregata, ut intelligat Creatorem et factorem suum, qui et animae et corporis eius sit conditor.
10 Nec timeat persecutores quia redemptus sit Christi sanguine, qui vocaverit eum nomine suo: et ob familiaritatem specialiter appellet populum suum; sed praedicet incunctanter, et nulla pericula reformidet. Quodque infert: aquas et flumina, et ignem et flammas, persecutorum impetum furoremque describit, qui saluti gentium invideant, et nolint sermonem evangelicum praedicari. Quamquam Iudaei, in aquis Aegyptios, in fluminibus Babylonios, in igne Macedonas, in flamma Romanos intelligi velint.
11 Idcirco autem praecipit eis ne timeant, quia Dominus Deus Salvator eorum, et sanctus Israel sit cum eis, qui fecerit eos Aegypto, Aethiopiae, et Syenae, et extremis mundi terminis praedicare. Pro Syene, [Quod nomen positum est a LXX. Caeterum paria de Saba in hunc quoque locum Eusebius disserit.] reliqui Interpretes posuerunt SABA, unde fuit regina Austri, quae venit sapientiam audire Salomonis [III Reg. X]. Quamobrem honorabilis factus est Apostolorum chorus in conspectu Dei, et dilectus ab eo: et cunctorum hominum salus atque populorum, qui per eos ad Evangelium sunt vocati, et reputabuntur in salutem animarum eorum. Unde iungit et dicit: Noli timere, ego tecum sum, qui vobis in Evangelio loquor: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. ult. 20). Ab Oriente enim et ab Occidente adducam filios tuos, qui requiescant in sinu Abraham, et de cunctis mundi partibus filiorum meorum et filiarum populus congregabitur, qui vel invocent nomen meum, vel meo vocentur nomine, ut appellentur Christiani in gloriam conditoris sui.
12 Quodque sequitur: Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, multi putant dici de populo gentium, qui per Apostolorum doctrinam audire coeperunt et videre. Sed nos etiam haec de disperso intelligamus Israel, qui vocatus sit per Apostolos, primusque crediderit; quibus loquitur et Paulus: Vobis primum oportuit praedicari sermonem Dei [Act. XIII, 46]. Et ipse Dominus in Evangelio: Ite ad oves perditas domus Israel [Matth. X, 6]. Denique sequitur: Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus, id est, cum populo qui credidit ex Iudaeis, ut duplex vocatio sit, circumcisionis et praeputii.
13 Quod autem dicitur, Educ, ad Filium sermo est. Sive, iuxta LXX, Pater de Filio loquitur, quod eduxerit populum suum caecum et surdum, et gentibus copularit, et fecerit ex eis multos Ecclesiae principes. Miraturque propheta quod nullus in gentibus haec praescire potuerit, nec Dei nosse consilia; sed tantum populus eius qui Legem acceperit, et prophetas habuerit: Notus enim in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius [Ps. LXXV, 1]. Sive ipse Deus testis suorum sermonum sit, et patrator, et puer eius ac servus quem elegit.
14 Haud dubium quin Christum significet, cui et supra dicit: Magnum tibi est vocari te puerum meum. Et haec omnia fient, ut veritas mundo praedicetur, et sciant, et credant, et intelligant, quorum mens prius bruta erat et insensibilis, quod praeter unum Deum, nullus alius Deus sit, nec ante, nec postea.
15 Neque enim temporum conditor habet aliquando principium, cum hoc ipsum, aliquando, sit temporis. Et quomodo nunc locutus est: Ego testis, dicit Dominus Deus; et puer quem elegi, dicente hoc ipsum Domino in Evangelio: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et qui misit me Pater [Ioan. VIII, 17, 18]. Sic et de divinitate illius sentiendum est, quod nullus sit Deus, nisi ipse qui loquitur, et puer eius quem elegit. Pulchreque praeter Deum Patrem alter nullus est Deus: quia Christus Dei virtus est, et Dei sapientia [I Cor. I], qui loquitur in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 11]. Sicut enim unus Christus Dominus non aufert Patri ne Dominus sit: sic unus Deus Pater, non aufert Filio ne Deus sit: qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 1, 2]. Quodque sequitur: Et non est absque me Salvator, ostendit in Patre Filium cuncta salvare.
16 De quo idem propheta testatur: Et dimittet eis Dominus Salvatorem, qui salvos eos faciet [Isai. IX]. Neque enim Deus sapiens et fortis, sine sua potest esse sapientia atque virtute. Cum ergo ab initio ego haec futura praedixerim, nullus erit qui meae renuat voluntati: immo quae ego fecero, posset irrita facere.
17 Haec dicuntur quidem ad Iacob et Israel, sed referuntur ad apostolicum chorum et omnes qui de populo Iudaeorum in Christum voluerint credere.
18 (Vers. 14.) Haec dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel. Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes: ego Dominus sanctus vester creans, Israel rex vester. LXX: Sic dicit Dominus Deus, qui redemit vos sanctus Israel: Propter vos mittam in Babylonem, et suscitabo fugientes universos, et Chaldaei in navibus vincientur.
19 Ego Dominus Deus sanctus Israel, qui ostendi Israel regem vestrum. Iuxta Hebraicum adhuc ad Israel propheticus sermo dirigitur, quod redemptor eorum Dominus et sanctus Israel, haec ad eos locutus sit: Propter vos qui mecum Evangelium praedicatis, quibus supra dixi: Noli timere, quoniam ego tecum sum, qui estis testes voluntatis meae, et puerum meum alterum testem mundo incredulo nuntiatis, misi Filium meum in Babylonem et confusionem huius saeculi.
20 Et detraxi omnes vectes eius, qui Hebraice appellantur BARIHIM [Al. barichim] , et quos Theodotio fortes interpretatus est. Et Chaldaeos, inquit, subauditur ἀπὸ κοινοῦ, detraxi, qui in suis gloriabantur navibus: in his videlicet, qui instar navium inter idola fluctuabant. De Chaldaeis nullus ambigit, [Nonnulla hac de etymologia diximus ad librum Nominum ex Genesi: ut vero nihil dissimulemus, falli videntur Philo, aliique Hebraicarum vocum veteres etymologi, ex quorum auctoritate Hieron. loquitur, putantes Hebraicum Chasdim componi ex caph littera similitudinis, et voce sedim, quae daemones sonat. Chaldaei enim a Chesed filio Nachor, cuius mentio est Genes. XXIII, 20, quasi Chasdaei appellati sunt, s littera in l ad linguae eius ingenium permutata.] quin daemones sonent.
21 Ego Dominus haec futura praedixi, qui sum Creator vester et rex Israel. Porro iuxta LXX multo alter est sensus: Ego Dominus qui te de periculis liberavi, et sanctus Israel: propter vos mittam in Babylonem regem Medorum atque Persarum, et habitatores eius fugere faciam: et Chaldaei qui vos ceperant, vincti per mare Caspium ad gentes alias transferentur.
22 Ego Dominus haec futura decrevi, qui ostendi Israel regem credentium fore.
23 (Vers. 16, 17 seqq.) Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt, quasi linum, exstincti sunt. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, nunc orientur; utique cognoscetis ea.
24 Ponam in deserto viam, et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones; quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo, electo meo. Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. LXX: Quia sic dicit Dominus, qui dat in mari viam, et in aqua vehementi semitam. Qui educit currus, et equos, et multitudinem robustissimam.
25 Sed dormierunt, et non resurgent: exstincti sunt quasi linum exstinctum. Nolite meminisse priorum, et vetera ne recogitetis. Ecce ego faciam nova, quae nunc orientur, et cognoscetis ea, et faciam in deserto viam, et in inaquoso flumina. Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populum meum, quem acquisivi, ut virtutes meas narret. Dominus qui destruxit et abiecit Babylonem, et fortissimos illius detraxit de potentia omnesque Chaldaeos qui in fluctibus huius saeculi feliciter navigabant, fecit esse captivos: ipse in aquis torrentibus maris Rubri reperit viam, ut transiret populus eius de Aegypto liberatus.
26 Sive qui dedit in mari Rubro viam, ipse et in aquis torrentibus Iordanis fluvii reperit semitam, ut et egressio ex Aegypto, et introitus in terram repromissionis haberet miraculum. Ipse currus et equos et omnem exercitum Pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo. Contriti sunt et exstincti, quasi linum in brevi temporis spatio, et in puncto atque momento.
27 Linum enim necdum igne correptum, pro levitate substantiae statim exstinctum, in favillam dissolvitur. Igitur hoc praecipio vobis, ut inter signa mea atque miracula, quibus Babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari Rubro atque Iordane populo meo aperta est via, nequaquam memineritis veterum, quoniam in Evangelio multo sum maiora facturus; quorum comparatione, praeterita sileri debeant. Nequaquam enim ultra in mari Rubro, sed in deserto totius mundi reperiam viam.
28 Nec unus fluvius, sive fons erumpet de petra, sed multa flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, et impleatur illud quod supra legimus: Bibetis aquas de fontibus Salvatoris (Ad cap. XII, 3). Tunc quod numquam factum est, fiet, ut omnes bestiae et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, morumque feritate bestiarum similes erant, glorificent me atque collaudent.
29 Pro draconibus, quos solus Theodotio, ut in Hebraico scriptum est, appellavit THANNIM [Al. THENNIM], reliqui Sirenas interpretati sunt, animalia portentosa, quae dulci carmine atque mortifero navigantes Scyllaeis canibus lacerandos praecipitabant. Hocque significat, quod voluptati prius et luxuriae dediti, ad servitutem Domini convertantur: licet melius sit dracones intelligi, quia iunguntur et struthiones, ut quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, haec animantia poneret, quae deserto familiaria sunt.
30 Laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt bestiae agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in deserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut biberet populus meus, quem elegi mihi, sive genus meum electum, et populus quem acquisivi sanguine meo, ut laudes meas virtutesque narraret.
31 (Vers. 22, 23 seqq.) Non me invocasti, Iacob: nec laborasti in me, Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis: praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. LXX: Non nunc vocavite, Iacob, neque laborare te feci, Israel.
32 Non attulisti mihi oves holocausti tui: neque in victimis tuis magnificasti me: nec servire te feci in hostiis, nec laborem tibi praebui in thure, nec emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum concupivi, sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis. Bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu Iacob, nequaquam me invocare voluisti, nec postea laborare, ut peccatum emendares poenitentia.
33 Quod autem arbitraris obtulisse te mihi victimas, et arietes immolasse, scias eos a me non esse susceptos, quia mihi et idolis communes erant. Illumque sensum repetit, de quo supra dixerat: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum holocausto arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Neque enim, ait, pretiosum a te quippiam requisivi: ut in parandis eis, laborare te facerem.
34 Non exegi a te oblationes, nec thura quaesivi: non calamum, neque incensum, et diversa pigmenta generis, quorum fumo inebriares me atque satiares. Sed obedientiam, quae est supra sacrificium: et sacrificium, de quo in Psalmis David dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit [Ps. L, 15], illa volui, illa quaesivi. Tu autem me servire et laborare fecisti in peccatis tuis, ut cogerer dicere: Laboravi sustinens; et nequaquam ultra ferre te possum. Unde et per Osee idem loquitur Deus: Quid tibi faciam, Ephraim: protegam te, Israel [Ose. XI, 8]? Quid tibi faciam? quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim? Quod autem LXX posuerunt, sed in peccatis tuis defendi te, et iniquitatibus tuis, sic potest superioribus copulari, ut labor sit Dei, et lassitudo defendere peccatores.
35 (Vers. 25, 26 seqq.) Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, ut iudicemur simul: narra si quid habes ut iustificeris. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Iacob, et Israel in blasphemiam. LXX: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non recordabor. Tu vero memento, et iudicemur.
36 Dic tu iniquitates tuas primus, ut iustificeris. Patres vestri peccaverunt, et principes vestri inique egerunt in me, et contaminaverunt principes sancta mea. Et dedi ut perderem Iacob, et Israel in opprobrium. Tu me, inquit, Iacob et Israel, laborare fecisti in peccatis tuis, et onera iniquitatum tuarum portare vix potui, quos nequaquam servos meos nec pueros voco, sed simplici appello nomine Iacob et Israel, ut ostendam et arguam peccatores.
37 Ego autem propter me, quia misericors sum et patiens, et multarum miserationum, delebo omnes iniquitates tuas in aspersione et sanguine novi Testamenti: delebo vetus chirographum, quod adversum te scriptum erat; et peccatorum tuorum ultra non recordabor, quae tibi, si credere volueris, in baptismate dimissurus sum. Reduc ergo me in memoriam: si quid habes iusti quod respondeas mihi, libenter accipiam: ut iudicemur simul, et arguas me non fecisse tibi quod facere debui. Quem sensum in Michaea plenius legimus: Populus meus quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. Et in quinquagesimo psalmo David loquitur ad Deum: Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris iudicatus [Ps. L, 5]. Narra ergo si quid habes, ut iustificeris.
38 Et est sensus: Ego non loquar prior contra te, ne oppressum esse te dicas multiplicatione sermonum; sed ut si quid iusti habes, ipse pro te loquere; ut videaris ista quae pateris, immerito sustinere. Et ut scias me misereri tui, non ob meritum tuum, sed propter meam clementiam, a patribus tuis repetam atque maioribus, ut intelligas te a peccatoribus esse generatum: Pater tuus primus peccavit in solitudine: omnis videlicet populus Israel.
39 Sive auctor generis tui Abraham peccasse convincitur, quando Domino terram repromissionis semini illius pollicente, respondit: In quo sciam quia possidebo eam? Et interpretes, inquit, tui praevaricati sunt in me [Genes. XV, 8]: Aaron et Moyses ad aquam cotradictionis, qui inter me et te medii loquebantur [Exod. XVII]. Et ut intelligamus non esse violentem expositionem, sequitur: Et contaminavi principes sanctos, de quibus et in psalmo canitur: Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum [Ps. CXL, 6]. Quos idcirco contaminasse se dicit, quod terram repromissionis non intraverint.
40 Dedique ad internecionem Iacob, et Israel in blasphemiam; ut nullus, praeter duos ex his qui de Aegypto egressi erant, intraret in Iudaeam: sed cadavera eorum iacerent in solitudine. Iuxta LXX, qui addiderunt de suo: Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris, ad poenitentiam eos provocat Deus, ut intelligant scelera sua atque peccata, et veniam consequantur. Scriptum est enim et in alio loco: Iustus accusator sui est in principio sermonis [Prov. XVIII, 17]. Principesque eorum et patres dicuntur Domini sancta violasse, non servientes Legi Dei: sed traditiones et mandata hominum requirentes: propter quos periit Iacob, et in opprobrium datus est Israel, eiectus de sua provincia, et totius orbis exul atque peregrinus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XLII <<<     >>> XLIV
monumenta.ch > Hieronymus > 43