monumenta.ch > Hieronymus > 41
Hieronymus, in Isaiam, 1, XL <<<     >>> XLII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 12, CAPUT XLI

1 (Vers. 1 seqq.) Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur: simul ad iudicium propinquemus. Quis suscitavit ab Oriente Iustum: vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu eius gentes, et reges obtinebit. Dabit quasi pulverem gladio eius, sicut stipulam vento raptam arcui illius. Persequetur eos: transibit in pace, semita in pedibus eius non apparebit.
2 Quis haec operatus est et fecit: vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. Viderunt insulae, et timuerunt: extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. Unusquisque proximo suo auxiliabitur: et fratri suo dicet [Al. dicit], Confortare. Confortavit [Al. confortabit] faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens, glutino bonum est: et confortavit eum in clavis, ut non moveatur [Al. moveretur]. LXX: Innovamini ad me insulae, principes enim mutabunt virtutem: appropinquent et loquantur simul: tunc iudicium annuntient: Quis suscitavit de Oriente iustitiam: vocavit eam ad pedes suos et vadet? Dabit in conspectu gentium: et reges in stuporem mittet, et dabit in terram gladios eorum: et sicut stipulam proiectam arcus eorum: et persequetur eos, transibit in pace via pedum eius. Quis operatus est et fecit haec? vocabit eam, qui vocat eam a generationum principio.
3 Ego Deus primus, et in haec quae ventura sunt ego sum. Viderunt gentes et timuerunt: termini terrae obstupuerunt et accesserunt: venerunt simul, iudicans unusquisque proximo suo auxiliari et fratri: et dicet: praevaluit vir artifex et aerarius percutiens malleo simul producens: aliquando quidem dicit, solidatio bona est. Confortaverunt ea, in clavis ponent ea: et non movebuntur. Gentes, id est, insulae, quae falsis amarisque huius saeculi tunduntur fluctibus, iubentur audire et ora concludere, et illud nosse quod ad Israel dictum est: Audi, Israel, et tace; et mutare fortitudinem, ne per imbecillitatem pristinam, Dei non possint audire sermonem, ut accedant prius ad Dominum, et quod non sint propria salute contentae; sed quod didicerint, caeteros doceant, et cum Domino disputent, utrum omnium Deus [Ambrosian. antiquior, Utrum omnium Deus ipse sit, qui ista dispensat, an idola, quibus vane iniusteque servierunt. Sic autem interrogat, etc. Haud equidem scio, num ex Hieronymi calamo, an ex glossatoris ingenio.] iusta servaverit. Sic autem interrogat eos, et ad respondendum provocat, ut interrogatione doceat quod ignorant: Quis suscitavit ab Oriente iustum, sive iustitiam? Neque enim Iudaeorum tantum Deus, sed et gentium, qui vocavit Christum Dominum Salvatorem, qui factus est nobis sapientia a Deo, iustitia et sanctitas, et redemptio [I Cor. I]. In quo iuxta eumdem Apostolum Dei iustitia revelatur (Ibid.). Vocavit autem eum, ut se in omnibus sequeretur, et opera Patris faceret; et illud impleret dicens: Deus, ut facerem voluntatem tuam volui [Ps. XXXIX, 9]. In huius conspectu reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac sagittis adversariae potestates, quasi stipula subiicientur, et pulvis.
4 Persequetur eos, reges videlicet et principes gentium singularum: Et pertransibit in pace, ad pacem cunctos vocans, ut reconcilientur Deo. Semita in pedibus illius non apparebit, id est, viae laborem non sentiet, nec aliquam imbecillitatis humanae lassitudinem; sed de torrente bibet in via, et propterea levabit caput [Ps. CIX]. Quis, inquit, haec operatus est et fecit? Quis suscitavit iustum, sive iustitiam? Quis ei gentes et reges tradidit? Quis gladio eius et arcui universa subiecit? utique ille, qui ab initio mundi haec futura praedixit, qui omnium conditor est.
5 Et quia dixerat sciscitantis affectu: Quis suscitavit ab Oriente iustum, etc., cunctis tacentibus sibi ipse respondit: Ego sum Dominus, primus et novissimus ego sum. Ipse est qui et in Apocalypsi Ioannis loquitur: Ego sum alpha et ω, principium et finis [Apoc. I, 8; et XXII, 13]. Viderunt insulae, id est, gentes, sive Ecclesiae de gentibus congregatae, quae mundi huius sustinent tempestates; et timuerunt Dominum: Principium enim sapientiae timor Domini [Prov. IX, 10]. Omnes terrarum termini ad Apostolorum verba tremuerunt, appropinquantes, et ad Christi Evangelium pariter accedentes.
6 Cumque seipsos cernerent esse salvatos, id quod supra audierant: accedant, et tunc loquantur, opere compleverunt; ut auxiliarentur proximis suis, et fratres suos vellent in Domino confortare, et dicerent eis: Recedite ab idolis, simulacra daemonum antiqua contemnite, quae humana finxit manus, quae malleo cudente producta sunt, quae compacta glutino, quae stabilita clavis, ut non moveantur; et cum steterint, ambulare non valeant.
7 Quae nos super persona Christi et vocatione gentium et praedicatione Evangelii atque idolorum condemnatione interpretati sumus, quidam ad Cyrum regem Persarum referunt, quod suscitaverit eum adversum Babylonios de Oriente, et parere suae fecerit iussioni, prosternens ei gentes plurimas, et gladio illius et arcui cuncta subiiciens: et caetera quae sequuntur ad eius personam referunt, quod scilicet Babyloniis idola sua non profuerint, quae humano facta sunt studio, et arte aerarii suscitata.
8 Nonnulli Hebraeorum de Abraham dictum putant, qui vocatus sit iustus ab Oriente, id est, de Chaldaeis, eo quod solus iustus inventus est; et secutus est eum, egrediens de patria sua in terram quam nesciebat, et tradiderit reges in manu eius, qui adversum Sodomam et Gomorram venerant; et ante gladium eius et arcum fecerit eos esse quasi stipulam et pulverem; persecutusque sit illos, et reversus in pace, et longi itineris cursum non senserit, et hoc non suis viribus, sed Domini fecerit misericordia, qui ab initio haec futura cognoverit. Viderunt, ait, insulae, id est, gentes in circuitu, et illius virtute perterritae sunt: et extrema terrae. Sem videlicet filius Noe, qui tempore extremo terrarum cum patre et cum fratribus de Diluvio evaserat; et usque ad tempus illud fuerat reservatus [Genes. XIV]: quem [Confer Epistol. in nostra recensionse 73, num. praecipue 4.] Melchisedec intelligi volunt, et venisse obviam Abraham de praelio revertenti, et accepisse, et benedixisse ei, et eum Dei benedictionibus corroborasse: ipsumque esse fabrum aerarium qui Abraham conflaverit, et malleo suae artis ad meliora produxerit: et dixisse ei, Bonum est, ut timore Domini glutineris et iungaris ei.
9 Et confortavit eum, sive solidavit in clavis praeceptorum Domini, ut non moveretur, sed in timore illius permaneret.
10 (Vers. 8 seqq.) Et tu, Israel serve meus, Iacob quem elegi, semen Abraham amici mei. In quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abieci te. Ne timeas, quia tecum sum ego: ne declines, quia ego Deus tuus, confortavi te, et auxiliatus sum tui [Al. tibi]: et suscepit te dextera iuxti mei. Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint: et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies: [Unus Ambrosian. cum Vulgat. ipsaque Hieronymiana versione, viros rebelles tuos.] viri rebelles tui erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
11 Quia ego Dominus Deus tuus apprehendi manum tuam, dicens tibi: Ne timeas, ego adiuvi te. Noli timere verbis Iacob, qui mortui estis ex Israel. Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus: et redemptor tuus Sanctus Israel. Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues; et colles quasi pulverem pones.
12 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. LXX: Tu autem Israel puer meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham quem dilexi, quem assumpsi ab extremis terrae, et a summitatibus eius vocavi te, et dixi tibi: Puer meus es: eleg. te, et non dereliqui te.
13 Noli timere, tecum enim sum ne erres; ego enim sum Deus tuus qui confortavi te, et auxiliatus sum tui, et roboravi te dextera iusta mea. Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui: erunt enim quasi non sint: et peribunt omnes inimici tui. Quaeres eos, et non invenies, homines qui insanient in te. Erunt enim quasi non sint, et non erunt pugnantes adversum te.
14 Quia ego Dominus Deus tuus qui teneo dexteram tuam: qui dico tibi, ne timeas Iacob, parvule Israel. Ego auxiliatus sum tui, dicit Deus: qui redimo te [Expungit Victor. vocem sanctus, quam neque in aliis mss. neque penes LXX sui exemplaris invenit. Additum vero est sub asterisco in nupera editione ἅγιος.] Sanctus Israel. Ecce feci te quasi rotas plaustri triturantis novas in serrarum modum: et triturabis montes, et comminues colles: et ut pulverem pones et ventilabis, et ventus auferet eos, et tempestas disperget illos. Tu autem laetaberis in Domino et in Sanctis Israel. Iacob et Israel esse carnalem et esse spiritualem, Paulus Apostolus docet: Videte Israel secundum carnem [I Cor. X]. Ex quo intelligimus esse et alterum iuxta spiritum; et ad carnalem dici Israel: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis. Quibus et supra (Ad cap. XL, 27) dicitur: Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo iudicium meum transivit? E contrario nunc ad spiritualem Deus loquitur Israel, qui Domini sui suscepit adventum, quem primum servum, dein electum, ad extremum semen Abraham vocat.
15 Ante enim accepimus spiritum servitutis in timore [Rom. VIII]; et postea electi, in amicitiam Dei iungimur. Post vocationem igitur gentium, quando viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt; appropinquaverunt et accesserunt, vocantur reliquiae, iuxta electionem gratiae, de quibus scribit et Evangelium: Istos duodecim elegit Iesus, quos et Apostolos nominavit [Luc. VI], qui post servitutem paedagogae Legis, electi sunt in Evangelio; et semen Abraham amici Dei esse meruerunt.
16 In illo enim apprehendit eos ab extremo terrae, et a longinquis eius finibus vocavit Israel de universis nationibus, congregans primum populum Iudaeorum, de quibus et Paulus Apostolus dicit: Vobis oportebat primum praedicari sermonem: quoniam autem avertitis [Idem, avertitis vos.] nos, imus ad gentes [Act. XIII, 46]. Tibi ergo, qui et servus meus, et electus meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecutiones plurimas perpessurus, dico ne timeas, quia tecum sum, cui loquor in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnes dies, usque ad consummationem saeculi (Matth. ult., 20). Non erres, neque a veritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod tuis viribus imperitus et nudus, silvam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem voces.
17 Ego sum qui confortavi te, et auxiliatus tui sum; et suscepit te, sive protexit, dextera iusti mei, id est, Domini Salvatoris, sive dextera mea, ut LXX transtulerunt. Ecce enim adversarii tui, populus Iudaeorum et omnes qui pugnant adversum te, et persecutores tui vertentur in nihili, quaeresque adversarios tuos, et non invenies.
18 Causaque redditur quare non inveniat adversarios suos: Quia erunt quasi non sint. Qui adversarii insanire dicuntur contra Apostolos, vel iuxta Hebraicum, esse consumpti. Idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam, qui dico tibi, Ne timeas: ego adiuvi te; noli timere vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel, sive ut LXX, paucissimi ex Israel. Hoc quod posuimus, ego adiuvi te: noli timere vermis Iacob, in LXX non habetur.
19 Vermis autem qui Hebraice dicitur, THOLATH, propter humilitatem atque contemptum vocatur Apostolorum chorus, imitans Salvatorem, qui loquitur in psalmo: Ego sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis [Psal. XXI, 7]. Sicut enim vermis terram penetrat: ita sermo apostolicus penetravit gentium civitates, et ingressus est prius corda durissima. Et recte pauci appellantur ex Israel, quia ad comparationem totius orbis, gentis Iudaicae paucissimi crediderunt, quibus in Evangelio Dominus loquitur: Noli timere grex parvulus [Luc. XII, 32]. Sive iuxta Hebraicum, mortui ex Israel, qui cum Apostolo dicunt: Quotidie morior [II Cor. XV, 31]. Et alibi: Cum Christo crucifixus sum.
20 Vivo autem, non ego; vivit vero in me Christus [Galat. II, 20]. Quodque sequitur: Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, hoc significat, quod praedicatio Evangelica conterat adversarias potestates, et spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei: quae pro varietate superbiae montes appellantur et colles.
21 Illisque sublatis, et turbinis more dispersis, exsultet Israel atque laetetur in Domino Sancto Israel. Possumus quoque dicere, quod ecclesiasticus vir habens evangelicae praedicationis rostra serrantia in plaustro novo, quod nequaquam operatur in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima: separans triticum a paleis, et montes collesque comminuens, id est, omnes haereticorum principes, qui comminuti atque contriti, redigantur in pulverem, et nihil esse doceantur, ut qui male fuerant congregati, dividantur in bonum suum.
22 (Vers. 17 seqq.) Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos: Deus Israel non derelinquam illos. Aperiam in supinis collibus flumina: et in medio camporum fontes. Ponam desertum in stagnum aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudine cedrum et spinam, et myrtum, et lignum olivae. Ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. LXX: Et exsultabunt pauperes et inopes: quaerent enim aquam, et non erit: lingua eorum prae siti exaruit.
23 Ego Dominus Deus exaudiam ipsos Deus Israel: et non derelinquam eos: sed aperiam in montibus flumina, et in medio camporum fontes: faciam desertum in paludes, et sitientem terram in aquaeductus. Ponam in terram absque aqua cedrum, et buxum, et myrtum, et cyparissum, et populum: ut videant, et sciant, et cogitent, et noverint simul quia manus Domini fecit haec, et Sanctus Israel ostendit. Gentium populus pauper et tenuis, qui non habebat scientiam veritatis, quaerit per diversos magistros, et varia Philosophorum dogmata aquas salubres: et non invenit, quia non sunt; lingua eorum siti aruit, sine Lege ac Prophetis. Omnem enim iuxta Evangelii fidem, substantiam suam in medicos comsumpserat [Luc. VIII]; et a cruore idololatriae, et sanguine victimarum non poterat liberari.
24 Propterea Dominus Deus Israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum perire passus est; sed aperuit in supinis collibus, sive in montibus flumina, et in medio camporum fontes. Quae flumina ex illo fluvio duxere principium, qui in Psalmis legitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]. Et in alio loco: Fluvius Dei repletus est aquis. Quae aquae et fontes de illo fonte manarunt, qui per Ieremiam loquitur: Me dereliquerunt fontem aquae vivae [Ierem. II, 13]. Et supra in hoc eodem Propheta dicitur: Bibent aquas de fontibus Salvatoris. De quibus et in Psalmis canitur: Benedicite Dominum Deum de fontibus Israel [Ps. LXVII, 27]. Et posuit, inquit, desertum in stagnum aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio mystico sermone dicebat [Ioan. IV, 13, 14]: Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et iterum: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
25 Qui biberit de aqua quam ego dabo ei, flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Idem. VII, 37, 38, 39). Hoc autem, inquit Evangelista, dicebat de Spiritu Sancto, quem credentes in eo accepturi erant. Quia igitur deserta quondam Ecclesiae multitudo, aquis vitalibus fuerat irrigata, propterea iuxta LXX nascuntur in ea cedrus, et buxus, et myrtus, et cyparissus, et populus: iuxta Hebraicum, et caeteros Interpretes, cedrus, setta, et myrtus, et lignum olivae, et abies, et ulmus et buxus simul. Quae varietates arborum, diversitatem significant gratiae spiritualis.
26 Et quia omnibus natura earum nota est, de SETTA tantum Hebraico edisseramus, quam spinam Theodotio transtulit. Est autem genus arboris nascentis in eremo, spinae albae habens similitudinem; unde omnia ligna [Alias, arae. Ambros., omnia in arcae et tabernaculi facta sunt instrumento.] arcae, et tabernaculi facta sunt instrumenta, quae appellantur Settim [Exod. XXXVII]: quod lignum imputribile et levissimum, omnium lignorum, tam in fortitudine quam in nitore, soliditatem superat et pulchritudinem.
27 Cedrus autem et cyparissus, et myrtus, odoris optimi sunt, et imputribiles. Ulmus quoque et populus, sive buxus, vel maritandis vitibus iunguntur, vel ad diversa opera aptissimae sunt. Haec autem omnia pariter ponuntur in solitudine, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur. Ut omnes intelligant, et pariter mente cognoscant, quia manus Domini haec universa perfecerit, ut in ariditate gentium invenirentur fluenta virtutum, et in terra quondam deserta plenaque salsuginis, cedrus et cyparissus, et aliae arbores nascerentur, quarum sublimitatem et verticem ad coelestia festinantem, illuminaret lignum olivae, quod nutrimentum lucis est, et laborantium requies.
28 (Vers. 21 seqq.) Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus: afferte si quid forte habetis, dixit rex Iacob. [Perperam antea erat Accendant.] Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt: priora quae fuerunt, nuntiate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum: et [Al. haec] quae ventura sunt, indicate nobis.
29 Annuntiate quae ventura sunt in futurum: et sciemus quia dii estis vos. Bene quoque aut male si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce vos estis pro nihili [Vulg. ex nihilo]: et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. LXX: Iuxta est iudicium vestrum, dicit Dominus Deus: venerunt et appropinquaverunt consilia vestra, dicit rex Iacob.
30 Appropinquent [Al. accedant] et annuntient nobis quae ventura sunt: aut priora quae erant dicite: et apponemus sensum: et sciemus quae sunt novissima. Ventura quoque dicite nobis, et annuntiate quae ventura sunt in novissimo: et sciemus quoniam dii estis. Bene facite et male, et admirabimur: et videbimus simul unde sitis vos, et unde sit opus vestrum: de terra abominationum elegerunt vos. Quomodo supra diximus, duplicem esse Iacob et Israel, non credentium atque credentium in Dominum Salvatorem: ita vocatis gentibus, et in deserto quondam Ecclesiae erumpentibus fluviis fontibusque, et mirum in modum comante varietate arborum, cunctis ubertate plenissimis, qui in Christum ex gentibus credere noluerunt, provocantur ad iudicium, ut respondeant cur videre, et scire et recogitare, et intelligere noluerint, quia manus Domini ista fecerit, et Sanctus Israel creaverit universa.
31 Accedant, inquit, idola vestra, quae putatis esse fortissima. Vel afferte, si quid forte habetis in vobis; et vestra aperite consilia, qua ratione, quo sensu nolueritis apertam suscipere veritatem. Simulque fit apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nec audiendi, nec respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis vel praeterita, vel futura, et ex rerum eventibus vestram potentiam demonstrate.
32 Hoc autem significat, quod post adventum Christi omnia idola conticuerint: ubi Apollo Delphicus, et Loxias, Deliusque, et Clarius, et caetera idola, futurorum scientiam pollicentia, quae reges potentissimos deceperunt? Cur de Christo nihil potuere praedicere; nihil de Apostolis eius; nihil de ruinis et abolitione templorum? Si ergo suum interitum non potuere praedicere, quomodo aliena, vel mala, vel bona potuerunt [Al. potuerint] nuntiare? Quod si aliquis dixerit, multa ab idolis esse praedicta, hoc sciendum quod semper mendacium iunxerint veritati, et sic sententias temperarint, ut seu boni seu mali quid accidisset, utrumque posset intelligi.
33 Ut est illud Pyrrhi regis Epirotarum: [In Ennii fragmentis ex Vet. Annal. Cicero lib. II de Divinat.: Utrum, inquit, eorum accidisset, verum oraculum fuisset. Cur autem hoc credam unquam editum Craeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Craeso, quam de Pyrrho fingere Ennius: Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse? Primum Latine Apollo numquam locutus est, etc. At potuit dixisse Graece, Νικᾶν σ᾽ Αἰακίδη, Ῥωμαίους φημὶ δύνασθαι. Porro alterum oraculum sic in mss. effertur, Craesus Halyn transiens perdet exercitum.] Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. Et Croesi: Craesus transgressus Halym maxima regna perdet. Aliud quoque signum est, idola deos non esse, quod nec bene possint facere, nec male. Non quo idola, vel daemones assidentes idolis, mala saepe non fecerint; sed quo nisi concessa eis fuerit potestas a Domino, hoc facere non possint.
34 Denique in Evangelio deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum gregem [Matth. VIII]. Et in Iob legimus, absque Domini iussione eum (Diabolum) viri sancti ne iumenta quidem et possessiones valuisse disperdere [Iob. I]. Nec mirum hoc de Deo, cum etiam Apostolus Paulus tradat quosdam Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I]. Sive hoc dicendum, quod muta simulacra hominum et insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nec praeterita nosse, nec futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non est, et non tam ipsa, quam ille qui ea colat, abominatione condignus sit.
35 Idola enim gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur [Ps. CXIII, 13]. Quomodo ergo possunt scire et nuntiare ventura, aut narrare praeterita, et bene facere, vel male, quae nec hominum sensum habent, nec brutorum animantium? Nec interest, de qua materia facta videantur, cum universa terrena sint.
36 (Vers. 25 seq.) Suscitavit ab Aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit [Al. vocavit] nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum: et velut figulus conculcans [Al. conculcavit] humum. Quis annuntiavit ab exordio, ut siamus: et a principio, ut dicamus: Iustus es. Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.
37 Primus ad Sion dicet: Ecce [Perperam Martian., Ecce adsum, sed et alia huiusmodi multa supra atque infra castigamus.] adsunt, et Ierusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium: et interrogatus responderet verbum. Ecce omnes iniusti, et vana opera eorum: ventus et inania simulacra eorum. LXX: Ego autem suscitavi eum qui ab Aquilone est, et qui ab ortu solis: [Sic habent Ambrosiani codices iuxta Graecum κληθήσονται τῷ ὀνόματί μου. Antea erat, vocantur nomine meo.] vocabuntur nomine meo.
38 Veniant principes et sicut lutum figuli: et sicut figulus conculcans lutum, sic conculcabimini. Quis enim annuntiabit vobis ea quae a principio sunt, ut cognoscamus ea quae in futuro: et dicemus quia verum sit: non est qui praedicet [Al. praedicat], neque qui audiat verba vestra. Principium Sion dabo: et Ierusalem consolabor in via: nam de gentibus nullus est, et de simulacris ipsorum non erat qui annuntiaret: et si interrogavero eos, unde estis, non respondebunt mihi: sunt enim factores vestri, et frustra seducunt vos. Adhuc contra idola loquitur, et eos qui post adventum Christi, ea relinquere noluerunt.
39 Illisque permanentibus in errore, ipse ab Aquilone suscitasse se dicit populum nationum. Ab Aquilone enim exardescent mala super omnes habitatores terrae. Et ad Ieremiam dicitur: Quid tu vides, Ieremia? Et ille respondit: Ollam succensam: et faciem eius a facie Aquilonis [Ier. I, 13]. Suscitantur autem ab Aquilone, ut credant in eum qui venerit ab ortu solis.
40 De quo supra legimus: Quis suscitavit ab Oriente iustum, sive iustitiam? Et in alio loco: Ecce vir Oriens nomen eius [Zach. VI, 12]. Qui vocabit [Al. vocavit] eos nomine meo, ut derelictis simulacris, unum colant Deum. Ipse enim loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, et suscipietis eum [Ioan. V, 43]. Ipse principes et magistratus, et omnem mundi superbiam conculcabit, et subiicientur ei quasi lutum figulo, ut faciat ex eis aliud vas in honorem, aliud in contumeliam [Rom. IX]. Haec quae ego iuxta consuetudinem prophetalem fecisse me dico, quasi iam praeterita sint, vel iuxta Symmachum, futura polliceor, nullus daemonum et idolorum potest praedicere.
41 Unde oracula cuncta tacuerunt, quia nemo est qui annuntiet, nemo qui audiat, dum bruta prius corda gentilium intellexerunt errorem suum, et falsa vaticinia reliquerunt. [Legimus cum Victorio primusque: pro quo antea erat priusquam.] Primusque Dominus loquetur ad Sion, id est, ad Ecclesiam suam et dicet ei: Ecce adsunt filii tui, quos tibi per meam donavi fidem.
42 Significat autem Apostolos, qui in toto orbe Evangelium praedicarunt. Sion et Ierusalem nominibus differunt; caeterum ut una urbs, sic et una Ecclesia est. Omnes igitur gentes, quae idolorum sequuntur errorem, interrogentur a nobis, ut respondeant unde sint. Et haec erit universarum responsio, quod omnes vanitatem sequantur et ventos, et adorent opera manuum suarum. Quidquid de idolis et gentibus diximus, referamus ad dogmata pravitatis; et ad principes eorum haeresiarchas, quod Christo pacem Ecclesiae nuntiante, et monstrante eis veritatis viam, ipsi sequantur errorem; et vento ac turbini comparentur.
43 Hebraei, suscitatum ab Aquilone, et venire ab ortu solis, Assyrium interpretantur et Persam, qui venerint Ierusalem, et omnes principes illius conculcaverint; nullumque idolorum quae colebant, hoc scierit esse venturum, nisi solus Dominus, qui ultus est eos pro peccatis suis.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XL <<<     >>> XLII
monumenta.ch > Hieronymus > 41